Glossa ordinaria

Capitulum 11

Numérotation du verset 4Rg. 11,1 

Athalia vero mater Ochozie1, videns mortuum filium suum, surrexit et interfecit omne semen regium.
1 Ochozie] Ahazie Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,2 

Tollens autem Iosaba filia regis Ioram, soror Ochozie2, Ioas filium Ochozie3, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem eius de triclinio et abscondit eum a facie Athalie ut non interficeretur.
2 Ochozie] Ahazie Weber |
3 Ochozie] Ahazie Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 11,3 

Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini4. Porro Athalia regnavit super terram septem annis5.
4 sex…Domini] in domo Domini clam sex annis Weber |
5 septem annis] om. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 11,4 

Anno autem septimo misit Ioiada pontifex6 et assumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini.
6 pontifex] om. Weber
Pepigitque cum eis fedus.
Et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis,
Numérotation du verset 4Rg. 11,5 

et precepit illis dicens : Iste sermo quem facere debetis.
Numérotation du verset 4Rg. 11,6 

Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubias7 domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Seir8,
7 excubias] excubitum Weber |
8 Seir] Sir Weber |
et tertia pars ad portam que est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa.
Numérotation du verset 4Rg. 11,7 

Due vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem,
Numérotation du verset 4Rg. 11,8 

et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris. Si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur. Eritisque cum rege introeunte et egrediente.
Numérotation du verset 4Rg. 11,9 

Et fecerunt centuriones iuxta omnia que preceperat eis Ioiada sacerdos. Et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Ioiadam9 sacerdotem.
9 Ioiadam] Ioiada Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,10 

Qui dedit eis
hastas et arma regis David que erant in domo Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 11,11 

Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et edis circum regem.
Numérotation du verset 4Rg. 11,12 

Produxitque filium regis et posuit super eum diadema
et testimonium.
Feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt : Vivat rex.
Numérotation du verset 4Rg. 11,13 

Audivit autem10 Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in templum Domini,
10 autem] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,14 

vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores et tubas iuxta11
11 iuxta] propter Weber
eum, omnemque populum terre letantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque : Coniuratio coniuratio.
Numérotation du verset 4Rg. 11,15 

Precepit autem Ioiada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis : Educite eam extra consepta12 templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos : Non occidatur in templo Domini.
12 septa] consepta Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,16 

Imposueruntque ei manus et impegerunt eam per viam introitus equorum iuxta palatium, et interfecta est ibi.
Numérotation du verset 4Rg. 11,17 

Pepigit igitur Ioiada fedus inter Dominum et13 regem, et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum.
13 et] inter Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,18 

Ingressusque est omnis populus terre templum Baal et destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide. Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 11,19 

Tulitque centuriones et Cerethi et Phelethi legiones et omnem populum terre, deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam porte scutariorum in palatium et sedit super thronum regum.
Numérotation du verset 4Rg. 11,20 

Letatusque est omnis populus terre et civitas conquievit. Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
Numérotation du verset 4Rg. 11,21 

Septemque annorum erat Ioas cum regnare cepisset.

Capitulum 11

Numérotation du verset 4Rg. 11,1 
Athalia vero mater Ochozie1, videns mortuum filium suum, surrexit et interfecit omne semen regium.
1 Ochozie] Ahazie Weber
marg.| RA<BANUS>. Athalia que semen David extinguere moliebatur, impietatem exprimit Synagoge, que seminis David, hoc est Christi, insidiatrix erat. Que aliquando regnare videbatur, cum legis cerimonias temporaliter observabat. Interpretatur enim Athalia ‘temporalis Domini’. Sed Iosabeth strenuitate que interpretatur ‘saturitas Domini’, id est Ecclesie, in qua vere sunt delicie servatur Ioas, id est ‘memoria Domini’, Christus scilicet, in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem sevientis hostis interimatur in cordibus electorum. Magis nutritur in domo Ioiade qui ‘dilectus Domini’ sonat, de quo Pater : «Hic est filius meus dilectus»a. Cuius domus sancta Ecclesia, ubi in sancta fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, donec tempore iudicii, sceptrum regni et potentiam adversus eos extollet, qui eum deprimere cogitabant, et interfectricem sanctorum eternis deputaverit penis.
a Mt. 3, 17.
Numérotation du verset 4Rg. 11,2 
Tollens autem Iosaba filia regis Ioram, soror Ochozie2, Ioas filium Ochozie3, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem eius de triclinio et abscondit eum a facie Athalie ut non interficeretur.
2 Ochozie] Ahazie Weber
3 Ochozie] Ahazie Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,3 
Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini4. Porro Athalia regnavit super terram septem annis5.
4 sex…Domini] in domo Domini clam sex annis Weber
5 septem annis] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,4 
Anno autem septimo misit Ioiada pontifex6 et assumens centuriones et milites introduxit ad se in templum {t. 2, Erfurt, f. 79va ; facsim., p. 158a} Domini.
6 pontifex] om. Weber
marg.| ANNO  AUTEM  SEPTIMO etc. Sortes viginti quatuor erant sacerdotum, levitarum, et ianitorum et habebant totidem pontifices qui singuli per totidem septimanas sibi ex ordine succederent, habentes singuli sub se vinginti quatuor sacerdotes et totidem levitas, et eiusdem numeri ianitores. Intrante itaque novo pontifice sabbato ad officium cum nova turma sacerdotum, levitarum, ianitorum, ille pontifex cum sua turma, qui {t. 2, Erfurt, f. 79va ; facsim., p. 158a} transacta septimana ministraverat, post sabbatum domum revertebatur ad uxorem. Quamdiu enim ministrabant a coniugali opere cessabant, in porticibus circa domum Domini usque ad sabbatum manentes. Sed tunc summus pontifex propter necessitatem augendi exercitus, et eos qui septimanam expleverant, retinuit et illos qui impleturi erant suscepit. Qui et alios quoque levitas de urbibus et principes familiarum congregavit, quos filium regis educturus tali ratione distinxit, ut illi qui impleverant sabbatum, armati circumstarent regem in interioribus atrii locis. Qui ad sabbatum venerant domum regis, id est palatium observarent, et portam scutariorum per quam de templo ad palatium descendebatur. Reliqua multitudo exteriores atriorum ianuas contra furorem regine siquid moliretur custodirent : postea eduxit regem de domo Domini ubi erat absconditus, veneruntque per viam porte scutariorum in palatium et sedit super thronum regum.
Pepigitque cum eis fedus.
interl.| id est coniurationem cum principibus levitarum fecit
Et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis,
Numérotation du verset 4Rg. 11,5 
et precepit illis dicens : Iste sermo quem facere debetis.
Numérotation du verset 4Rg. 11,6 
Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubias7 domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Seir8,
7 excubias] excubitum Weber
8 Seir] Sir Weber
marg.| AD  PORTAM  SEIR. RABANUS. In palatio porta Seir et domus Messa que cum porta   scutariorum nominantur esse videntur.
et tertia pars ad portam que est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa.
interl.| RABANUS. que porta scutariorum et fundamenta dicitur
marg.| SCUTARIORUM. R<ABANUS>. Scutarii erant tutores regis custodientes palatii vestibulum.
Numérotation du verset 4Rg. 11,7 
Due vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem,
Numérotation du verset 4Rg. 11,8 
et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris. Si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur. Eritisque cum rege introeunte et egrediente.
Numérotation du verset 4Rg. 11,9 
Et fecerunt centuriones iuxta omnia que preceperat eis Ioiada sacerdos. Et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Ioiadam9 sacerdotem.
9 Ioiadam] Ioiada Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,10 
Qui dedit eis
interl.| levitis
hastas et arma regis David que erant in domo Domini.
interl.| que David cesis hostibus consecravit in domo Domini, quibus levite in bello armarentur
Numérotation du verset 4Rg. 11,11 
Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et edis circum regem.
Numérotation du verset 4Rg. 11,12 
Produxitque filium regis et posuit super eum diadema
interl.| insigne capitis regum
marg.| ET  POSUIT  SUPER  EUM  DIADEMA. R<ABANUS>. In libro dierum apertius : «Et imposuerunt ei diadema dederuntque in manu eius tenendam legem»b. Et erat utique salutaris prudentie ut post tyrannice necem regine, succedenti in regnum filio regis, cum ipso regni habitu disciplina legis Dei servanda committeretur, et qui se prelatum populo videret regendo, ipse se regendum divinis legibus subdi debere meminisset.
b 2Par. 23, 11.
et testimonium.
interl.| legem Dei qua doceatur qualiter vivat et quid agat
Feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt : Vivat rex.
Numérotation du verset 4Rg. 11,13 
Audivit autem10 Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in templum Domini,
10 autem] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,14 
vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores et tubas iuxta11
11 iuxta] propter Weber
interl.| prope
eum, omnemque populum terre letantem et canentem {t. 2, Erfurt, f. 79vb ; facsim., p. 158b} tubis et scidit vestimenta sua clamavitque : Coniuratio coniuratio.
Numérotation du verset 4Rg. 11,15 
Precepit autem Ioiada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis : Educite eam extra consepta12 templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos : Non occidatur in templo Domini.
12 septa] consepta Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,16 
Imposueruntque ei manus et impegerunt eam per viam introitus equorum iuxta palatium, et interfecta est ibi.
Numérotation du verset 4Rg. 11,17 
Pepigit igitur Ioiada fedus inter Dominum et13 regem, et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum.
13 et] inter Weber
marg.| {t. 2, Erfurt, f. 79vb ; facsim., p. 158b} PEPIGIT  IOAIADA  FEDUS  INTER  DOMINUM  ET  REGEM etc. In Paralipomenon : «inter se»c, quia se loco regis et Dei cuius minister erat posuit, unde Ioiada ‘recognoscens Dominum’ vel ‘diligens’ interpretatur, quia Dominum cognoscere et diligere docuit.
c 2Par. 23, 16.
marg.| Pepigit fedus inter Dominum et regem et populum, ut rex et populus Domino servirent. Pepigit inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex cum iustitia populum regeret.
Numérotation du verset 4Rg. 11,18 
Ingressusque est omnis populus terre templum Baal et destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide. Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 11,19 
Tulitque centuriones et Cerethi et Phelethi legiones et omnem populum terre, deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam porte scutariorum in palatium et sedit super thronum regum.
Numérotation du verset 4Rg. 11,20 
Letatusque est omnis populus terre et civitas conquievit. Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
Numérotation du verset 4Rg. 11,21 
Septemque annorum erat Ioas cum regnare cepisset.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (4Rg. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=15&chapitre=15_11)

Notes :