<18.330b> Proemii Hieronymi in librum Esdre expositio
marg.|
Utrum difficilius]
etc. Premittit autem HIERONYMUS huic operi proemium, in quo alloquitur duos Episcopos, quos et in Paralipomenon Domnionem videlicet, et Rogatianum. Ad quorum petitionem librum{1.
345va} istum transtulit de Hebreo. Modus autem proemii talis est. Primo ostendit. Iero. difficultatem operis. 2. invidorum detractionem, ibi :
[accedunt ad hoc]
3. Ostendit utilitatem, ut quos retrahit a lectione detractio invidorum, provocet ad studium utilitas paucorum : Ideo in fine dicit propter emulos se numquam a bono desistere. Loquens ergo Episcopis, ait, Utrum etc. quasi dicat difficultas est in faciendo, quod petitis, et etiam in negando : quia sic amicorum molestiam suscitarem, dicit ergo : utrum, etc.
marg.|
{b}
Statui]
id est definivi.
marg.|
{c}
Abnuere]
id est negare.
marg.|
{d}
Sententie est]
quasi dicat, Non est fixum, vel ratum in corde meo vestro imperio contraire : quia inde scandalum sequeretur. Alia littera habet : Nam ut vobis aliquid imperantibus abnuere sevitie est, id est inhumanitas esset vobis quid denegare.
marg.|
{e}
Oneris]
presentis scilicet translationis.
marg.|
{f}
Cervices]
meas.
marg.|
{g}
Ante]
prius.
marg.|
{h}
Sub fasce]
id est onere.
marg.|
{i}
Sit]
nobis.
marg.|
{k}
Ad hoc]
id est cum hoc. Secundum incommodum est detractio invidorum a lingua dolosa.
marg.|
{l}
Rescribitis]
id est iterum scribitis, ut Esdre librum etc.
marg.|
{m}
Latina volumina]
id est translationem factam de Greco in Latinum. Multi enim translationem SEPTUAGINTA Interpretum, quam ipsi fecerunt de Hebreo in Grecum, transtulerunt in Latinum.
marg.|
{n}
Aut quicquid]
id est ac si reprehenderetur quod a nobis transfertur.
marg.|
{o}
Niti]
id est laborare.
marg.|
{p}
Quid]
id est aliquid.
marg.|
{q}
Fatigando]
id est laborando.
marg.|
{r}
Extreme]
id est maxime.
marg.|
{s}
Privata]
in secreto,
{1.
345vb} non in publico.
marg.|
{t}
Librum]
istum.
marg.|
{t}
Fastidiosis]
id est emulis meis.
marg.|
{u}
Supercilium]
id est superbiam, vel derisionem.
marg.|
{x}
Quibus nostra]
scilicet scripta.
marg.|
{y}
Exemplar]
huius.
marg.|
{z}
Per intervalla]
id est cum magno spatio.
marg.|
{a}
Librariorum]
id est scriptorum.
marg.|
{b}
Unus]
tantum.
marg.|
{c}
Nec Apocryphorum]
Per hoc videtur, quod HIERONYMUS non transtulit tertium et quartum librum Esdre. Unde multe Biblie non habent eos.
marg.|
{d}
Et que]
scilicet Apocrypha.
marg.|
{e}
Illos]
scilicet Hebreos.
marg.|
{f}
De vigintiquatuor senioribus]
id est de vigintiquatuor libris, que sunt in canone Scripturarum apud Hebreos qui significantur per vigintiquatuor Senes in Apc. 4.b. Hanc expositionem habes in Proemio galeato.
marg.|
{g}
Si quis autem]
respondet quare hunc librum transtulerit, cum translatio SEPTUAGINTA sufficere videatur.
marg.|
{h}
Quorum]
id est translationem.
marg.|
{i}
Nazareus, vocabitur]
Is. 111.a. ibi : Egredietur flos de radice Iesse.
marg.|
{k}
Ex Egypto vocavi]
Ose. 11.a.
marg.|
{l}
Et videbunt]
Za. 12.c.
marg.|
{m}
Ad compendium]
id est ut brevi sermones eos confutem.
marg.|
{n}
Illaturus]
id est dicturus.
marg.|
{o}
Laniant]
me, scilicet.
marg.|
{p}
Et ipsis]
scilicet Hebreis.
marg.|
{q}
Arrogent]
id est impendant, derogent, vel detrahant.
marg.|
{r}
Clausit]
id est non specto, quod a me.
marg.|
{s}
Quod]
id est sicut.
marg.|
{t}
Hebionitas]
Hebionite sunt heretici, qui dicunt legalia cum Evangelio esse tenenda.
marg.|
{u}
Hexaplis]
id est exemplar unum ex sex diversis translationibus compilatum.
marg.|
{x}
A se aliquid]
a translatione sua, quam, scilicet ego feci.
marg.|
{y}
Primum enim]
hic notat utilitatem operis.
marg.|
{z}
Et Latinus]
sermo. a
Intelligimus]
in Hebreo.
marg.|
{b}
In nostra]
id est in Latina.
marg.|
{c}
Excedra]
proprium nomen est cuiusdam emuli sui.
marg.|
{d}
Incendia]
detractionis.
marg.|
{e}
Iactet]
id est iaciat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Esr. Proemii Hieronymi in librum Esdre expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=18&chapitre=18_Prol.)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Esr. Proemii Hieronymi in librum Esdre expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=18&chapitre=18_Prol.)
Notes :