Glossa ordinaria

Capitulum 15

Numérotation du verset 4Rg. 15,1 

Anno vicesimo septimo Ieroboam regis Israel, regnavit Azarias filius Amasie regis Iude.
Numérotation du verset 4Rg. 15,2 

Sedecim annorum erat cum regnare cepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Iecelia de Hierusalem.
Numérotation du verset 4Rg. 15,3 

Fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia que fecit Amasias pater eius.
Numérotation du verset 4Rg. 15,4 

Verumtamen excelsa non est demolitus, adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis.
Numérotation du verset 4Rg. 15,5 

Percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis sue et habitabat in domo libera seorsum. Ioathan1 vero filius regis
1 Ioathan Ω Rusch Clementina ] Ioatham hic et ubique Weber
gubernabat palatium et iudicabat populum terre.
Numérotation du verset 4Rg. 15,6 

Reliqua autem sermonum Azarie et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 15,7 

Et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioathan filius eius pro eo.
Numérotation du verset 4Rg. 15,8 

Anno tricesimo octavo Azarie regis Iude, regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus,
Numérotation du verset 4Rg. 15,9 

et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius. Non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 15,10 

Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes, percussitque eum palam et interfecit, regnavitque pro eo.
Numérotation du verset 4Rg. 15,11 

Reliqua autem verborum Zacharie nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 15,12 

Iste2 est sermo Domini quem locutus est ad Iehu dicens : Filii tui3 usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israel. Factumque est ita.
2 Iste] ipse Weber |
3 tui] om. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 15,13 

Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azarie regis Iude regnavit autem uno mense in Samaria.
Numérotation du verset 4Rg. 15,14 

Et ascendit Manaen4 filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum, regnavitque pro eo.
4 Manaen] Manahem Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,15 

Reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam tetendit insidias, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 15,16 

Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos eius de Thersa. Noluerant enim aperire ei. Et interfecit omnes pregnantes eius et scidit eas.
Numérotation du verset 4Rg. 15,17 

Anno tricesimo nono Azarie regis Iuda regnavit Manahem filius Gaddi super Israel decem annis in Samaria.
Numérotation du verset 4Rg. 15,18 

Fecitque quod erat malum coram Domino. Non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel cunctis diebus eius.
Numérotation du verset 4Rg. 15,19 

Veniebat Phul rex Assyriorum in Thersa5 et dabat Manaen6 Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius.
5 Thersa] terram Weber |
6 Manaen] Manahem Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 15,20 

Indixitque Manaen7 argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos. Reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in Thersa8.
7 Manaen] Manahem Weber |
8 Thersa] terram Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 15,21 

Reliqua autem sermonum Manaen9 et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
9 Manaen] Manahem Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,22 

Et dormivit Manaen10 cum patribus suis. Regnavitque Phaceia filius eius pro eo.
10 Manaen] Manahem Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,23 

Anno quinquagesimo Azarie regis Iude, regnavit Phaceia11 filius Manaen12 super Israel in Samaria biennio,
11 Phaceia Rusch Weber ] Faceia X ΠF Σ ΩS, Phaceya Λ H |
12 Manaen] Manahem Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 15,24 

et fecit quod erat malum coram Domino. Non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 15,25 

Coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romelie dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regie iuxta Argob et iuxta Ariph13 et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum. Et interfecit eum regnavitque pro eo.
13 Ariph] Ari Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,26 

Reliqua autem sermonum Phacee14 et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
14 Phacee] Phaceia Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,27 

Anno quinquagesimo secundo Azarie regis Iude regnavit Phacee filius Romelie super Israel in Samaria viginti annis.
Numérotation du verset 4Rg. 15,28 

Et fecit quod malum erat coram Domino. Non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 15,29 

In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ayon15 et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Neptalim et transtulit eos in Assyrios.
15 Ayon] Aiom Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,30 

Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romelie et percussit eum et interfecit. Regnavitque pro eo vicesimo anno Ioathan filii Ozie.
Numérotation du verset 4Rg. 15,31 

Reliqua autem sermonum Phacee et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 15,32 

Anno secundo Phacee filii Romelie regis Israel, regnavit Ioathan filius Ozie regis Iuda.
Numérotation du verset 4Rg. 15,33 

Viginti quinque annorum erat cum regnare cepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Hierusa filia Sadoc.
Numérotation du verset 4Rg. 15,34 

Fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia que fecerat Ozias pater suus operatus est.
Numérotation du verset 4Rg. 15,35 

Verumtamen excelsa non abstulit. Adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis. Ipse edificavit portam domus Domini sublimissimam.
Numérotation du verset 4Rg. 15,36 

Reliqua autem sermonum Ioathan et universa que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 15,37 

In diebus illis cepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syrie et Phacee filium Romelie.
Numérotation du verset 4Rg. 15,38 

Et dormivit Ioathan cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Achaz filius eius pro eo.

Capitulum 15

Numérotation du verset 4Rg. 15,1 
Anno vicesimo septimo Ieroboam regis Israel, regnavit Azarias filius Amasie regis Iude.
marg.| AZARIAS. RABANUS. Ipse est Ozias qui dum sacrificare in templo vellet contra legem Moysi, percussus est lepra. Hic diabolum significat cui lepra iniquitatis insanabilis est. Qui cum maiora se appeteret feditate pessime lepre notabilis effectus, de domo eiectus est, et perseverat usque in finem leprosus, separatus a populo {t. 2, Erfurt, f. 82ra ; facsim., p. 163a} Dei. Hoc regnante, Isaias propheta oculos ad celum non levavit. Non sunt ei reserata celestia sed postquam mortuus esta. Dum pharao vixit, populus Israel ex luti et palearum opere non suspiravit ad Deum. Sed post pharaonis mortem ascendit clamor eorum ad Dominumb. Si ergo intelligas in Ozia et pharaone contrarias fortitudines, videbis quomodo, illis viventibus, nullus nostrorum videat et suspiret. Regnante peccato, Egyptiis extruimus civitates, versamur in sordibus. Ozias edificavit portam vallis que superius porta Ephraim dicitur.
a Cf. Is. 6, 1.
b Cf. Ex. 2, 23.
Numérotation du verset 4Rg. 15,2 
Sedecim {t. 2, Erfurt, f. 82ra ; facsim., p. 163a} annorum erat cum regnare cepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Iecelia de Hierusalem.
Numérotation du verset 4Rg. 15,3 
Fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia que fecit Amasias pater eius.
Numérotation du verset 4Rg. 15,4 
Verumtamen excelsa non est demolitus, adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis.
Numérotation du verset 4Rg. 15,5 
Percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis sue et habitabat in domo libera seorsum. Ioathan1 vero filius regis
1 Ioathan Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Ioatham hic et ubique Weber
interl.| Azarie
gubernabat palatium et iudicabat populum terre.
Numérotation du verset 4Rg. 15,6 
Reliqua autem sermonum Azarie et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 15,7 
Et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioathan filius eius pro eo.
Numérotation du verset 4Rg. 15,8 
Anno tricesimo octavo Azarie regis Iude, regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus,
Numérotation du verset 4Rg. 15,9 
et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius. Non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 15,10 
Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes, percussitque eum palam et interfecit, regnavitque pro eo.
Numérotation du verset 4Rg. 15,11 
Reliqua autem verborum Zacharie nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 15,12 
Iste2 est sermo Domini quem locutus est ad Iehu dicens : Filii tui3 usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israel. Factumque est ita.
2 Iste] ipse Weber
3 tui] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,13 
Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azarie regis Iude regnavit {t. 2, Erfurt, f. 82rb ; facsim., p. 163b} autem uno mense in Samaria.
Numérotation du verset 4Rg. 15,14 
Et ascendit Manaen4 filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum, regnavitque pro eo.
4 Manaen] Manahem Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,15 
Reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam tetendit insidias, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 15,16 
Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos eius de Thersa. Noluerant enim aperire ei. Et interfecit omnes pregnantes eius et scidit eas.
Numérotation du verset 4Rg. 15,17 
Anno tricesimo nono Azarie regis Iuda regnavit Manahem filius Gaddi super Israel decem annis in Samaria.
Numérotation du verset 4Rg. 15,18 
Fecitque quod erat malum coram Domino. Non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabath qui {t. 2, Erfurt, f. 82rb ; facsim., p. 163b} peccare fecit Israel cunctis diebus eius.
Numérotation du verset 4Rg. 15,19 
Veniebat Phul rex Assyriorum in Thersa5 et dabat Manaen6 Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius.
5 Thersa] terram Weber
6 Manaen] Manahem Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,20 
Indixitque Manaen7 argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos. Reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in Thersa8.
7 Manaen] Manahem Weber
8 Thersa] terram Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,21 
Reliqua autem sermonum Manaen9 et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
9 Manaen] Manahem Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,22 
Et dormivit Manaen10 cum patribus suis. Regnavitque Phaceia filius eius pro eo.
10 Manaen] Manahem Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,23 
Anno quinquagesimo Azarie regis Iude, regnavit Phaceia11 filius Manaen12 super Israel in Samaria biennio,
11 Phaceia Rusch Weber ] Faceia X ΠF Σ ΩS, Phaceya Λ H
12 Manaen] Manahem Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,24 
et fecit quod erat malum coram Domino. Non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabath qui {t. 2, Erfurt, f. 82va ; facsim., p. 164a} peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 15,25 
Coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romelie dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regie iuxta Argob et iuxta Ariph13 et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum. Et interfecit eum regnavitque pro eo.
13 Ariph] Ari Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,26 
Reliqua autem sermonum Phacee14 et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
14 Phacee] Phaceia Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,27 
Anno quinquagesimo secundo Azarie regis Iude regnavit Phacee filius Romelie super Israel in Samaria viginti annis.
Numérotation du verset 4Rg. 15,28 
Et fecit quod malum erat coram Domino. Non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 15,29 
In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ayon15 et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Neptalim et transtulit eos in Assyrios.
15 Ayon] Aiom Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,30 
Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romelie et percussit eum et interfecit. Regnavitque pro eo vicesimo anno Ioathan filii Ozie.
Numérotation du verset 4Rg. 15,31 
Reliqua autem sermonum Phacee et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 15,32 
Anno secundo Phacee filii Romelie regis Israel, regnavit Ioathan filius Ozie regis Iuda.
Numérotation du verset 4Rg. 15,33 
Viginti quinque annorum erat cum regnare cepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Hierusa filia Sadoc.
Numérotation du verset 4Rg. 15,34 
Fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia que fecerat Ozias pater suus operatus est.
Numérotation du verset 4Rg. 15,35 
Verumtamen excelsa non abstulit. Adhuc populus {t. 2, Erfurt, f. 82vb ; facsim., p. 164b} immolabat et adolebat incensum in excelsis. Ipse edificavit portam domus Domini sublimissimam.
marg.| {t. 2, Erfurt, f. 82vb ; facsim., p. 164b} IPSE  EDIFICAVIT. RABANUS. Ioathan edificavit portam domus Domini excelsam que in Actibus apostolorum speciosa dicitur et ab Hebreis ‘porta Ioathan’ vocatur.
Numérotation du verset 4Rg. 15,36 
Reliqua autem sermonum Ioathan et universa que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 15,37 
In diebus illis cepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syrie et Phacee filium Romelie.
Numérotation du verset 4Rg. 15,38 
Et dormivit Ioathan cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Achaz filius eius pro eo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (4Rg. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=15&chapitre=15_15)

Notes :