Capitulum 4
Numérotation du verset
2Esr. 4,1
Factum est autem cum audisset Sanaballath quod edificaremus murum iratus est valde et motus nimis subsannavit Iudeos,
Numérotation du verset
2Esr. 4,2
et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum :
Quid Iudei faciunt imbecilli1 ? Num dimittent eos gentes ?
1 faciunt imbecilli]
inv. Weber
Num sacrificabunt et complebunt in una die ? Numquid edificare poterunt lapides de acervis pulveris qui combusti sunt ?
Numérotation du verset
2Esr. 4,3
Sed2 Tobias
2 Sed] + et
Weber
Ammanites3 proximus eius ait : Edificent, si ascenderit vulpes4
3 Ammanites
Weber
] Amanites ΩS
Rusch
|
4 vulpes] vulspe
cacogr. Rusch
; vulpis
Weber
|
transiliet
murum eorum lapideum.
Numérotation du verset
2Esr. 4,4
Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui5. Converte opprobrium super caput eorum
5 despectui] despectio
Weber
et da eos in despectionem in terra captivitatis,
Numérotation du verset
2Esr. 4,5
ne operias iniquitatem eorum et peccatum eorum coram facie tua non deleatur quia irriserunt edificantes.
Numérotation du verset
2Esr. 4,6
Itaque edificavimus murum et coniunximus totum usque ad partem dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum.
Numérotation du verset
2Esr. 4,7
Factum est autem cum audisset Sanaballath et Tobias et Arabes et Ammonite6 et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod cepissent interrupta concludi irati sunt nimis.
6 Ammonite
Rusch Ed1530
Ed1532] Amanites ΩS, Ammanite ΨD ΩJM
Weber
, Amanite
Numérotation du verset
2Esr. 4,8
Et congregati sunt7 omnes pariter ut venirent et pugnarent contra Hierusalem et molirentur insidias.
7 sunt] om.
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 4,9
Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die ac8 nocte contra eos.
8 ac] et
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 4,10
Dixit autem Iudas :
Debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus edificare murum.
Numérotation du verset
2Esr. 4,11
Et dixerunt hostes nostri :
Nesciant et ignorent donec veniamus in medium9 eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus.
9 medium] medio
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 4,12
Factum est autem venientibus Iudeis qui habitabant iuxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos,
Numérotation du verset
2Esr. 4,13
statui in loco
post murum per circuitum populum in ordine cum gladiis suis et lanceis et arcis.
Numérotation du verset
2Esr. 4,14
Et10 perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi : Nolite timere a facie eorum, Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus vestris11.
10 Et] om.
Weber
|
11 vestris]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 4,15
Factum est autem cum audissent inimici nostri
nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum.
Numérotation du verset
2Esr. 4,16
Et factum est a die illa media pars iuvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lancee et scuta et arcus et lorice et principes post eos in omni domo Iuda.
Numérotation du verset
2Esr. 4,17
Edificantium in muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium,
Numérotation du verset
2Esr. 4,18
edificantium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et edificabant et clangebant bucina iuxta me.
Numérotation du verset
2Esr. 4,19
Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi : Opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero,
Numérotation du verset
2Esr. 4,20
in loco quocumque audieritis clangorem tube illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis.
Numérotation du verset
2Esr. 4,21
Et nos ipsi faciamus opus et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurore donec egrediantur astra.
Numérotation du verset
2Esr. 4,22
In tempore quoque illo dixi populo : Unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum.
Numérotation du verset
2Esr. 4,23
Ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.
Capitulum 4
Numérotation du verset
2Esr. 4,ad litteram
marg.|
{1357}
.1.
Factum est.
Hic consequenter ponitur triplex impedimentum, quod supervenit Iudeis edificantibus murum. secundum ponitur 5. cap. tertium 6. cap. Primum impedimentum fuit ab adversariis eos deridentibus, et invadentibus, et eis insidiantibus, et subito eis irruentibus, et ideo Nehemias opponit orationem contra deridentes. secundo defensionem contra invadentes, ibi :
Factum est autem.
tertio munitionem contra insidiantes, ibi :
Et factum est,
quarto circunspectionem contra subito irruentes, ibi :
Et
dixit
.
Circa primum dicitur.
marg.|
.2.
Cum autem Sanaballat.
Qui erat primus inter Samaritanos.
marg.|
.3.
Iratus est valde.
De Iudeorum prosperitate.
marg.|
.4.
Et dixit coram,
etc. Iudeos despiciendo.
marg.|
.5.
Quid Iudei faciunt imbecilles quasi d<icat>
non poterunt perficere quod inceperunt, tum quia sunt imbecilles, ut dictum est, tum quia impedient eos Gentiles, unde subditur :
marg.|
.6.
Num dimittent eos gentes quasi d<icat>
nullo modo debent eos dimittere operari pacifice.
marg.|
.7.
Num sacrificabunt, et complebunt in.
Transpositio est actuum. et est sensus. Num complebunt opus suum, et sacrificabunt Deo gratias agendo de operis consummatione quasi dicat non, quia hoc est eis impossibile, unde sequitur :
marg.|
{1358}
.8.
Numquid edificare poterunt lapides.
Quando enim Nabuzardan incendit civitatem, ut habetur 3Rg. ult. tanta fuit ignis vehementia, quod magna pars lapidum ita fuit adusta, quod resolvebantur quasi in pulveres, et non erant ultra utiles ad edificandum.
marg.|
.9.
Sed et Tobias Ammonites proximus.
Quia erant coniuncti per affinitatem.
marg.|
.10.
Ait.
Deridendo eos.
marg.|
.11.
Edificent
id est non curemus de edificio eorum, quia nihil eis valebit. ideo sequitur :
marg.|
.12.
Si ascenderit vulpes transiliet murum
id est ita bassus erit, quod non erit eis ad aliquam defensionem. In hebreo habetur : Diffipabit murum eorum. ita debilis erit quod non poterit sustinere aliquem impetum.
marg.|
.13.
Et dixit Nehemias.
Hoc non est in hebreo, nec est de textu, sed subintelligitur, et propter hoc aliquis doctorum apposuit per modum glosse, que postea inserta est textui per ignorantiam scriptorum.
marg.|
.14.
Audi Deus. In
clinando ad nos tuam clementiam, eripiendo nos de opprobrio et contemptores nostros opprobrio supponendo.
marg.|
.15.
Ne operias iniquitatem eorum.
Dissimulando vindictam.
marg.|
.16.
Et provocatum est cor populi ad operandum.
tum propter opprobrium iniuste illatum, tum quia opus prosperabatur in manibus eorum.
marg.|
{1359}
.1.
Et congregati sunt omnes pariter.
Ut fortius nos invaderent, et opus cessare facerent.
marg.|
.2.
Et oravimus Deum nostrum.
Primo et principaliter confidendo de eius protectione. quia tamen non debebant omittere de his que poterant fieri humana providentia. Ideo subditur :
Et posuimus custodes super murum.
marg.|
.3.
Dixit autem Iudas.
id est viri de tribu Iuda fracti timore adversariorum et anxietate laborum.
marg.|
.4.
Debilitata est fortitudo portantis,
etc id est portantium onera ad opus.
marg.|
.5.
Et humus nimia est,
etc. Quod exponitur sic ab aliquibus, quod oportebat multam terram amovere et extra portare, ut possent fieri fundamenta.
marg.|
.6.
Et nos non poterimus edificare
scilicet donec ista terra sit amota, quod est ultra vires nostras. Sed hec expositio non videtur rationabilis : quia licet muri civitatis fuissent in multis locis dirupti, et vehementia ignis adusti : tamen fundamenta que erant in terra, remanserunt salva. Et ideo aliter exponunt Hebrei. Et humus nimia est id est arena et calx, que sunt necessaria
{1360}
ad faciendum cementum requiruntur in magna quantitate, ita quod non possumus habere : et per consequens non poterimus edificare.
marg.|
.7.
Et dixerunt hostes nostri
: et sic imminebat eis difficultas in edificando ab interiori et exteriori.
marg.|
.8.
Venientibus Iudeis qui habitabant
id est Samaritanos in villis campestribus.
marg.|
.9.
Et dicentibus nobis per decem vices,
etc. malitias et insidias Samaritanorum.
marg.|
.10.
Statui in loco post murum.
ad resistendum insultibus eorum. ideo subditur :
marg.|
.11. Domini magni et terribilis. In iudiciis.
marg.|
.12.
Mementote.
quomodo pugnavit pro patribus nostris in mari rubro, et aliis locis.
marg.|
.13.
Et pugnare pro fratribus.
moti caritate, et confidentes de divina protectione.
marg.|
.14.
Et reversi sumus omnes ad muros.
Ex quo patet, quod timore eorum opus intermiserant, ut se melius ab eis defenderent.
marg.|
.15.
Et factum est.
Hic ponitur munitio contra insidiantes. cum dicitur.
Et factum est
a die scilicet qua cognovimus hostes nostros insidiari.
Numérotation du verset
2Esr. 4,ad litteram
marg.|
marg.| {
1361
}
.1.
Et media pars parata.
Taliter intenta ad defensionem edificantium. Ipsi etiam edificantes erant armati, licet levius, ut si hostes irruerent, possent aliquo modo se defendere.
marg.|
.2.
Et clangebant buccina.
tanquam parati ad prelium, ut si hostes appropinquarent, timerent eos invadere audientes clangorem buccine.
marg.|
.3.
Et dixi.
Hic ponitur circumspectio contra subito irruentes per populi unionem ad certum signum tube clangentis : quia virtus unita fortior est seipsa dispersa. et patet littera usque ibi :
marg.|
.4.
Ab ascensu aurore.
quam cito possent videre ad operandum.
prol.|
{1362}
marg.|
.5.
Donec egrediantur
id est appareant, quia ex tunc oportebat quiescere ab opere.
marg.|
.6.
Et sint noctem ad operandum.
Non est per hoc intelligendum quod operarentur de nocte, quia hoc non posset bene fieri, ut patet ex dictis. sed aliqui per vices erant ordinati ad vigilandum de nocte pro custodia civitatis, qui irruentibus hostibus possent alios excitare.
marg.|
.7.
Non deponebamus vestimenta.
Ex quo patet ex eis magna diligentia.
marg.|
.8.
Unusquisque tantum nudabatur ad baptismum
id est ad purificationem, secundum modum Iudeorum, qui tali purificatione utebantur, sicut dicitur de Iudith. 12.b. quod baptizabat se in fonte aque. secundum alios autem baptismus iste intelligitur ablutio sordium corporalium contractarum ex opere ac etiam sudore.
Numérotation du verset
2Esr. 4,moraliter
marg.|
marg.| {1357}
.1.
Factum est autem.
sequitur :
marg.|
.5.
Quid Iudei faciunt imbecilles.
Per istos designantur sacerdotes et scribe Christum deridentes in cruce, que quidem derisio in suos discipulos redundabat. deridebant autem eum de imbecillitate, {1358}dicentes “Vah qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reedificas”. Item “Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere”.
marg.|
†
Converte opprobrium super caput.
Quod et factum fuit. nam in vindictam opprobrii Christo illati, Deus fecit venire Romanos contra Iudeam, qui destruxerunt templum et civitatem, et populum partim occiderunt, et partim captivaverunt.
prol.|
{1359}
Numérotation du verset
2Esr. 4,moraliter
marg.|
.1.
Et congregati sunt omnes
id est ecclesiam primitivam, postquam enim principes Iudeorum viderunt, quod a predicatione nominis Christi non potuerunt apostolos impedire per verba comminatoria. {1360}sicut patet Act. 4. et quinto quesierunt eos impedire per persecutiones et flagella, prout patet Actuum octavo, et nono.
marg.|
.15.
Et factum est a die.
Per quod significantur fideles ecclesie primitive se exercentes in bonis operibus active vite.
prol.|
{1361}
Numérotation du verset
2Esr. 4,moraliter
marg.|
.1.
Et media pars parata erat ad bellum.
Per istos significantur speculativi istius temporis, qui contra insultus hostium pugnabant viriliter orationibus devotis.
marg.|
†
Una manu sua faciebat opus, et altera,
etc. Per hoc significantur illi, qui sunt in utraque vita, activa scilicet et contemplativa perfecti, cuius perfectionis debent esse pontifices nove legis. Greg. In pastorali. Sit presul actione precipuus, sit pre aliis contemplatione suspensus. Potest etiam hoc aliter moralizari, ut per hoc quod dicitur, una manu faciebat opus, exercitium cuiuslibet boni operis intelligatur. et quoniam ex hoc vana gloria solet insurgere. ideo subditur :
prol.|
{1362}†
Et altera tenebat gladium
scilicet contra vanam gloriam insurgentem. Item notandum, quod tempore Salomonis Ierusalem fuit edificata pacifice sine armis : sed postquam fuit destructa per Nabuchodonosor fuit reparata tempore Nehemie, cum labore magno et armis. Per Salomonem vero qui pacificus interpretatur dominus noster Iesus Christus, qui per suum sanguinem pacificavit ea, que in celis sunt, et in terris significatur. Per Nabuchodonosor vero qui interpretatur sedens in angustia, diabolus qui secum semper portat ignem suum intelligitur, quoniam semper angustiatur. Igitur per predicta significatur quod edificium virtutis et gratie per Christum sine labore construitur in baptismo, sed si per suggestionem diaboli destruatur, non reparatur sine labore magno.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Esr. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=19&chapitre=19_4)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Esr. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=19&chapitre=19_4)
Notes :