Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Par. 2,1 

Filii autem Israel :
Ruben, Simeon, Levi, Iuda, Isachar, et Zabulon,
Numérotation du verset 1Par. 2,2 

Dan, Ioseph, Beniamin, Neptalim, Gad et1 Aser.
1 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,3 

Filii Iuda :
Her, Onan2
2 Onan] Aunan Weber cum graeco Αυναν
et3 Sela. Hi4 tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis. Fuit autem Her primogenitus Iuda, malus coram Domino, et occidit eum.
3 et] om. Weber |
4 hi] om. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,4 

Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara.
Omnes ergo filii Iuda quinque.
Numérotation du verset 1Par. 2,5 

Filii autem Phares : Esrom et Chamul5.
5 Chamul] Hamul Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,6 

Filii quoque Zare : Zamri6 et Ethan et Heman, Chalchal quoque et Daram7,
6 Zamri Ω Clementina Rusch Weber ] Zambri Weber ( Amiatinus Cava Λ L ΨD) |
7 Daram] scrips cf. Ios. 15, 3., Daran Rusch , Darda Weber |
simul quinque.
Numérotation du verset 1Par. 2,7 

Filii Charmi Achar qui turbavit Israel et peccavit in furto anathematis.
Numérotation du verset 1Par. 2,8 

Filii Etham8
8 Etham Edmaior. (Amiatinus ΦRVP P Q ΨD ΩM) Rusch ] Ethan Edmaior.S plerique codd., edd. )
Azarias.
Numérotation du verset 1Par. 2,9 

Filii autem Esrom qui nati sunt ei : Ierameel et Ram et Calubi9 ;
9 Calubi] Chalubi Weber
hic est Caleph10.
10 hic est Caleph Rusch ] om. Weber ; ab hinc ubique scripsimus Caleb
Numérotation du verset 1Par. 2,10 

Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda.
Numérotation du verset 1Par. 2,11 

Naasson quoque genuit Salma,
de quo ortus est Booz11.
11 Booz] Boez Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,12 

Booz vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai.
Numérotation du verset 1Par. 2,13 

Isai autem genuit
primogenitum Eliab12,
12 Eliab] Heliab Weber
secundum Aminadab13, tertium Symmaha14,
13 Aminadab] Abinadab Weber |
14 Symmaha] Samaa Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,14 

quartum Nathanael, quintum Raddai,
Numérotation du verset 1Par. 2,15 

sextum Asom15 septimum David.
15 Asom Weber ] Ason Rusch
Numérotation du verset 1Par. 2,16 

Quorum sorores fuerunt : Sarvia et Abigail. Filii Sarvie : Abisai, Ioab et Asael, tres.
Numérotation du verset 1Par. 2,17 

Abigail autem genuit Amasa, cuius pater fuit Iether Ismaelites.
Numérotation du verset 1Par. 2,18 

Caleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Hierioth16. Fueruntque quoque17 filii eius Iaser18 et Sobab et Ardon.
16 Hierioth] Ierioth Weber |
17 quoque] om. Weber |
18 Iaser] Iesar Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,19 

Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephrata19 que peperit ei Hur20.
19 Ephrata Rusch ] Ephrath Weber |
20 Hur Cava X ΨD ΩSM Clementina ] Ur Rusch Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,20 

Porro Hur21 genuit Uri et Uri genuit Beseleel22.
21 Hur Cava X ΨD ΩSM Clementina ] Ur Rusch Weber |
22 Beseleel ΩSJ Rusch ] Bezeleel Clementina , Beselehel Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,21 

Post hec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad
et accepit eam cum esset annorum sexaginta que peperit ei Segub,
Numérotation du verset 1Par. 2,22 

sed et Segub genuit Iair,
et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
Numérotation du verset 1Par. 2,23 

Cepitque Gessur et Aram
oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum. Omnes isti filii Machir patris Galaad.
Numérotation du verset 1Par. 2,24 

Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Caleb ad Ephrata.
Habuit quoque Esrom uxorem Abia
que peperit ei Assur patremThechue23.
23 Thechue] Thecue Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,25 

Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Esrom, Ram primogenitus eius et Buna et Aram24 et Asom et Achia.
24 Aram] Aran Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,26 

Duxit quoque uxorem alteram Ierameel nomine Atthara25 que fuit mater Onam.
25 Atthara] Atara Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,27 

Sed et filii Ram primogeniti Ierameel fuerunt, Moos et Iamin,
et Achar.
Numérotation du verset 1Par. 2,28 

Onam autem habuit filios Semei et Iadan26. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.
26 Iadan] Iada Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,29 

Nomen vero uxoris Abisur Abiail27
27 Abiail hic et ubique Weber ] Abiahil Edmaior.T E ΘH) Rusch etc., Abuail ΩJ ; cum hebr. , cf. LXX : Abigahil Weber (Q), Abigail ΩM, Abygail ΩS, Abihail Clementina
que peperit Ahobban
et Molid.
Numérotation du verset 1Par. 2,30 

Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
Numérotation du verset 1Par. 2,31 

Filius vero Apphaim Iesi, qui Iesi28 genuit Sesan.
28 Iesi] Yesi ΩS
Porro Sesan genuit Ohooli29.
29 Ohooli] Oholi Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,32 

Filii autem Iuda30 fratris Semei : Iether et Ionathan. Sed et Iether mortuus est absque liberis.
30 Iuda] Iada Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,33 

Porro Ionathan genuit Phalath31 et Sisa. Isti fuerunt filii Ierameel primogeniti Esrom32.
31 Phalath] Phaleth Weber |
32 Primogeniti Esrom] om. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,34 

Sesan autem non habuit filios sed filias et servum Egyptium nomine Ieraa.
Numérotation du verset 1Par. 2,35 

Deditque ei filiam suam uxorem que peperit ei Ethei33.
33 Ethei] Eththei Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,36 

Ethei34 autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabab35.
34 Ethei] Eththei Weber |
35 Zabab] Zabad Weber , Zabat(h) U* ΨD; Zabuth : cf. 3Rg. 4, 5. |
Numérotation du verset 1Par. 2,37 

Zabab36 autem37 quoque genuit Ophal38
36 Zabab] Zabad Weber |
37 autem] om. Weber |
38 Ophal] Ophial ΩSM, Ophlal Weber |
et Ophal39 genuit Obed.
39 Ophal] Ophial ΩSM, Ophlal Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,38 

Obed genuit Iehu. Iehu40 genuit Azariam.
40 Iehu utroque loco Rusch ] Iheu Cava X ΣT, Iesu ΩJ, Ieu Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,39 

Azarias genuit Helles. Helles genuit Helesa41.
41 Helesa] Elasa Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,40 

Helesa42 genuit Zizamoi. Zizamoi43 genuit Sellum.
42 Helesa] Elasa Weber |
43 Zizamoi bis Rusch (hapax) ] Sisamoi bis Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,41 

Sellum genuit Ithamian44. Ithamia45 autem46 genuit Elisama.
44 Ithamian Rusch ] Iehaniã ΩS, Icamian Weber |
45 Ithamia Rusch ] Iehaniã ΩS, Icamian Weber |
46 autem ΩM Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 2,42 

Filii autem Caleb fratris Ierameel47
47 Ierameel] scrips. hic et ubique, Ieramehel hic et ubique Weber
Mesa48
48 Mesa] Mosa Weber
primogenitus eius. Ipse est pater Ziph
et filii Maresa patris Hebron.
Numérotation du verset 1Par. 2,43 

Porro filii Hebron Chore et Taphau49
49 Taphau Rusch ( hapax )] Taphua Clementina , Thaphiphu ΨD ΩJ, Thaphphu Cava , Thapphu Weber
et Recem et Samma.
Numérotation du verset 1Par. 2,44 

Samma autem genuit Raam patrem Ierchaam50
50 Ierchaam] Iercaam Weber
et Recem genuit Semei.
Numérotation du verset 1Par. 2,45 

Filius Semei Maon, et Maon pater Bethsur.
Numérotation du verset 1Par. 2,46 

Epha autem concubina Caleb peperit Aran et Musa
et Gezez. Porro Aran genuit Iezen51
51 Iezen] Iezan ΩS, Gezem ΨD ΩJM, Gezez Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,47 

Filii Iahaddai52 : Regom et Ioathan et Gesan53
52 Iahaddai] Iadai Weber |
53 Gesan] Gesum Weber |
et Phalech54 et Epha et Saaph.
54 Phalech] Phaleth Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,48 

Concubina Caleb Maacha peperit Saber et Tharana.
Numérotation du verset 1Par. 2,49 

Genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
Numérotation du verset 1Par. 2,50 

Hi erant filii Caleb filii Hur primogeniti Ephrata, Sobal pater Chariathiarim.
Numérotation du verset 1Par. 2,51 

Salma pater Bethleem, Ariph pater Bethgader.
Numérotation du verset 1Par. 2,52 

Fuerunt autem filii Sobal patris Chariathiarim
qui dividebat55
55 dividebat] videbat Rusch
dimidium requietionum,
Numérotation du verset 1Par. 2,53 

et de cognatione Chariathiarim, Iethrei, et Aphutei56 et Semathei et Maserei. Ex his egressi sunt Saraite et Esthaolite.
56 Aphutei] Apphutei Weber
Numérotation du verset 1Par. 2,54 

Filii Salma patris57 Bethleem
57 patris] om. Weber
et Netophati corone domus Ioab,
et dimidium requietionis Sarai.
Numérotation du verset 1Par. 2,55 

Cognationes quoque scribarum habitantium in Iabes58 canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes.
58 Iabes] Iabis Weber
Hi sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Par. 2,1 
differentia
marg.| {LYR#D#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 49vb
Numérotation du verset 1Par. 2,ad litteram 
marg.| marg.| {1023} .1. Filii autem Israel. Hic consequenter describitur generatio ipsius Iacob, que fuit tota electa in duodecim Patriarchis, ut per Iudam Patriarcham perveniatur ad Regnum David : de quo est principalis intentio huius libri. Primo ergo agitur de dicta generatione per Patriarchas. et primo describitur ordo generationum ipsius Iude, eo quod de ipso descendit David : de cuius Regno principaliter intenditur. Secundo Simeonis, qui partim habitavit in sorte Iude in medio 4. capituli ibi :   Et filii   Simeon   . Tertio Ruben, et Gaad, et dimidie tribus Manasse, qui simul habitaverunt ultra Iordanem c. 5. Quarto ipsius Levi. c. 6. Quinto Issachar, et Nephthali, et Manasse, et Ephraim, et Azer qui residui erant extra sortem Iuda 8 capitulo Sexto ipsius Beniamin c. 8. Circa primum describitur prima generatio Iude usque ad David, et fratres eius. Secundo generatio ipsius David capitulo 3. Tertio revertitur scriptura ad generationem Iude aliqua addendo capitulo 4. Circa primum premittitur duodecim Patriarcharum generatio, cum dicitur   : Filii autem   Israel etc. et patet littera. Secundo describitur generatio Iude Patriarche cum dicitur :   Filii Iuda. Et primo ipsius immediate, secundo filiorum eius, ibi :   Filii autem Phares, etc. Circa primum dicitur :
marg.| .2. Filii Iuda, Her, Onam. Isti duo fuerunt mortui sine liberis, eo quod fuerunt mali coram Domino, ut habetur Gn. 38.
marg.| .3. Hi tres nati sunt ei de filia. Ex quo dicunt aliqui, quod Sue est nomen uxoris ipsius Iude, sed hoc fuit improbatum Gn. 38. et ostensum, quod nomen est patri uxoris Iude. et propter hoc debet hic poni Chananitide referendo ad filiam Sue, que fuit uxor Iude, et fuit de genere Chanaan.
marg.| .4. Thamar autem, etc. Quos concepit de socero suo simulans se esse meretricem, eo quod iniuste detinebatur in viduitate, ut habetur Gn. 38.
marg.| .5. Filii autem Phares. Hic agitur de generatione filiorum Iude, et primo {1024}ipsius Phares, et Zare. Secundo filiorum ipsorum, ibi ; Filii Charmi. Circa primum dicitur ; Filii autem Phares, etc. Dicit hic Glossa Hebraica, quod isti quatuor ultimi sunt illi iidem, de quibus dicitur 3Rg. 4. quod Salomon erat sapientior Ethan Ezraite, et Emam, et Chalcol, et Dara filius Mahol. Sed Glossa Hebraica super locum illum 4Rg. 4.dicit quod illi quatuor fuerunt Levite, et cantores in domo Domini ; isti autem quatuor hic nominati fuerunt de tribu Iuda, descendentes ab eo per Zaram filium eius, ut patet in textu. Illi autem de tribu Iuda non admittebantur in domo Domini ad officium Levitarum. Item illi dicuntur filii Mahol, isti vero filii Zare. Ex quibus patet, quod isti sunt alii ab illis.
marg.| .6. Filii Charmi. Hic consequenter agitur de generatione filiorum Phares, et Zare. et primo de generatione filiorum Zare. secundo de generatione filiorum Phares, ibi : Filii autem Hesron. Circa primum dicitur : Filii Charmi. qui fuit filius Zabdi filii Zare, ut habetur Iosue 7.
marg.| .7. Achar. Iste Iosue 7. vocatur Achar : prout ibi plenius fuit ostensum, et in aliquibus locis vocatur Achor. Idem enim nomen Hebraicum frequenter variatur, ut dictum est cap. preced.
marg.| .8. Qui turbavit Israel, etc. Furando rem consecratam Domino, ut habetur Iosue 7.
marg.| .9. Filii Ethan. Qui fuit filius Zare.
marg.| .10. Azarias, etc. Hoc exponitur dupliciter. Uno modo quod ponitur hic plurale pro singulari, s. filii pro filius. Alio modo, quod licet solus Azarias tanquam principaliter nominetur, tamen alii fratres eius sub intelliguntur : quia autor huius libri breviter, et quasi chronice loquitur.
marg.| .11. Filii autem Hesron. Hic consequenter agitur de generatione duorum filiorum Phares diffusius. et primo de generatione Hesron. de quo descendit David. secundo de generatione Caleb, qui facta notabilia fecit : ut habetur in libro Iosue, et lib. Iudicum, ibi : Caleb vero. Circa primum dicitur : Filii autem Hesron qui nati sunt. iste vocatur Aram. Mt. 1.
Numérotation du verset 1Par. 2,ad litteram 
marg.| marg.| { 1025 } .1. Et Calubai. iste est Caleb.
marg.| .2. Booz vero genuit Obed. Tres fuerunt Booz, avus pater et filius, sicut fuit declaratum plenius Ruth ult. et Mt. 1. et comprehenduntur hic sub uno nomine. quorum primus fuit filius Salomon, Tertius vero genuit Obed.
marg.| .3. Septimum David. Contrarium videtur 1Rg. 16. et 17. ubi dicitur quod Isai habuit octo filios, et David fuit ultimus, et sic fuit octavus. Dicendum. quod. 1Rg. Inter filios Isai computantur Ionathan filius Simmaa fratris David, quem Isai nutriverat inter filios suos, et eum adoptaverat in filium, et secundum hoc dicitur octavus filius. Hic autem enumerantur solum filii Isai naturales, et sic David est septimus. Sequitur :
marg.| .4. Cuius pater fuit Iether. Dicunt aliqui Hebrei. quod iste Iether fuit de filiis Ismael, sed dimissa Gentilitate conversus fuit ad ritum Iudeorum. retinuit tamen sibi primum cognomen, sic Mc. 14.a. vocatur Simon leprosus quem dominus curaverat a lepra, tamen retinebat sibi cognomen leprosi. Alii dicunt, quod fuit Iudeus natione, sed ivit ad peregrinandum in terram Ismaelitarum, sicut Elimelech in terram Moab, ut habetur Ruth. 1. et inde traxit illud cognomen.
marg.| .5. Caleb. Hic consequenter describuntur generationes ipsius Caleb. et dividitur in tres partes, quia primo describit partem generationis Caleb. secundo revertitur scriptura ad describendum generationem Hesrom, ibi :   Post hec   ingressus   est Hesrom, ut inde transeat ad generationes aliorum filiorum Hesrom, ibi :   Nati sunt autem. Circa primum dicitur :   Caleb   vero filius   Hesrom, etc. Dicit Glossa Hebraica super 1. Pa. c. 2. quod Caleb habebat tantum octo an. quando accepit istam Azubam, et genuit ex ea Ierioth, qui natus est nono anno etatis Caleb. Quod non videtur satis conveniens, quod in tali etate genuisset Caleb. Et quia tunc tardius accipiebant uxores viri quam modo, Sed hoc inconveniens, et alia que sequuntur, dicunt Hebrei ad salvandum licet male secundum verum intellectum scripture. et subditur :
marg.| .6. Accepit uxorem Caleb Ephrata, etc. Dicit hoc Glossa Hebraica quam aliqui expositores nostri sequuntur, et male sicut credo, quod hec fuit Maria soror Moysi, et quod Caleb 10. annorum existens genuit ex ea Hur, et Hur octo annorum genuit Uri et Uri octo annorum genuit Beseleel, qui fecit tabernaculum, ut habetur Ex. 31. Sed in hac glo. Includuntur multa inconvenientia. Primum est de matrimonio Caleb et Marie, quia Caleb in exitu de Egypto erat tantum. 39. annorum. quod patet, quia anno sequenti missus fuit ad explorandum terram ut habetur Nm. 13. et tunc fuit 40. annorum tantum. ut habetur Iosue. 14. Maria autem in exitu de Egypto erat. 95. annorum vel circiter. quod probatur sic, quia Moyses in exitu de Egypto fuit 80. annorum, ut habetur Ex. 7. In nativitate vero Moysi Maria iam erat 15. annorum vel circiter, quia erat ita magna et sagax, quod ivit ad considerandum quid accideret de Moyse exposito in flumine, et suasit filie Pharaonis ut {1026}quereretur mulier Hebrea ad nutriendum eum, ut habetur Ex. 2. et sic Maria fuit 95. annorum vel circiter, quando Caleb fuit. 39. Et ideo si accepit eam 10. annorum existens, sequitur quod tunc Maria fuit 66. annorum, quod est satis derisibile, quod mulier tam sancta et prophetissa et tam antiqua nupsisset cum puero decem annorum. Secundum inconveniens est, quod statim ex ea genuisset Hur. tum quia secundum naturam non erat in eo virtus generandi, et in ea transierat tempus concipiendi. Tertium est quod Hur et Uri genuissent existentes octo annorum tantum, nisi ponatur miraculum : quod non videtur necessarium. Nec est verisimile, quod scriptura ista miracula tacuisset in tribus dictis generationibus. Quartum est quod Beseleel fecisset tabernaculum cum esset 10. ann. vel parum plus, cum tamen Ex. 36. dicatur vir sapiens, quod non potest dici de puero 10. ann. Quod autem sequatur ad predictam glo. patet sic, quia secundum eam Caleb. 10. annor. genuit Hur, et Hur. 8. annos Uri, et Uri. 8. ann. Beseleel, et sic a nativitate Caleb usque ad generationem Beseleel fluxerunt anni 26. et tempus in quo Hur et Uri fuerunt in utero matrum suarum antequam essent nati scilicet 18. menses qui faciunt annum et dimidium. et sic tunc Caleb fuit 27. an. et dimidii. Si igitur cum hoc ponatur tempus novem mensium a generatione Beseleel usque ad eius nativitatem, et 10. ann. vite, eius, habemus 38. an. et tres menses. Cum igitur incepit facere tabernaculum. 39. vite Caleb, ut dictum est supra habetur propositum scilicet quod Bezeleel habebat tantum 10. annos, vel parum plus, quando incepit facere tabernaculum, quia incepit facere. 39. anno. ipsius Caleb, mense 7. ut dicunt Hebrei. Igitur ad ista inconvenientia evitanda, et alia que possent se qui ex predicta Glossa, dicendum quod Ephrata que hic dicitur uxor Caleb non fuit Maria soror Mosi, sicut dictum fuit Ex. 17. nec iste Bezeleel qui descendit de Caleb fecit tabernaculum, et per consequens quod Hur, Uri, et Bezeleel qui hic ponuntur descendisse de Caleb, fuerunt alii ab illis qui ponuntur Ex. 31. licet isti et illi fuerint de tribu Iuda : quia in eadem tribu erant multe cognationes, et non est inconveniens quod in duabus cognationibus eiusdem tribus avus, pater et filius similiter nominentur in uno tempore vel diversis. Nec mirandum quod dictum fuit Ex. 17. Hur avum Bezeleel, qui fecit tabernaculum de tribu Iuda fuisse maritum Marie : quia tribus sacerdotalis et regia sic commiscebantur per matrimonia.
marg.| .7. Post hec ingressus. Hic revertitur scriptura ad describendum generationes Hesron alias a predictis.
marg.| .8. Patris Galaad id est Domini Galaad. Erat enim ita magnus in terra illa, quod vocabatur eius pater.
marg.| .9. Que peperit. sic enim debet scribi per b, in fine, et non per p, vel per r, ut habent aliqui libri, et male.
marg.| .10. Et possedit, etc. Queritur hic quomodo iste habuit possessionem in terra Galaad, cum esset de tribu Iuda ex parte patris, ut dictum est, que {1027}tribus non habebat ibi possessionem. Ad quod respondetur uno modo quod Machir adoptavit patrem eius Segub in filium. Et sic per hanc adoptionem ipse et filius eius Iair habuerunt ibi possessionem. Alio modo quod iste Iair fuit homo bellicosus, et aliquas civitates recuperavit ibidem, quas Syri rapuerunt a filiis Israel.
Numérotation du verset 1Par. 2,ad litteram 
marg.| .1. Cum autem mortuus. In hebreo habetur : Ingressus est Caleb ad Ephratam et est hic Ephratha nomen civitatis, que altero nomine vocabatur Bethlehem. et est sensus quod mortuo Hesron, qui dominabatur in Bethlehem, Caleb filius eius ingressus est illuc tanquam succedens patri. Secundum aliquos hec littera, Et postea mortuus est Hesron in Caleb Ephratha. Et est Caleb Ephrata nomen ville compositum ex nomine Caleb, et nomine uxoris sue, in qua mortuus est Hesrom pater Caleb.
marg.| .2. Habuit quoque. Poterant enim tunc habere plures uxores simul.
marg.| .3. Que peperit ei Ashur id est dominum talis ville.
marg.| .4. Nati sunt. Hic transit ad describendum generationes aliorum filiorum {1028}Hesron.
marg.| .5. Filii Iera, etc. Ex hoc patet quod Aram per quem texitur genealogia Christi, non fuit primogenitus Hesron, sicut nec Salomon ipsius David.
marg.| .6. Et Buna et Aram et Ason. Et patet littera usque ibi : Sesan autem non habuit filios. Hoc videtur contradicere ei quod preponitur in textu.
marg.| .7. Porro Sesan genuit Oholai. alias Ahalei. Dicendum quod iste Oholai mortuus est ante patrem, et sine liberis. et secundum hoc dicitur hic.
marg.| .8. Sesan autem scilicet sibi succedentes.
marg.| .9. Obed genuit Iehu. Aliqui lib. habent Iehu, et male quia sic scribitur in hebreo Sequitur :
marg.| .10. Maon, etc. id est dominus vel magnus in tali villa. et eodem modo illud quod sequitur :
marg.| .11. Genuit autem Saaph pater Madmena. et quod subditur :
marg.| .12. Sue patrem Machbena et patrem. nomina sunt villarum. Ista tamen Gabaa est alia ab illa Gabaa, que fuit in tribu Beniamin.
prol.| {1029}
Numérotation du verset 1Par. 2,ad litteram 
marg.| .1. Filia vero Caleb fuit. que fuit uxor Othoniel, secundum quod habetur Ios. 10. et Iud. 1.
marg.| .2. Filii Hur primogeniti Ephrata. et non Caleb, quia ante habuit filium de Azuba nomine Ierioth, ut predictum est.
marg.| .3. Sobal pater Cariathiarim id est dominus vel famosus, in villa sic nominata. et eodem modo quod subditur : Per Bethlehem, et pater Bethgader.
marg.| .4. Qui dividebat dimidium id est mansionum illius terre, et ideo ibat ad videndum illas mansiones tanquam earum curam habens.
marg.| .5. Et de cognatione Cariathiarim. supple exierunt.
marg.| .6. Iethrei et Phutei. et sequitur : Ex his egressi sunt Saraite id est habitatores Sara et Esthaol. Licet enim filii Dan habitaverint ad tempus in civitatibus istis, eo quod tribus Dan adhuc non habebat possessionem, ut habetur Iud. 18. tamen erant in sorte Iude, et pertinebant ad viros de tribu eius, cuius genealogia hic describitur.
marg.| .7. Filii Salma id est Domini de Bethlehem.
marg.| .8. Et Nethophathi id est alterius ville sic nominate de qua fuit Baana Nethophatites, qui nominatur inter fortes David, infra 11. ca. ideo subditur :
marg.| .9. Corone. hoc est illi qui descenderunt de Salina fuerunt viri sortes {1030}et bellicosi tempore Ioab, qui fuit princeps militie David. Et ideo per adiutorium ipsorum corone id est victorie augmentate sunt domui Ioab.
marg.| .10. Et dimidium requietionis id est habitationis huius civitatis pertinebat ad eos.
marg.| .11. Cognationes quoque etc id est in domo Iabes seu tabernaculo eius, et hic est Iabes nomen viri, ut videbitur, c. 4. quem dicunt Hebrei fuisse Othoniel, qui fuit peritus valde in lege et doctor magnus. propter quod Cinei qui descenderunt de Ietro socero Moysi, recedentes de civitate palmarum, accesserunt ad istum Iabes, ut ab eo addiscerent legem quia erant proselyti et conversi ad Iudaismum. ut dictum fuit Idc. 1. et ratione istius Iabes qui fuit de tribu Iuda (quia fuit frater Caleb, ut habetur Iudei.) fit hic mentio de istis Cineis, qui non fuerunt de tribu Iuda, sed discipuli istius Iabes, qui alio nomine dictus est Othoniel.
marg.| .12. Canentes id est legentes in libris legis divine, que lectio fit per modum cantus ratione accentus.
marg.| .13. Et in tabernaculis. et non in domibus, ut patet Ierem. 35. unde concluditur.
marg.| .14. Hi sunt Cinei. discipuli ipsius Iabes.
marg.| .15. Qui venerunt. id est fervore religionis et devotionis.
marg.| .16. Patris. quia Rechabite fuerunt valde religiosi et sobrii, ut habetur Ier. 35. Et iste Rechab a quo nominati sunt Rechabite, descendit de Ietro.
prol.| {1023}Libri I Paralipomenon
prol.| Capitulum 2
Numérotation du verset 1Par. 2,moraliter 
prol.| {1029}Libri I Paralipomenon
prol.| Capitulum 2
Numérotation du verset 1Par. 2,additio 
prol.| In capitulo 2. ubi dicitur in postilla Canentes atque resonantes id est legentes. Scripture sacre textus legitur communiter ab Hebreis in suis scholis per modum cantus, non ratione accentus, quia accentus posset proprie servari sine cantu. sed hoc fit ratione {1030}sententie, ut est notum peritis in illa lectura : unde alio cantu utuntur in psalterio, alio in prophetis alio in libro Iob, alio vero in libro Prv. et huiusmodi. licet quo ad accentum uniformiter se habeant in omnibus libris. et de hoc cantu intelligendum est quod hic dicitur, Canentes.
prol.| {1031}Libri I Paralipomenon



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_2)

Notes :