Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Esr. 9,1 

Postquam autem hec completa sunt accesserunt ad me principes
dicentes : Non est separatus populus Israel et sacerdotes et levite a populis terrarum et de abominationibus eorum, Chananei videlicet et Ethei1, et Pherezei2 et Iebuzei3 et Ammonitarum et Moabitarum et Egyptiorum et Amorreorum,
1 Ethei] Hetthei Weber |
2 Pherezei] Ferezei Weber |
3 Iebuzei] Iebusei Weber |
Numérotation du verset 1Esr. 9,2 

tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis uxores4,
4 uxores] om. Weber
et commiscuerunt semen sanctum
cum populis terrarum, manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
Numérotation du verset 1Esr. 9,3 

Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum
et tunicam,
et evelli
capillos capitis mei
et barbe,
et sedi merens.
Numérotation du verset 1Esr. 9,4 

Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israel,
pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum,
Numérotation du verset 1Esr. 9,5 

et in sacrificio vespertino surrexi
de afflictione mea,
et scisso pallio et tunica,
curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
Numérotation du verset 1Esr. 9,6 

Et dixi : Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostre multiplicate sunt super caput, et delicta nostra creverunt usque in celum,
Numérotation du verset 1Esr. 9,7 

a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus graviter5 usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum,
5 graviter Ω Rusch Clementina ] granditer Weber
in gladium,
et6 captivitatem,
6 et] in Weber
et7 in rapinam,
7 et] om. Weber
et in confusionem vultus,
sicut et die hac.
Numérotation du verset 1Esr. 9,8 

Et nunc quasi ad8 parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquie, et daretur pax illus in loco sancto eius, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra,
8 ad] om. Weber
Numérotation du verset 1Esr. 9,9 

quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, et inclinavit super nos
misericordiam coram rege Persarum ut daret nobis vitam,
et sublimaret domum
Dei nostri et extrueret solitudines eius,
et daret nobis sepem
in Iuda et in Hierusalem.
Numérotation du verset 1Esr. 9,10 

Et nunc quid dicemus Deus noster post hec ? Quia dereliquimus mandata tua,
Numérotation du verset 1Esr. 9,11 

que precepisti in manu servorum tuorum prophetarum
dicens : Terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est iuxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua.
Numérotation du verset 1Esr. 9,12 

Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne9 accipiatis filiis vestris, et non queratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in eternum, ut confortemini et comedatis que bona sunt terre
9 ne] non Weber
et heredes habeatis filios vestros
usque in seculum.
Numérotation du verset 1Esr. 9,13 

Et post omnia que venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie,
Numérotation du verset 1Esr. 9,14 

ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid
iratus es nobis usque ad consummationem,
ne dimitteres nobis reliquias et salutem ?
Numérotation du verset 1Esr. 9,15 

Domine Deus Israel iustus es10 tu,
10 es] om. Weber
quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus
in delicto nostro, non enim stari potest coram te super hoc.

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Esr. 9,1 
marg.| {r} Postquam autem] Nota Historiam. Illi qui primo venerant de captivitate sub Iesu, et Zorobabel, uxores proprias abiecerunt : quia labore, et paupertate infirmate, et deformate erant, et alienigenas pulchriores, et ditiores superduxerunt, et ita transgressi sunt mandatum Domini, ut dicitur Malachie 2. Principes autem, qui secunda vice cum Esdra de Babylone venerunt, videntes, quod per seipsos non possent tantum facinus vindicare, retulerunt hoc ad Archiepiscopum, ut dicit Beda, id est ad Esdram, qui predicavit eis, et uxores alienigenas dimitti fecit.
marg.| {s} Completa sunt] GLOSSA Bede. Hec transgressio in Malachia Propheta cap. 2. manifeste descripta, et prophetica auctoritate redarguta est.
marg.| {t} Populus Israel] ductus fuit in captivitatem, due Tribus pristino sunt vocate nomine Israel indifferenter, ut dicit GLOSSA
marg.| {u} Et Sacerdotes et Levite] etc. quasi dicat, uxores alienigenas acceperunt.
marg.| {x} De habitatoribus] Aliqui habent, de abominationibus.
marg.| {y} Manus etiam Principum, et Magistratuum fuit] etc. GLOSSA De quorum numero intelliguntur principes fuisse, qui hoc facinus ad Esdram referentes, corrigere curaverunt.
marg.| {z} Cumque audissem sermonem istum] Loquitur Esdras.
marg.| {a} Scidi pallium meum] etc. GLOSSA Lugubri habitu dolorem cordis significat, ut velocius scilicet animos omnium ad penitentiam provocaret.
marg.| {1. 350va} a Merens] GLOSSA docens per lamenta penitentie veniam esse impetrandam.
marg.| {b} Convenerunt] GLOSSA Nota, quantum exempla Doctorum iuvant : Nihil scribitur Esdras locutus esse, sed tantum audito scelere lacrymasse, et turbam ad se fidelium, non vociferando, sed lacrymando traxisse.
marg.| {c} Qui timebant] Qui non peccaverant, sed de peccatis fratrum suorum dolentes, penitentiam faciebant, infra convenerunt et illi, qui peccaverunt.
Numérotation du verset 1Esr. 9,6 
marg.| {d} Deus meus] GLOSSA Paravit se per compunctionem cordis, et afflictionem corporis, ut dignus efficeretur auditu superne pietatis. Et in hec verba orationis prorupit : Deus meus etc. Curvans autem genua, expandit manus, et effundit preces in tempore sacrificii vespertini, sciens sacrificium esse gratius, quod fit in spiritu humilitatis, et in animo contrito, quam quod carnibus, et sanguine pecudum offertur.
marg.| {e} Ipsi] nos.
marg.| {f} In rapinam] quoad res.
marg.| {g} In confusionem] propter opprobria.
marg.| {h} In die hac] supple patet.
marg.| {i} Reliquie] id est due Tribus.
marg.| {k} Pax illius] scilicet Dei, id est a Deo.
marg.| {l} In loco] id est in Iudea.
marg.| {m} In servitute nostra] Hoc dicit, quia reddebant tributum preter Sacerdotes, qui ascenderant, ut supra dictum est.
marg.| {n} In servitute] Babylonica scilicet.
marg.| {o} Solitudines] id est ruinas civitatis, et templi.
marg.| {p} In Iuda, et Hierusalem] quasi dicat, per hoc quod reduxit nos de Babylonia, speramus, quod plura beneficia conferat nobis.
marg.| {q} Mandata tua] ut scilicet non ducerent uxores alienigenas. Hoc enim precepit Deuteronomion 7.a.a
a Dt. 7.
marg.| {r} Ab ore usque ad os] id est a summo usque ad summum. Modus loquendi est. Simile Regum 7.d. A labio usque ad labium, id est ab una parte labii usque ad aliam partem.
marg.| {s} Et filias eorum] non conversas ad Iudaismum.
marg.| {t} Pacem] ad vos.
marg.| {1. 350vb}
marg.| {u} Usque in sempiternum] id est numquam queratis.
marg.| {x} Habetis] vel habeatis.
marg.| {y} Super nos] opprimendo.
marg.| {z} In operibus] id est propter opera nostra.
marg.| {a} In delicto] id est propter delictum.
marg.| {b} Quia tu liberasti] inquam, quia tu Deus noster, etc. de iniquitate, et de pena iniquitatis.
marg.| {c} Sicut est hodie] Supple, apparet.
marg.| {d} Ut non] ad vomitum.
marg.| {e} Istarum] vel tuarum.
marg.| {f} Ad consumptionem]
marg.| {g} Ne dimitteres] id est ne salvares duas Tribus.
marg.| {h} Iustus tu] GLOSSA in operibus tuis, nos autem inqui.
Numérotation du verset 1Esr. 9,15 
marg.| {i} Non derelicti sumus] id est adhuc existunt reliquie de nobis.
marg.| {k} Hac die] scilicet apparet.
marg.| {l} Coram te] scilicet qui omnia vides. Hbr. 4.d. Omnia nuda sunt, et aperta oculis eius, ad quem nobis sermo.
marg.| {m} Non enim] id est ita palam est, quod non potest negari peccatum nostrum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Esr. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=18&chapitre=18_9)

Notes :