Capitulum 23
Numérotation du verset
4Rg. 23,1
Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit et congregati sunt ad eum omnes senes Iuda et Hierusalem.
Numérotation du verset
4Rg. 23,2
Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Iuda universique qui habitant in Hierusalem cum eo, sacerdotes et prophete et omnis populus a parvo usque ad magnum. Legitque cunctis audientibus omnia verba libri federis qui inventus est in domo Domini.
Numérotation du verset
4Rg. 23,3
Stetitque rex super gradum et fedus percussit1 coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent precepta eius, et testimonia et cerimonias in omni corde et in tota anima, et suscitarent verba federis huius que scripta erant in libro illo. Acquievitque populus pacto.
1 fedus percussit]
inv. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,4
Et precepit rex Helchie2 pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus, ut proicerent3 de templo Domini omnia vasa que facta fuerant Baal et in luco et universe militie celi, et combussit ea foris Hierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel.
2 Helchie] Helcie
Weber
|
3 proicerent] proicetent
cacogr. Rusch
|
Numérotation du verset
4Rg. 23,5
Et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in excelsis per civitates Iuda et in circuitu Hierusalem, et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lune et duodecim signis et omni militie celi.
Numérotation du verset
4Rg. 23,6
Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi et redegit in pulverem et proiecit super sepulcrum vulgi.
Numérotation du verset
4Rg. 23,7
Destruxit quoque ediculas effeminatorum que erant in domo Domini pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci.
Numérotation du verset
4Rg. 23,8
Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes, de Gabaa usque Bersabee. Et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosie4 principis civitatis quod erat ad sinistram porte civitatis.
4 Iosie] Iosue
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,9
Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.
Numérotation du verset
4Rg. 23,10
Contaminavit
quoque Tophet5 quod est in convalle filii Ennon6 ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch.
5 Tophet] Thafeth
Weber
|
6 Ennon hic et ubique
Rusch
cum Ω] Ennom
Weber cum hebr.
|
Numérotation du verset
4Rg. 23,11
Abstulit quoque equos
quos dederant reges Iude soli in introitu templi Domini, iuxta exedram Nathamelech7 eunuchi qui erat in Pharurim8 currus autem solis combussit igni.
7 Nathamelech] Nathanmelech
Weber
|
8 Pharurim] Farurim
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 23,12
Altaria quoque que erant super tecta cenaculi Achaz que fecerant reges Iuda et altaria que fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini destruxit rex. Et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
Numérotation du verset
4Rg. 23,13
Excelsa quoque que erant in Hierusalem
ad dexteram partem montis Offensionis
que edificaverat Salomon rex Israel Astharoth idolo Sidoniorum,
et Chamos
offensioni Moab,
et Melchom9 abominationi filiorum Ammon polluit rex,
9 Melchom
Rusch Weber
] Melchon ΨB ΩS
Numérotation du verset
4Rg. 23,14
et contrivit statuas, et succidit lucos, replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
Numérotation du verset
4Rg. 23,15
Insuper et altare quod erat in Bethel, et10 excelsum quod fecerat Ieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israel et altare illud et excelsum destruxit, atque combussit et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum.
10 et]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,16
Et conversus Iosias vidit ibi sepulcra que erant in monte, misitque et tulit ossa de sepulcris,
et combussit ea super altare, et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui predixerat verba hec.
Numérotation du verset
4Rg. 23,17
Et ait : Quis est titulus ille quem video ? Responderuntque ei cives urbis illius11 : Sepulcrum est hominis Dei qui venit de Iuda et predixit verba hec que fecisti super altare Bethel.
11 urbis illius]
inv. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,18
Et ait : Dimittite eum. Nemo commoveat ossa eius, et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophete qui venerat de Samaria.
Numérotation du verset
4Rg. 23,19
Insuper et omnia fana excelsorum que erant in civitatibus Samarie que fecerant reges Israel ad irritandum Dominum abstulit Iosias, et fecit eis secundum omnia opera que fecerat in Bethel.
Numérotation du verset
4Rg. 23,20
Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea. Reversusque est Hierusalem,
Numérotation du verset
4Rg. 23,21
et precepit
omni populo dicens : Facite Phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro federis huius,
Numérotation du verset
4Rg. 23,22
nec enim factum est Phase tale a diebus iudicum qui iudicaverunt Israel et omnium dierum regum Israel et regum Iuda.
Numérotation du verset
4Rg. 23,23
Sicut in octavo decimo anno regis Iosie factum est Phase istud Domino in Hierusalem,
Numérotation du verset
4Rg. 23,24
sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et immunditias abominationesque que fuerant in terra Iuda et in Hierusalem abstulit Iosias ut statueret verba legis que scripta sunt in libro quem invenit Helchias12 sacerdos in templo Domini.
12 Helchias] Helcias
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,25
Similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum toto13 corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua iuxta omnem legem Moysi, neque post eum surrexit similis illi.
13 toto] in omni
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,26
Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor eius contra Iudam, propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses.
Numérotation du verset
4Rg. 23,27
Dixit itaque Dominus : Etiam Iudam auferam a facie mea sicut abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem, et domum de qua dixi : Erit nomen meum ibi.
Numérotation du verset
4Rg. 23,28
Reliqua autem verba Iosie et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset
4Rg. 23,29
In diebus eius ascendit pharao Nechao14 rex Egypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten. Et abiit Iosias rex in occursum eius, et occisus est in Mageddo cum vidisset eum.
14 Nechao] Necho hic et ubique
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,30
Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem, et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terre Ioachaz15 filium Iosie et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo.
15 Ioachaz] Ioahaz
hic et ubique Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,31
Viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare cepisset, et tribus mensibus regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Amithal filia Ieremie de Lobna.
Numérotation du verset
4Rg. 23,32
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerant patres eius.
Numérotation du verset
4Rg. 23,33
Vinxitque eum pharao Nechao in Reblatha16
16 Reblatha] Rebla
Weber
que est in terra Emath, ne regnaret in Hierusalem. Et imposuit mulctam17 terre centum talentis argenti,
17 mulctam] multam
Weber
et talento auri
Numérotation du verset
4Rg. 23,34
regemque constituit pharao Nechao Eliachim filium Iosie pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioachim.
Porro Ioachaz tulit et duxit in Egyptum.
Numérotation du verset
4Rg. 23,35
Argentum autem et aurum dedit Ioachim pharaoni cum indixisset terre per singulos, ut conferretur iuxta preceptum pharaonis, et unumquemque secundum vires suas exegit, tam argentum quam aurum de populo terre ut daret pharaoni Nechao,
Numérotation du verset
4Rg. 23,36
viginti quinque annorum erat Ioachim cum regnare cepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma.
Numérotation du verset
4Rg. 23,37
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerant patres eius.
Capitulum 23
Numérotation du verset
4Rg. 23,1
Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit et congregati sunt ad eum omnes senes Iuda et Hierusalem.
Numérotation du verset
4Rg. 23,2
Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Iuda universique qui habitant in Hierusalem cum eo, sacerdotes et prophete et omnis populus a parvo usque ad magnum. Legitque cunctis audientibus omnia verba libri federis qui inventus est in domo Domini.
Numérotation du verset
4Rg. 23,3
Stetitque rex super gradum et fedus percussit1 coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent precepta eius, et testimonia et cerimonias in omni corde et in tota anima, et suscitarent verba federis huius que scripta erant in libro illo. Acquievitque populus pacto.
1 fedus percussit]
inv. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,4
Et precepit rex Helchie2 pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus, ut proicerent3 de templo Domini omnia vasa que facta fuerant Baal et in luco et universe militie celi, et combussit ea foris Hierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel.
2 Helchie] Helcie
Weber
3 proicerent] proicetent
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
4Rg. 23,5
Et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in excelsis per civitates Iuda et in circuitu Hierusalem, et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lune et duodecim signis et omni militie celi.
Numérotation du verset
4Rg. 23,6
Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi et redegit in pulverem et {t. 2, Erfurt, f. 88va ; facsim., p. 176a} proiecit super sepulcrum vulgi.
Numérotation du verset
4Rg. 23,7
Destruxit quoque ediculas effeminatorum que erant in domo Domini pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci.
Numérotation du verset
4Rg. 23,8
Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes, de Gabaa usque Bersabee. Et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosie4 principis civitatis quod erat ad sinistram porte civitatis.
4 Iosie] Iosue
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,9
Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.
Numérotation du verset
4Rg. 23,10
Contaminavit
interl.|
Iosias
marg.|
{t. 2, Erfurt, f. 88va ; facsim., p. 176a}
CONTAMINAVIT. RA<BANUS>. Iosias Tophet vel ossa mortuorum ibi - sicut in sequentibus locis fecisse legitur - vel alia quelibet immunda dispergens, quatinus abominationi potius quam delectationi aptus omnibus qui aspirarent locus appareret.
quoque Tophet5 quod est in convalle filii Ennon6 ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch.
5 Tophet] Thafeth
Weber
6 Ennon hic et ubique
Rusch
cum Ω] Ennom
Weber cum hebr.
marg.|
IN
CONVALLE
FILII
ENNON. RA<BANUS>. Vallis Ennon est iuxta murum Hierusalem contra orientem in qua nemus pulcherrimum Siloe fontibus irrigatur. Thaphet sive Tophet erat locus in eadem convalle, iuxta agrum Acheldemach ad austrum Sion. In Tophet quia locus erat amenissimus, unde hodie ortorum prebet delicias solebant sacrificare demonibus. Vallis
Ennon
dicitur hebraice gehennon
a unde Dominus Iesus gehennam cognominavitb, quia sicut
in convalle Ennon
qui idolis servierunt in ea perierunt, ita peccatores ex peccatis damnabantur. Unde in Ieremia non vocabitur locus iste amplius Tophet sed vallis occisionis : «Et dissipabo consilium Iude et Hierusalem in loco isto, et subvertam eos gladio»c. Isaias Tophet infernum appellat dicens : «Preparata est ab Heri Tophet profunda et dilatata»d. Pulcre ait dilatata quia Tophet dicitur ‘latitudo’.
a Revera : gehennom cum hebr. גֵּ֣י בֶן־הִנֹּ֔ם ; cf. Ios. 15, 8 ; Ios. 18, 16.
b Cf. Mt. 5, 22.29.30 et passim.
c Ier. 19, 7.
d Cf. Is. 30, 33.
Numérotation du verset
4Rg. 23,11
Abstulit quoque equos
interl.|
in atriis templi Domini positos cum curru
marg.|
ABSTULIT
QUOQUE
EQUOS. RA<BANUS>. Iudei superstitionibus gentium se mancipaverant, que inter cetera solent pingere vel facere simulacrum solis ut puerum imberbem, quia nullum per secula senium incidit, quotidie novo ortu natus. Cui currus et equos tribuunt, quia curru igneo et equis igneis Eliase raptus est ad celum, quod inter alia in pariete depictum vident et vicinia nominis decipiuntur. Helios enim grece sol diciturf.
e
Elias et omnes voces a radice hebraica El - אל ( אֱלֹהִים), cum epsilon (Ε-ε) littera a Septuaginta scribuntur, praeter Helias Teshbites - qui cum eta Η-η : « Ηλιου ὁ προφήτης ὁ Θεσβίτης » (3Rg. 17, 1) et, exhinde, ab editionibus Bibliae latinae (Weber et Rusch) « Helias » scribitur. Nos autem cum Clementina “Elias” scribimus.
f
Helios : ἡλιοσ.
quos dederant reges Iude soli in introitu templi Domini, iuxta exedram Nathamelech7 eunuchi qui erat in Pharurim8 currus autem solis combussit igni.
7 Nathamelech] Nathanmelech
Weber
8 Pharurim] Farurim
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,12
Altaria quoque que erant super tecta cenaculi Achaz que fecerant reges Iuda et altaria que fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini destruxit rex. Et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
Numérotation du verset
4Rg. 23,13
Excelsa quoque que erant in Hierusalem
marg.|
EXCELSA. RABANUS. Dicit Scriptura loca in collibus posita frondentibus in quibus demonibus immolabant, vel Domino locorum amenitate illecti, contra interdictum, {t. 2, Erfurt, f. 88vb ; facsim., p. 176b} relicto altari quod erat in templo, illuc oblaturi confluebant, unde sepius in hoc libro dicitur de regibus minus perfectis. Verumtamen
excelsa
non abstulit.
ad dexteram partem montis Offensionis
interl.|
id est idoli
que edificaverat Salomon rex Israel Astharoth idolo Sidoniorum,
marg.|
QUE
EDIFICAVERAT
SALOMON. RA<BANUS>. Hic ostenditur quod Salomon de admisso idolatrie scelere numquam perfecte penituit, si enim vere penituisset sategisset ante omnia ut idola que edificaverat de civitate tollerentur, et non in scandalum stultorum, que ipse cum esset sapientissimus erronea fecerat, quasi sapienter facta relinqueret.
et Chamos
marg.|
ET
CHAMOS. R<ABANUS>. Alibi legitur quod edificavit Salomon fanum
Chamos
in monte, qui est contra Hierusalem. Sed non est contrarium, quia mons iste in tanta erat urbis vicinia, ad ipsam pertinere, ipsam quoque sordibus, que in eo congerebantur contaminare videretur.
offensioni Moab,
marg.|
OFFENSIONI
MOAB. RA<BANUS>. Idola dicuntur offensio, quia vel illis offenditur Deus, vel offensionem et ruinam suis afferunt cultoribus.
et Melchom9 abominationi filiorum Ammon polluit rex,
9 Melchom
Rusch Weber
] Melchon ΨB ΩS
Ed1455
Numérotation du verset
4Rg. 23,14
et contrivit statuas, et succidit lucos, replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
Numérotation du verset
4Rg. 23,15
Insuper et altare quod erat in Bethel, et10 excelsum quod fecerat Ieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israel {t. 2, Erfurt, f. 88vb ; facsim., p. 176b} et altare illud et excelsum destruxit, atque combussit et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum.
10 et]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,16
Et conversus Iosias vidit ibi sepulcra que erant in monte, misitque et tulit ossa de sepulcris,
marg.|
TULLIT
OSSA
DE
SEPULCRIS
ET
COMBUSSIT. Iosias ossa mortuorum cremari super altare iussit, quia profana fuerunt eorum sacrificia, et per errorem idolatrie non solum pecora demonibus offerebant, sed et seipsos in potestatem demonum tradiderunt, qui iusto Dei iudicio simul cum altari quod idolis fabricaverant dissipandi erant. Mystice, qui diaboli servitio mancipati vitam sacrilegam temporaliter finiunt, eternis cruciatibus consumentur, Deo retribuente secundum merita.
et combussit ea super altare, et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui predixerat verba hec.
Numérotation du verset
4Rg. 23,17
Et ait : Quis est titulus ille quem video ? Responderuntque ei cives urbis illius11 : Sepulcrum est hominis Dei qui venit de Iuda et predixit verba hec que fecisti super altare Bethel.
11 urbis illius]
inv. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,18
Et ait : Dimittite eum. Nemo commoveat ossa eius, et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophete qui venerat de Samaria.
Numérotation du verset
4Rg. 23,19
Insuper et omnia fana excelsorum que erant in civitatibus Samarie que fecerant reges Israel ad irritandum Dominum abstulit Iosias, et fecit eis secundum omnia opera que fecerat in Bethel.
Numérotation du verset
4Rg. 23,20
Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea. Reversusque est Hierusalem,
Numérotation du verset
4Rg. 23,21
et precepit
interl.|
Iosias
omni populo dicens : Facite Phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro federis huius,
marg.|
FACITE
PHASE
DOMINO. RA<BANUS>. Allegorice. Iosias typum tenet salvatoris qui ‘salus’ et ‘fortitudo Domini’ dicitur. Unde : «Dominus fortis, Dominus potens in prelio»g et alibi : «Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum»h. Ipse quidem zelo Dei mundat terram Iude et Hierusalem ab immunditiis et abominationibus. Unde : «Zelus domus tue comedit me»i. Et item : «Cuius ventilabrum in manu sua et purgabit {t. 2, Erfurt, f. 89ra ; facsim., p. 177a} aream suam»j et alibi : «Et purgabit filios Levi»k. Celebrat ergo Iosias noster verum Phase in decimo octavo anno regni sui, quando in octava etate generali resurrectione perpetrata, sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducit ad beatitudinis denarium eiectis prius omnibus scandalis de regno eius. Unde : «Ecce dies veniet succensa, et erunt omnes facientes impietatem stipula, et inflammabit eos dies veniens et orietur vobis timentibus sol iustitie»l.
g Cf. Ps. 23, 8.
h Mt. 1, 21.
i Ps. 68, 10 ; Io. 2, 17.
j Lc. 3, 17.
k Mal. 3, 3.
l Cf. Mal. 4, 1-2.
Numérotation du verset
4Rg. 23,22
nec enim factum est Phase tale a diebus iudicum qui iudicaverunt Israel et omnium dierum regum Israel et regum Iuda.
marg.|
NON
FUIT
TALE
PHASE. Quia, ablatis figuris in die iudicii, transibunt sancti de morte ad vitam, sicque in conspectu conditoris sui gaudebunt, quia : «Videbitur Deus deorum in Sion»m.
m Ps. 83, 8.
marg.|
RA<BANUS>. Quod Iosias, eiectis idolis de terra, pythonibus, ariolis et omnibus immunditiis, Domini Phase celebrasse legitur, moraliter docet ut primum purgemus terram cordis a vitiis, ut servire possimus Deo. Sicque gratum Domino celebramus Pascha : «Non utique in fermento malitie et nequitie, sed in azymis sinceritatis et veritatis»n.
n 1Cor. 5, 8.
Numérotation du verset
4Rg. 23,23
Sicut in octavo decimo anno regis Iosie factum est Phase istud Domino in Hierusalem,
Numérotation du verset
4Rg. 23,24
sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et immunditias abominationesque que fuerant in terra Iuda et in Hierusalem abstulit Iosias ut statueret verba legis que scripta sunt in libro quem invenit Helchias12 sacerdos {t. 2, Erfurt, f. 89ra ; facsim., p. 177a} in templo Domini.
12 Helchias] Helcias
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,25
Similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum toto13 corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua iuxta omnem legem Moysi, neque post eum surrexit similis illi.
13 toto] in omni
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,26
Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor eius contra Iudam, propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses.
Numérotation du verset
4Rg. 23,27
Dixit itaque Dominus : Etiam Iudam auferam a facie mea sicut abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem, et domum de qua dixi : Erit nomen meum ibi.
Numérotation du verset
4Rg. 23,28
Reliqua autem verba Iosie et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset
4Rg. 23,29
In diebus eius ascendit pharao Nechao14 rex Egypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten. Et abiit Iosias rex in occursum eius, et occisus est in Mageddo cum vidisset eum.
14 Nechao] Necho hic et ubique
Weber
marg.|
IN
MAGEDDO. RA<BANUS>. Iosias vulneratus est in campo Mageddo unde et statim mortuus est. Luxitque eum populus multum, Ieremias maxime. Tunc enim dicitur ita lamentasse : «Quomodo sedet sola civitas»o. De hoc planctu dicitur : «Et erit planctus usque sicut planctus Adremmon»p, quod nomen est regis qui tunc regnabat in Charchamis15, in cuius auxilium auxilium Iosias venerat adversus Nechao regem Egypti.
o Lam. 1, 1.
p Cf. Za. 12, 11.
15 Charchamis]
scrips.
, Charcamis
Rusch
marg.|
RA<BANUS>. Interfectio Iosie a pharaone Nechao facta in Mageddo significat persecutionem antiqui hostis adversus predicatores, quos per invidiam neci tradere molitur et aufferre de terra Ecclesie conatur, quatinus facilius totam plebem dissipare possit. pharao dissipans, Nechao percussio, Mageddo de temptatione. Permissus quippe diabolus consurgere adversus sanctos, hic totis viribus certat, quatinus temptando gregem Domini percutiens dissipet, eosque primum auferat quorum solacio adiuti contra hostem dimicare debuerant.
Numérotation du verset
4Rg. 23,30
Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem, et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terre Ioachaz16 filium Iosie et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo.
16 Ioachaz] Ioahaz
hic et ubique Weber
marg.|
IOACHAZ. RA<BANUS>. Alio nomine Sellum dicitur, sed quia perversissimus fuit, parvo tempore regnavit. Nam Nachao vinxit eum eo, quod populus contra suam voluntatem {t. 2, Erfurt, f. 89rb ; facsim., p. 177b} constituisset regem et duxit illum in Egyptum.
marg.|
RA<BANUS>.
Ioachaz
retentus significat malos doctores quos populus terre, scilicet terrene cupiditati dediti, consentientes vitiis suis prelatos eligunt, quos pharao in Reblatha vinxit, cum diabolus per multitudinem adulatorum enervans, decipit corda prelatorum, sicque in spiritualis Egypti vinctos catenis peccatorum catenis peccatorum tenebrosam mergit abyssum.
Numérotation du verset
4Rg. 23,31
Viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare cepisset, et tribus mensibus regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Amithal filia Ieremie de Lobna.
Numérotation du verset
4Rg. 23,32
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerant {t. 2, Erfurt, f. 89rb ; facsim., p. 177b} patres eius.
Numérotation du verset
4Rg. 23,33
Vinxitque eum pharao Nechao in Reblatha17
17 Reblatha] Rebla
Weber
interl.|
multitudine
interl.|
Reblatha
multitudo interpretatur
que est in terra Emath, ne regnaret in Hierusalem. Et imposuit mulctam18 terre centum talentis argenti,
18 mulctam] multam
Weber
interl.|
id est pecuniam multam et tributum
et talento auri
Numérotation du verset
4Rg. 23,34
regemque constituit pharao Nechao Eliachim filium Iosie pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioachim.
interl.|
vel
Ioacim
Porro Ioachaz tulit et duxit in Egyptum.
Numérotation du verset
4Rg. 23,35
Argentum autem et aurum dedit Ioachim pharaoni cum indixisset terre per singulos, ut conferretur iuxta preceptum pharaonis, et unumquemque secundum vires suas exegit, tam argentum quam aurum de populo terre ut daret pharaoni Nechao,
marg.|
ARGENTUM
AUTEM
ET
AURUM. RA<BANUS>. Malignus pensum servitii sui in populo carnali expetit, ut tam sensu quam eloquio, eius per omnia parati sint obsequio.
Ioachim
precepto regis censum exigit, quia diabolus per sibi deditos magistros, ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati censum solvere, sicque in nequiter prelatis quotidie preparat perditionem subiectis.
Numérotation du verset
4Rg. 23,36
viginti quinque annorum erat Ioachim cum regnare cepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma.
Numérotation du verset
4Rg. 23,37
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerant patres eius.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (4Rg. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=15&chapitre=15_23)

Notes :