Capitulum 5
Numérotation du verset
2Esr. 5,1
Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudeos.
Numérotation du verset
2Esr. 5,2
Et erant qui dicerent : Filii nostri et filie nostre multe sunt nimis. Accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus.
Numérotation du verset
2Esr. 5,3
Et erant qui dicerent : Agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame.
Numérotation du verset
2Esr. 5,4
Et alii dicebant : Mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas
Numérotation du verset
2Esr. 5,5
et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostre sunt sicut filii eorum, ita filii nostri ecce nos subiugavimus1 filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famule, nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident.
1 subiugavimus] subiugamus
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 5,6
Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hec
Numérotation du verset
2Esr. 5,7
cogitavitque cor meum mecum et increpavi2 optimates et magistratus
2 increpavi] increpui
Weber
et dixi eis : Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis3 ? Et congregavi adversus eos concionem magnam
3 exigitis
CorS1 (attest.) Rusch
] exigatis
CorS1
(anti.)
,
exigetis
CorS1
(al.)
Numérotation du verset
2Esr. 5,8
et dixi eis : Nos ut scitis redemimus fratres nostros Iudeos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos ? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.
Numérotation du verset
2Esr. 5,9
Dixique ad eos : Non est bona res quam facitis quare, non in timore Dei nostri ambulatis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris ?
Numérotation du verset
2Esr. 5,10
Et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud, aes alienum concedamus quod debetur nobis.
Numérotation du verset
2Esr. 5,11
Reddite eis hodie agros suos, vineas suas, oliveta sua et domos suas, quin potius et centesimam pecunie, frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis.
Numérotation du verset
2Esr. 5,12
Et dixerunt : Reddimus et ab eis nihil querimus, sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut facerent iuxta quod dixeram.
Numérotation du verset
2Esr. 5,13
Insuper et sinum meum excussi et dixi :
Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua et de laboribus suis, sic excutiatur et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo : Amen. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.
Numérotation du verset
2Esr. 5,14
A die autem illa qua preceperat mihi ut essem dux in terra Iuda, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxersis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas que ducibus debebantur non comedimus.
Numérotation du verset
2Esr. 5,15
Duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane, vino et pecunia, quotidie siclos quadraginta, sed et ministri eorum depresserant populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei.
Numérotation du verset
2Esr. 5,16
Quin potius in opere muri edificavi et agrum non emi et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
Numérotation du verset
2Esr. 5,17
Iudei quoque et magistratus centum quinquaginta viri et qui veniebant ad nos de gentibus que in circuitu nostro sunt in mensa mea erant.
Numérotation du verset
2Esr. 5,18
Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quesivi, valde enim erat attenuatus populus.
Numérotation du verset
2Esr. 5,19
Memento mei, Deus meus, in bonum secundum omnia que feci populo huic.
Capitulum 5
Numérotation du verset
2Esr. 5,1
marg.|
marg.| {1361}
Et factus.
Hic ponitur secundum impedimentum proveniens ex usuris, quibus divites in populo Iudeorum gravabant inopes. Et ideo primo describitur afflictio populi ex egestate. secundo reprehensio divitum ex impietate, ibi : Et iratus sum nimis. tertio facta {1362}remissio ex communi caritate, ibi : Et ego et fratres mei. quarto larga Nehemie expensio in hospitalitate, ibi : A die autem illa. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Et factus est clamor.
notabiliter gravati a divitibus, quia egestate compulsi acceperant ab eis ad usuram, et aliquos de liberis suis eis vendiderant, et adhuc de residuis simile facere volebant, saltem aliqui. ideo subditur :
marg.|
.2.
Et erant qui dicerent
scilicet aliqui de popularibus.
Numérotation du verset
2Esr. 5,ad litteram
marg.|
marg.| {
1363
}
.1.
Et erant, qui dicerent.
Hec est secunda querela.
marg.|
.2.
Agros nostros,
etc.
opponamus
scilicet venditioni, vel impignorationi.
marg.|
.3.
Et alii dicebant.
Hec est tertia querela.
marg.|
.4.
Mutuo sumamus pecunias
id est ad usuram.
marg.|
.5.
Demusque agros nostros.
vendendo, vel impignorando. Sicut Egyptii tempore famis vendiderunt terras suas regi, ut habetur Ge. 47.
marg.|
.6.
Et nunc sicut
id est sicut divites de populo nostro liberi sunt, sic et nos debemus esse, filii nostri, sicut et filii sui, cum sumus de eadem lege. hoc inducitur pro ratione, quod melius erat vendere, vel impignorare terras, et possessiones regi Gentili, quam filios, et filias subiicere servituti. Aliter hoc exponitur, et melius, ut videtur, quia Zorobabel, Esdras, et Nehemias, ut plures possent secum adducere de Babylone, promiserant libertatem, et prosperitatem, ideo aliqui eorum in afflictione positi querelando dicebant. Et nunc, sicut
carnes fratrum nostrorum id est Iudeorum, qui remanserunt in Babylone sunt in afflictione, et labore.
marg.|
.7.
Sic carnes nostre sunt.
Hic in consimili afflictione, vel maiori.
marg.|
.8.
Et sicut filii eorum.
sunt subiecti servituti, ita, et
filii
nostri. ideo subditur :
marg.|
.9.
Ecce nos subiugamus filios.
Et sic non sumus melioris conditionis, quam ipsi, sed in aliquibus peioris.
marg.|
.10.
Et iratus sum nimis.
Hic ponitur reprehensio divitum propter oppressionem pauperum predictam, cum dicitur. Et
iratus
sum
nimis
. Verbum est Nehemie irati, non ira, que est per vitium sed per zelum.
marg.|
.11.
Cum audissem clamorem eorum secundum verba.
Que sonabant displicere eis, quod de Babylone rediissent.
prol.|
{1364}
marg.|
.12.
Cogitavitque cor meum.
ita quod non impetuose, sed ex modestia, et deliberatione processit ad reprehensionem divitum.
marg.|
.13.
Usuras ne singuli a fratribus.
Quasi diceret hoc est manifestum, et tamen hoc est valde malum, et lege prohibitum Deute. 23.
marg.|
.14.
Et congregavi adversum eos concionem.
Ut erubescerent renuere correctionem meam rationabilem.
marg.|
.15.
Nos, ut scitis redemimus fratres.
Licet enim illi, qui erant in Babylone rediissent sine redemptore, tamen Zorobabel, Esdras, et Nehemias aliquos Iudeos redemerant, qui fuerant venditi Gentilibus extra potestatem regis Babylonis.
marg.|
.16. Et vos igitur vendite fratres vestros, et redimemus eos. Quos emistis in servos contra legem.
marg.|
.17.
Et siluerunt nec invenerunt quid responderent.
Non habentes responsionem rationabilem.
marg.|
.18.
Ne exprobretur nobis a Gentilibus inimicis nostris
scilicet quod non timetis dominum, nec legem eius servatis.
marg.|
.19.
Et ego, et fratres.
Hic consequenter ponitur remissio facta pauperibus ex communi caritate, et incipit Nehemias a se ipso dicens. Et ego, et fratres mei. Et sequitur :
marg.|
.20.
Non repetamus in commune istud
id est communiter consentiamus, ut ista non repetantur.
marg.|
.21.
Reddite eis hodie agros.
venditos, vel impignoratos.
marg.|
.22.
Quin potius.
ut solveretur regi pro tributo terre.
marg.|
.23.
Date pro illis.
quia sunt, ita pauperes, quod non habent unde solvant. soli enim sacerdotes, et ministri erant immunes ab hoc tributo, ut habetur supra Esdre 7.
prol.|
{1365}
Numérotation du verset
2Esr. 5,ad litteram
marg.|
.1.
Et vocavi.
Quia erant gubernatores populi a tempore reditus captivitatis Babylonice, ut dictum fuit supra in principio Esdre : ut sic verbum istud esset firmum.
marg.|
.2. In
super excussi.
Sicut enim prophete aliquando utebantur sensibilibus signis, ut prophetie eorum essent magis note, sicut Esaias ivit nudus, et discalceatus, ut habetur Is. 20 capitulo et Ieremias posuit catenas ligneas in collo suo, Ier. 28 capitulo in signum quod populus Israel sic duceretur in captivitatem, sic Nehemias excussit sinum suum, orando quod sic evacuaretur bonis suis, et eiiceretur de communitate populi quicumque non consentiret verbo, et facto in huiusmodi remissione.
marg.|
.3.
A die autem.
Hic consequenter describitur Nehemie expensio in hospitalitate, quia ne populus gravaretur, multa dimisit ab eo petere que sibi tanquam duci debebantur, et illos qui ex parte regis veniebant, recipiebat, et sustentabat de proprio suo, quia a communitate populi debebant sustentari. et hoc est quod dicitur.
marg.|
.4.
Per annos.
Quibus supple, fuit dux missus a rege Artaxerxe.
marg.|
.5.
Annonas
id est victum.
marg.|
.6.
Que ducibus debebantur.
A populo Iudeorum ratione officii.
prol.|
{1366}
marg.|
.7.
Non comedimus.
Immo talia quietavi, ne populus nimis gravaretur, sicut fuerat tempore aliorum ducum.
marg.|
.8.
Quin potius in opere.
Etiam manu propria, licet essem in statu ducis, ut per hoc populus incitaretur ad operandum. et hec est forma boni pastoris, ut det aliis exemplum boni operis.
marg.|
.9.
Iudei quoque et magistratus
id est aliqui de Iudeis, quibus debebantur expense a populo ratione communis status, vel officii, et similiter Gentiles qui erant ad custodiam terre, quibus populus debebat de expensis providere, quorum numerus ascendebat ad centum quinquaginta viros.
marg.|
.10.
Et qui veniebant ad
scilicet a Samaritanis, Philistheis, et aliis gentibus que erant in circumitu Ierusalem pro aliquibus negotiis.
marg.|
.11. In
mensa mea.
Ne populus gravaretur de expensis eorum.
marg.|
.12.
Et inter dies decem vina.
Tantum enim expendebatur in domo eius de vino, quod in decem diebus evacuabantur aliqua dolia, et oportebat accipere alia.
marg.|
.13.
Et alia multa.
Que populus communis debebat solvere, ad eius sublevationem.
marg.|
.14.
Memento mei Deus meus in bonum.
gratie, et glorie.
marg.|
.15.
Secundum omnia que feci.
Propter amorem tuum, et caritatem fraternam.
Numérotation du verset
2Esr. 5,moraliter
marg.|
marg.| {1361}
.1.
Et factus est clamor populi et uxorum.
Allegorice. Clamor iste figura fuit illius murmuris in primitiva ecclesia, de quo dicitur {1362}Act. 6.a. In diebus illis crescente numero discipulorum factus est murmur Grecorum adversus Hebreos, eo quod despicerentur
{1363}
in ministerio quotidiano vidue eorum. Sed sicut per Nehemiam qui consolator interpretatur, clamor populi fuit pacificatus ut in textu dicitur consequenter, sic per spiritumsanctum, qui est verus consolator, murmur credentium in ecclesia primitiva fuit quietatus. Nam per eius inspirationem 7. diaconi fuerunt ordinati, et constituti ad opus ministerii quotidiani, qui pacifice negotium tractaverunt. Moraliter autem clamore populi murum{1364}Ierusalem edificare cupientis, sed per potentiores eiusdem populi in temporalibus gravabantur, et sic in opere murorum impediebantur, significatur afflictio religiosorum pauperum in edificio spirituali ecclesie laborare desiderantium, sed ab aliquibus potentibus temporaliter affliguntur, et sic ab edificationis opero impediuntur. Et utinam veniat Nehemias id est consolator missus a rege celesti, qui tale remedium apponat, quod dicti religiosi quiete valeant vivere, et in opere muri virtutum efficacius laborare.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Esr. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=19&chapitre=19_5)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Esr. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=19&chapitre=19_5)
Notes :