Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset 2Esr. 6,1 

Factum est autem, cum audisset Sanaballath et Tobias1 et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod edificassem2 ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis.
1 Tobias ΩD ] Tobia Weber |
2 edificassem] edificarem ΩG |
Numérotation du verset 2Esr. 6,2 

Miserunt Sanaballath et Tobias et3 Gosem arabs4 ad me dicentes : Veni et percutiamus fedus pariter5 in viculis6 in campo uno7. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.
3 et Tobias ΩG] om. Rusch Weber |
4 arabs] om. Rusch Weber |
5 pariter] om. ΩG |
6 viculis] vitulis ΩG |
7 uno plerique codd. Rusch ] Ono Clementina Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 6,3 

Misi ergo ad eos nuntios dicens : Opus grande ego facio et non possum descendere ne forte negligatur cum venero et descendero ad vos.
Numérotation du verset 2Esr. 6,4 

Miserunt autem ad me secundum verbum8 hoc per quatuor vices et respondi eis iuxta sermonem priorem.
8 Miserunt... verbum] Miserunt autem secundum verba CorS1 (hebr.)
Numérotation du verset 2Esr. 6,5 

Et misit ad me Sanaballath iuxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistolam habebat in manu9 scriptam hoc modo.
9 manu CorS1 (Parisiensis sine SUA ) Rusch Weber ] + sua CorS1 (hebr. h<abe>t) ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,6 

In gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudei cogitetis10 rebellare et propterea edifices11 murum et levare te velis super eos regem propter quam causam.
10 cogitetis] cogitastis ΩG |
11 edifices] edificetis ΩG |
Numérotation du verset 2Esr. 6,7 

Et12 prophetas posueris qui predicent de te in Hierusalem dicentes : Rex in Iudea est. Auditurus est rex verba hec. Idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter.
12 Et] om. ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,8 

Et misi ad eos dicens : Non est factum secundum verba hec que tu loqueris. De corde enim tuo tu componis hec.
Numérotation du verset 2Esr. 6,9 

Omnes enim13 hi terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostre ab opere14 et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas15.
13 enim] autem Weber |
14 opere] operibus ΩG |
15 manus meas] manū meā ΩG |
Numérotation du verset 2Esr. 6,10 

Et ingressus sum
domum Samaie filii Dalaie filii Metabeel16 secreto. Qui ait : Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis, quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te.
16 Metabeel CorS1 ] Methabehel CorS1 (vel)
Numérotation du verset 2Esr. 6,11 

Et dixi : Num quisquam similis mei fugit17 ? Et quis ut ego ingredietur templum et vivet ? Non ingrediar.
17 Et dixi... fugit] etiam num quisquam filii mei fugit CorS1 (attest.) | fugit CorS1 (he.)] fuit CorS1 (anti.)
Numérotation du verset 2Esr. 6,12 

Et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me et Tobias et Sanaballath conduxissent eum.
Numérotation du verset 2Esr. 6,13 

Acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberem18 malum quod exprobrarent mihi.
18 haberem] haberent Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,14 

Memento mei Domine19 pro Tobia et Sanaballath iuxta opera eorum talia, sed et Noadie prophete et ceterorum prophetarum qui terrebant me.
19 mei Domine] inv. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,15 

Completus est autem murus vicesimo quinto20 die mensis elul21 quinquaginta duobus diebus.
20 vicesimo quinto] vicesima quinta ΩG |
21 elul CorS1 (hebr. et anti.) ] ebul CorS1 (non <hebr. et anti.>) |
Numérotation du verset 2Esr. 6,16 

Factum est ergo22 cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universe gentes23
22 ergo] autem ΩG |
23 gentes] om. ΩG |
que erant in circuitu nostro et conciderent intra semetipsos et scirent quod a Deo24 factum esset opus hoc.
24 Deo] Domino ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,17 

Sed et25 in diebus illis multe optimatum26 Iudeorum epistole mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos.
25 et] om. ΩG |
26 optimatum ΩC1 ΩF ΩP ΩS Ωt ΩT ΩX ΩZ Rusch ] optimatium Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 6,18 

Multi enim erant in Iudea habentes iuramentum eius quia gener erat Sechenie filii Iorei27 et Ioannan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachie,
27 Iorei CorS2 (anti. sic) ΩG (Ioerel) Ωt ΩT ΩX Rusch ] Ioraei ΩP, Iothel ΩZ, Arath CorS2 (in hebr.), Orei Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,19 

sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant28 ei et Tobias mittebat29 litteras30* ut terreret31 me.
28 nuntiabant ΩC1 ΩD ΩF ΩP ΩS Ωt ΩT ΩX ΩZ Rusch Weber ] nuntiabat Ed1455 |
29 mittebat ΩC1 ΩD ΩF ΩG ΩP ΩS Ωt ΩT ΩX ΩZ Rusch Weber ] misit ΩR, mittebas ΨC, + eis F K |
30 litteras (moderni) ΩD ΩF ΩG ΩR Ωt ΩX* ] epistolas CorS2 (anti. sic) ΩC1 ΩP ΩS ΩT Ω (al. m. post.) ΩZ Rusch Weber ] |
31 terreret ΩF ΩG ΩP ΩR ΩS Ωt ΩZ Rusch Weber ] terrerent Cor2 (videlicet non solum Tobias sed et omnes alii) X ΠK Φ E* P Q L F K ΨD ΩM ΩC1 ΩT |

Capitulum 6

Numérotation du verset 2Esr. 6,1 
ad litteram
marg.| marg.| {1365} .1. Factum est. Hic ponitur tertium impedimentum proveniens circa personam Nehemie, qua impedita impediretur totus populus per consequens ab opere. et primo ponitur impedimentum sibi proveniens ex parte Gentilium. secundo ex parte Iudeorum, ibi :   Et ingressus sum. Prima in duas, quia primo ponitur impedimentum simulationis. secundo {1366}comminationis, ibi : Et   misit ad me. Primum autem impedimentum quod querebant Gentiles, erat quod simulabant se velle facere confederationem cum Nehemia, et sub hoc pretextu educere eum de civitate, et sic eum proditorie occidere, ut sic alii Iudei cessarent ab opere. et hoc est quod dicitur.
marg.| .2. Miserunt Sanaballat et Tobias. scilicet extra civitatem.   et percutiamus fedus scilicet amicitie.
Numérotation du verset 2Esr. 6,ad litteram 
marg.| marg.| {1367} .1. In vitulis. Quando enim fiebat fedus amicitie, occidebatur unum animal, vel plura, in signum, quod illi qui percutiebant fedus ad invicem, essent digni morte, si vellent contra fedus venire. In hebreo habetur   Bachephirim id est in viculis, ubi nos corrupte legimus vitulis. Secundum alios Chephirim est nomen proprium regionis extra Ierusalem, ut dicit Rabbi Salomon
marg.| .2. In campo uno. In hebreo habetur :   In campo   uno. et est nomen loci determinati in regione predicta. et credo quod littera nostra corrupta est per scriptores ex similitudine istarum duarum dictionum.
marg.| .3. Misi ergo ad eos. Declinando periculum sagaciter, et excusando me veraciter, dicens.
marg.| .4. Opus grande ego. Quia per absentiam principalis, et preceptoris talia negliguntur.
marg.| .5. Et misit ad me. Hic ponitur secundum impedimentum quod fuit comminationis. quia videntes quod non poterant opus impedire per Nehemie occisionem, inceperunt ei comminari de rebellione apparenti contra regem, ut sic territus dimitteret opus. et hoc est quod subditur :
marg.| .6. In gentibus auditum est id est fama communi divulgatum, istud erat scriptum in littera sibi missa, et ea que sequuntur.
marg.| .7. Et Gossem dixit. Iste erat de principalibus inter Gentiles : et propter hoc dictum eius scriptum erat in epistola.
marg.| .8. Quod tu, etc. Principaliter.
marg.| .9. Et Iudei. Tibi adherentes consequenter.
marg.| .10. Cogitetis rebellare, etc. Contra regem.
marg.| .11. Et propterea edifices murum. Ad vestram defensionem.
prol.| {1368}
marg.| .12. Et levare te velis super. propria auctoritate, et presumptione.
marg.| .13. Propter quam causam et prophetas. Hoc erat manifeste falsum : quia Aggeus, et Zacharias tunc prophetantes, non prophetabant a Nehemia positi, sed a Deo inspirati, et ordinati, nec prophetabant de regno Nehemie, sed de templi, et civitatis edificatione.
marg.| .14. Auditurus est rex verba quasi d<icat> ita sunt communia, et divulgata, quod non poterunt eum latere.
marg.| .15. Idcirco nunc veni. Extra Ierusalem.
marg.| .16. Ut ineamus consilium pariter quasi d<icat> volumus tibi contra periculum imminens fideliter consulere. quod tamen erat falsum : quia querebant eum occidere.
marg.| .17. Et ingressus sum. Hic consequenter ponitur impedimentum proveniens ex parte Iudeorum, quod erat periculosius : quia nulla pestis gravior ad nocendum, quam familiaris inimicus. et primo circa hoc ponitur impedimentum a falsis prophetis. secundo ab aliis Iudeis, ibi : Sed et in diebus illis. Circa primum sciendum quod aliqui Iudei favebant Samaritanis pro muneribus ab eis receptis, et sic querebant tradere Nehemiam in manibus eorum, vel saltem terrere eum, fingendo se loqui spiritu prophetico, ut sic opus impediretur. et hoc est quod dicitur : Et ingressus sum domum Samaie credens ipsum esse amicum suum, et fidelem hoc fecit, sed invenit de facto contrarium.
marg.| .18. Qui ait, etc. Ad me terrendum.
marg.| .19. Tractemus nobiscum. In tendebat enim iste per sua mendacia includere Nehemiam intra templum, tanquam ex timore fugitivum, et sic populo ab opere recedente, et propriis negotiis intendente, Nehemias suis hostibus traderetur, vel saltem de fuga confusus redderetur.
prol.| {1369}
Numérotation du verset 2Esr. 6,ad litteram 
marg.| .1. Et dixi. Repellendo eius persuasionem iniquam.
marg.| .2. Num quisquam similis mei fugit id est ita confidens de Deo sicut et ego quasi d<icat> non.
marg.| .3. Et quis ut ego ingredietur templum et vivet quasi d<icat> si quis tantum confidens de protectione divina ut ego, fugeret ad templum timore humano, Deus deberet sibi auferre vitam.
marg.| .4. Et intellexi quod Deus non misisset. Hoc intellexit Nehemias per revelationem divinam, vel per coniecturam humanam.
marg.| .5. Completus est autem murus. Licet supervenissent multa impedimenta, ut patet ex predictis.
marg.| .6. Vicesimoquinto die mensis Elul. Hic est mensis sextus apud Hebreos, et correspondet partim Augusto, partim Septembri de communi cursu.
marg.| .7. Quinquaginta diebus etc. In hoc apparet magnus fervor in operando, {1370}quod in tam parvo tempore et cum tot impedimentis factum fuit tantum opus. Ideo postea subditur :
marg.| .8. Et scirent quod a Domino. Quia non potuissent hoc fecisse in tam parvo tempore, nisi fuissent a Deo adiuti specialiter.
marg.| .9. Sed et in diebus illis. Hic ponitur secundum impedimentum a Iudeis, qui erant confederati Samaritanis per matrimonia, et sic revelabant eis Nehemie consilia, et hoc est quod dicitur :   Sed   in   diebus   illis multe optimatum Iudeorum etc. In quibus revelabant facta et dicta Nehemie. Cuius causa subditur :
marg.| .10. Multi enim erant in Iudea id est fedus cum eo initum iuramento.
marg.| .11. Quia gener erat Sechenie. Iste enim Sechenias erat de maioribus inter Iudeos, et similiter Mosollam, de quo subditur :
marg.| .12. Sed et laudabant eum scilicet Tobiam.
marg.| .13. Coram me. ut inducerent me ad exeundum ad ipsum sub pretextu federis ineundi, et sic interficeret ibi :
marg.| .14. Et verba mea nuntiabant ei etc. latenter per nuntios et litteras.
Numérotation du verset 2Esr. 6,moraliter 
marg.| marg.| {1367} Veni, et percutiamus. Per istos qui Nehemiam, et socios eius non potentes impedire ab opere muri per inuasiones apertas : propter quod se converterunt ad malitias occultas, ut sic impedirent eos sub specie pacis, et boni, signantur demones, qui videntes se sanctos homines impedire non posse per apertas tentationes ab opere muri virtutum, per malitias occultas sub specie boni querunt hoc impedimentum. Exemplum ad {1368}hoc habetur libro de collationibus patrum abbatis Moysi collatione prima de Sancto Ioanne Abbate, quem diabolus sub specie boni ad immoderatum induxit ieiunium ; intantum quod per hoc fuit a melioribus actibus impeditus. propter quod diabolus ipsum deridens, cum post talem abstinentiam immoderatam ad refectionem accederet, in figura tetri Ethiopis ad eius genua provolutus ; Indulge, inquit mihi, quod tibi hunc laborem indixi.
marg.| .3. Misi ergo ad eos, dicens. Opus grande. Per Nehemiam autem qui {1369}malitiam predictorum cognoscens, verbis eorum non acquievit, signantur illi, qui malitiam demonis cognoscentes, eius respuunt monitiones, sicut de beato Martino legitur, quod cum diabolus sibi apparuisset in forma regis pulcherrimi, diademate {1370}et purpura decorati, dicens se esse Christum in mundum venturum, sed ei primo volebat apparere sicut sibi predilecto, ut sic eum deciperet : tunc Martinus eius malitiam cognoscens, dixit : Dominus Iesus Christus non purpuratum et diademate renitentem se venturum predixit, et tunc diabolus ad hanc vocem confusus recessit, et cellam illam fetore replevit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Esr. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=19&chapitre=19_6)

Notes :