<18.3661>In postilla super librum Esdrae prologus

Numérotation du verset 1Esr. Prol.3661,1 
prol.| Revertere, revertere, Sunamitis , etc. Vox est sponsi Ct. 6.d. Per Sunamitem istam accipitur Synagoga, Ecclesia, Anima. Interpretatur enim Sunamitis, captiva, vel dissona, quod tribus predictis satis convenit eleganter. Synagoga enim captiva fuit in Babylonica servitute, sub Nabuchodonosor : Ecclesia etiam captiva fuit in infidelitate, sub diabolo. Anima captiva fuit in vitiis sub peccato. Que liber istarum sic captiva, dissona est Deo, non consona, tum in harmonia verborum, tum in conformitate morum. In harmonia verborum, quia nec loquitur, nec predicat, neque sentit, quod Ecclesia Catholica sponsa est Christi. In conformitate morum : quia non ambulat cum consensu in domo Domini, qui habitare facit unius moris in domo. Ut ergo, o tu Synagoga, o tu Ecclesia, o tu Anima, libera sis, et consona Deo, revertere, revertere, revertere, revertere, id est a quatuor mundi climatibus : Ad sponsum tuum, quem quasi meretrix, et adultera dimiseras, festina redire. Unde Ier. 3.a. Fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, et ego suspiciam te, dicit Dominus. Vel revertere a malo, vel declinando, mente et corpore revertere, faciendo bonum. Vel revertere per contritionem, per confessionem, per satisfactionem, per supererogationem. Vel revertere in adolescentia, revertere in iuventute, revertere in senectute, revertere in senio. Unde Mt. 20. Dominus quater exivit conducere operarios in vineam suam. A quatuor ventis veni spiritus, et insuffla super interfectos istos. Esdras igitur ad lit. agit de reditu Synagoge a captivitate Babylonica : Mystice autem de reditu Ecclesie ab infidelitate ad fidem : Moraliter autem de reditu anime a vitiis ad virtutes.
Numérotation du verset 1Esr. Prol.3661,2 
prol.| Triplex ergo est materia Esdre in hoc libro. Historica, scilicet reditu Synagoge ; mystica : reditus Ecclesie ; tropologica: reditus anime.
Numérotation du verset 1Esr. Prol.3661,3 
prol.| Intentio vero est cognoscere opera Dei, iustitiam, et misericordiam eius. Iustitiam quidem, per quem captivati sunt Iudei, meritis eorum exigentibus. Misericordiam vero, per quam liberati sunt, et reducti in terram suam.
Numérotation du verset 1Esr. Prol.3661,4 
prol.| Dividitur autem liber iste in duos libros partiales, sicut dicit HIERONYMUS Primus dividitur in duas partes. In prima parte prosequitur Esdras facta Iosue, et Zorobabel, atque sua. In secunda parte prosequitur facta Nehemie, qui sub Astyage rege Persarum, cuius pincerna erat, licentia impetrata muros Hierusalem reparavit.
Numérotation du verset 1Esr. Prol.3661,5 
prol.| Legitur autem, et ordinatur liber iste immediate post Paralipomenon, ut dicit HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus eo quod idem sit finis Paralipomenon, et principium huius libri. Historia tamen Tobie precessit historiam huius libri. Unde et quidam Tobiam ante Esdram ordinant. De ordine vero Iudith, et Esther, inferius dicetur. <Explicit Prologus Auctoris>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Esr. In postilla super librum Esdrae prologus), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=18&chapitre=18_Prol.3661)

Notes :