Capitulum 29
Numérotation du verset
1Par. 29,1
Locutusque est David rex ad omnem Ecclesiam : Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum, opus enim1 grande est, neque enim homini preparatur habitatio sed Deo.
1 enim] autem
Weber
Numérotation du verset
1Par. 29,2
Ego autem totis viribus meis preparavi impensas domus Domini2 Dei mei. Aurum ad vasa aurea, argentum3 in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos, et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem, et marmor parium abundantissime.
2 Domini]
om. Weber
|
3 argentum] et
praem. Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 29,3
Et super hec que obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei, exceptis his que paravi in edem sanctam,
Numérotation du verset
1Par. 29,4
tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.
Numérotation du verset
1Par. 29,5
Et4 ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento5. Opera fiant per manus artificum, et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino.
4 et] ut
om. Weber
|
5 de argento] argenti
Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 29,6
Polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israel, tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis.
Numérotation du verset
1Par. 29,7
Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia et solidos decem millia, argenti talenta decem millia, et aeris talenta decem et octo millia, ferri quoque centum millia talentorum,
Numérotation du verset
1Par. 29,8
et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesaurum domus Domini per manum Gehiel6 Gersonnitis.
6 Gehi(h)el
Rusch
cum
Edmaior.
(H)] Ieihel
Weber
Numérotation du verset
1Par. 29,9
Letatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino, sed et David rex letatus est gaudio magno,
Numérotation du verset
1Par. 29,10
et benedixit Domino coram universa multitudine et ait : Benedictus es, Domine Deus Israel patris nostri, ab eterno in eternum.
Numérotation du verset
1Par. 29,11
Tua est, Domine, magnificentia et potestas7 et gloria, atque victoria, et tibi laus. Cuncta enim que in celo sunt et in terra, tua sunt. Tuum, Domine, regnum et tu es super omnes principes.
7 potestas] potentia
Weber
Numérotation du verset
1Par. 29,12
Tue divitie, et tua est gloria. Tu dominaris omnium, in manu tua virtus et potentia, in manu tua magnitudo et imperium omnium.
Numérotation du verset
1Par. 29,13
Nunc igitur Deus noster confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclitum.
Numérotation du verset
1Par. 29,14
Quis ego et quis populus meus ut possimus hec tibi universa promittere ? Tua sunt omnia et que de manu tua accepimus dedimus tibi.
Numérotation du verset
1Par. 29,15
Peregrini enim sumus coram te et advene, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora.
Numérotation du verset
1Par. 29,16
Domine Deus noster, omnis hec copia quam paravimus ut edificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.
Numérotation du verset
1Par. 29,17
Scio Domine Deus8 quod probes corda, et simplicitatem diligas. Unde et ego in simplicitate cordis mei letus obtuli universa hec, et populum tuum qui hic repertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
8 Domine Deus] Deus meus
Weber
Numérotation du verset
1Par. 29,18
Domine Deus Abraham et Isaac et Israel patrum nostrorum, custodi in eternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
Numérotation du verset
1Par. 29,19
Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua et9 testimonia tua et10 cerimonias tuas et faciat universa, et edificet edem cuius impensas paravi.
9 et]
om. Weber
|
10 et]
om. Weber
|
Numérotation du verset
1Par. 29,20
Precepit autem David universe Ecclesie : Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis Ecclesia Domino Deo patrum suorum, et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem.
Numérotation du verset
1Par. 29,21
Immolaveruntque victimas Domino, et obtulerunt holocausta
die sequenti
tauros mille,
arietes mille, agnos mille
cum libaminibus suis,
et universo ritu abundantissime in omnem Israel.
Numérotation du verset
1Par. 29,22
Et comederunt biberuntque11 coram Domino in die illo in12 grandi letitia.
11 biberuntque] et biberunt
Weber
|
12 in] cum
Weber
|
Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum13 Domino in principem et Sadoc in pontificem.
13 eum]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 29,23
Seditque Salomon
super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit, et paruit illi omnis Israel.
Numérotation du verset
1Par. 29,24
Et14 universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subiecti fuerunt Salomoni regi.
14 sed] et
praem. Weber
Numérotation du verset
1Par. 29,25
Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israel,
et dedit illi gloriam regni,
qualem nullus habuit ante eum rex Israel.
Numérotation du verset
1Par. 29,26
Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel
Numérotation du verset
1Par. 29,27
et dies quibus regnavit super Israel fuerunt quadraginta anni. In Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus.
Numérotation du verset
1Par. 29,28
Et mortuus est in senectute sua15 plenus dierum, et divitiis, et gloria. Regnavitque Salomon filius eius pro eo.
15 sua] bona
Weber
Numérotation du verset
1Par. 29,29
Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis16 videntis, et in libro Nathan prophete, atque in volumine Gad videntis.
16 Samuelis] Samuhel
Weber
Numérotation du verset
1Par. 29,30
Universique regni eius et fortitudinis et temporum que transierunt sub eo, sive in Israel sive in cunctis regnis terrarum.
explicit dabreiamin sive paralipomenon liber primus17 id est verba dierum18.
17 Explicit - Dabreiamin... primus ΩX² (
marg. inf. al. m.
]
lac.
ΩX*,
inv. Rusch, om. Weber
|
18 id est v. dierum ΩX²] et secundus incipit
Rusch, om. Weber
|
Capitulum 29
Numérotation du verset
1Par. 29,ad litteram
marg.|
marg.| {1133}
.1.
Locutusque est rex David.
Hic consequenter David invitat omnem populum ad adiuvandum in opere Domini Salomonem filium suum, et primo circa hoc describitur regis, et populi oblatio, secundo gratiarum actio, ibi : Sed et David. tertio regis Salomonis revocatio, ibi : Unxerunt autem. quarto ipsius David felix consummatio, ibi : igitur David. Circa primum ponitur invitatio regis verbo Dei.
marg.|
.2.
Salomonem filium,
etc. Non est intelligendum per hoc quod fuerit tunc tantum 12. annorum. sicut declaratum fuit plenius 3Rg. 11. sed dicitur parvulus, et tenellus respectu tanti operis, et hoc dicebat David, ut induceret omnem populum ad auxiliandum ei, secundo ponitur inductio : per factum cum dicitur.
prol.|
{1134}
marg.|
.3.
Preparavi impensas.
non totas, sed de omnibus aliquas, ideo subditur : Aurum ad vasa, etc. sequitur :
marg.|
.4.
Lapides onychinos.
habentes colorem unguis humani.
marg.|
.5.
Et quasi stibinos
id est coloris stibii. Est autem stibium unguentum, quo mulieres depingunt facies suas, unde 5. Reg. 9. dicitur quod Iezabel depinxit oculos suos stibio.
marg.|
.6.
Et marmor Parium
id est coloribus varium, et dicitur a Paro insula. ubi primo fuit repertum. Et super hec, aurum, et argentum, etc. Sequitur :
marg.|
.7.
De peculio,
etc.
exceptis his que preparavi.
Dupli enim modo David obtulit donaria pro domo Domini edificanda. Uno modo de substantia propria, et speciali, et quantum ad hoc dicit : De peculio meo. Est enim peculium census proprius valde dilectus. Alio modo obtulit de pretiosis, que. acceperat de predis hostium, et Domino consecraverat, et quantum ad hoc dicit. Exceptis his, que prepara, etc.
marg.|
.8.
De auro Ophir,
etc. quod est optimum, ut dictum fuit 3Rg. 9.
Numérotation du verset
1Par. 29,ad litteram
marg.|
marg.| {1135}
.1.
Ad deaurandos parietes,
etc. qui fuerunt laminis aureis operti, ut dictum fuit 3Rg. 6. Consequenter David hortatur alios ad offerendum pro domus Dei edificatione, di.
marg.|
.2.
Et siquis sponte offert,
etc. quia non placent Deo sacrificia coacta. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.3.
Per manum Iehiel Gersonitis.
Contrarium videtur sup. 26. quod Selemith erat super thesauros sanctorum. Dicendum quod iste Selemith fuit custos thesaurorum domus Domini, quantum ad ea, que fuerunt de predis hostium consecrata : iste vero Iehiel dicitur hic thesaurarius eorum, que fuerunt sponte oblata.
marg.|
.4.
Letatusque populus,
etc. pro cuius causa subditur : Quia corde toto offerebant ea id est valde voluntarie, et in talibus solet homo gaudere.
marg.|
.5.
Sed et David rex letatus.
Hic consequenter ponitur gratiarum actio, et primo quantum ad ipsum David, cum dicitur.
marg.|
.6.
Et benedixit Domino,
etc. pro devotione sue, et populi sui sibi subiecti, quam sciebat esse donum Dei.
marg.|
.7.
Et ait : Benedictus es,
etc. patet littera usque ibi :
marg.|
.8.
Quis ego, et quis populus
etc. quasi d<icat> nihil boni possumus a nobis, sed totum provenit ex tua bonitate scilicet {1136}bona, que ibi offerimus, et bona voluntas quam a te habemus.
marg.|
.9.
Peregrini
etc. Unde dictum fuit Abrahe Gn. 15. Scito pre noscens, quod peregrinum sit futurum semen tuum in terra non sua et per hoc ostendit David, quod patria nostra propria non est hic inferius, sed in celestibus, et hoc intellexerunt patres antiqui secundum quod ostendit Apostolus ad Hbr. 11.
marg.|
.10.
Dies nostri quasi umbra.
quia vita humana brevis est, et instabilis.
marg.|
.11.
Scio Deus meus quod probes corda.
Dicitur enim Deus aliquid probare, non ad hoc quod aliquid fiat sibi notum, quod prius ignotum erat, sed aliis, sicut probavit patientiam Iob, ut aliis notificaretur, et daretur patientie exemplum.
marg.|
.12.
Et simplicitate cordis.
prout simplicitas opponitur duplicitati. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.13.
Precepit autem.
ubi ponitur gratiarum actio de ipso populo de ipsius David precepto, ideo, sequitur :
marg.|
.14. Et inclinaverunt se et adoraverunt. adoratione latrie.
marg.|
.15.
Deinde regem.
adoratione dulie.
marg.|
.16.
Immolaveruntque victimas.
gratias agentes facto, sicut fecerant verbo, et signo.
marg.|
.17.
Et comederunt et biberunt coram Domino
id est in Ierusalem, ubi erat arca Domini, velintentoriis ad hoc paratis prope tabernaculum Domini, de hostiis enim pacificis una pars erat offerentium, et de illa comedebant offerentes ad reverentiam Dei, quasi aliquid sacrum.
marg.|
.18.
Et unxerunt secundo Salomonem.
Hic consequenter ponitur regni Salomonis {1137}renovatio, quia alias fuerat unctus in Gion per Sadoc sacerdotem de mandato David, ut habetur 3Rg. 1.
Numérotation du verset
1Par. 29,ad litteram
marg.|
.1.
Seditque Salomon super solium.
Vocatur hic solium Domini thronus regni Israel, quia in illo regno Deus vere colebatur, non sic autem in aliis regnis idololatrie subiectis.
marg.|
.2.
Et cunctis placuit.
Non fuit autem sic de Absalon, et Adonia, ut patet per dicta 2Rg. de Absalon, et 3. de Adonia.
marg.|
.3.
Et cuncti filii,
etc.
dederunt manum.
Id per fidem promiserunt, seu iuraverunt, quod fideliter subessent Salomoni.
marg.|
.4.
Igitur David filius Isai.
Hic ultimo ponitur ipsius David felix {1138}consummatio. cum subditur :
marg.|
.5.
Et mortuus est in senectute
id est plenus bonis temporalibus, et spiritualibus.
marg.|
.6.
Scripta sunt in libro Samuelis.
Hic liber est primus, et secundus Regum.
marg.|
.7.
Et in libro Nathan,
etc.
volumine Gad videntis.
Isti duo libri non habentur apud nos, nec apud Hbr. quia non fuerunt per Esdram reparati.
marg.|
.8.
Sive in Israel,
etc.
regnis terrarum.
Quia David non solum fecit facta notabilia, et memoria digna in regno Israel, sed etiam in aliis regnis per circuitum, que sibi subiecit virtute armorum, ut habetur supra decimo octavo, decimo nono, et vigesimo.
Numérotation du verset
1Par. 29,moraliter
marg.|
marg.| {1135}†
Polliciti sunt,
etc. Per istos, qui pro edificio domus Domini dederunt aurum, argentum, et lapides pretiosos, ut in textu dicitur, significantur illi, qui in ecclesia Dei precellunt{1136}alios in aliqua gratia speciali, utpote in auro sapientie, in argento eloquentie, et in aliis gratiis, per lapides pretiosos designatis, et omnes istas gratias ad instinctum veri David Iesu Christi convertunt ad edificium ecclesie in bonis moribus, et fide.
marg.|
.18.
Et unxerunt secundo Salo
etc. per Salomonem qui interpretatur{1137}pacificus, et per Sadoc qui interpretatur iustus, significatur unus, et idem Iesus Christus, qui per suum sanguinem pacificavit ea que in celis sunt, et in terris. Coloss. 1. Ipse etiam dicitur iustus antonomastice, Is. 62.a. Propter Sion non tacebo, et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur, ut splendor
{1138}
iustus eius. Ipse etiam est rex regum, et pontifex summus. propter quod per Melchisedech regem, et sacerdotem fuit figuratus, ut declarat Apostolus satis diffuse Hbr. 7.
prol.|
Igitur moraliter inungunt secundo Salomonem in regem, Sadoc in pontificem, qui post confessionem Christi regis, et pontificis factam ab eis in baptismo, eam iterant in opere bene vivendo.
Numérotation du verset
1Par. 29,additio 1
prol.|
{1137}In capit. 19. ubi dicitur in postilla : « Est autem stibium unguentum. Dictio que hic ponitur in hebreo ubi nos habemus stibium, non significat unguentum, sed pulverem, seu collyrium nigrum quod ponitur in oculis ad decorem, et conservationem sanitatis oculorum, unde de Iezabel non habetur in hebreo quod depinxit oculos suos stibio, sed quod Posuit stibium in oculis suis, quod consonat huic littere : nam sicut inveniuntur marmora habentia colorem unguis humani que dicuntur onychina, ita inveniuntur alia habentia colorem {1138}nigrum cum nitore, que dicuntur stibina ratione predicta.
Numérotation du verset
1Par. 29,additio 2
prol.|
In capit. ultim. ubi dicitur in postill. « Et in libro Nathan prophete », etc. Sicut primus liber Regum rationabiliter attribuitur Samueli, eo quod ipse fuit principalis Propheta contemporaneus Sauli, simili modo possunt attribui secundus, et tertius Regum Nathan Prophete, seu Gad qui fuerunt contemporanei Prophete regi David, et etiam Salomoni.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_29)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_29)
Notes :