<18.330b> Proemii Hieronymi in librum Esdre expositio
marg.|
Utrum difficilius]
etc. Premittit autem HIERONYMUS huic operi proemium, in quo alloquitur duos Episcopos, quos et in Paralipomenon Domnionem videlicet, et Rogatianum. Ad quorum petitionem librum{1.345va} istum transtulit de Hebreo. Modus autem proemii talis est. Primo ostendit. Iero. difficultatem operis. 2. invidorum detractionem, ibi :
[accedunt ad hoc]
3. Ostendit utilitatem, ut quos retrahit a lectione detractio invidorum, provocet ad studium utilitas paucorum : Ideo in fine dicit propter emulos se numquam a bono desistere. Loquens ergo Episcopis, ait, Utrum etc. quasi dicat difficultas est in faciendo, quod petitis, et etiam in negando : quia sic amicorum molestiam suscitarem, dicit ergo : utrum, etc.
marg.|
{b}
Statui]
id est definivi.
marg.|
{c}
Abnuere]
id est negare.
marg.|
{d}
Sententie est]
quasi dicat, Non est fixum, vel ratum in corde meo vestro imperio contraire : quia inde scandalum sequeretur. Alia littera habet : Nam ut vobis aliquid imperantibus abnuere sevitie est, id est inhumanitas esset vobis quid denegare.
marg.|
{e}
Oneris]
presentis scilicet translationis.
marg.|
{f}
Cervices]
meas.
marg.|
{g}
Ante]
prius.
marg.|
{h}
Sub fasce]
id est onere.
marg.|
{i}
Sit]
nobis.
marg.|
{k}
Ad hoc]
id est cum hoc. Secundum incommodum est detractio invidorum a lingua dolosa.
marg.|
{l}
Rescribitis]
id est iterum scribitis, ut Esdre librum etc.
marg.|
{m}
Latina volumina]
id est translationem factam de Greco in Latinum. Multi enim translationem SEPTUAGINTA Interpretum, quam ipsi fecerunt de Hebreo in Grecum, transtulerunt in Latinum.
marg.|
{n}
Aut quicquid]
id est ac si reprehenderetur quod a nobis transfertur.
marg.|
{o}
Niti]
id est laborare.
marg.|
{p}
Quid]
id est aliquid.
marg.|
{q}
Fatigando]
id est laborando.
marg.|
{r}
Extreme]
id est maxime.
marg.|
{s}
Privata]
in secreto,
{1.
345vb} non in publico.
marg.|
{t}
Librum]
istum.
marg.|
{t}
Fastidiosis]
id est emulis meis.
marg.|
{u}
Supercilium]
id est superbiam, vel derisionem.
marg.|
{x}
Quibus nostra]
scilicet scripta.
marg.|
{y}
Exemplar]
huius.
marg.|
{z}
Per intervalla]
id est cum magno spatio.
marg.|
{a}
Librariorum]
id est scriptorum.
marg.|
{b}
Unus]
tantum.
marg.|
{c}
Nec Apocryphorum]
Per hoc videtur, quod HIERONYMUS non transtulit tertium et quartum librum Esdre. Unde multe Biblie non habent eos.
marg.|
{d}
Et que]
scilicet Apocrypha.
marg.|
{e}
Illos]
scilicet Hebreos.
marg.|
{f}
De vigintiquatuor senioribus]
id est de vigintiquatuor libris, que sunt in canone Scripturarum apud Hebreos qui significantur per vigintiquatuor Senes in Apc. 4.b. Hanc expositionem habes in Proemio galeato.
marg.|
{g}
Si quis autem]
respondet quare hunc librum transtulerit, cum translatio SEPTUAGINTA sufficere videatur.
marg.|
{h}
Quorum]
id est translationem.
marg.|
{i}
Nazareus, vocabitur]
Is. 111.a. ibi : Egredietur flos de radice Iesse.
marg.|
{k}
Ex Egypto vocavi]
Ose. 11.a.
marg.|
{l}
Et videbunt]
Za. 12.c.
marg.|
{m}
Ad compendium]
id est ut brevi sermones eos confutem.
marg.|
{n}
Illaturus]
id est dicturus.
marg.|
{o}
Laniant]
me, scilicet.
marg.|
{p}
Et ipsis]
scilicet Hebreis.
marg.|
{q}
Arrogent]
id est impendant, derogent, vel detrahant.
marg.|
{r}
Clausit]
id est non specto, quod a me.11
marg.|
{s}
Quod]
id est sicut.
marg.|
{t}
Hebionitas]
Hebionite sunt heretici, qui dicunt legalia cum Evangelio esse tenenda.
marg.|
{u}
Hexaplis]
id est exemplar unum ex sex diversis translationibus compilatum.
marg.|
{x}
A se aliquid]
a translatione sua, quam, scilicet ego feci.
marg.|
{y}
Primum enim]
hic notat utilitatem operis.
marg.|
{z}
Et Latinus]
sermo. a
Intelligimus]
in Hebreo.
marg.|
{b}
In nostra]
id est in Latina.
marg.|
{c}
Excedra
proprium nomen est cuiusdam emuli sui. a
a
¶Fons : Cf. Biblia communis, prol.18.330 § 3, correctorium Hugonis de Sancto Caro Cor1
P (146r) (
Excetra
: serpens est in Virgilio quem Hercules interfecit. Sinon fuit quidam proditor cuius consilio Troia incensa et destructa fuit. Per hec [hoc Cor1
L] vult Hieronimus intelligi suos emulos id est [om. Cor1
P ] detractatores) ;
Correctorium Guillelmi de Mara CorS2 (Quid sit excetra lege Isidor. Lib. 11, capitulo deportentis et 12 capitulo de serpentibus. Per excetram et Sinonem, qui fuit proditor, vult Ieronimus intelligi suos emulos et detractores)
Correctorium Guillelmi de Mara CorS2 (Quid sit excetra lege Isidor. Lib. 11, capitulo deportentis et 12 capitulo de serpentibus. Per excetram et Sinonem, qui fuit proditor, vult Ieronimus intelligi suos emulos et detractores)
marg.|
{d}
Incendia]
detractionis.
marg.|
{e}
Iactet]
id est iaciat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Esr. Proemii Hieronymi in librum Esdre expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=18&chapitre=18_Prol.)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Esr. Proemii Hieronymi in librum Esdre expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 19/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=18&chapitre=18_Prol.)
Notes :