Capitulum 24
Numérotation du verset
4Rg. 24,1
In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Ioacim
servus tribus annis
et rursum rebellavit contra eum.
Numérotation du verset
4Rg. 24,2
Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum, et latrunculos Syrie, latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon, et immisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas.
Numérotation du verset
4Rg. 24,3
Factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam, ut afferret1 eum coram se propter peccata Manasse universa que fecit,
1 afferret] auferret
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,4
et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem cruore innocentium, et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.
Numérotation du verset
4Rg. 24,5
Reliqua autem sermonum Ioachim et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ? Et dormivit Ioachim cum patribus suis,
Numérotation du verset
4Rg. 24,6
Et regnavit2 Ioachin
2 et regnavit] regnavitque
Weber
filius eius pro eo.
Numérotation du verset
4Rg. 24,7
Et ultra non addidit rex Egypti ut egrederetur de terra sua. Tulerat enim rex Babylonis a rivo Egypti usque ad fluvium Euphraten omnia que fuerant regis Egypti.
Numérotation du verset
4Rg. 24,8
Decem et octo annorum erat Ioachim3
3 Ioachim ΩS ΩJ etc.
Rusch
] revera Ioachin ΩM etc.
Weber
cum regnare cepisset, et tribus mensibus regnavit in Hierusalem.
Nomen matris eius Noescha4 filia Helnathan de Hierusalem.
4 Noescha] Nestha
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,9
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerat pater eius.
Numérotation du verset
4Rg. 24,10
In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem. Et circumdata est urbs munitionibus.
Numérotation du verset
4Rg. 24,11
Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servi suis5 ut6 oppugnarent eam.
5 suis] eius
Weber
|
6 ut]
om. Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 24,12
Egressusque est Ioachin7 rex Iuda ad regem Babylonis, ipse et mater eius, et servi eius, et principes eius, et eunuchi eius, et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
7 Ioachin
Rusch
] Ioiachin hic et ubique
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,13
Et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regie, et concidit universa vasa aurea que fecerat Salomon rex Israel in templo Domini iuxta verbum Domini,
Numérotation du verset
4Rg. 24,14
et transtulit omnem Hierusalem et universos principes, et omnes fortes exercitus decem millia in captivitatem, et omnem artificem, et inclusorem8. Nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terre.
8 inclusorem] clusorem
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,15
Transtulit quoque Ioachin in Babylonem. Et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos eius, et iudices terre duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem,
Numérotation du verset
4Rg. 24,16
et omnes viros robustos septem millia, et artifices, et inclusores9 mille, omnes viros fortes et bellatores. Duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.
9 inclusores] clusores
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,17
Et constituit Mathathiam10
10 Mathathiam] Matthaniam
Weber
patruum eius pro eo imposuitque nomen ei Sedechiam.
Numérotation du verset
4Rg. 24,18
Vicesimum et primum annum etatis habebat Sedechias cum regnare cepisset, et undecim annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius erat Amithal, filia Ieremie de Lobna.
Numérotation du verset
4Rg. 24,19
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerat Ioachin11.
11 Ioachin
D
ΦRGVP ΨF
Rusch Clementina
(Ioakin
1592
)] Ioachim Θ Ω etc., Ioakim
Clementina
(
1593 1598
), Ioiachim
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,20
Irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Iudam, donec proiceret eos a facie sua. Recessitque Sedechias a rege Babylonis.
Capitulum 24
Numérotation du verset
4Rg. 24,1
In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Ioacim
interl.|
alias :
Ioachim
servus tribus annis
marg.|
ET
FACTUS
EST
EI
IOACHIM
SERVUS
TRIBUS
ANNIS. RA<BANUS>. Cum semel quis cuilibet se manciparit vitio, non uni sed multis dominis obnoxius erit. Unde
Ioachim
quem pharao ante censum sibi solvere coegit, nunc rex Babylonis sibi tribus annis servire compellit. Nabuchodonosor idem est qui pharao scilicet princeps confusionis et «rector tenebrarum harum»a. Ergo cum antiquus hostis aliquem sibi censum peccati solvere persuadet, mox totum in dominium suum redigere et plenum servitium expendere admonet. Ergo tribus annis regi Babylonis servum esse, est persuasione, delectatione, consensu antiquo hosti subditum fore, et totum vitiis deditum quasi libere ab eo possideri. Sed aliquando tales per Dei misericordiam admoniti, rebellant contra nequam spiritum. Unde subditur : R
ursum rebellavit contra eum
. Nec sufficit rebellare, si non perseveraverit in certamine. Qui enim a diaboli potestate se exire desiderat, necesse est ut fortiter contra eum dimicet et adiutorium a Deo imploret.
a Cf. Eph. 6, 12.
et rursum rebellavit contra eum.
marg.|
ET
RURSUM
REBELLAVIT. RABANUS. Hunc refert Iosephus a Nabuchodonosor interfectum et ante muros Hierusalem proiectum et insepultum, de quo predictum fuerat : «Sepultura asini sepelietur»b.
b Ier. 22, 19.
Numérotation du verset
4Rg. 24,2
Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum, et latrunculos Syrie, latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon, et immisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas.
Numérotation du verset
4Rg. 24,3
{t. 2, Erfurt, f. 89va ; facsim., p. 178a} Factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam, ut afferret1 eum coram se propter peccata Manasse universa que fecit,
1 afferret] auferret
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,4
et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem cruore innocentium, et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.
Numérotation du verset
4Rg. 24,5
Reliqua autem sermonum Ioachim et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ? Et dormivit Ioachim cum patribus suis,
Numérotation du verset
4Rg. 24,6
Et regnavit2 Ioachin
2 et regnavit] regnavitque
Weber
interl.|
quem Mattheus vocat Iechoniamc
c Mt. 1, 11.12.
marg.|
{t. 2, Erfurt, f. 89va ; facsim., p. 178a}
REGNAVITQUE
IOACHIN. RA<BANUS>. Nomen
Ioachim
aliter scribitur in designatione patris, qui et Eliachim ; aliter cum filius significatur, qui et Iechonias.
filius eius pro eo.
Numérotation du verset
4Rg. 24,7
Et ultra non addidit rex Egypti ut egrederetur de terra sua. Tulerat enim rex Babylonis a rivo Egypti usque ad fluvium Euphraten omnia que fuerant regis Egypti.
Numérotation du verset
4Rg. 24,8
Decem et octo annorum erat Ioachim3
3 Ioachim ΩS ΩJ etc.
Rusch
] revera Ioachin ΩM etc.
Weber
interl.|
vel
Ioachin
cum regnare cepisset, et tribus mensibus regnavit in Hierusalem.
interl.|
non amplius quia erat impius
marg.|
HIERUSALEM. BE<DA>. Hierusalem et terra Israel est civitas Christi, id est Ecclesia. Babylonii, Chaldei, Philistei est civitas diaboli, id est omnis malignorum sive hominum seu angelorum multitudo. Servitque Israel Philisteis vel Chaldeis, cum fideles nomine tenus in Ecclesia consistentes, ceterum ab immundis vel spiritibus vel hominibus decepti, cuilibet peccato mentis colla submittunt. Adducit autem Nabuchodonosor regem Hierusalem et universos principes fortes exercitus, decem millia in captivitatem, cum et magistros et eos qui invincibili animo Domino servire, ac decalogum fideliter videbantur conservare, subito illecebris seu adversitatibus subacti, maioribus facinoribus maioribus facinoribus polluuntur, aut certe in heresim incidunt. Arma quibus contra diabolum repugnantes libertatem a Deo nobis donatam defendimus, sunt eloquia Scripturarum in quibus et ipsius Domini et sanctorum exemplis, quo ordine bella vitiorum superare debeant, luce clarius discimus. His armis Philistei filios Israel privant, cum maligni spiritus animos fidelium a meditatione sacre lectionis, ne vel ipse per exercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte qui legere nesciunt ad resistendum vitiis exhortando aut corripiendo accendant. Tollunt fabros armorum, cum eos qui sacra eloquia norunt in tantum sceleribus obruunt, ut dicere bona que didicerant prorsus erubescant. Transferunt omnem artificem et inclusorem in Babyloniam de Hierusalem, cum eos qui multifaria virtutum operatione pluribus proderant et civitatem Dei contra corruptores temptationum munire solebant, a proposito deflectunt atque ingenium quod tuitioni sancte Ecclesie impendere debuerant ad voluntatem potius regis vitiorum {t. 2, Erfurt, f. 89vb ; facsim., p. 178b} dispensare compellunt. Quod si inclusores non ostiorum sive murorum, sed auri gemmarumque intelligimus, ad eundem expositio finem respicit. Dictum quippe est de sapientia, quia aurum et multitudo gemmarum, ei non valeat comparari atque ideo inclusores horum doctores dicimus, qui quamdiu recte vivunt et docent, in ornatum sancte civitatis industriam sue artis impendunt. At si forte erraverint quid nisi a rege Chaldeorum captivi Babyloniam transferuntur ? Sic talentum verbi celitus acceptum in terra defoditur, id est scientia spiritualis ad peccatorum opera convertitur.
Nomen matris eius Noescha4 filia Helnathan de Hierusalem.
4 Noescha] Nestha
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,9
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerat pater eius.
Numérotation du verset
4Rg. 24,10
In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem. Et circumdata est urbs munitionibus.
Numérotation du verset
4Rg. 24,11
Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servi suis5 ut6 oppugnarent eam.
5 suis] eius
Weber
6 ut]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,12
Egressusque est Ioachin7 rex Iuda ad regem Babylonis, ipse et mater eius, et servi eius, et principes eius, et eunuchi eius, et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
7 Ioachin
Rusch
] Ioiachin hic et ubique
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,13
Et protulit inde omnes thesauros domus Domini {t. 2, Erfurt, f. 89vb ; facsim., p. 178b} et thesauros domus regie, et concidit universa vasa aurea que fecerat Salomon rex Israel in templo Domini iuxta verbum Domini,
Numérotation du verset
4Rg. 24,14
et transtulit omnem Hierusalem et universos principes, et omnes fortes exercitus decem millia in captivitatem, et omnem artificem, et inclusorem8. Nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terre.
8 inclusorem] clusorem
Weber
marg.|
ARTIFICEM
ET
INCLUSOREM. R<ABANUS>. Quod supra populo Israel Philistiim regnantes fecisse narrantur cum dicitur : «Faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel. Caverant enim Philistiim, ne forte facerent Hebrei gladium aut lanceam ad repugnandum»d, ita nunc Chaldei satagunt, ut nullus in ea remaneat artifex et inclusor, qui diruta urbis menia componere possit vel resartire.
d Cf. 1Rg. (1Sm.) 13, 19.
Numérotation du verset
4Rg. 24,15
Transtulit quoque Ioachin in Babylonem. Et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos eius, et iudices terre duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem,
Numérotation du verset
4Rg. 24,16
et omnes viros robustos septem millia, et artifices, et inclusores9 mille, omnes viros fortes et bellatores. Duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.
9 inclusores] clusores
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,17
Et constituit Mathathiam10
10 Mathathiam] Matthaniam
Weber
interl.|
vel
Mathanian
interl.|
qui filius fuit Iosie frater Ioachim11
11 Ioachim]
corr.
; Ioachin
Rusch
; cf. 1Par.3, 15.
patruum eius pro eo imposuitque nomen ei Sedechiam.
Numérotation du verset
4Rg. 24,18
Vicesimum et primum annum etatis habebat Sedechias cum regnare cepisset, et undecim annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius erat Amithal, filia Ieremie de Lobna.
marg.|
SEDECHIAS. Mali sunt rectores qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen iustitie usurpant. Mathathia vel Mathanias enim interpretatur ‘munus sive donum’,
Sedechias
: iustus Domini. Undecim annis regnavit, quia transgressor legis fuit, que significatur denario, numero. Novenarius qui minus habet denario imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Recte ergo Nabuchodonosor, in nono anno regni Sedechie, obsedit civitatem mense decimo, et decima die mensis, quia mali pastores cum decalogi mandata, que scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et munitione erroris ac vitiorum constructa claudat vallando civitatem. Sicque fames in civitate prevaleat, fames utique verbi Dei cum non expenditur panis doctrine populo terre.
Numérotation du verset
4Rg. 24,19
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerat Ioachin12.
12 Ioachin
D
ΦRGVP ΨF
Ed1455
Rusch Clementina
(Ioakin
1592
)] Ioachim Θ Ω etc., Ioakim
Clementina
(
1593 1598
), Ioiachim
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,20
Irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Iudam, donec proiceret eos a facie sua. Recessitque Sedechias a rege Babylonis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (4Rg. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=15&chapitre=15_24)

Notes :