Capitulum 16
Numérotation du verset
1Par. 16,1
Et tulerunt1 igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
1 et tulerunt] attulerunt
Weber
Numérotation du verset
1Par. 16,2
Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini,
Numérotation du verset
1Par. 16,3
et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem,
tortam
panis,
et partem asse carnis,
bubule, et frixam oleo similam.
Numérotation du verset
1Par. 16,4
Constituitque coram arca Domini de levitis qui ministrarent,
et recordarentur operum eius,
et glorificarent
atque laudarent
Dominum Deum Israel,
Numérotation du verset
1Par. 16,5
Asaph principem, et secundum eius Zachariam. Porro Iehiel, et Semiramoth, et Ieiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom et Ieiel super organa psalterii et lyras. Asaph autem ut cymbalis personaret.
Numérotation du verset
1Par. 16,6
Banaiam vero et Aziel sacerdotes canere tuba iugiter coram arca federis Domini.
Numérotation du verset
1Par. 16,7
In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres eius :
Numérotation du verset
1Par. 16,8
Confitemini Domino et2 invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius3.
2 et]
om. Weber
|
3 eius] illius
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 16,9
Cantate4 ei et psallite, et narrate omnia mirabilia eius.
4 cantate] canite
Weber
Numérotation du verset
1Par. 16,10
Laudate nomen sanctum eius, letetur cor querentium Dominum.
Numérotation du verset
1Par. 16,11
Querite Dominum et virtutem eius, querite faciem eius semper.
Numérotation du verset
1Par. 16,12
Recordamini mirabilium eius que fecit, signorum illius et iudiciorum oris eius.
Numérotation du verset
1Par. 16,13
Semen Israel servi eius, filii Iacob electi illius.
Numérotation du verset
1Par. 16,14
Ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius.
Numérotation du verset
1Par. 16,15
Recordamini in sempiternum pacti eius, sermonis quem precepit in mille generationes,
Numérotation du verset
1Par. 16,16
quem precepit5 cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac.
5 precepit] pepigit
Weber
Numérotation du verset
1Par. 16,17
Et constituit illud Iacob in preceptum, et Israel in pactum sempiternum,
Numérotation du verset
1Par. 16,18
dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hereditatis vestre.
Numérotation du verset
1Par. 16,19
Cum essent pauci numero parvi et coloni eius.
Numérotation du verset
1Par. 16,20
Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Numérotation du verset
1Par. 16,21
Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit6 pro eis reges.
6 increpavit] increpuit
Weber
Numérotation du verset
1Par. 16,22
Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari,
Numérotation du verset
1Par. 16,23
Cantate7 Domino omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare eius.
7 Cantate] canite
Weber
Numérotation du verset
1Par. 16,24
Narrate in gentibus gloriam eius et8 in cunctis populis mirabilia eius9,
8 et]
om. Weber
|
9 eius] illius
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 16,25
quia magnus Dominus et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.
Numérotation du verset
1Par. 16,26
Omnes enim dii populorum idola, Dominus autem celos fecit.
Numérotation du verset
1Par. 16,27
Confessio et magnificentia coram eo, fortitudo et gaudium in loco eius.
Numérotation du verset
1Par. 16,28
Afferte Domino familie populorum, afferte Domino gloriam et imperium.
Numérotation du verset
1Par. 16,29
Date Domino gloriam nomini eius. Levate sacrificium et venite in conspectu eius, et adorate Dominum in decore sancto.
Numérotation du verset
1Par. 16,30
Commoveatur a facie illius omnis terra, ipse enim fundavit orbem inmobilem.
Numérotation du verset
1Par. 16,31
Letentur celi et exultet terra et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
Numérotation du verset
1Par. 16,32
Tonet mare et plenitudo eius. Exultent agri et omnia que in eis sunt.
Numérotation du verset
1Par. 16,33
Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit iudicare terram.
Numérotation du verset
1Par. 16,34
Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset
1Par. 16,35
Et dicite : Salva nos Deus salvator noster et congrega nos, et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis.
Numérotation du verset
1Par. 16,36
Benedictus Dominus Deus Israel ab eterno usque in eternum et dicat omnis populus amen et hymnum10
10 hymnum] hymnus
Weber
Deo11.
11 Deo] Domino
Weber
Numérotation du verset
1Par. 16,37
Dereliquit itaque ibi coram arca federis Domini Asaph et fratres eius ut ministrarent in conspectu arce iugiter per singulos dies
et vices suas.
secundum qualitatem auditorum quisque sua vice ministret
Numérotation du verset
1Par. 16,38
Porro Obededom et fratres eius sexaginta octo, et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores.
Numérotation du verset
1Par. 16,39
Sadoc autem sacerdotem et fratres
illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
Numérotation du verset
1Par. 16,40
ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis iugiter mane et vespere, iuxta omnia que scripta sunt in lege Domini quam precepit Israeli.
Numérotation du verset
1Par. 16,41
Et post eum Heman et Idithun et reliquos elitos unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in eternum misericordia eius.
Numérotation du verset
1Par. 16,42
Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo, filios autem Idithun fecit esse portarios.
Numérotation du verset
1Par. 16,43
Reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui sue.
Capitulum 16
Numérotation du verset
1Par. 16,ad litteram
marg.|
marg.| {1087}
.1.
Attulerunt igitur.
Hic consequenter describitur devotio David in arce iam portate veneratione, et primo in hostiis oblatis Domino, et beneficiis collatis populo. secundo in devoto obsequio, ibi : Constituitque coram arca. Sententia prime partis patet ex dictis 2Rg. 6. hoc excepto.
marg.|
.2.
Tortam panis.
2Rg. 6. dicitur, Collyridam panis et dicunt expositores communiter, quod est idem genus panis, et dicitur torta a torqueo torques, quia pasta, unde formatur per manus pistoris prius concutitur, et torquetur.
marg.|
.3.
Constituitque.
Hic consequenter ostenditur devotio David in obsequio devoto coram arca, quod instituit. Et primo ponitur cantorum nominatio. secundo cantus determinatio, ibi : Confitemini Domino. tertio utriusque stabilitio, ibi : Dereliquit itaque ibi : etc. Circa primum dicitur. Constituitquecoramarca Domini de Levitis, qui. In diversis obsequiis, et maxime in laudibus divinis. ideo subditur : Et recordarentur operum eius. sequitur :
marg.|
.4.
Asaph principem.
quia David constituit eum precentorem.
marg.|
.5.
Et secundum eius Zachariam.
Istum
enim instituit succentorem.
marg.|
.6.
Canere tuba.
id est quando offerebatur iuge sacrificium mane, et vespere.
prol.|
{1088}
marg.|
.7.
Confitemini Domino.
Hic consequenter describitur cantici, sive divine laudis determinatio. et accipitur ex duobus psalmis, videlicet centesimotertio, et nonagesimoquinto. In quo cantico primo ad Dei laudem populus invitatur specialiter. secundo totus mundus generaliter, ibi : Cantate Domino. Circa primum dicitur. Confitemini Domino. confessione humiliationis peccata propria recognoscendo, quia humiliatio disponit ad efficaciam orationis. secundum illud Ecc. 35 capitulo Oratio humiliantis se nubes penetrabit, etc. secundo confessione divine laudis, ideo subditur :
marg.|
.8.
Et invocate nomen eius.
Eius misericordiam, et gratiam implorando.
marg.|
.9.
Notas facite.
qualiter modo mirabili, et inaudito salvavit populum Israel de Egypto.
marg.|
.10.
Cantate ei.
ore.
marg.|
.11.
Et psallite.
corde.
marg.|
.12.
Et narrate.
Que fecit in rubri maris divisione, et Iordanis siccatione, et in aliis factis mirabilibus.
marg.|
.13.
Laudate nomen.
pro tot beneficiis ab eo collatis.
marg.|
.14.
Letetur cor.
Letitia enim dicitur quasi latitia, eo quod tunc dilatatur cor in bono invento, quod maxime est in deo, cum sit bonum infinitum.
marg.|
.15.
Querite faciem eius
scilicet. Quia quanto plus a devotis invenitur, tanto ardentius plus queritur.
prol.|
{1089}
Numérotation du verset
1Par. 16,ad litteram
marg.|
.1.
Recordamini mirabilium eius que fecit.
Repetitio est sententie predicte de mirabilibus filiis Israel factis, sicut frequenter fit in canticis, dicuntur tamen mirabilia inquantum recedunt a facultate intellectus humani.
marg.|
.2.
Signorum illius. In
quantum sunt figure alicuius futuri.
marg.|
.3.
Et iudiciorum oris eius. In
quantum sunt punitiva alicuius maleficii, sicut submersio Egyptiorum in mari rubro et similia.
marg.|
.4.
Semen Israel eius.
supple lauda Deum.
marg.|
.5.
Filii Iacob electi eius.
Idem enim homo fuit Iacob et Israel, ut habetur Gn. 32. et dicitur hic electus Dei, quia tota generatio sua fuit electa in duodecim patriarchis, ut dictum fuit supra capitulo 2. non sic autem fuit de Isaac et Abraham, et patriarchis precedentibus.
marg.|
.6.
Ipse dominus Deus noster.
per veram fidem et culturam.
marg.|
.7. In
universa terra iudicia quasi d<icat>
licet speciali modo dicatur Deus populi Israel, tamen eius potestas se extendit ad omnes.
marg.|
.8.
Recordamini in sempiternum.
Quod sit pactum illud postea subditur :
marg.|
.9.
Sermonis,
etc. Hic accipitur numerus determinatus pro in determinato, quia istud preceptum factum est omnibus imitatoribus Abrahe per veram, fidem, ideo subditur :
marg.|
.10.
Quem pepigit cum.
De isto iuramento habetur Gn. 22 capitulo Per memetipsum iuravi dicit dominus. Quod factum fuit non solum propter Abraham, sed propter Isaac, unde de pacto cadente sub illo iuramento subditur : ibidem. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum. quod impletum fuit in posteris Abrahe descendentibus ab eo per Isaac. Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terre. quod impletum est in Christo ab Abraham per Isaac secundum carnem descendente, et sic patet quod pactum predictum et preceptum ad omnes fideles se extendunt.
marg.|
.11.
Et constituit illud.
Quia sicut fides ad Abraham derivata est ad Isaac, ita ab Isaac ad Iacob, et consequenter ad duodecim patriarchas, et ulterius ad omnes fideles.
marg.|
.12.
Tibi dabo. In
hac promissione principaliter intelligitur promissio glorie que est terra viventium, quia cum premium ipsius Dei excedat meritum humanum, oportet quod sub promissione boni terreni principaliter intelligatur aliquod bonum spirituale scilicet celeste, quia actus meritorii precellunt bonis terrenis, sicut diffusius dictum fuit Gn. 15.
marg.|
.13.
Cum essent pauci.
Sicut patet de Abraham Gn. 12. ubi vocatus a Domino et segregatus ab infidelibus, habuit in comitiva sua Sarai uxorem suam, et Loth nepotem suum tantum, excepta familia. Iacob etiam patriarcha descendit in Egyptum cum 70. personis, ut habetur Gn. 66. vel 75. ut habetur Exo id est Ex quo patet, quod tempore intermedio quod fuit satis magnum, fideles fuerunt in pauco numero.
marg.|
.14.
Et transierunt de.
Quia Abraham descendit in Egyptum, et inde rediit in terram Chanaan, et inde in terram Palesthinorum. Similiter Isaac peregrinatus fuit in Gerara, similiter Iacob in Syria apud Labam et iterum de terra Chanaan descendit {1090}in Egyptum, ut patet ex decursu libri Genesis. et sic tanquam peregrini transierunt de gente ad gentem, et de regno ad regnum.
marg.|
.15.
Non dimisit quemquam.
Reprimendo eorum adversarios, sicut patet de Isaac, ad quem venit rex Gerare ad querendum fedus et amicitiam cum eo, ductus timore divino, quamvis servi eius aliquas molestias pastoribus Isaac intulissent, ut habetur Gn. 26. similiter Laban insequens Iacob fuit a Deo repressus, ne aliquid durum contra eum ageret, Gn. 31. similiter vicini habitatorum Sichem a Deo fuerunt territi ne persequerentur Iacob et filios eius propter interfectionem Sichimitarum Gn. 35 capitulo
marg.|
.16.
Sed increpavit pro.
Quia Pharaonem regem Egypti flagellavit propter uxorem Abraham ut habetur Gn. 12.d. et similiter regem Gerare, ut habetur Gn. 20. similiter rex Egypti post mortem Iacob fuit multipliciter flagellatus cum toto regno suo pro filiis Israel, quos iniuste affligebat, ut habetur in Ex.
marg.|
.17.
Nolite tangere.
Vocantur autem hic patriarche Christi id est uncti scilicet unctione gratie. Vel quia de ipsis exierunt reges et sacerdotes qui per unctionem instituebantur in lege.
marg.|
.18.
Et in prophetis.
Habuerant enim patriarche spiritum propheticum ut patet de Abraham Gn. 15. et de Isaac Gn. 27. et de Iacob Gn. 49.
marg.|
.19.
Cantate Domino.
Hic consequenter David in cantico invitat ad Dei laudem omnes generaliter. Et primo ponitur ista invitatio secundo subditur quedam additio, ibi :
Et dicite.
Circa primum dicitur. Cantate Domino omnis terra. id est omnes habitantes in terra, et accipitur hic continens pro contento.
marg.|
.20.
Annuntiate ex die.
Salus enim corporalis et spiritualis omnium dependet a Deo continue, et ideo debet recognosci quotidie
marg.|
.21.
Narrate in gentibus.
que non sunt de filiis Israel.
marg.|
.22.
Gloriam eius
id est maiestatem sue potestatis, ideo subditur :
marg.|
.23. In
cunctis populis.
Que fecit educendo filios Israel de Egypto, et in terram promissionis inducendo.
marg.|
.24.
Quia magnus.
Est enim magnitudinis et bonitatis infinite, et ideo non potest ab intellectu creato comprehendi, nec per consequens quantum laudabilis est laudari, propter quod dicitur Eccl. 63.d. Benedicentes
dominum
exaltate illum quantum potestis, maior est
enim
omni
laude.
marg.|
.25.
Et horribilis super omnes.
Hominibus malis quos potest pro voluntate sua punire, non autem sic possunt dii falsi, ideo subditur :
marg.|
.26.
Omnes enim dii populorum
id est quedam conficta et vana nullam potentiam habentia.
marg.|
.27.
Dominus autem celos.
Ut habetur Gn. 1.
marg.|
.28.
Confessio et magnificentia coram eo.
Quod potest exponi dupliciter. Uno modo de celo empyreo, ubi est habitatio Dei et sanctorum speciali modo, licet sit ubique per essentiam, presentiam, et potentiam, ibi autem coram Deo est confessio divine laudis, quia ibi est laus iugis et magnificentia Dei, ubi magis relucet quam alibi.
prol.|
{1091}
Numérotation du verset
1Par. 16,ad litteram
marg.|
.1.
Fortitudo et gaudium.
quod est de bono presenti, bonum autem divinum presentialiter habetur ibi : Alio modo potest exponi de templo seu tabernaculo ubi erat arca et propitiatorium quod erat quasi sedes Dei, ut predictum fuit Ex. 25. Ibi enim erat confessio peccatorum, et magnificentia divine laudis per sacerdotes et Levitas peccata propria ac populi, et magnificentiam Dei confitentes. Fortitudo. quia Deus erat protector et defensor specialis illius loci, secundum quod Heliodotus hoc expertus dixit 2. Mach. 3.g. Ille qui in celis habet habitationem, visitator et adiutor est loci etc. Et
gaudium quia sacerdotes devoti ibi gaudebant in Domino.
marg.|
.2.
Afferte Domino
id est omnium scientium.
marg.|
.3.
Gloriam,
etc. confitentes eius maiestatem et dominium super omnem creaturam.
marg.|
.4.
Levate sacrificium
id est apportare levandum, quia portabantur sacrificia ad locum divini cultus, que sacrificia levabantur super altare a sacerdotibus.
marg.|
.5.
Et venite in conspectu.
quia sacrificia offerebantur in atrio, quod erat coram tabernaculo seu templo, ubi dicebatur Deus habitare speciali modo. Licet enim alie nationes a Iudeis non intrarent locum ubi sacrificia offerebantur in altari holocaustorum, tamen bene pro eis offerebantur ibi sacrificia, ut habetur 1. Mach. 7.
marg.|
.6.
Et adorate dominum in decore.
et non sicut hypocrite qui adorant in decore non sancto, quia licet exterius habeant decorem religiositatis, non tamen subest veritas sanctitatis.
marg.|
.7.
Commoveatur
id est omnes inhabitantes terram faciant ei reverentiam.
marg.|
.8.
Ipse enim.
Quod potest dupliciter intelligi. Uno modo quantum ad motum localem. Licet enim in aliquibus partibus orbis sit motus localis, ut pote in elementis mistis, et aliquibus est motus rectus ut in orbibus celestibus qui circulariter moventur, tamen celum empyreum qui est supremus orbis, et terra que est circa centrum sunt immobilia, et per hoc habet orbis quamdam immobilitatem secundum totum, licet alique partes moveantur. Alio modo quantum ad mutationem de esse ad non esse, quia licet orbis inceperit esse per creationem, durabit tamen in eternum et secundum hoc habet immobilitatem.
marg.|
.9.
Letentur celi.
id est angeli, et sancti habitantes in gloria celesti.
marg.|
.10.
Et exultet terra
id est homines terreni, vel etiam ad litteram. Qui dicuntur metaphorice letari, quando aere serenato apparet facies celi clara et lucida, et per oppositum turbari quando obscuris nubibus et tempestatibus obtegitur.
marg.|
.11.
Et exultet terra.
que dicitur hoc modo exultate, quando incipit renascentia producere.
marg.|
.12.
Tonet mare.
ex multitudine enim aquarum in mari existentium de facili multiplicantur, unde, et colliduntur ad rupes in mari et littore existentes, et etiam adinvicem, et inde generatur sonus qui vocatur maris rugitus, et habet similitudinem tonitrui.
marg.|
.13.
Exultent agri.
Dicuntur autem agri metaphorice exultare, quando in eis apparent flores et herbe, sicut et pratum dicitur ridere.
prol.|
{1092}
marg.|
.14.
Tunc laudabunt.
dicuntur autem metaphorice laudare, inquantum folia et cetera que producunt potentiam et sapientiam Dei ostendunt. Inducuntur autem ista insensibilia ad Dei laudem in cantico, quia sunt hominibus materie divine laudis, inquantum quicquid est pulchritudinis et bonitatis in eis, reducendum est in gloriam conditoris, secundum quod dicitur Sap. 13b. A magnitudine speciei et creature cognoscibiliter poterit creator horum videri, et per consequens laudari.
marg.|
.15.
Quia venit.
Istud inducitur pro causa predicte laudis divine. Si enim Dei providentia tantum se extenderet ad celestia et nullo modo ad ista inferiora generabilia et corruptibilia, secundum quod dixerunt aliqui in quorum persona dicitur Iob 22.b. Nubes latibulum eius nec nostra considerat, circa cardines celi perambulat. pulchritudo et bonitas que sunt in istis inferioribus non essent reducende in laudem et gloriam sapientie divine, sed quia eius sapientia et providentia ad omnia se extendunt quantumcumque minima, ideo quicquid pulchritudinis et bonitatis est in eis reducitur in laudem divinam, et propter hoc dicitur hic. Quia venit, etc. quasi d<icat> quia iudicium sue discretionis et providentie se extendit usque ad elementum terre, quod est infimum, ideo omnia predicta in laudem et gloriam Dei sunt reducenda. Alio modo exponitur, quod per ista insensibilia predicta intelliguntur iusti simplices, qui habebunt materiam letitie et laudis in ultimo adventu iudicis, secundum quod dicit salvator discipulis suis, Luc 21.e. loquens de signis precedentibus iudicium futurum : His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra id est exhilarate corda, secundum quod dicit beatus Gregorius super locum illum.
marg.|
.16.
Confitemini Domino.
Hic in fine resumitur principium cantici, licet verba aliqualiter mutentur, sicut in cantilenis in fine principium repetitur.
marg.|
.17.
Et dicite.
Secundum aliquos ista additio facta fuit ab ipso David, quia licet tempore eius filii Israel non essent captivati, nec per orbem dispersi, nec per consequens congregandi, tamen spiritu prophetico previdit ista fieri de futuro per Theglathpha lanasar et Salmanasar reges Assyriorum, et per Nabuchodonosor regem Babylonis, ut habetur 4Rg. ideo post canticum predictum istud addidit ad impetrandum congregationem dispersionis et captivitatis future. Secundum alios vero ista additio posita fuit ab Esdra scriptore huius libri, qui in reditu captivationis Babylonice suit sacerdos et doctor populi, ut habetur : id est Esdre et quia tunc multi de filiis Israel erant adhuc dispersi in nationibus ideo pro ipsorum congregatione addidit hoc Esdras in fine predicti cantici, quod a Levitis in templo secundo cantabatur.
marg.|
.18.
Et dicat omnis populus amen.
id est sic fiat.
marg.|
.19.
Et hymnum
id est laudem.
marg.|
.20.
Dereliquit.
Hic consequenter describitur predictorum stabilitio, quia David non ordinavit predicta tantum ad horam, sed etiam pro futuro, ideo sequitur :
marg.|
.21.
Ut ministrarent.
Cum hoc etiam ordinavit, quod fieret cultus divinus in loco unde adduxerat arcam, quia ibi remanserat tabernaculum quod fecerat Moyses et altare holocaustorum, et hoc est quod dicitur.
Numérotation du verset
1Par. 16,ad litteram
marg.|
marg.| {
1093
}
.1.
Sadoc autem,
etc. et patet littera.
marg.|
.2.
Reversusque.
qui non erat deputatus ad ministrandum coram {1094}arca in Hierusalem, vel in tabernaculo Moysi in Gabaon.
marg.|
.3.
Et David.
id est benefaceret.
marg.|
.4.
Domui.
familie, sicut fecerat aliis ut predictum est in principio huius cap.
Numérotation du verset
1Par. 16,moraliter
marg.|
marg.| {1087}
.1.
Attulerunt.
Per quam sicut dictum est, intelligitur Eucharistia continens Iesum Christum, et constituerunt eam in medio
tabernaculi
. Per quod ecclesia significatur in qua Eucharistia, sicut lignum vite in paradisi medio collocatur.
marg.|
†
Et obtulerunt ibi holocausta
scilicet divine laudis, que debent offerri coram Eucharistia. Ps. 49.d. Sacrificium laudis honorificavit me.
marg.|
†
Et divisit universis per singulos.
Per quod ostenduntur bona Christi sine acceptione personarum conferri, Act. 10.e. In veritate comperi, quod non est personarum acceptor Deus. Sed in omni gente, qui timet Deum et operatur iustitiam, acceptus est illi.
marg.|
.2.
Tortam panis.
id est partem in meritis Christi, qui est panis vite, et tortus fuit in sua benedicta passione.
marg.|
†
Et partem asse.
id est participationem in martyrum meritis, quorum caro fuit assata in igne tribulationis.
marg.|
†
Et frixam.
id est participationem in meritis virginum, et confessorum. Fuerunt enim simila, que est farina tritici purgatissima, et per mentis, et corporis puritatem, et oleo frixa per misericordie pietatem.
marg.|
.3.
Constituitque.
Vult enim noster David Iesus Christus, quod corpus {1088}suum in Eucharistia a ministris ecclesie debite veneretur.
marg.|
†
In illo die.
id est tempore ecclesie primitive.
marg.|
†
Fecit David.
id est Christus.
marg.|
†
Principem.
Per Asaph, qui congregans interpretatur summus pontifex significatur, sub cuius cura Christianus populus congregatur per fratres eius Cardinales, Patriarche, Archiepiscopi, Episcopi intelliguntur, quia fratres summi pontificis nominantur. Ipsi vero constituti sunt a Christo ad confitendum Domino confessione laudis sub principatu summi pontificis.
marg.|
.7.
Confitemini Domino.
Hic consequenter ponitur dicte laudis confessio, cum dicitur. Confitemini
Domino scilicet confessione laudis, et gratiarum actionis pro beneficiis iam acquisitis.
marg.|
.8.
Et invocate.
Pro bonis spiritualibus multiplicandis.
marg.|
.9.
Notas facite.
Predicando eis diversos modos salvandi fideles suos secundum eorum status varios.
marg.|
.10.
Cantate ei.
ore.
marg.|
.11.
Et psallite.
mente.
marg.|
.12.
Et narrate.
Que fecit diversis temporibus.
marg.|
.13.
Laudate nomen eius. In
officiis divinis.
marg.|
.13.
Querite dominum
id est Deum patrem.
marg.|
†
Et virtutem.
id est filium eius, qui dicitur Dei virtus. 1Cor. 1.d. Predicamus Christum Dei virtutem, etc.
Numérotation du verset
1Par. 16,moraliter
marg.|
marg.| {
1089
}
.1.
Recordamini.
Repetitio est sententie predicte sicut frequenter fit in canticis.
marg.|
.4.
Semen Israel
id est Christiani qui vere serviunt ei, semen Israel, debent dici, Ro. 2.d. Non enim qui in manifesto Iudeus, neque que in manifesto in carne circumcisio, sed qui in abscondito Iudeus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est.
marg.|
.8.
Recordamini
id est evangelii quod est lex nova, cui non succedit alia propter quod dicitur in sempiternum recordanda.
marg.|
.10.
Quem pepigit
id est Beato Petro quem constituit ecclesie pastorem, et per consequens multarum gentium patrem.
marg.|
†
Et iuramenti illius
id est cum B. Clemente qui Petro successit in ecclesie regimine, et dicitur Isaac qui interpretatur risus. Nam Beatus Clemens fuit valde dulcis et amicabilis omnibus.
marg.|
.11.
Et constituit
id est unicuique qui studet diabolum supplantare.
marg.|
†
Et Israel.
id est cui libet celestium contemplatori.
marg.|
†
Dicens
scilicet viventium que est hereditas fidelium per terram{1090}promissionis figurata.
marg.|
.13.
Cum essent pauci
etc scilicet in ecclesia primitiva.
marg.|
†
Parui.
id est abiecti in conspectu potentum huius mundi.
marg.|
.14.
Et transierunt de gente in gentem.
predicando per orbem.
marg.|
.15.
Non dimisit
scilicet ad impedimentum fidei et meriti, nam in persecutione maxima fidelium, maxime crevit fides et eorum meritum.
marg.|
.16.
Sed increpavit.
ut patet de Constantino, quem propter hoc percussit elephantie morbo.
marg.|
.17.
Nolite tangere
scilicet tactu nocivo impediente eorum meritum vel fidei incrementum.
marg.|
.19.
Cantate Domino.
repetitio est sententie supra posite ad maiorem devotionis excitationem.
marg.|
.24.
Quia magnus.
Magnitudinis cuius non est finis.
marg.|
†
Et laudabilis nimis.
id est supra virtutem omnis creature. Ecc. 63.d. Benedicentes dominum et exaltate eum quantum potestis maior est enim omni laude.
marg.|
.28.
Confessio
scilicet laudis.
marg.|
†
Et magnificentia.
Ps. 83. Beati qui
habitant
in domo tua, etc.
Numérotation du verset
1Par. 16,moraliter
marg.|
marg.| {
1091
}
.2.
Afferte Domino.
que est clara notitia cum laude.
marg.|
†
Et imperium.
id est reverentiam et timorem scilicet filialem.
marg.|
†
Date gloriam Domino.
repetitio est eiusdem sicut supra.
marg.|
.6.
Et adorate dominum.
non ficte sicut hypochrite adorant.
marg.|
.7.
Commoveatur.
id est omnes habitantes terram eius potentiam contremiscant.
marg.|
.8.
Ipse enim fundavit.
Licet enim partes eius moveantur, tamen totum manet in eodem loco.
marg.|
.6.
Letentur celi.
id est cives celestes. et exul. terr.militans ecclesia.
marg.|
marg.| {1092}
.12.
Tonet mare.
Per mare quod est locus aquarum, intelliguntur doctores ecclesie continentes aquas sapientie salutaris, et ipsi tonare debent tonitruo predicationis.
marg.|
.13.
Exultent agri.
id est simplices Christiani. 1Cor. 3.b. Dei agricultura estis.
marg.|
.14.
Tunc laudabunt
id est principes catholici qui sunt super alios elevati.
marg.|
.20.
Dereliquit itaque
scilicet David.
marg.|
†
Ibi coram arca.
vult enim verus David Iesus Christus, quod in ecclesiis in quibus est corpus suum in Eucharistie sacramento, sint semper ministri ad eius obsequium preparati.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_16)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_16)
Notes :