Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Esr. 1,1 

1 Verba Neemie filii Helchie2.
1 Verba... Helchie Maih1285 ] om. * P16744 ; Incipit Secundus praem. P16744 , Incipit Neemias praem. ΩD ΩX |
2 Helchie ΩX Rusch ] Echliae Weber |
Et factum est in mense casleu,
anno vicesimo et ego eram in Susis castro.
Numérotation du verset 2Esr. 1,2 

Et venit ad me3 Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda et interrogavi eos de Iudeis qui remanserant et supererant de captivitate et de Hierusalem.
3 ad me] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 1,3 

Et dixerunt mihi : Qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in afflictione
magna sunt
et in opprobrio
et murus
Hierusalem dissipatus est et porte
eius combuste
sunt igni.
Numérotation du verset 2Esr. 1,4 

Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi et flevi et luxi diebus
et ieiunabam et orabam ante faciem Dei celi
Numérotation du verset 2Esr. 1,5 

et dixi : Queso Domine Deus celi fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua :
Numérotation du verset 2Esr. 1,6 

“fiant aures tue auscultantes4a et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israel quibus peccaverunt tibi. Et ego et domus patris mei peccavimus,
0 Cf. Ps. 129, 2 : « Fiant aures tue auscultantes ».
4 fiant aures tue auscultantes] fiat auris tua auscultans Weber
Numérotation du verset 2Esr. 1,7 

vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum tuum5 et cerimonias et iudicia que precepisti Moysi famulo6 tuo.
5 tuum] om. Weber |
6 famulo] servo Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 1,8 

Memento verbi quod mandasti Moysi servo7 tuo dicens : Cum transgressi fueritis ego8 dispergam vos in populos
7 servo CorS1 (hebr. anti.) Rusch ] famulo CorS1 (al.) Weber |
8 ego] geo cacogr. Rusch |
Numérotation du verset 2Esr. 1,9 

et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea, etiam si abducti fueritis ad extrema celi, inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.
Numérotation du verset 2Esr. 1,10 

Et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida.
Numérotation du verset 2Esr. 1,11 

Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum, et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Esr. 1,1 
marg.| {1339bis} Postilla venerabilis magistri Nicolai de Lyra super librum Nehemie, qui est Esdre secundus.
marg.| Verba Nehemie. Postquam descripta est populi descriptio sub Esdra, hic consequenter describitur reedificatio muri sub Nehemia, qui fuit missus tanquam dux a latere regis ad reedificationem civitatis. Sciendum tamen, quod bis a rege venit in Ierusalem. primo ad civitatis reedificationem. secundo ad malorum in eius absentia subortorum correctionem, c. 13. In adventu autem primo ad civitatem venit. secundo veniens ipsam muravit, c. 3. et tertio muratam clausit portis, et vectibus c. 7. quarto ea clausa septimum mensem festivum celebravit. c. 8. quinto civitatem populavit. c. 11. sexto populatam dedicavit. c. 12. Circa primum ostenditur primo proficiscentis voluntas. secundo legationis auctoritas. c. 2. Circa primum primo describitur rumor oppressionis Iudeorum in Ierusalem. secundo languor orationis, ibi : Cumque audissem. Circa primum notatur persona scribens cum dicitur.
marg.| .1. Verba Nehemie filii Helcie. Ab isto enim loco scripsit, que sequuntur, ut dicit Rabbi Salomon Secundo notatur tempus, cum dicitur. Et factum est in mense Casteu. Hic est mensis nonus apud Hebreos secundum unam computationem, ut videbitur magis infra se. capitulo
marg.| .2. Anno vicesimo scilicet regni Artaxerxis, in cuius an. 7. missus fuit Esdras, {1340bis} ut dictum est supra Esdre 7. ad docendum populum. et an. 20. eiusdem missus fuit Nehemias tanquam dux a latere regis ad reedificandam civitatem. Tamen secundum Iosephum iste Artaxerxes fuit filius Darii Hystapis, et vocat eum Xerxem diminutive. Secundum vero Rabbi Salomon fuit filius Assueri, et regine Esther, sicut dictum fuit Esdre 6. et 7. cap.
marg.| .3. Et ego eram in Susis castro. Licet Susa esset tunc principalis civitas regni tamen vocatur hic castrum, quia erat edificata fortiter hinc, et inde ad modum castri.
prol.| 2
marg.| .4.  Et venit. Aliqui libri habent. Et venit ad me Hanani. Sed ly, ad me, non est de textu. Unde dicit Iosephus, quod Nehemias vidit istos tanquam peregrinos intrantes civitatem, et audivit eos loquentes Hbr. et tunc allocutus fuit eos.
marg.| .5. Unus de fratribus meis, etc id est de cognatione mea.
marg.| .6. Et interrogavi eos de Iuda. quibus primo quesivit de statu populi sui, et secundo de statu civitatis Ierusalem.
prol.| 3
marg.| .7. Et dixerunt mihi. respondendo primo de statu populi eo ordine, quo fuerant interrogati.
marg.| .8. Qui remanserunt, et derelicti, etc scilicet Iudee.
marg.| .9. In afflictione. quia Gentiles in regno decem tribuum habitantes multas molestias eis inferebant, et opprobria, ut plenius habetur infr. 4. cap. Secundo respondent de civitate.
marg.| .10. Et murus Ierusalem dissipatus. quia a tempore quo Nabuzardan incendit civitatem {1341}et muros eius dirupit, non fuerat data licentia reedificandi eam sed solum templum, et pertinentia ad ipsum per Cyrum, et Darium, ut patet ex dictis supra Esdre, 5. et 6.
Numérotation du verset 2Esr. 1,4 
marg.| .1. Cumque audissem. Hic consequenter ponitur languor orationis In oratione enim mens elevatur in Deum, et per consequens quodammodo abstrahitur a corpore, et sic corpus incipit languere, maxime quando oratio fit cum fletu, et ieiunio, et diuturne fit, sicut dicitur hic.
marg.| .2. Et luxi diebus multis, etc. tribus mensibus, ut patebit c. sequen.
prol.| 5
marg.| .3. Et dixi. formando orationem meam.
marg.| .4. Queso domine. omnium per gubernationem.
marg.| .5. Deus. per creationem.
marg.| .6. Celi fortis scilicet empyrei, et per consequens omnium, que includuntur intra ipsum.
marg.| .7. Atque terribilis. peccatores puniendo.
prol.| 6
marg.| .8. Fiant aures tue. Loquitur de Deo more humano, quia cum homo exoratus prebet aurem ad audiendum, et convertit oculos ad videndum, signum est, quod velit exaudire.
marg.| .9. Et ego, et domus patris mei peccavimus. Licet enim esset innocens, tamen coniungit se peccatoribus inquantum erat membrum populi peccatoris.
prol.| 7
marg.| marg.| {1342} .10. Vanitate seducti sumus id est idololatria, que vanitas est eo, quod idolum nihil est secundum Apostolum. 1Cor. 8.
marg.| .11. Et non custodivimus mandatum tuum. quantum ad moralia precepta.
marg.| .12. Et ceremonias. quantum ad ceremonialia.
marg.| .13. Et iudicia. quantum ad iudicialia. Ad ista tria genera preceptorum reducunt omnia precepta legis Mosaice, ut patet ex decursu illius legis.
prol.| 8
marg.| .14. Memento verbi quod mandasti Moysi id est dixisti, Deut, 29. et 30.
marg.| .15. Cum transgressi fueritis. Hoc fuerat adimpletum in captivitate Babylonica, et in captivitate decem tribuum.
prol.| 9
marg.| .16. Et si revertamini ad me, etc. In  de congregabo vos. Hoc nondum erat adimpletum, licet fuisset inchoatum per Cyrum, et Artaxerxem, ut patet ex supra dictis Esdre 1. et 8. Et ideo Nehemias orabat pro completione.
prol.| 10
marg.| .17. Quos redemisti in fortitudine. percutiendo Egyptum multipliciter, et faciendo mirabilia in mari rubro, et in deserto, et in Iordane fluvio.
prol.| 11
marg.| .18. Dirige servum tuum id est meipsum, quia volebat proponere petitionem regi de reedificatione civitatis, ut populus dispersus posset ibi securius congregari.
marg.| .19. Et da ei misericordiam ante virum hunc id est ante Artaxerxem regem.
marg.| .20. Ego enim eram, etc. Hoc additur, etc. ad ostendendum, quod habebat de facili accessum ad ipsum.
Numérotation du verset 2Esr. 1,1 
moraliter
marg.| {1339bis} .1. Verba Nehemie. Per Nehemiam, qui consolator interpretatur, et interpretationi consonat res gesta, quia missus fuit a latere regis in Iudeam ad consolationem filiorum Israel de captivitate Babylonica reversorum prout ex sequentibus apparebit, dominus noster Iesus Christus significatur, qui consolator dicitur, Threnorum 1.f. Elongatus est a me consolator. Glossa Heb<rea>: Iste est rex Messias. Ipse etiam missus {1340bis} fuit a patre, qui est rex regum in mundum ad consolationem omnium gentium.
marg.| .4. Et venit ad me etc. Per istos fratres apostoli designantur, qui fratres Domini nostri Iesu Christi dicuntur, Ps. 21.e. Narrabo nomentuumfratribus meis. ut deducit Aposto. 2. Hbr. et Io. 20.d. dixit Marie Magdalene : Vade ad fratres meos, et dic eis. Ascendo ad patrem meum, et patrem vestrum.
Numérotation du verset 2Esr. 1,3 
moraliter
marg.| .7. Et dixerunt mihi qui, etc.  afflictione sunt. Per hoc significatur apostolorum compassio, ex qua populi afflictionem seu necessitatem ostendunt {1341} Christo. Mar. 6.e. Et cum iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius dicentes, desertus locus est hic, et hora iam preteriit, dimitte illos, ut in proximas villas euntes, et vicos, emant sibi cibos quos manducent.
Numérotation du verset 2Esr. 1,4 
moraliter
marg.| {1342} .1. Cumque audissem verba huiusmodi. Per hoc significatur compassio Christi super afflictionem, et miseriam populi, pro qua relevanda legitur ieiunasse, orasse, et flevisse, et alias penalitates sustinuisse, sicut fuerat predictum Is. 53. Disciplina pacis



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Esr. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=19&chapitre=19_1)

Notes :