Nicolaus de Lyra

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Esr. 11,1 

Habitaverunt autem principes populi in Hierusalem optimates absque sorte in medio populi1 habitabant2. Reliqua vero plebs misit sortem ut tolleret3 unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem civitate sancta4 decima pars populi eligitur ut habitet in Hierusalem quia urbs vacua erat5* novem vero partes in civitatibus.
1 populi] in metropoli ΩJ |
2 optimates... habitabant Ω ΩF SJ (... habitabunt) ΩV*] om. Cor1=Cor2=Cor3 (hebr. anti. non habent) Ω(va-cat) Weber |
3 tolleret ΩF ΩV Rusch ] tollerent Weber |
4 civitate sancta Cor1LP Amiatinus Cava ΣT ΩF ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Clementina] in praem. Weber |
5 decima ... vacua erat ΩF ΩS ΩV*] om. Cor1 LP (glossa est) = Cor2 Ω(va-cat) Rusch Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,2 

Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant6 ut habitarent in Hierusalem.
6 obtulerant Ω Rusch Clementina ] obtulerunt Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,3 

Hi sunt itaque principes provincie qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda. Habitavit unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, levite, Nathinnei et filii servorum Salomonis.
Numérotation du verset 2Esr. 11,4 

Et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin. De filiis Iuda : Athaias filius Aziam, filii Zacharie, filii Amarie, filii Saphatie7, filii Maleleel. De filiis Phares :
7 Saphatie ΩJ Rusch ] Saphatia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,5 

Hismaasia8 filius Baruch, filius Coloza, filius Asia9, filius Adaia10, filius Ioarib11, filius Zacharie, filius Silonites,
8 Hismaasia] Imaasia Weber |
9 Asia Rusch ] Azia Weber |
10 Adaia Weber ] corr., Adadia Rusch (hapax) |
11 Ioarib] Ioiarib Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,6 

omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta novem12 viri fortes.
12 novem] octo Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,7 

Hi sunt autem filii Beniamin : Sellum filius Mosollam, filius Ioed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
Numérotation du verset 2Esr. 11,8 

et post eum Gebbai13, Sellai nongenti viginti octo,
13 Gebbai Rusch Clementina ] Gabbai Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,9 

et Iobel14 filius Zechri prepositus eorum et Iudas15 filius Sennua super civitatem secundus.
14 Iobel Rusch ] Iohel Weber |
15 Iudas Ω Rusch Clementina ] Iuda Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,10 

Et de sacerdotibus : Idaia filius Ioarib, Iachin,
Numérotation du verset 2Esr. 11,11 

Saraia filius Helchia, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob16 princeps domus Dei
16 Achitob ΩSJ Rusch Clementina ] Ahitub Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,12 

et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroam, filius Pheleia17, filius Amsi, filius Zacharie, filius Phessur, filius Melchie
17 Pheleia Rusch ] Felelia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,13 

et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo. Et Amasai18 filius Azriel, filius Azi19, filius Mosollamoth, filius Emmer
18 Amasai ΩSJ Rusch ] Amassai Weber |
19 Azi Ω Rusch ] Aazi Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,14 

et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo et prepositus eorum Zabdiel filius potentium.
Numérotation du verset 2Esr. 11,15 

Et de levitis : Sebenia filius Asob, filius Azaricam, filius Asabia, filius Bonni20,
20 Bonni] Boni Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,16 

et Sabathai et Iosabeth21 super opera que erant forinsecus in domo Dei a principibus levitarum.
21 Iosabeth Rusch ] Iozabel ΩS, Iozabed ΩJ Clementina , Iozabeth Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,17 

Et Mathania filius Micha, filius Zebedei22, filius Asaph, princeps ad laudandum et confitendum in oratione, et Becbecias23 secundus de fratribus eius et Abda filius Samuha24 filius Galal filius Idithun :
22 Zebedei ΩJM Rusch Clementina ] Zebdei Weber |
23 Becbecias Rusch ] Becbecia Weber |
24 Samuha Rusch ] Sammua Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,18 

omnes levite in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
Numérotation du verset 2Esr. 11,19 

Et ianitores : Accub25, Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo.
25 Accub ΩSJ Rusch Clementina ] Accob Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,20 

Et reliqui ex Israel sacerdotes et levite in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua.
Numérotation du verset 2Esr. 11,21 

Et Nathinnei qui habitabant in Ophel et Syaha26 et Gaspha de Nathinneis.
26 Syaha Rusch ] Siaha Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,22 

Et episcopus levitarum in Hierusalem : Azi filius Baani27, filius Asabie, filius Mathanie, filius Miche. De filiis Asaph : cantores in ministerio domus Dei.
27 Baani Φ ΨDJM Rusch ] Banni , Bani Clementina Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,23 

Preceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos,
Numérotation du verset 2Esr. 11,24 

et Fataia filius Mesezebel, de filiis Zara28 filii Iuda in manu regis, iuxta omne verbum populi
28 Zara ΩSJ Rusch Clementina ] Zera Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,25 

et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Iuda habitaverunt in Chariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capseel29 et in viculis eius
29 Capseel ΩSM Rusch ] Capsel Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,26 

et in Iesue et in Molada et in Bethfaletha
0 Cf. Ios. 15, 27 : Bethfeleth.
Numérotation du verset 2Esr. 11,27 

et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius
Numérotation du verset 2Esr. 11,28 

et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius
Numérotation du verset 2Esr. 11,29 

et in Remmon30 et in Sara et in Ierimuth31
30 Remmon Rusch ] Ainremmon Weber |
31 Ierimuth ΩMJ Rusch Clementina ] Iarimuth ΩS, Irimuth Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,30 

Zonoa32 Odollam et villis earum, Lachis et regionibus eius Azecha33 et filiabus eius. Et manserunt in Bersabee
32 Zonoa Rusch ] Zanoa Weber |
33 Azecha] Azeca Weber |
usque ad vallem Ennon.
Numérotation du verset 2Esr. 11,31 

Filii autem Beniamin a Geba, Mechmas et Hai34 et Bethel et filiabus eius
34 Hai Rusch Clementina ] Aia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,32 

Anathoth, Nob, Anana35,
35 Anana Rusch ] Anania Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,33 

Asor, Rama, Gethai36,
36 Gethai Rusch ] Getthaim Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,34 

Madid37, Seboim, Neballa, Loth,
37 Madid Rusch ] Adid Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,35 

et Ono valle Artificum.
Numérotation du verset 2Esr. 11,36 

Et de levitis partitiones Iuda et Beniamin.

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Esr. 11,ad litteram 
marg.| marg.| {1391} .1. Habitaverunt autem. Postquam descripta est civitatis muratio, et murate clausio, hic consequenter describitur eius populatio, {1392}quia civitas magna erat respectu populi ibi habitare voletis, ideo necessarium fuit ordinare qui habitarent in Ierusalem, et qui in civitatibus aliis. Circa quod primo describitur hec ordinatio in generali, secundo magis in speciali ibi : De filiis Iudeis . Circa primum sciendum quod Gentiles qui habitabant circa Ierusalem invidia {1393}moti inferebant habitatoribus eius multas molestias, ut patet ex precedentibus et ideo pauci volebant ibi remanere, propter quod oportuit de hoc per sortes ordinare, et hoc in tribubus Iuda. Beniamin, et Levi. de istis enim tribubus tenebantur ibi aliqui habitare ad defensionem eius, ne ab hostibus muri iterum destruerentur, quia civitas Ierusalem erat partim in sorte Iude, et partim in sorte Beniamin, ut dictum fuit Ios. 15. et 18. et quia templum erat ibi : cui debebat ministrare tribus Levi. De istis ergo tribubus fuerunt aliqui fortes et magnamini, qui sponte se obtulerunt ad habitandum in Ierusalem, et hoc est quod dicitur. Habitaverunt autem principes id est principales in fortitudine et magnanimitate. Quod autem subditur : Optimates absque sorte in medio populi habitabant. non est in hebreo, nec est de textu, sed per modum glosse fuit appositum, et postea per imperitiam scriptorum textui insertum. Inter reliquas vero de tribus tribubus predictis, qui non obtulerunt se sponte ad habitandum in Ierusalem ordinatum fuit per sortes, quod decima pars regni Iude in Ierusalem habitaret, novem autem partes in reliquis civitatibus, et hoc est quod dicitur.
Numérotation du verset 2Esr. 11,ad litteram 
marg.| .1. Reliqua vero. Quod autem sequitur : Decima pars populi eligatur, ut habitaret in Ierusalem, quia urbs vacua erat, non est in hebreo, sed appositum fuit per modum glosse, et postea insertum {1394}est textui, sicut de alio predictum est.
marg.| .2. Benedixit autem. imprecando eis bona, eo quod sponte se offerebant periculis pro civitate sancta.
marg.| .3. Habitavit autem unusquisque. quia illi qui erant de regno Israel, qui captivatis aliis per Salmanasar evaserant, et tamen postea cum regno Iude captivati fuerant per Nabuchodonosor, et cum eis redierant de licentia Cyri, prout dictum fuit Esd. 1. non sunt coacti per sortes habitare in Ierusalem, sed dimissi sunt ire ad possessiones suas pro sua voluntate, tum quia erant pauci, tum quia non sic tenebantur ad custodiam civitatis Ierusalem, sicut illi de tribubus predictis, ut patet ex predictis.
marg.| .4. Sacerdotes, Levite. Qui descenderunt de Gentilibus, ut dictum fuit supra Esdre. 2. De omnibus istis illi qui non erant necessarii pro ministerio templi et custodia civitatis, fuerunt dimissi in urbibus aliis.
marg.| .5. De filiis Iuda. Hic describitur ordinatio predicta magis in speciali, et primo quantum ad habitantes in Ierusalem, secundo quantum ad habitantes in aliis civitatibus ibi : Et reliqui et Israel. Circa primum ponuntur nomina principalium et summa omnium, tamen per partes, et primo quantum ad illos de tribu Inda, cum dicitur. De filiis Iuda Athaias filius Azia, etc. Et patet littera. Secundo quantum ad illos de tribu Beniamin, cum dicitur. Hi sunt autem filii Beniamin, etc. Et patet littera usque ibi :
prol.| {1395}
Numérotation du verset 2Esr. 11,ad litteram 
marg.| .1. Sennua super civitatem scilicet ab illo qui erat principalis in civitate. Tertio quantum ad illos de tribu Levi, cum dicitur. Et de sacerdotibus Adaia filius Ioarib, etc. Et patet littera usque ibi :
marg.| .2. Et prepositus eorum id est principalis super eos et ordinator.
marg.| .3. Zabdihel filius potentium. In hebreo habetur : magnorum, quia erat de parentibus potentibus, et magnis.
marg.| .4. Et de Levitis, etc. simplicibus qui ministrabant sacerdotibus Sebenia, etc. Sequitur :
marg.| .5. Et Iosabeth super omnia opera que erant. Quia de his que erant intra templum intromittebant se sacerdotes.
marg.| .6. A principibus. fuit supple iste Iozabeth ad predicta destinatus.
marg.| .7. Et Mathania filius Micha, etc. princeps ad laudandum et confitendum in oratione, et Bechecia secundus de fratribus. quia erat preceptor.
marg.| .8. Et reliqui ex Israel sacerdotes. Hic describitur predicta ordinatio in speciali, quantum ad habitantes extra Ierusalem. Et patet littera usque ibi :
marg.| .9. Qui habitabant. Non est nomen turris que propinqua erat templo, ut dictum est. supra c.3. sed est nomen ville extra Ierusalem, sicut enim de sacerdotibus et Levitis aliqui habitabant in Ierusalem, et aliqui extra, sic et de nathineis.
marg.| .10. Et episcopis in Ierusalem Azzi. In hebreo habetur : Et prepositus Levitarum, etc. quia soli sacerdotes erant pontifices seu episcopi proprie loquendo, habentes tamen super se unum tantum summum pontifices, et ideo quod iste Azzi dicitur hic episcopus Levitarum, hoc extenso nomine inquantum eis preerat tanquam prepositus, Episcopus enim dicitur ab ἐπὶquod est supra, et σκόπος intentio, quasi aliis supra intendens.
prol.| {1396}
marg.| .11. De filiis Asaph. preceptum quippe regis scilicet David.
marg.| .12. Super eos. quia ordinaverat cantores de filiis Asaph, ut habetur. 1. Paralipomenon 25
marg.| .13. Iuxta omne verbum. quia populus disposuerat per sortes, qui habitarent in Ierusalem, et qui extra. Rabbi Salomon exponit hoc de rege Dario, qui ordinaverat, ut dicit quod necessaria administrarentur per singulos dies cantoribus de sumptu suo, et per quem deberet hoc fieri subiungitur, cum dicitur : Et Phathaia filius Mesezebel, de filiis Zara id est Zare filii Iuda : quia genuit Phares et Zaram de Thamar. Mt. 1. In manu regis id est secundum ordinationem Darii regis. Iuxta omne verbum id est secundum omnem rem exhibendam populo, ad hoc enim erat ordinatus iste Mesezebel, ut quicquid de sumptu regis erat administrandum populo, per manum eius fieret, et videtur melior ista expositio.
marg.| .14. Et in domibus per. Hic incipit versus secundum Hebreos ubi sic habetur : Et in villis campestribus de filiis Iuda, etc. Hic consequenter ostenditur que loca inhabitaverunt filii Iuda extra Ierusalem, et patet littera usque ibi :
marg.| .15. Et manserunt in Bersabee. Bersabee autem est in termino sortis Iude versus austrum, vallis autem Ennon in termino eiusdem, sortis versus aquilonem : et per hoc intelligitur quod habitaverunt in locis intermediis.
marg.| .16. Filii autem Beniamin. Hic agitur de locis extra Ierusalem habitatis a filiis Beniamin, et patet littera usque ibi :
marg.| .17. Et Ono valle. sic nominata fuit, eo quod a principio manebant ibi artifices.
marg.| .18. Et de Levitis portiones id est de tribu Levi aliqui manebant extra Ierusalem in utraque sorte scilicet in sorte Iude et in sorte Beniamin : quia non habebant sortem sibi propriam assignatam.
Numérotation du verset 2Esr. 11,moraliter 
marg.| marg.| {1391} .1. Habitaverunt autem principes populi. Sicut patet ex predictis. Gentiles in circumitu Iudee habitantes valde dolebant de reedificatione Ierusalem{1392}que erat metropolis, et querebant eius subversionem, non sic autem erat de aliis Iudee locis, propter quod periculosius erat habitare in Ierusalem{1393}quam in aliis civitatibus et villis, et tamen magis necessarium erat, quod essent ibi plures et fortiores habitatores qui possent eam defendere contra impugnatores. Ad habitandum autem ibi aliqui de populo sponte se obtulerunt, et illi dicuntur in textu principes et optimates, et de ipsis dicitur ibidem, quod populus eis benedixit. Sed quoniam isti non erant in numero sufficienti pro custodia civitatis, ideo de reliquo populo per sortes fuit ordinatum, quod decima pars in Ierusalem habitaret. Igitur per Ierusalem sic impugnatam significari potest quelibet ecclesia, vel civitas vel respublica iniuste impugnata. Illi vero qui sponte se offerunt ad eius defensionem, dicuntur principes id est Domini suarum passionum, quia timore periculi corporalis {1394}non retrahuntur a bono virtutis : nec per consequens superantur a passionibus aliis : quia sicut dicit Augustinus non est consentaneum rationi, ut qui metu non frangitur, concupiscentia frangi dicatur, etiam optimates id est optimi de populo : quia sequuntur dictamen rationis recte, que ut dicit Philosophus, semper ad optima deprecatur. Illis etiam benedicit populus. quia benedicti sunt a Deo et hominibus. Per hoc autem quod aliorum decima pars compulsa fuit per sortes ad habitandum in Ierusalem pro eius defensione, ostenditur, quod pro defensione ecclesie iusta vel civitatis seu reipublice compellendi sunt aliqui, si sit necesse, quia tamen talis defensio est opus virtutis, ideo significatur per decimam partem, que signat perfectionem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Esr. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=19&chapitre=19_11)

Notes :