Capitulum 9
Numérotation du verset
1Par. 9,1
Universus ergo Israel dinumeratus est
et summa eorum scripta est in libro Regum Israel et Iuda. Translatique sunt in Babylonem
propter delictum suum.
Numérotation du verset
1Par. 9,2
Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israel et sacerdotes, levite et Nathinnei.
Numérotation du verset
1Par. 9,3
Commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
Numérotation du verset
1Par. 9,4
Othei filius Amiud, filius Semri1, filii Omroi2,
1 Semri] Emri
Weber
|
2 Omroi] Omrai
Weber
|
filii Bonni, de filiis Phares filii Iuda.
Numérotation du verset
1Par. 9,5
Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii eius.
Numérotation du verset
1Par. 9,6
De filiis autem Zara, Iehuel3 et fratres eorum sexcenti nonaginta.
3 Iehuel] Ieuhel
Weber
Numérotation du verset
1Par. 9,7
Porro de filiis Beniamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia4, filii Asana,
4 Oduia
Rusch Weber
] Odoia Φ ΨD Ω
Numérotation du verset
1Par. 9,8
et Iobania filius Ieroam, et Ela
filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatie5, filii Rauhel, filii Iebanie,
5 Saphatie ΨD ΩM
Weber
] Saphathie ΩJ
Rusch
, Saphacie ΩS
Numérotation du verset
1Par. 9,9
et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.
Numérotation du verset
1Par. 9,10
De sacerdotibus autem : Iedaia, Ioiarib et Iachin6,
6 Ioiarib
Rusch Weber
] Ioarib
Edmaior.
(
X H U Ψ
D) | Iachin
Rusch Weber
] Iachim
Amiatinus Cava
etc. ΩSM
Numérotation du verset
1Par. 9,11
Azarias quoque filius Helchie7,
7 Helchie] Helcie
Weber
filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob pontifex domus Dei.
Numérotation du verset
1Par. 9,12
Porro Adaias filius Ieroam, filii Phasor, filii Melchia, et Masaia8
8 Masaia
Rusch Weber
] Maasia , Maasai
Clementina
filius Adiel filii Iezra, filii Mosollam, filii Mosollamoth, filii Emmer.
Numérotation du verset
1Par. 9,13
Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
Numérotation du verset
1Par. 9,14
De Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam, filii Asebiu
de filiis Merari.
Numérotation du verset
1Par. 9,15
Bachachar9
9 Bachachar] Bacbacar
Weber
quoque carpentarius
et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph.
Numérotation du verset
1Par. 9,16
Et Obdias10 filius Semeie, filii Galal,
10 Obdias Φ ΨD Ω
Rusch
] Obdia
Weber
filii Idithun11.
11 Idithun]
scrips.
cum
Rusch
(frequenter)
Weber
, Idithum hic et locatim
Rusch
Et Barachia filius Asa, filii Helchana qui habitavit in atriis Netophathi.
Numérotation du verset
1Par. 9,17
Ianitores autem Sellum et Accub12 et Thelmon13 et Ahiman
12 Accub]
scrips.,
Achub ΩS ΩM
, Acub ΩJ
Edmaior.
|
13 Thelmon] Telmon
Weber
|
et frater eorum Sellum princeps.
Numérotation du verset
1Par. 9,18
Usque enim14 ad illud tempus in porta Regis ad Orientem observabant per vices suas de filiis Levi.
14 enim]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 9,19
Sellum vero filius Chora15,
15 Chora] Core
Weber
filii Abiasaph, filii Chore cum fratribus suis et domo patris sui. Hi sunt Chorite super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi, et familia16 eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
16 familia] familie
Weber
Numérotation du verset
1Par. 9,20
Phinees autem filius Eleazari17 erat dux eorum coram Domino.
17 Eleazari] Eleazar
Weber
Numérotation du verset
1Par. 9,21
Porro Zacharias filius Mosollamia, ianitor porte tabernaculi testimonii.
Numérotation du verset
1Par. 9,22
Omnes hi electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuel videns in fide sua,
Numérotation du verset
1Par. 9,23
tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini, et in tabernaculo vicibus suis.
Numérotation du verset
1Par. 9,24
Per quatuor ventos erant ostiarii, id est ad Orientem et ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum.
Numérotation du verset
1Par. 9,25
Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
Numérotation du verset
1Par. 9,26
His quatuor levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini.
Numérotation du verset
1Par. 9,27
Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis, ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores.
Numérotation du verset
1Par. 9,28
De horum genere18
18 genere] grege
Weber
erant et super vasa ministerii. Ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur.
Numérotation du verset
1Par. 9,29
De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, preerant
simile et vino, et oleo, et thuri et aromatibus.
Numérotation du verset
1Par. 9,30
Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
Numérotation du verset
1Par. 9,31
Et Mathathias
Levites
primogenitus Sellum
Chorite prefectus erat eorum que in sartagine frigebantur.
Numérotation du verset
1Par. 9,32
Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata prepararent.
Numérotation du verset
1Par. 9,33
Hi sunt principes cantorum per familias levitarum qui in exedris morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent.
Numérotation du verset
1Par. 9,34
Capita levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem.
Numérotation du verset
1Par. 9,35
In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaiel19, et nomen uxoris eius Maacha.
19 Iaiel ΩS]
scrips. hic et ubique,
Iahihel ΩJ, Iehiel
Clementina
, Iaihel
Weber
Numérotation du verset
1Par. 9,36
Filius primogenitus eius Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
Numérotation du verset
1Par. 9,37
Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
Numérotation du verset
1Par. 9,38
Porro Macelloth genuit Semmaa20. Isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis.
20 Semmaa] Semmaam
Weber
Numérotation du verset
1Par. 9,39
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Ionathan, et Melchisue, et Abinadab,
et Esbaal.
Numérotation du verset
1Par. 9,40
Filius autem Ionathan Meribbaal,
et Meribbaal genuit Michaa.
0 Cf. 2Rg. (2Sm.) 9, 12.
Numérotation du verset
1Par. 9,41
Porro filii Micha : Phiton, et Melech21,
21 Melech] Malech
Weber
et Thara et Achaz22.
22 et Achaz]
om. Weber
Numérotation du verset
1Par. 9,42
Achaz autem genuit Iara, Iara23 genuit Alamath et Azmoth et Zamri. Zamri autem24 genuit Moosa.
23 Iara] et
praem. Weber
|
24 Zamri autem
... Rusch Clementina
] et Zamri ΩM ΩJ
Weber
,
om.
ΩS ; cf. Zamari
Weber
(1Par. 8, 36)
|
Numérotation du verset
1Par. 9,43
Moosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elesa25
25 Elesa ΩS2J
Rusch
] Eleisa ΩSM, Elasa
Weber
de quo ortus est Esel
Numérotation du verset
1Par. 9,44
Porro Esel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bochru, Ismael, Saria, Obdia, Anan. Hi filii Esel.
Capitulum 9
Numérotation du verset
1Par. 9,ad litteram
marg.|
marg.| {1059}
Universus ergo,
etc. Superius descripte sunt generationes descendentes a filiis Iacob usque ad transmigrationem Babylonis, hic consequenter agitur de illis qui fuerunt post transmigrationem, et dividitur presens capitulum in tres partes, quia primo ponitur continuatio respectu precedentium. Secundo executio presentium, ibi : Qui autem habitaverunt. Tertio continuatio respectu sequentium, ibi : In Gabaon autem. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Universus ergo Israel,
etc. quasi d<icat> licet in precedentibus genealogie filiorum Israel sint descripte, hoc tamen est breviter et chronice : sed numerus dictarum genealogiarum alibi descriptus est perfectius, et ubi scriptus sit hic ostenditur cum subditur :
marg.|
.2.
Et summa,
etc. Dicit autem glos. Hebr. quod liber iste ubi scripte sunt genealogie perfecte usque ad minima non habetur : sicut nec liber Ahie Silonitis et Addo videntis, et plures alii libri qui in Scriptura allegantur, nec tamen habentur. Aliqui vero exponunt de numeratione facta per Ioab de precepto David, qui continetur 2. lib. Reg. 24.
marg.|
.3.
Translatique,
etc. Non fit hic mentio de translatione filiorum Israel que facta fuit per Theglathphalanasar regem Assyriorum, de qua habetur 4Rg. 15. nec de illa que facta est per Salmanasar nono anno Osee, de qua habetur 4Rg. 18. quia de istis duabus captivitatibus non redierunt ad terram Israel, sed de tertia captivitate que facta fuit per Nabuchodonosor regem Babylonis, qui transtulit illos qui habitabant in regno Iuda, scilicet tribum Iuda et Beniamin et Levi quia de ista captivitate post septuaginta annos redierunt in Ierusalem et in terra Israel de licentia Cyri regis Persarum, ut habetur 2Par. ult. capit. et 1Esr.. 1.d. et aliqui redierunt in propriis personis, qui adhuc vivebant, ut habetur 1Esr. 3. quod fundato templo secundo, illi qui viderant primum templum, fiebant, alii autem redierunt in filiis : in quibus patres manent aliquo modo. Sciendum tamen, quod de aliis tribubus aliqui evaserunt manus Theglathphalanasar et Salmanasar, qui venerunt ad habitandum in regno Iuda. Sed isti postea fuerunt translati in Babylonem per Nabuchodonosor cum aliis, et de captivitate redierunt cum ipsis aliqui in propriis personis. Qui nondum erant mortui, et aliqui in filiis suis, ut habetur infra.
marg.|
.4.
Qui autem habitaverunt primi.
Hic consequenter agitur de illis qui redierunt, et primo de tribubus in generali, secundo de tribu Levi in speciali, ibi : De sacerdotibus
autem
. Circa primum dicitur. Qui
habitaverunt primi
.
{1060}id est primo redeuntes de captivitate Babylonica.
marg.|
.5. In
urbibus
etc. Et quod de illis loquatur, patet per similem modum loquendi de istis 1Esr. 2. ubi dicitur : Hi sunt
autem
provincie filii qui ascenderunt de captivitate et sequitur : Et reversi sunt in Ierusalem et Iudeam unusquisque in civitatem suam. Et in sine ca. dicitur. Habitaverunt ergo sacerdotes et Levite de populo et cantores et tanitores et Nathinei in urbibus suis, universusque Israel in civitatibus suis.
marg.|
.6.
Et Nathinei.
Isti erant Gabaonite ad Iudaismum conversi, et fuerunt de putati ad portandum aquas et ligna ad locum cultus divini, ut habetur Iosue 9.
marg.|
.7.
Commorati
etc. In reditu de captivitate Babylonica soliciti fuerunt illi qui presidebant populo, ut civitas Ierusalem habitaretur, eo quod ibi reedificatum fuit templum ad cultum divinum, sed multi de populo magis volebant habitare in aliis locis Iudee ad colendum agros et vineas et consimilia, et quia habitatoribus in Ierusalem imminebant pericula ab adversariis eo quod civitas illa erat odiosa gentibus habitantibus in Samaria et civitatibus circumadiacentibus. Unde et frequenter impediverunt reedificationem templi et civitatis, ut patet Esdre 1. et 2. In pluribus locis, propter quod aliqui de populo Israel qui erant devotiores obtulerunt se voluntarie ad habitandum in Ierusalem : propter quod benedixit illis Deus, ut habetur Neemie 11. sed quia illi non sufficiebant, misse sunt sortes ad determinandum qui habitarent de singulis tribubus in Ierusalem, ut habetur ibidem. Sciendum autem quod istorum habitantium in Ierusalem numeri et nomina in pluribus variantur hic et Neemi. 11. cuius variationis triplex ratio assignatur. Prima est quod non integraliter exprimuntur in utroque loco, sed partim hic, et partim ibi : propter quod aliqui hic tacentur qui ibi exprimuntur, et econverso. Secunda ratio est, quia plures de istis fuerunt binomii vel trinomii, et sub uno nomine hic exprimuntur, et ibi sub alio. Tertia est, quia idem nomen aliquando variatur in hebreo, sicut et in Latino, ut frequenter dictum est, et propter talem variationem videntur aliquando variari persone, que tamen sunt cedem, et sic possunt solvi dissonantie apparentes, et discurratur littera sicut iacet.
marg.|
.8.
De sacerdotibus.
Hic consequenter agitur de tribu Levi in speciali, et primo de sacerdotibus, et patet littera usque ibi :
marg.|
.9.
Filii Sadoc.
iste fuit alius ab illo Sadoc quem constituit Salomon summum sacerdotem pro Abiathar 3Rg. 2. et longo tempore posterior illo.
marg.|
.10.
De Levitis autem.
Postquam enumeravit sacerdotes, consequenter enumerat Levitas secundum nomina et officia.
Numérotation du verset
1Par. 9,ad litteram
marg.|
marg.| {
1061
}
.1.
Bachar quoque carpentarius.
Iste sic nominatur, quia preerat aliis carpentariis in opere Domini. Levite enim talia opera mechanica non faciebant, sed in ministeriis domus Domini serviebant.
marg.|
.2. In
porta regis ad Orientem observabant.
Licet enim domus regia tunc esset destructa, tamen loca circa templum retinebant omnia precedentia ante captivitatem Babylonicam.
marg.|
.3.
Phinees autem filius Eleazari.
Dicunt aliqui quod iste fuit Phinees nepos Aaron, et tunc cum dicitur hic.
marg.|
.4.
Dux eorum.
Non est referendum ad illos Levitas qui ministrabant in secundo templo post reditum captivitatis Babylonice fundato, sed ad illos Levitas qui in propriis officiis fuerunt instituti per Moysen et Aaron, ut habetur lib. Nu. Videtur tamen melius dictum, quod iste Phinees fuit alius ab illo et multo tempore posterior, videlicet post reditum captivitatis Babylonice, et prefuit Levitis hic prenominatis. unde et iste Phinees inter Levitas ponitur. Alius vero fuit sacerdos succedens in summo sacerdotio patri suo. ut habetur Nm. 25. nec est inconveniens, quod in diversis temporibus pater et filius in eadem cognatione vel diversis similiter nominentur, et ideo iste Phinees et Eleazar pater eius fuerunt alii ab illis qui in libro Nm. similiter nominantur.
marg.|
.5.
Quos constituerunt David.
Non quod constituerunt istos in personis propriis, sed antecessores eorum instituendo in istis officiis. Sciendum quod David post mortem Samuelis istos ordines instituit, sed quia Samuel de hoc ipsum in formaverat, ideo dicitur cum ipso eos instituisse.
prol.|
{1062}
marg.|
.6. In
fide sua.
Istud potest referri ad David et Samuelem, quia fideliter instituerunt, et ad institutos, quia fideliter executi sunt.
marg.|
.7.
Per quatuor ventos erant ostiarii
id est
ad Orientem et ad Occidentem,
etc. Licet enim in templo esset tantum unum ostium, scilicet in parte Orientali, tamen in atriis que erant in circumitu erant introitus plures secundum quatuor partes mundi.
marg.|
.8.
Fratres autem eorum in viculis morabantur
, videlicet extra Ierusalem et in aliis partibus Iudee, quia non omnes erant necessarii ad ministrandum simul in templo, sed per vices veniebant in Ierusalem ad ministrandum, et postea ad loca propria recedebant.
marg.|
.9.
His quatuor Levitis creditus erat omnis,
etc. qui erant principales in quatuor ostiis predictis.
marg.|
.10.
Creditus erat omnis numerus ianitorum.
quia hoc erat in dispositione ipsorum.
marg.|
.11.
Et erat super exedras et thesauros
id est habitacula circa templum edificata.
marg.|
.12. Ad numerum enim inferebantur vasa et efferebantur. Ad ministrandum in ipsis.
marg.|
.13.
Et qui credita habebant utensilia sanctuarii
scilicet sue custodie commissa.
marg.|
.13.
Preerant simile, et vino, et oleo
id est farine de tritico purgatissime, de qua fiebant panes propositionis.
marg.|
.14.
Et vino.
de quo fiebant libamenta.
marg.|
.15.
Et oleo.
quo concinnabantur lucerne.
marg.|
.16.
Et thuri, et aromatibus.
De quibus fiebat thymiama. Cetera patent in littera.
prol.|
{1063}
Numérotation du verset
1Par. 9,ad litteram
marg.|
.1. In
Gabaon autem.
Hic ponitur continuatio ad sequens capitulum, {1064}ubi agitur de translatione regni ad David post mortem Saulis, et ideo resumitur genealogia Saulis que posita est cap. preced. Et ideo exponatur sicut ibi :
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_9)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (1Par. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=16&chapitre=16_9)
Notes :