Capitulum 1
Numérotation du verset
1Esr. 1,1
In anno primo Cyri
regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremie
suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum
et traduxit1 vocem in universo regno suo etiam per Scripturam dicens :
1 traduxit] transduxit
Weber
Numérotation du verset
1Esr. 1,2
Hec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terre dedit mihi
Dominus Deus celi
et ipse precepit mihi ut edificarem ei domum in Hierusalem que est in Iudeaa.
0 Cf. Is. 44, 28.
Numérotation du verset
1Esr. 1,3
Quis est in vobis de universo populo eius ?
Sit Deus illius cum ipso.
Ascendat Hierusalem que est in Iudea
et edificet domum Domini Dei Israel ipse est Deus qui est in Hierusalem.
Numérotation du verset
1Esr. 1,4
Et omnes reliqui
in cunctis locis ubicumque habitant
adiuvent eum
viri
de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem.
Numérotation du verset
1Esr. 1,5
Et surrexerunt principes patrum
de Iuda et Beniamin et sacerdotes et levite omnis cuius suscitavit Deus spiritum
ut ascenderent ad edificandum templum Domini quod erat in Hierusalem.
Numérotation du verset
1Esr. 1,6
Universique
qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum
in vasis argenteis et aureis,
in substantia in iumentis in supellectili exceptis his que sponte obtulerunt.
Numérotation du verset
1Esr. 1,7
Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini
que tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem
et posuerat ea in templo dei sui.
Numérotation du verset
1Esr. 1,8
Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis filii Gazabar et annumeravit ea Sasabasar principi Iude.
Numérotation du verset
1Esr. 1,9
Et hic est numerus eorum : phiale auree triginta, phiale argentee mille,
cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,
Numérotation du verset
1Esr. 1,10
scyphi argentei secundi quadringenti decem, vasa alia mille.
Numérotation du verset
1Esr. 1,11
Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta, universa tulit Sasabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Hierusalem.
Capitulum 1
Numérotation du verset
1Esr. 1,1
marg.|
{1.
346ra} a
In primo anno Regis Cyri]
Qui fuit annus captivitatis septuagesimus, Historiam de Cyro plene habes in Historiis
a
, in diversis tamen locis, scilicet in tractatu de Habacuc ante Iudith. Item in historia Danielis, in rubrica. Sexta visio, et in rubrica : De licentia redeundi, et in rubrica : De Cyro.
a
¶Fons :
Petrus Comestor
, Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.|
{b}
Ex ore Ieremie]
qui dixerat quod septuaginta annis impletis, redituri essent filii Israel de Babylone. Ier. 29.c.
marg.|
{c}
Spiritum Cyri]
ad liberandum populum Iudaicum. Excitatus autem fuit Cyrus ex verbis Is. 45.a. qui ante ducentos, et decem annos de ipso dixerat in persona Domini : Christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, subiiciam gentes, et regna.
marg.|
{d}
Vocem]
quantum ad presentes.
marg.|
{e}
Per Scripturam dicens]
etc. quantum ad absentes.
marg.|
{f}
Hec dicit Cyrus]
Tenor est epistole Cyri.
marg.|
{g}
Omnia regna]
GLOSSA quia tunc nullum habebat adversarium, Vel destructo Chaldeorum imperio nullum posse resistere sibi credidit.
marg.|
{h}
Ut edificarem]
permittendo Iudeos reverti, et edificarem Hierusalem, et templum, et providerem eis expensas.
marg.|
{i}
Quis ex vobis]
supple, qui ascendere velit.
marg.|
{k}
Ipse est Deus]
etc. Magna fides Cyri Regis in his verbis claret, et pietas. Fides, quia populum Iudaicum, populum Dei esse intellexit : Deum Israel : Deum celi, et terre, confessus est, et incomprehensibilem, et immensum : Et eumdem Deum habitare in celis, et in Hierusalem, cognovit : Et ita incorporeum, et incircunscriptibilem esse, et {1.
346rb} ubique presentem esse credidit. Pietas in hoc apparet : quia omnes liberos redire in Hierusalem permisit, immo et precepit, et iuvit.
marg.|
{l}
Et surrexerunt Principes]
GLOSSA Cyrus omnibus permisit, immo precepit in Hierusalem ascendere, et edificare domum Domini : Sed tantum de Iuda, et Beniamin, et Tribu Levi ascendere voluerunt. Nam decem Tribus sub Ieroboam rege, a templo, et cultu pietatis alienate erant, et ideo a Regibus Assyriorum captivate, nec unquam, ut perhibent, in patriam remisse.
marg.|
{m}
De Iuda, et Beniamin]
etc. Isti enim quamvis peccata decem tribuum imitarentur, numquam tamen habitationem urbis, et templi ceremonias deserebant. Unde et ultime a Chaldeis sunt capte, et prime, regnantibus Persis, redire permisse. Ita dicit GLOSSA quedam.
marg.|
{n}
Sacerdotes, et Levite]
ad istos enim ministerium templi pertinebat.
marg.|
{o}
Universique]
sive Iudei, sive Gentes.
marg.|
{p}
Exceptis his]
id est cum his.
marg.|
{q}
Annumeravit ea]
etc. id est annumerata tradidit.
marg.|
{r}
Numerus eorum]
id est vasorum.
marg.|
{s}
Phiale]
etc. in quibus examinabantur libamina.
marg.|
{t}
Cultri vigintinovem scyphi aurei triginta, scyphi argentei secundi, quadringenti decem]
etc. quibus dividebantur sacrificia.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Esr. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=18&chapitre=18_1)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Esr. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=18&chapitre=18_1)
Notes :