Capitulum 7

Numérotation du verset 1Esr. 7,1 

Post hec autem verba
in regno Artaxerxis regis Persarum,
Esdras filius Saraie, filii Azarie,
filii Helchie,
Numérotation du verset 1Esr. 7,2 

filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob,
Numérotation du verset 1Esr. 7,3 

filii Amarie, filii Azarie, filii Maraioth,
Numérotation du verset 1Esr. 7,4 

filii Zaraie, filii Ozi, filii Bocci,
Numérotation du verset 1Esr. 7,5 

filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio.
Numérotation du verset 1Esr. 7,6 

Ipse Esdras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Moysi, quam dedit Dominus Deus Israel et dedit ei rex secundum manum Domini Dei eius super eum omnem petitionem eius.
Numérotation du verset 1Esr. 7,7 

Et ascenderunt de filiis Israel, et de filiis sacerdotum, et de filiis levitarum, et de cantoribus, et de ianitoribus, et de Nathinneis in Hierusalem, anno septimo Artaxerxis regis.
Numérotation du verset 1Esr. 7,8 

Et venerunt in Hierusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis.
Numérotation du verset 1Esr. 7,9 

Quia in primo die mensis primi cepit ascendere de Babylone, et in primo mensis quinti venit in Hierusalem,
iuxta manum Dei sui bonam super se.
Numérotation du verset 1Esr. 7,10 

Esdras
autem1 paravit cor suum, ut investigaret legem Domini,
1 autem] enim Weber
et faceret et doceret in Israel preceptum et iudicium.
Numérotation du verset 1Esr. 7,11 

Hoc est autem exemplar epistole edicti, quod dedit rex Artaxerxis Esdre sacerdoti, scribe erudito in sermonibus
et preceptis
Domini et cerimoniis eius in Israel.
Numérotation du verset 1Esr. 7,12 

Artaxerxis,
rex regum, Esdre sacerdoti scribe legis Dei celi doctissimo, salutem.
Numérotation du verset 1Esr. 7,13 

A me decretum est,
ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel, et de sacerdotibus eius et de levitis ire in Hierusalem tecum vadat.
Numérotation du verset 1Esr. 7,14 

A facie enim regis et septem consiliatorum eius,
missus es ut visites Iudeam et Hierusalem in lege Dei tui
que est in manu tua,
Numérotation du verset 1Esr. 7,15 

et ut feras argentum et aurum
quod rex, et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israel cuius in Hierusalem tabernaculum est
Numérotation du verset 1Esr. 7,16 

et omne argentum et aurum
quodcumque inveneritis2 in universa provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui que est in Hierusalem
2 inveneritis] inveneris Weber
Numérotation du verset 1Esr. 7,17 

libere accipe et studiose
eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos et sacrificia et libamina eorum,
et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 7,18 

Sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento, et auro, ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri facite.
Numérotation du verset 1Esr. 7,19 

Vasa
quoque que dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 7,20 

Sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui quantumcumque necesse est ut expendas dabis de thesauro et de fisco regis,
Numérotation du verset 1Esr. 7,21 

et a me. Ego Artaxerxes3 rex statui atque decrevi omnibus custodibus arce publice, qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos scriba legis Dei celi absque mora detis,
3 Artaxerxes] Artaxerxis Weber
Numérotation du verset 1Esr. 7,22 

usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti choros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura.
Numérotation du verset 1Esr. 7,23 

Omne quod ad ritum Dei celi pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei celi, ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius.
Numérotation du verset 1Esr. 7,24 

Vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et levitis, cantoribus ianitoribus, Nathinneis et ministris domus Dei huius, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos.
Numérotation du verset 1Esr. 7,25 

Tu autem Esdras secundum sapientiam Dei tui
que est in manu tua, constitue iudices et presides, ut iudicent omni populo qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui, sed et imperitos docete libere.
Numérotation du verset 1Esr. 7,26 

Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis, diligenter, iudicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantie eius, vel certe in carcerem. Et dixit Esdras scriba4 :
4 et…scriba] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 7,27 

Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini que est in Hierusalem
Numérotation du verset 1Esr. 7,28 

et in me inclinavit misericordiam suam5 coram rege, et consiliatoribus eius et universis principibus regis potentibus, et ego confortatus manu Domini
5 suam] om. Weber
Dei mei que erat in me congregavi de Israel principes qui ascenderent mecum.

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Esr. 7,1 
marg.| {b} Post hec] etc. Hucusque reditus populi de Babylonia in Hierusalem, et relatio vasorum, dedicatio templi, et celebratio solemnitatum, et dedicatio canticorum Domini, que in terra aliena non poterant cantari, sub Zorobabel et Iosue describuntur. Ita dicit GLOSSA Bede. Deinde de factis Esdre, qui septimo anno istius Artaxerxis ascendit in Hierusalem, ut dicit Beda.
marg.| {c} Artaxerxis] qui et longimanus dictus est.
marg.| {d} Filii Aaron] Ideo autem generatio Esdre computatur, ut per directam lineam ab Aaron descendisse intelligatur.
marg.| {e} Ipse Esdras] etc. Repetitio est propter Hyperbaton.
marg.| {f} Scriba velox] GLOSSA Bede Scriba velox in lege Moysi appellatur Esdras, quia Esdras legem, que consumpta erat, refecit, et etiam (ut communis est maiorum fama) omnem sacre Scripture seriem, quam ignis absumpserat, prout videbatur legentibus sufficere, rescripsit, et nonnulla ut ferunt, que opportuna putabat, adiecit. De quibus est illud Deuteronom. in fine. Et non surrexit Propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, etc. Que verba dicere non potuit, nisi quia diu post Moysen vixit. Et in lib. Samuelis 1Rg. 9.b. Olim sic loquebatur in Israel unusquisque vadens consulere Dominum. Venite, et eamus ad Videntem. Qui enim Propheta dicitur hodie, olim vocabatur Videns. Nonnulla autem integra volumina, que quondam in populo Israel habebantur, intacta reliquit Esdras. Ideo eorum nihil aliud quam nominis memoria habetur : Ut est illud Nm. 21.c. Unde dicitur in libro Bellorum Domini : Et in Iosue 10.c. Nonne scriptum est hoc in libro iustorum. In Regum quoque, et Paralipomenon volumine, memorantur libri historici Prophetarum Ahie Silonitis, et Semeie, Addo, et Nathan, Isaie quoque, et Iehu filii Anani, qui librum Regum Israel scripsisse dicuntur, et multa alia, quorum nulla hodie dicunt reperiri posse vestigia. Ferunt quoque pro certo Hebrei, quod leviores litteras excogitavit sub nominibus earum, quas ante habuerant, quibus velocissime tantam librorum copiam, que consumpta erat, reficerer : Ideo non solum scriba, sed et velox nominatur. Priores autem littere remanserunt apud Samaritas, quibus illos quinque libros Moysi, quos solos de Scriptura sancta receperant, scribere solebant.
marg.| {g} Dedit] filiis Israel in monte Sina, Ex. 20.
marg.| {h} Et] id est Esdre.
marg.| {i} Manum] gratie, et misericordie.
marg.| {k} Omnem petitionem] quia plus, quam peteret, daret.
marg.| {l} Et ascenderunt] GLOSSA prolepsis est. Nam in sequentibus {1. 349rb} quomodo venerint, et ubi exercitum congregaverint, plenius scribitur.
marg.| {m} De filiis] id est decem Tribubus, quas Reges Assyriorum captivas ultra montes Caspios captivaverunt.
marg.| {n} E venerunt] cum Esdra.
marg.| {o} Mense quinto] GLOSSA Bede. Primo mense cepit Esdras ascendere de Babylone, et quinto cum filiis transmigrationis venit in Hierusalem. Quatuor enim menses iter de Babylonia in Hierusalem complet, quia per quatuor libros Evangelii fidem, et Sacramenta veritatis discimus, quibus de captivitate diaboli, domino duce, exempti, ad libertatem filiorum Dei ascendimus, et in eisdem libris precepta continentur operum, quorum quasi gressibus quotidianis ad superna promissa veniamus.
marg.| {p} Septimus Regis] Artaxerxis.
marg.| {q} Iuxta manum] id est regimen, et ducatum.
marg.| {r} Rex Regum] quia Monarcha erat.
marg.| {s} Doctissimo] GLOSSA Quia ad Regem fama pervenerat divine virtutis, per quam ille incensam a Chaldeis legem, et eisdem, quibus prius sermonibus, quamvis alio litterarum charactere, noverit.
marg.| {t} Cuicumque] GLOSSA Omnibus licentiam eundi tribuit, nullum ire compellit : Et Christiani Principes nullum cogentes, ne sit incerta voluntas fidei, omnibus quibus placuerit in regno suo Christum colere permittunt.
marg.| {u} Septem Consiliariorum] GLOSSA In libro Esther legitur moris fuisse Persarum Regibus, ut in cunctis agendis vel decernendis septem Sapientum consilio uterentur. Septem Consiliariis utuntur fideles, cum in omnibus, que faciunt, precepta divine Scripture sequuntur. De qua dicitur : Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terre, purgatum septuplum, id est sancta illustratione septiformis spiritus perfectum.
marg.| {y} Ut feras] GLOSSA Notanda fides et sapientia Regis, et consiliariorum eius, qui dona sua magis per illum, qui legem Dei in manu sua habebat, id est opere complebat, offerenda esse intelligebant.
marg.| {x} In manu tua] <GLOSSA> INTERLINEARIS Non solum in lingua, quia cepit Iesus facere, et docere. GLOSSA Mirum, quod invenitur verbum in epistola Artaxerxis, quo Prophete solent uti, cum dicit, legem Dei esse in manu servi illius. Scriptum est enim : Factum est verbum Domini in manu Aggei Prophete. Et Dominus fecit, quod locutus est in manu servi sui Elie. Et testificatus est Dominus in Israel, et in Iuda per manum omnium Prophetarum, quia scilicet Prophete non minus operando quam loquendo, que Dei sunt, predicabunt.
marg.| {z} Et populus] GLOSSA Nota, nonnullos Sacerdotes in Babylonia cum residuis populi remansisse.
marg.| {a} Studiose eme] GLOSSA Hac de causa data est pecunia.
marg.| {b} Sacrificia] GLOSSA que scilicet de frugibus terre offerebantur, ut panis, simila, spice.
marg.| {c} Libamina] GLOSSA que {1. 349va} de vino, et aliis liquidis.
marg.| {a} Et a me] id est mea auctoritate, et propria voluntate.
marg.| {b} Arce publice] id est fisci.
marg.| {c} Talenta] Beda. Talentum triplicis mensure esse traditur. Minimum librarum quinquaginta : medium librarum sexaginta duarum : summum librarum centum viginti. Primum est institorum. Secundum civium. Tertium sanctuarii.
marg.| {d} Bathos] Bathus et Ephi eadem mensura est, sed Bathus liquidorum, Ephi aridorum. Corus continet 30. modios, ut dicitur Ez. 45.d.
marg.| {e} Usque ad] etc. Sed nonne supra dixerat, quantumcumque necesse est ? Quomodo ergo hic ponit certam mensuram ? Respondeo. Licet hic ponat certam mensuram, et certum pondus, non tamen negat, quin plus accipiat, si necesse fuerit.
marg.| {f} Imponendi] etc. id est super Sacerdotes, et Levitas, qui ascenderunt in Iudeam. Idem legitur Gn. 47.f. quod tota Egyptus solveret regi quintam partem segetum ; sola terra Iessen, que erat Sacerdotum, libera fuit. Ex hoc patet, quod hic dicitur, quod omnes, qui in Babylonia remanserunt, etiam Sacerdotes, et Levite, tributa solvebant. Illi autem, qui ascenderunt, liberi fuerunt. Unde Beda in GLOSSA dicit. Discreta provisione rex fecisse cognoscitur, ut qui divino servitio semper erant occupati, a suo famulatu essent liberi, et qui in terra nihil proprium possidebant, sed ex decimis populi vivebant, nemo ex eis tributa exigeret.
marg.| {g} Tu autem Esdra] Repetit idem, quod supra dixerat quasi ad confirmationem, ita vult GLOSSA Bede.
marg.| {h} Omni populo] id est ad utilitatem omnis populi.
marg.| {i} Trans flumen] Euphratem.
marg.| {k} Docete libere] Argumentum, quod pro scholarum regimine nil exigendum est.
marg.| {l} Legem, Regis] scilicet decreta, et statuta eius.
marg.| {m} Iudicium] scilicet condemnationis.
marg.| {n} Benedictus Dominus Deus patrum, nostrorum, qui dedit] etc. GLOSSA Esdras accepta {1. 349vb} Epistola in laudem Dei prorupit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Esr. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=18&chapitre=18_7)

Notes :