Nicolaus de Lyra

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Par. 4,1 

Filii Iuda : Phares, Esrom et Charmi et Ur et Sobal1.
1 Sobal] Subal Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,2 

Rahia2 vero filius Sobal3 genuit Geth4 de quo nati sunt Achimai et Laad5.
2 Rahia] Reaia Weber |
3 Sobal] Subal Weber |
4 Geth] Ieth Weber |
5 Laad] Laed Weber |
He cognationes Sarathi.
Numérotation du verset 1Par. 4,3 

Ista quoque stirps Etham6 : Iezrael
6 Etham Rusch ] Ethan = ΩSM , Hetam Weber
et Iesema et Iedebos. Nomen quoque7 sororis eorum Asahel Phuni8.
7 Nomen quoque ΩS Rusch Clementina ] Nomenque Weber |
8 Asahel Phuni ΨD etc. Rusch ] Asalelphuni Ω Clementina Weber |
Numérotation du verset 1Par. 4,4 

Phuniel autem pater Geddor9, et Ezer
9 Geddor] Gedor Weber
pater Osa.
Isti sunt filii Ur primogeniti
Ephrata patris Bethleem.
Numérotation du verset 1Par. 4,5 

Assur
vero patris Thecue erant due uxores Alaa10 et Naara.
10 Alaa] Halaa Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,6 

Peperit autem ei Naara Oozam, et Epher,
et Theman11, et Asthari12. Isti sunt filii Naara.
11 Theman] Themani Weber |
12 Asthari Weber ] Aastari Rusch |
Numérotation du verset 1Par. 4,7 

Porro filii Alaa13 Sereth, Isaar et Ethan14.
13 Alaa] Halaa Weber |
14 Ethan Φ Ω Rusch ] Ethnan Weber |
Numérotation du verset 1Par. 4,8 

Chus15 autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aharel16
15 Chus] Cos Weber |
16 Aharel Rusch ] Aharehel Clementina , Aral Weber |
filii Arim17.
17 Arim Ω Rusch ] Arum Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,9 

Fuit autem Iabes inclitus pre fratribus suis,
et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens : Quia peperi eum in dolore.
Numérotation du verset 1Par. 4,10 

Invocavit vero Iabes Deum Israel dicens :
Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi, et prestitit Deus que precatus est.
Numérotation du verset 1Par. 4,11 

Caleb autem frater Sua18 genuit Machir, qui fuit pater Esthon.
18 Sua Cava ΨD ΩM Ruch Clementina ] Suaa Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,12 

Porro Esthon19 genuit Betharapha20, et Phesse, et Thena patrem urbis Naas.
19 Esthon Weber ] Hesthon Rusch |
20 Betharapha] Bethrapha Weber |
Hi sunt viri Recha.
Numérotation du verset 1Par. 4,13 

Filii autem Cenez Othoniel et Saraia. Porro filii Othoniel : Athat21,
21 Athat Edmaior. (P U) Φ ΨD Rusch ] Atthath ΩJ, Hathath Clementina , Athath Weber
Maonathi22.
22 Maonathi] om. Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,14 

Maonathi23 genuit Ophra. Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum. Ibi quippe artifices erant.
23 Maonathi] et praem. Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,15 

Filii vero Caleb filii Iephone Hir et Ela et Nachem24. Filiique Ela : Cenez25.
24 Nachem] Nahem Weber |
25 Cenez] et praem. Weber |
Numérotation du verset 1Par. 4,16 

Filii quoque Ialelel26 : Ziph et Zipha Thiria et Asrael.
26 Ialelel] Iallelel Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,17 

et filii Ezra27 Iether et Mered28 et Epher et Ialon29.
27 Ezra Weber ] Esra Rusch |
28 Mered Weber ] Mereth Rusch |
29 Ialon Rusch (Ialô) Weber ] Ialom Cava Θ, Iaalô ΩJ, Iahalon |
Genuitque Mariam et Sammai et Iesba, patrem Esthamo.
Numérotation du verset 1Par. 4,18 

Uxor quoque eius Iudaia
peperit Iared30 patrem Gedor, et Heber patrem Socho31 et Ichutiel32 patrem Zanoa33. Hi autem filii Bithie34 filie pharaonis, quam accepit Mered.
30 Iared Ω Rusch Clementina ] Iareth |
31 Socho] Soccho Weber |
32 Ichutiel] Hicuthihel Weber |
33 Zanoa] Zano Weber |
34 Bithie] Beththie Weber |
Numérotation du verset 1Par. 4,19 

Et filii uxoris Odaite35
35 Odaite] Odaie Clementina Weber
sororis Nathan36 patris Ceila, Garmi37 et Esthamo38
36 Nathan] Naham Weber |
37 Garmi Weber (Carmi , Garini ΩS)] Garim cacogr. Rusch |
38 Esthamo Weber ] Eschama Rusch (hapax) |
qui fuit de Machati39.
39 Machati ΩSM Rusch ] Machathi Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,20 

Filii quoque Simon Ammon40, et Rena filius Anan, et Thilon.
40 Ammon] Amnon Weber
Et filii Iesi41 : Zoeth et Benzoeth.
41 Iesi Weber ] Iasi Rusch (hapax)
Numérotation du verset 1Par. 4,21 

Filii Sela filii Iude42, Her
42 Iude] Iuda Weber
pater Lecha et Laada,
pater Maresa
et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti,
Numérotation du verset 1Par. 4,22 

et qui stare fecit solem virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab,
et qui reversi sunt in Lehem43.
43 Lehem ΨD Rusch ] Bethleem ΩSM, Lahem Clementina , Leem Weber
Hec autem verba vetera.
Numérotation du verset 1Par. 4,23 

Hi sunt figuli habitantes in plantationibus
et in sepibus44 apud regem in operibus eius.
44 sepibus] presepibus Weber
Commoratique sunt ibi.
Numérotation du verset 1Par. 4,24 

Filii Simeon : Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul.
Numérotation du verset 1Par. 4,25 

Sellum filius eius, Mabsam45 filius eius, Masma filius eius.
45 Mabsam Rusch Weber ] Mabsã ΩSJ, Mapsam Clementina
Numérotation du verset 1Par. 4,26 

Filii Masma : Amuel filius eius, Zachur filius eius, Semei filius eius.
Numérotation du verset 1Par. 4,27 

Filii Semei sedecim et filie sex. Fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adequare summam filiorum Iuda.
Numérotation du verset 1Par. 4,28 

Habitaverunt autem
in Bersabee et Molada et Apharsual46
46 Apharsual] Asarsual Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,29 

et in Ballaa et in Asomech47 et in Tholada,
0 Cf. Ios. 15, 29.
47 Asomech] Asom Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,30 

et in Bathuel48 et in Horma49 et in Siceleg50
48 Bathuel] Bathuhel Weber |
49 Horma Rusch ] Orma Weber |
50 Siceleg] scrips. hic et ubique cum Clementina Weber , quandoque ΩJ ΩS Rusch , Sichelech Rusch |
Numérotation du verset 1Par. 4,31 

et in Bethmarchaboth et in Asarsasusim51 et in Bethberai et in Saarim. He civitates eorum usque ad regem David.
51 Asarsasusim] Asarsusim Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,32 

Ville quoque eorum Ethan52 et Enet53 et Remmon et Thocen54 et Asan civitates quinque,
52 Ethan] Etham Weber |
53 Enet] Aen Weber |
54 Thocen] Thochen Weber |
Numérotation du verset 1Par. 4,33 

et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal.
Hec est habitatio eorum et sedum distributio.
Numérotation du verset 1Par. 4,34 

Mosobab55 quoque et Iemlech et Iosa filius Amasie,
55 Mosobab] Masobab Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,35 

et Ioel et Iehu filius Iosabie, filii Saraie, filii Asiel
Numérotation du verset 1Par. 4,36 

et Helioenai et Iacoba et Suchua56 et Asaia et Adihiel57 et Isimiel et Banaia.
56 Suchua] Isuaia Weber |
57 Adihiel] Adihel Weber |
Numérotation du verset 1Par. 4,37 

Sisa quoque filius Sephei, filii Allon, filii Idaia, filii Semri, filii Samaia.
Numérotation du verset 1Par. 4,38 

Isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.
Numérotation du verset 1Par. 4,39 

Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad
orientem vallis et ut quererent pascua gregibus
suis.
Numérotation du verset 1Par. 4,40 

Inveneruntque pascuas uberes et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverunt de stirpe Cham58.
58 Cham] Ham Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,41 

Hi ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechie regis Iuda, et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in
presentem diem, habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem59 repererunt.
59 pascuas ibidem] inv. Weber
Numérotation du verset 1Par. 4,42 

De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti,
habentes principes Phaltiam et Naariam60 et Raphaiam61 et Oziel filios Iesi,
60 Naariam] Nahariam Weber |
61 Raphaiam Weber ] Raphiam cacogr. Rusch |
Numérotation du verset 1Par. 4,43 

et percusserunt reliquias que evadere potuerant Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Par. 4,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 50ra
Numérotation du verset 1Par. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {1035} Filii Iuda. Hic consequenter revertitur scriptura ad describendum generationes tribus Iude ut aliquid addatur, quod non fuerat supra expressum. Circa quod sciendum quod Iudas legitur habuisse ut filios, scilicet Her et Onam et Sela, de filia Sue Chananea, ut dictum est. supra 2 capitulo et Phares et Zaram de Thamar nuru sua. Et quia David. descendit de Phares, cuius frater uterinus fuit Zaram, ideo primo describuntur generationes Iude per Phares et Zaram. quia liber iste factus est principaliter propter David. Secundo describuntur generationes Iude per Sela, ibi : Filii Sela. Her autem et Onam mortui fuerunt sine liberis, ut habetur Gn. 38. Et ideo per eos non describitur aliqua generatio. Circa primum sciendum quod scriptura frequenter transit de generationibus Phares ad generationes Zaram, et econverso, ideo non potest ibi poni precisa divisio. Et ideo exponitur sine divisione.
marg.| .1. Filii Iuda. supple sunt qui sequuntur, eo tamen modo quo filii filiorum dicuntur filii primi patris, etiam multum longinqui, sicut omnes homines dicuntur filii Adam, quia solus Phares inter hic nominatos fuit filius eius immediatus.
marg.| .2. Et Charmi. Iste fuit de tribu Zare, ut habetur supra ca.2.
marg.| .3. Et Hur, et Sobal. Isti descenderunt de Caleb, ut patet ex dictis ca. 2. Sequitur :
marg.| .4. He cognationes Sarathi. quia Saraite et etiam Haolite descenderunt de Sebal, ut habetur in fine c.2.
marg.| .5. Ista quoque stirPsalmus iste fuit filius Zare, ut habetur circa prin. c.2.
marg.| .6. Nomen quoque sororis. et est una dictio. et nominatur ista mulier inter viros, quia fuit famosa. et idem dicendum est de aliis.
marg.| .7. Pater Gedor. id est dominus vel famosus in tali villa. et eodem modo quod subditur :
marg.| .8. Pater Hosa. exponatur illud ut supra.
prol.| {1036}
marg.| .9. Isti sunt filii etc. Fuit enim primogenitus huius mulieris, ut dictum est. c.2. non tamen fuit primogenitus Caleb mariti eius, quia habebat filium de alia uxore precedenti.
marg.| .10. Patris Bethlehem. Dicitur autem hic iste Hur pater Bethlehem, quia filius eius Salma (qui computatur quasi eadem persona cum patre) dicitur pater Bethlehem supra c.2. versus finem.
marg.| .11. Et Ethnan. Iste est alius a precedenti qui fuit filius Zare. quia iste descendit de Phares per Hesron.
marg.| .12. Fuit autem Iabes. Iste fuit Othoniel frater Caleb, ut dictum est supra 2. cap. Et dicitur inclytus pre fratribus suis, tam ratione fortitudinis : quia percussit civitatem Cariathsepher, ut habetur Idc. 1. quam ratione scientie : quia fuit doctor magnus in lege, ut supra dictum est.
marg.| .13. Et mater eius vocavit, etc. quod significat dolorem. Cuius ratio subditur :
marg.| .14. Quia peperit eum in dolore etc. Propter difficultatem partus. Eodem modo dicitur Gn. 35. quod Rachel vocavit nomen filii sui Bennoni id est filius doloris mei.
marg.| .15. In vocavit vero Iabes Deum Israel, dicens, faciendo votum sub conditionibus sequentibus, sicut fecit Iacob. Gn. 28.
marg.| .16. Si benedicens. dando mihi gratiam tuam.
marg.| .17. Et dilataveris terminos id est hereditatem meam.
marg.| .18. Et fuerit manus. me protegendo ab inimicis.
marg.| .19. Et feceris me a malitia id est custodieris me a peccatis et transgressionibus legis : et hic subintelligitur votum seu promissionem ab eo fore factam Domino si ab eo reciperet ista beneficia, sicut fecit Iacob Gn. 28. Si fuerit dominus mecum etc. Quod autem fuerit votum istius Iabes, non habetur ex textu, nec aliqua Glossa quam viderim, sed ex predictis potest coniecturari quod promisit Deo vacare contemplationi ipsius et doctrine legis. Modus enim antiquorum sapientum fuit in talibus finire vitam suam. Ad hoc autem requiruntur beneficia predicta, scilicet quies et puritas mentis, et protectio, et benedictio divina.
Numérotation du verset 1Par. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {1037} .1. Et prestitit Deus id est beneficia dicta, et ipse reddidit Deo vota sua, ut dicit glo. Hebraica. sed que fuerint illa non dicitur, sed possunt coniecturari modo predicto.
marg.| .2. Caleb autem frater. Licet superius descripserit generationes Caleb in parte, hic tamen revertitur ad describendum aliqua que non erant expressa. et patet littera usque ibi :
marg.| .3. Hi sunt viri Recha. nomen est loci a quo denominati sunt isti.
marg.| .4. Filii autem. Iste similiter fuit de tribu Iuda, et dicunt aliqui quod fuit frater Caleb senior ipso, et mortuo patre custodivit eum, propter quod vocatus fuit pater eius. et inde Caleb dictus est Cenezeus, ut habetur Iosue. 14. alii dicunt, quod mortuo patre Caleb iste Cenez accepit matrem eius uxorem et nutrivit eum, et inde dictus est Caleb Cenezeus. prout dictum fuit Iosue 14.
marg.| .5. Othoniel. Iste fuit filius naturalis Cenez, et vocatus est. supra Iabes a matre, ut dictum est, a patre vero dictus est Othoniel. sicut Beniamin, a matre fuit vocatus Bennoni, et a patre Beniamin, ut habetur Gn. 35.
marg.| .6. Saraia autem. Iste videtur alius a Ioab principe militie David.
marg.| .7. Patrem id est dominum.
marg.| .8. Vallis artificum. Ibi quippe artifices erant. sic nominate ab habitatoribus, ut patet in textu.
marg.| .9. Filii vero Caleb. Hic adhuc describit alias generationes Caleb.
marg.| .10. Filii Iephone. supra dictum est. 2. ca. quod Caleb fuit filius Hesron. Et ideo dicunt aliqui, quod pater Caleb fuit binomius. et dictus est Hesron et Iephone. Glo. vero Hebraica dicit quod Iephone non est nomen hominis, sed Caleb dictus est Iephone quod interpretatur divertens, eo quod divertit se a consilio exploratorum avertentium populum Israel ab ingressu terre promissionis, ut habetur Nume. 13. sicut aliquis dicitur filius mortis, eo quod fecit aliquid dignum morte.
marg.| .10. Filii quoque Elacenez. una dictio est. Et ideo aliqui libri habent male, et Cenez.
marg.| marg.| {1038} .11. Et filii Ezra Iether et Mered. Aliqui expositores dicunt, quod isti tres sunt Amram, Aaron, et Moyses filii eius, eo quod subditur :
marg.| .12. Genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo. sed hoc est falsum, quia hic non agitur de genealogia tribus Levi, de qua fuerunt Amram et filii eius, sed de genealogia tribus Iude, ut patet ex decursu huius ca. usque ad hoc locum ubi incipit agere de tribu Simeon, sed ad hoc respondent isti dicentes, quod hic in tribu Iuda agitur de istis, quamvis fuerint de tribu Levi occasione Marie que fuit uxor Caleb, et vocata est Ephratha alio nomine. Sed hoc supra improbatum est. 2.ca. et Ex. 17. et 31. Propter quod dicendum est, quod iste Ezra descendit de Ialeheel de tribu Iuda, et Maria que hic posita est, est alia a sorore Moysi.
marg.| .13. Uxor quoque. Dicit hic glo. Hebraica quod ly eius, refertur ad Caleb : ita quod Iudaia peperit ei sequentes, scilicet Iareth, et ceteros.
marg.| .14. Heber patrem Socho id est dominum talis ville. et eodem modo exponatur quod subditur : Patrem Zane.
marg.| .14. Hi autem. Dicunt aliqui, quod ista Bethia fuit uxor Mered, et tunc legitur sic littera que sequitur :
marg.| .15. Quam accepit scilicet uxorem, sed tunc non habetur ad quid referatur littera precedens, cum dicitur : Hi autem filii. quia nulli eius filii hic nominantur secundum istam expositionem : propter quod alii dicunt, quod fuit uxor Caleb conversa tamen ad Iudaismum, sicut et multi alii Egyptii, ut habetur in Ex. et secundum hoc sic punctatur littera. Hi autem filii Bethie filie Pharaonis. supple Caleb.
marg.| .16. Mered. Et alii subintelliguntur et non nominantur. Vel dicendum quod cum dicitur hic : Hi autem filii Bethie : ponitur plurale pro singulari.
marg.| .17. Et filii uxoris. Dicunt aliqui, quod Odaia est nomen viri. et quod subditur :
marg.| .18. Sororis Maham. refertur ad ly uxoris. ita quod nomen proprium eius non exprimatur, sed fratris eius et mariti. Dicunt alii quod fuit uxor Caleb sicut et precedens. et cum dicitur : Et filii uxoris, subintelligitur Caleb.
marg.| .19. Filii Sela. Hic consequenter agitur de generatione Sela filii Iude.
Numérotation du verset 1Par. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {1039} .1. Pater Maresa. nomen est civitatis vel ville.
marg.| .2. Et cognationes. Dicunt expositores communiter, quod domus iuramenti vocatur hic tabernaculum Moysi, vel secundum alios templum Salomonis, et quod isti de quibus hic agitur fecerunt cortinas de bysso in tabernaculo Moysi, vel in templo Salomonis, vel forte in utroque, secundum tamen diversas generationes sibi succedentes in diversis temporibus, et descenderunt de Sela filio Iude, et sic intelligitur quod dicitur, Et cognationes domus operantium. subintelligendum est, descenderunt de Sela.
marg.| .3. Et qui stare. Expositores nostri dicunt communiter, quod hoc intelligitur de Elimelech qui oravit dominum ut sol staret, ut per hoc homines illius temporis implicati multis peccatis a malo retraherentur viso tali signo. quod cum non fecissent, dominus immisit famem, ita quod Elimelech qui erat de potentioribus in Bethlehem coactus fuit peregrinari in terra Moab cum uxore sua et duobus filiis, ut habetur Ruth. 1.
marg.| .4. Virique mendacii. Isti sunt Chelion et Mahalon filii Elimelech, qui mortui sunt in terra Moab sine prole : et ideo dicuntur viri mendacii, quia non reliquerunt effectum sui matrimonii.
marg.| .5. Securus et incedens. In terpretationes sunt istorum nominum Mahalon et Chelion.
marg.| .6. Qui principes fuerunt. In hebreo habetur : Qui mariti fuerunt. In Moab, quia ibi acceperunt mulieres Moabitidas ut habetve Ruth. 1.
marg.| .7. Et qui reversi. In hebreo tamen non habetur Bet, sed tantum Lehem, subintelligitur tamen. hec littera autem dicitur de Nemi et Ruth, que mortuis maritis venerunt in Bethlehem, quia Ruth noluit dimittere socrum suam redeuntem. Ad hoc ergo inducte sunt iste persone, ad ostendendum quod descenderunt de Sela filio Iude, cum dicitur, Et qui stare fecit solem id est Elimelech et cetere persone descenderunt de Sela, excepta tamen Ruth Moabitide.
marg.| .8. Hec autem. Istud additur. quia historia Elimelech que habetur in libro Ruth precessit tempora regum, propter que scriptus fuit iste liber Parali. et maxime propter David, ut frequenter supradictum est. Hebrei vero dicunt, quod Elimelech non fecit stare solem orationibus suis, sed magis causa avaritie tempore famis ivit in terram Moab, nolens distribuere bona sua pauperibus Hebreis recurrentibus ad ipsum, quia erat vir potens et dives. propter quod punitus fuit a Deo, quia mortuus fuit in terra Moab, et filii sui paupertate, quod patet ex hoc, quod Nemi uxor sua rediit in Bethlehem vacua temporalibus bonis. propter quod Ruth nurus sua ivit ad colligendum spicas in agro alieno, ut habetur Ruth. 2. Et propter hoc Hebrei passum istum aliter exponunt, nec mirum quia littera Hebraica multum distat a translatione nostra. primo ergo littera secundum Hebreos ponetur per partes iuxta translationem nostram, ut magis videatur ubi est dissonantie, et etiam consonantia. Primo ergo ubi translatio nostra habet. Et qui stare. In hebreo habetur : Et Iochim. et est nomen proprium unius hominis. nec videtur quod eius interpretatio aliquo modo significet, quod fecerit stationem solis. Viriquemendacii. In hebreo habetur : Et viri Cozeba et est hic proprium nomen loci, ut dicunt Hebrei : licet Cozeba prout est nomen appellativum, {1040}significet mendacum : sicut in Latino aliqua nomina sunt equivoca ad proprium et appellativum, sicut Compendium est proprium nomen cuiusdam ville satis note in Francia, et est nomen appellativum, secundum quod dicitur 2Rg. 18 capitulo Currens autem Achimaas per viam compendii, etc. Et securus et incedens. In hebreo habetur : Et Ioas et Saraph. licet autem Saraph posset interpretari incedens, tamen Ioas non interpretatur securus, nec secundum Hieronymum nec secundum Remigium, qui interpretati sunt nomina Hebraica. Qui principes fuerunt. In hebreohabetur : Qui mariti fuerunt in Moab. Et que reverse sunt. In hebreo habetur ; Et habitatores Lahem. Hec est ergo littera secundum Hebreos. Et Iochim, et viri Cozeba. et Ioas et Saraph qui mariti fuerunt in Moab, et habitantes, seu habitatores Bethlehem. Que sic exponitur ab eis. Et Iochim id est quidam vir famosus sic nominatus. Et viri Cozeba id est de tali loco, a quo sunt nominati. sicut Parisiensis a Parisiis. et Ioas et Saraph. nomina sunt virorum, qui mariti fuerunt in Moab. quia ibi iverunt ad peregrinandum ex aliqua causa, sicut et Elimelech. et ibi acceperunt uxores, et habitantes in Lehem id est in Bethlehem ; et supplendum est, omnes isti predicti descenderunt de Sela filio Iuda, sicut et precedentes. Hec autem sunt verba vetera. Hoc autem additum est ab Esdra scriptore huius libri, ut dicunt Hebrei, quia in genealogia tribus Iude genealogizaverat aliquos sui temporis, sicut Iechonias et Zorobabel, et aliquos alios qui fuerunt Esdre contemporanei, ne crederetur quod isti genealogizati de Sela essent sui temporis ideo dixit. Hec sunt verba vetera. quasi diceret, isti fuerunt longe ante tempora nostra.
marg.| .9. Hi sunt figuli, etc. Hic ostendit, quod isti ultimo dicti fuerunt artifices in pluribus artibus. quia aliqui eorum fuerunt figuli id est formantes vasa testea. vel secundum aliquos, facientes formas seu modulos ad fundendum vasa cuprea. et quantum ad istos dicuntur. Hi sunt figuli. Aliqui vero de predictis fuerunt plantatores et cultores vinearum, et quantum ad istos subditur :
marg.| .10. Habitantes in plantationibus. Quia in talibus fuerunt occupati.
marg.| .11. Et in sepibus scilicet faciendis ad clausuram vinearum et plantationum. Hebrei tamen dicunt hic, Et in clausuris sive muris. Et dicit hic Glossa Hebraica, quod hoc dicitur, quia aliqui de predictis erant artifices murorum lapideorum.
marg.| .12. Apud regem. Erant enim predicti artifices excellentes in artibus predictis, et ideo vocabantur ad opera regis.
marg.| .13. Commoratique sunt ibi : id est prope loca ubi erant opera regis fienda.
marg.| .14. Filii Simeon, Namuel, Iamin, Iarib. Hic consequenter agitur de generationibus tribus Simeon. et primo in communi. secundo in speciali, quantum ad viros notabilis fortitudinis, ibi : Mosobab quoque. Circa primum sciendum quod post tribum Iuda immediate hic agitur de tribu Simeon ante Ruben qui fuit primogenitus, quia filii Simeon habitaverunt in sorte Iude per magnum tempus, ex causis que postea tangentur. Dicit igitur : Filii Simeon Namuel et legatur sicut iacet littera usque ibi :
Numérotation du verset 1Par. 4,ad litteram 
marg.| marg.| { 1041 } .1. Fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio scilicet ipsius Simeon.
marg.| .2. Non potuit. Hoc dictum est quod in tribu Simeon fuerunt pauci respectu tribus Iude, et ideo recepti fuerunt in sorte Iude. Cuius una causa sunt, quia filii Iuda habuerunt duplicem sortem, unam quasi acquisitam, aliam quasi acquirendam vi armorum si possent : quia erat tribus bellicosior, prout dictum fuit plenius Iosue 19. Et ideo in divisione terre septem tribubus, que non acceperant hereditatem, ut habetur Iosue 19. alique civitates de sorte Iude fuerunt assignate filiis Simeon, et alique filiis Dan. Alia causa fuit, quod filii Iuda licet essent plures quam filii Simeon, ut dictum est, tamen non erant tot quod possent sufficienter populare terram sibi assignatam : et sors Simeon pro maiori parte erat occupata adhuc ab adversariis, ita quod non habebant locum sufficientem : ideo filii Iuda receperunt eos in aliquibus locis suis preter civitates eis assignatas per Iosue : voluntarie tamen ad tempus, ut infra videbitur : ne crescerent bestie contra eos, si terra eorum pro parte remaneret inhabitata, et ut fratres sui filii Simeon haberent locum, et ut mutuo se iuvarent contra adversarios utriusque tribus, ut habetur Iu. 1. unde subditur :
marg.| .3. Habitaverunt autem. et ceteris que erant de sorte Iude. unde subditur :
marg.| .4. He civitates. Filii enim Simeon propter longam inhabitationem civitates eis traditas ad tempus (ut dictum est) postea voluerunt reddere filiis Iuda, quando multiplicati fuerunt sufficienter ad populandum sortem suam : propter quod tempore Saul fecerunt de hoc querimoniam, sed ipse neglexit facere eis iustitiam in odium David qui erat de tribu Iuda, et ideo quando David obtinuit regnum post Saul eiecit filios Simeon de civitatibus eis concessis ad tempus a filiis Iuda modo supradicto, non autem de illis que fuerant eis assignate per Iosue. Ex quo patet quod prescriptio non valet si non fuerit iustus titulus. Sciendum tamen quod Iosue 19. Inter civitates eis assignatas per sortem a Iosue nominantur etiam accommodate, seu ad tempus concesse, quia iste hic posite ibi ponuntur {1042}saltem pro maiori parte. Aliqui autem expositores nostri aliter exponunt quod dicitur hic.
marg.| .5. Usque ad regem. quod hoc dicitur specialiter propter civitatem Sicelech, quam recuperavit David, et ex tunc facta est regum Iuda, ut habetur. 1Rg. 27. Sed hoc non valet, quia hic dicitur quod civitates iste fuerunt filiorum Simeon usque ad regem David. David autem non accepit Sicelech de manu filiorum Simeon, sed magis ex concessione Achis regis Geth, ut habetur. supra 1Rg. 27.
marg.| .6. Ville quoque. Dicuntur autem ville que non sunt muris clause, et similiter vici et viculi, civitates vero que muris sunt clause.
marg.| .7. Mosobab. Hic consequenter describuntur filii Simeon qui fuerunt notabilis fortitudinis. primo contra Chananeos, secundo contra Amalecitas, ibi : De filiis quoque Simeon. Circa primum dicitur : Mosobab quoque et ideo subditur de istis.
marg.| .8. Isti sunt nominati id est famosi propter prolis multitudinem. unde subditur :
marg.| .9. Multiplicati sunt. et propter virtutis fortitudinem, unde subditur :
marg.| .10. Et profecti. ubi habitabat populus qui remanserat de genere Chananeorum.
marg.| .11. In veneruntque pascuas. Hic tanguntur cause moventes filios Simeon ad invadendum terram illam : quia habebant pecora multa, ad quorum nutritionem erat apta terra illa : erat etiam quieta, quia habitatores illius non formidabant aliquid mali superventuri, sicut et de filiis Dan dicitur Iud. 28. quod invaserant civitatem Lachis, eo quod terra erat fertilis et populus ibi habitans quietus et securus, non formidans aliquid mali ; et per consequens improvisus ad resistendum : tempus autem in quo fecerunt hoc filii Simeon ostendit cum dicitur : In diebus Ezechie et patet.
marg.| .12. De filiis quoque. Hic consequenter describitur fortitudo filiorum Simeon contra Amalecitas ; unde subditur :
marg.| .13. Et percusserunt reliquias. Dicunt aliqui quod isti Amalecite fuerunt reliquie que evaserunt manum Sauli quando percussit Amalec, ut habetur. 1Rg. 15. Alii vero dicunt, quod fuerunt Amalecite qui evaserunt manum David, quando percussit latrunculos qui incenderant Sicelech, ex quibus evaserant quadringenti viri, ut habetur. 1Rg. 30. et sive isti fuerunt, sive illi recollegerunt se in monte Seir : et ibi multiplicati fuerunt usque ad tempus, quo filii Simeon percusserunt eos, et habitaverunt ibi pro eis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_4)

Notes :