Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset 1Esr. 8,1 

Hi sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui ascenderunt mecum in regno Artaxerxis regis de Babylone.
Numérotation du verset 1Esr. 8,2 

De filiis Phinees : Gerson. De filiis Ithamar : Daniel. De filiis David : Attus1.
1 Attus Rusch Weber ] Arthus ΩS, Accus ΩM, Hattus Clementina
Numérotation du verset 1Esr. 8,3 

De filiis Sechenie et de filiis Pharos : Zacharias et cum eo numerati sunt viri centum quinquaginta.
Numérotation du verset 1Esr. 8,4 

De filiis Phetmoab : Helioenai filius Zaree et cum eo ducenti viri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,5 

De filiis Sechenie : filius Ezechiel2 et cum eo trecenti viri.
2 Ezechiel ΩS Rusch etc.] Hieziel Weber
Numérotation du verset 1Esr. 8,6 

De filiis Addan3 : Abeth filius Ionathan et cum eo quinquaginta viri.
3 Addan ΩM Rusch etc.] Adden Weber
Numérotation du verset 1Esr. 8,7 

De filiis Elam : Isaias filius Athalie et cum eo septuaginta viri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,8 

De filiis Saphatie : Zebedia filius Michael et cum eo octoginta viri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,9 

De filiis Ioab : Obedia filius Ieiel et cum eo ducenti decem et octo viri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,10 

De filiis Selomith : filius Iosphie et cum eo centum sexaginta viri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,11 

De filiis Bebai : Zacharias filius Bebai et cum eo viginti octo viri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,12 

De filiis Ezeab4 : Ioannan filius Ezethan5 et cum eo centum decem viri.
4 Ezeab ΩSM Rusch etc.] Ezgad Weber |
5 Ezethan ΩSM Rusch Ed1452 etc.] Eccetan Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 8,13 

De filiis Adonicam qui erant novissimi et hec nomina eorum : Helipheleth et Heiel et Samaias et cum eis sexaginta viri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,14 

De filiis Beggui : Uthai et Zachur et cum eo septuaginta viri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,15 

Congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Hana6 et mansimus ibi tribus diebus7, quesivique in populo et in sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi.
6 Hana] Ahavva Weber |
7 tribus diebus] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 8,16 

Itaque misi Helizer8 et Ariel et Semeam9 et Helnathan et Arib10 et alterum Helnathan et Nathan et Zachariam et Mosollam11 principes et Ioarib et Helnathan sapientes.
8 Helizer AmiatinusRusch , Elizer ΩJ ] Eliezer et Heliezer ΩM, Eliezer ΩS Clementina , Heliezer Weber |
9 Semeam Rusch Weber ] Semeiam Clementia |
10 Arib Rusch ] Iarib Weber |
11 Mosollam ΩSJ Rusch etc.] Mesolam Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 8,17 

Et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphie loco et posui in ore eorum verba que loquerentur ad Heddo12, et ad fratres eius Nathinneos in loco Casphie, ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri.
12 Heddo ΩJ Rusch ] Addon ΩSM, Addom Weber
Numérotation du verset 1Esr. 8,18 

Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Mooli filii Levi, filii Israel, et Sarabiam et filios eius et fratres eius decem et octo.
Numérotation du verset 1Esr. 8,19 

Et Asabiam et cum eo Isaiam de filiis Merari fratres eius et filios eius viginti.
Numérotation du verset 1Esr. 8,20 

Et de Nathinneis quos dederat David et principes ad ministeria levitarum Nathinneos ducentos viginti : omnes hi suis nominibus vocabantur.
Numérotation du verset 1Esr. 8,21 

Et predicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Hana13,
13 Hana] Ahavva Weber
ut affligeremur coram Domino Deo nostro, et peteremus ab eo viam rectam nobis et filiis nostris, universeque substantie nostre.
Numérotation du verset 1Esr. 8,22 

Erubui enim petere regem auxilium et equites qui defenderent nos ab inimico in via, quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui querunt eum in bonitate, et imperium eius et fortitudo eius et furor super omnes qui derelinquunt eum.
Numérotation du verset 1Esr. 8,23 

Ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum pro hoc et evenit nobis prospere.
Numérotation du verset 1Esr. 8,24 

Et separavi de principibus sacerdotum duodecim : Sarabiam14, Asabiam15 et cum eis de fratribus eorum decem.
14 Sarabiam] Sarabian Weber |
15 Asabiam] Asabian Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 8,25 

Appendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus Dei nostri que obtulerat rex et consiliatores eius, et principes eius universusque Israel eorum qui inventi fuerant.
Numérotation du verset 1Esr. 8,26 

Et appendi in manibus eorum argenti talenta sexcenta quinquaginta, et vasa argentea centum auri vero16 centum talenta,
16 vero] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 8,27 

et crateras aureos viginti que17 habebant solidos millenos et vasa aeris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum.
17 que] qui Weber
Numérotation du verset 1Esr. 8,28 

Et dixi eis : Vos sancti Domini, et vasa sancta, et argentum et aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum,
Numérotation du verset 1Esr. 8,29 

vigilate
et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum et levitarum, et ducibus familiarum Israel in Hierusalem et thesaurum domus Domini.
Numérotation du verset 1Esr. 8,30 

Susceperunt autem sacerdotes et levite pondus argenti, et auri, et vasorum, ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri.
Numérotation du verset 1Esr. 8,31 

Promovimus ergo a flumine Hana18 duodecima19 die mensis primi ut pergeremus Hierusalem, et manus Dei nostri fuit super nos et liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via.
18 Hana] Ahavva Weber |
19 duodecima] duodecimo Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 8,32 

Et venimus Hierusalem et mansimus ibi tribus diebus20.
20 tribus diebus] inv. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 8,33 

Die autem quarta appensum est argentum, et aurum, et vasa in domo Dei nostri per manum Remoth21 filii Urie sacerdotis, et cum eo Eleazar filius Phinees cumque eis Iozaded, filius Iosue, et Noadaia filius Bennoi levite,
21 Remoth] Meremoth Weber
Numérotation du verset 1Esr. 8,34 

iuxta numerum et pondus omnium descriptumque est omne pondus in tempore illo.
Numérotation du verset 1Esr. 8,35 

Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis,
obtulerunt holocaustomata
Deo Israel, vitulos duodecim pro omni Israel, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim : omnia in holocaustum Domino.
Numérotation du verset 1Esr. 8,36 

Dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum Dei.

Capitulum 8

Numérotation du verset 1Esr. 8,1 
marg.| {o} Hi sunt principes familiarum] GLOSSA diligenter principes, qui secum de Babylone ascenderant, enumerat, et genealogiam eorum explicat : Numerum quoque eorum adiungit, qui ad 1440. pervenit. Sed hoc videtur falsum, quia maior numerus invenitur simul collectis omnibus, qui hic numerantur. Et ego nescio quid Beda cogitaverit hic dicendo hoc, nisi mystice intelligatur. Et forte idem significatur hic per hunc numerum, quod in Apocalypsi per centum quadragintaquatuor millia. Unde hic sequitur in GLOSSA Innuens quod nomina eorum, qui de confusione mundi ascenderunt, in libro vite scripta sunt.
marg.| {p} Mecum] Verba sunt Esdre.
marg.| {q} De filiis] id est posteris.
marg.| {r} Phinees] Non fuit iste filius Eleazari, sed alius.
marg.| {s} Ithamar] Non fuit iste filius Aaron, sed alius.
marg.| {t} David] Non Regis, sed alterius.
marg.| {u} Pheth Moab] una dictio est.
marg.| {x} Filius Zaree] Istum ex parte duorum parentum numerat, quia.
marg.| {y} Cum eo centum sexaginta viri] Hebreus habet : Et cum eo centum viginti viri.
marg.| {z} Congregavi autem] GLOSSA Opportune antequam tantum iter inciperet, copiam sibi ministrorum domus Dei providit, per quos Ierosolymam veniens, que in templi usus necessaria sunt, perficeret.
prol.| a Ad Hauva] vel Hanna. Et ad, est prepositio. Littera verior est ad Hauva Et est Hauva fluvius idem secundum Iosephum quod Euphrates. Forte aliquis rivus cui adiungitur alius fluvius, et ubi illi fluvii coniunguntur, ibi isti congregati fuerunt.
marg.| {b} Primus] id est maior inter eos.
marg.| {c} In Casfie loco] id est ultra montes Caspios.
marg.| {1. 350ra} a Ministros] Levitas, scilicet qui possent ministrare in domo Dei.
marg.| {b} Et predicavi] GLOSSA Bede. Datur nobis exemplum Ieiunandi, et orandi, cum aliquid magne virtutis incipere volumus : Et quia numquam fida in Dominum fallitur spes, neque fieri potest, ut quod iustum a pio auxiliatore, per continentiam, et orationem cum fide querimus, non impetremus. Sed nota quod ieiunium precedit hic orationem, quia ut dicit GLOSSA Oportet enim ut quicumque ad deprecandum misericordiam Domini ingreditur primo se continentius vivendo dignum exaudiri prebeat, et sic oret, et prospere eventura que postulat, nec dubitet.
marg.| {b} Appendi] id est sub certo pondere tradidi.
marg.| {c} Rex] Artaxerxes.
marg.| {d} Inventi] in Babylonia, qui scilicet non ascenderent.
marg.| {e} Vos sancti] Littera inordinata est. Unde sic facienda est constructio : Vos sancti Domini, id est sanctificati ut ministretis Domino, vigilate, et custodite vasa sancta, et argentum, et aurum, quod sponte oblatum est.
marg.| {f} Appendatis] id est ad pondus reddatis in Hierusalem.
marg.| {g} Susceperunt] ab Esdra.
marg.| {h} Sacerdotes] qui volebant ascendere cum Esdra.
marg.| {i} Promovimus] GLOSSA Bede. Omnia plena sunt mysteriis. Supra enim legitur, quod prima die mensis ceperunt ascendere de Babylone, nunc dicitur, quod duodecimo eiusdem mensis die promoverunt a flumine Hauva. Primo ergo die mensis de portis Babylonie exierunt, sed usque ad duodecimum diem iuxta memoratum flumen expectabant, donec Levite, et Nathinei de Casfia venirent, et seipsos ob pericula longi itineris, diutius ieiunando, et orando, Domino commendarent.
marg.| {k} Manus Dei] id est protectio, et regimen.
marg.| {l} Cumque eis] id est et cum eis.
marg.| {m} Omnium] qui portabant.
marg.| {n} Sed, et qui venerant de captivitate filii transmigrationis] etc. Alii Levitis, et Sacerdotibus. GLOSSA Bede. Magna devotio, et religio ostenditur, {1. 350rb} cum pervenientes ad templum, primum omnium holocausta offerunt, non tantum pro seipsis, sed etiam pro omni Israel, id est pro illis, qui iam domum reversi fuerant, et pro his, qui adhuc exulabant.
marg.| {o} Sederunt] id est placuerunt. Vel dederunt, et tunc planum est.
marg.| {p} Regis] Artaxerxis.
marg.| {q} Elevaverunt] GLOSSA Honorificaverunt auctoritate regia, qua Esdras sublimatus est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Esr. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=18&chapitre=18_8)

Notes :