Capitulum 7
Numérotation du verset
4Rg. 7,1
Dixit autem Eliseus : Audite verbum Domini. Hec dicit Dominus : In tempore hoc cras modius simile uno statere erit, et duo modii ordei statere uno in porta Samarie.
Numérotation du verset
4Rg. 7,2
Respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat homini Dei ait : Si Dominus fecerit etiam cataractas in celo, numquid poterit esse quod loqueris ? Qui ait : Videbis oculis tuis et inde non comedes.
Numérotation du verset
4Rg. 7,3
Quatuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum porte qui dixerunt ad invicem : Quid hic esse volumus donec moriamur ?
Numérotation du verset
4Rg. 7,4
Sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur, sive manserimus hic moriendum nobis est. Venite igitur et transfugiamus ad castra Syrie. Si pepercerint nobis vivemus, si autem occidere voluerint nihilominus moriemur.
Numérotation du verset
4Rg. 7,5
Surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad castra Syrie. Cumque venissent ad principium castrorum Syrie nullum ibidem repererunt.
Numérotation du verset
4Rg. 7,6
Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syrie curruum et equorum et exercitus plurimi. Dixeruntque ad invicem : Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hettheorum
et Egyptiorum et venerunt super nos.
Numérotation du verset
4Rg. 7,7
Surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos in castris. Fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes.
Numérotation du verset
4Rg. 7,8
Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt, et biberunt, tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes et abierunt et absconderunt. Et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum et inde similiter auferentes absconderunt.
Numérotation du verset
4Rg. 7,9
Dixeruntque ad invicem : Non recte facimus. Hec enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur. Venite. Eamus et nuntiemus in aula regis.
Numérotation du verset
4Rg. 7,10
Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis dicentes : Ivimus ad castra Syrie, et nullum ibidem reperimus hominem1 nisi equos et asinos alligatos et fixa tentoria.
1 hominem] hominum
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 7,11
Ierunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus.
Numérotation du verset
4Rg. 7,12
Qui surrexit nocte et ait ad servos suos : Dico vobis quid fecerint nobis Syri. Sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris dicentes : Cum egressi fuerint de civitate capiemus eos vivos2 et tunc civitatem ingredi poterimus.
2 vivos] viventes
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 7,13
Respondit autem unus servorum eius : Tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe, quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israel. Alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus.
Numérotation du verset
4Rg. 7,14
Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex ad castra Syrorum dicens : Ite et3 videte.
3 et]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 7,15
Qui abierunt post eos usque ad Iordanem. Ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis que proiecerant Syri cum turbarentur. Reversique nuntii indicaverunt regi.
Numérotation du verset
4Rg. 7,16
Et egressus populus diripuit castra Syrie. Factusque est modius simile statere uno, et duo modii ordei statere uno iuxta verbum Domini.
Numérotation du verset
4Rg. 7,17
Porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat constituit ad portam. Quem conculcavit turba in introitu et mortuus est, iuxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum.
Numérotation du verset
4Rg. 7,18
Factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi quando ait : Duo modii ordei statere uno erunt, et modius simile statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samarie.
Numérotation du verset
4Rg. 7,19
Quando responderat dux ille viro Dei et dixerat : Etiam si Dominus fecerit cataractas in celo, numquid fieri poterit quod loqueris ? Et dixit ei : Videbis oculis tuis et inde non comedes.
Numérotation du verset
4Rg. 7,20
Evenit ergo ei sicut predictum fuerat4 et conculcavit eum populus in porta et mortuus est.
4 fuerat] erat
Weber
Capitulum 7
Numérotation du verset
4Rg. 7,1
Dixit autem Eliseus : Audite verbum Domini. Hec dicit Dominus : In tempore hoc cras modius simile uno statere erit, et duo modii ordei statere uno in porta Samarie.
Numérotation du verset
4Rg. 7,2
Respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat homini Dei ait : Si Dominus fecerit etiam cataractas in celo, numquid poterit esse quod loqueris ? Qui ait : Videbis oculis tuis et inde non comedes.
Numérotation du verset
4Rg. 7,3
Quatuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum porte qui dixerunt ad invicem : {t. 2, Erfurt, f. 76rb ; facsim., p. 151b} Quid hic esse volumus donec moriamur ?
marg.|
{t. 2, Erfurt, f. 76ra ; facsim., p. 151a}
QUATUOR
ERGO
VIRI
LEPROSI. RABANUS. Leprosi sunt qui variis vitiis dediti vel erroribus impliciti, feditatem ex interna peste educentes ostendunt in cute. Hos Dominus sepe convertens {t. 2, Erfurt, f. 76rb ; facsim., p. 151b} ad fidem et mundans a vitiis, vere salutis nuntios efficit. Unde Mattheus ex publicano apostolusa. Apparuit quoque post resurrectionem primo Marie Magdalene de qua eiecerat septem demoniab, «illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus»c. Leprosi ingressi in castra Syrorum refecti sunt, aurum et argentum asportant, cum despecti huius mundi philosophie operam dantes, et sensus subtilitatem et locutionis venustatem acquirunt, unde Ecclesie usibus bene instructi deservire possunt. Qui bene quatuor esse memorantur, ut a quatuor evangeliorum eruditione imbuti, in quatuor mundi partibus fidei veritatem predicent.
a Cf. Mt. 9; 9.
b Cf. Mc. 16, 9.
c Mc. 16, 10.
Numérotation du verset
4Rg. 7,4
Sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur, sive manserimus hic moriendum nobis est. Venite igitur et transfugiamus ad castra Syrie. Si pepercerint nobis vivemus, si autem occidere voluerint nihilominus moriemur.
Numérotation du verset
4Rg. 7,5
Surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad castra Syrie. Cumque venissent ad principium castrorum Syrie nullum ibidem repererunt.
Numérotation du verset
4Rg. 7,6
Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syrie curruum et equorum et exercitus plurimi. Dixeruntque ad invicem : Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israel reges Hettheorum
interl.|
vel
Getheorum
et Egyptiorum et venerunt super nos.
Numérotation du verset
4Rg. 7,7
Surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos in castris. Fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes.
Numérotation du verset
4Rg. 7,8
Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt, et biberunt, tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes et abierunt et absconderunt. Et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum et inde similiter auferentes absconderunt.
Numérotation du verset
4Rg. 7,9
Dixeruntque ad invicem : Non recte facimus. Hec enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur. Venite. Eamus et nuntiemus in aula regis.
Numérotation du verset
4Rg. 7,10
Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis dicentes : Ivimus ad castra Syrie, et nullum ibidem reperimus hominem1 nisi equos et asinos alligatos et fixa tentoria.
1 hominem] hominum
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 7,11
{t. 2, Erfurt, f. 76va ; facsim., p. 152a} Ierunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus.
Numérotation du verset
4Rg. 7,12
Qui surrexit nocte et ait ad servos suos : Dico vobis quid fecerint nobis Syri. Sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris dicentes : Cum egressi fuerint de civitate capiemus eos vivos2 et tunc civitatem ingredi poterimus.
2 vivos] viventes
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 7,13
Respondit autem unus servorum eius : Tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe, quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israel. Alii enim consumpti sunt et mittentes explorare poterimus.
Numérotation du verset
4Rg. 7,14
Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex ad castra Syrorum dicens : Ite et3 videte.
3 et]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 7,15
Qui abierunt post eos usque ad Iordanem. Ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis que proiecerant Syri cum turbarentur. Reversique nuntii indicaverunt regi.
Numérotation du verset
4Rg. 7,16
Et egressus populus diripuit castra Syrie. Factusque est modius simile statere uno, et duo modii ordei statere uno iuxta verbum Domini.
Numérotation du verset
4Rg. 7,17
Porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat constituit ad portam. Quem conculcavit turba in introitu et mortuus est, iuxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum.
marg.|
{t. 2, Erfurt, f. 76va ; facsim., p. 152a}
PORRO
REX
DUCEM etc. Dux typum tenet scribarum et Phariseorum ad quos Veritas ait : ««Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite qui clauditis regnum celorum»d ante homines. Vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare, quem conculcavit turba in porta quia gressum ad fidem introeuntium impediebat. Unde merito conculcatus, id est examine iusti iudicis damnatus, perpetuas mittetur in tenebras.
d Mt. 23, 13.
Numérotation du verset
4Rg. 7,18
Factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi quando ait : Duo modii ordei statere uno erunt, et modius simile statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samarie.
Numérotation du verset
4Rg. 7,19
Quando responderat dux ille viro Dei et dixerat : Etiam si Dominus fecerit cataractas in celo, numquid fieri poterit quod loqueris ? Et dixit ei : Videbis oculis tuis {t. 2, Erfurt, f. 76vb ; facsim., p. 152b} et inde non comedes.
Numérotation du verset
4Rg. 7,20
Evenit ergo ei sicut predictum fuerat4 et conculcavit eum populus in porta et mortuus est.
4 fuerat] erat
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (4Rg. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=15&chapitre=15_7)

Notes :