Capitulum 12
Numérotation du verset
2Esr. 12,1
Hi sunt autem1 sacerdotes et levite qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel2 :
1 autem sunt ΩSJ (
inv.
ΩS)
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
2 Salathiel] + et
Weber
|
Iosue, Saraia, Ieremias, Esdras3,
3 Esdras ΩS ΩJ
Rusch Clementina
] Ezra
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 12,2
Amaria, Melluc, Accus4,
4 Accus ΩS
Rusch
] Attus
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 12,3
Sechenia, Reum, Merimuth,
Numérotation du verset
2Esr. 12,4
Addo, Genthon, Abia,
Numérotation du verset
2Esr. 12,5
Miamin, Madia, Belga,
Numérotation du verset
2Esr. 12,6
Semaia, et Ioarib et5 Idaia, Sellum, Amoch, Elceia,
5 et] om.
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 12,7
Adaia6. Isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Iosue.
6 Adaia
Rusch
] Idaia
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 12,8
Porro levite : Iesue7, Bennui, Cedmiel, Sarabia, Iuda, Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum,
7 Iesue Rusch] Iesua Clementina
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 12,9
et Becbecia atque et Hanni et8 fratres eorum unusquisque in officio suo.
8 et] om.
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 12,10
Iosue9 autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada
9 Iosue Rusch Clementina ] Hiesue Weber
Numérotation du verset
2Esr. 12,11
et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Iedda10.
10 Iedda] Ieddoa
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 12,12
In diebus autem Ioachim erant sacerdotes et11 principes familiarum Saarie12, Maarie13, Ieremie, Ananie14,
11 et Φ ΨD Ω Rusch Clementina ]
om. Weber
|
12 Saarie] Rasaie et Φ ΨD ΩM, Sarare ΩS, Saraie ΩJ
etc.
Weber
|
13 Maarie
Rusch
] Amarie ΩS ΩJ, Maraia
Clementina
, Amaria
Weber
|
14 An(n)ani(a)e ΨD Ω
Rusch
] Hanania
Clementina
, Anania
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 12,13
Esdre15, Mosollam, Amarie, Ioannan,
15 Esdre Ω
Rusch
] Ezrae
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 12,14
Milico, Ionathan, Sebenie, Ioseph,
Numérotation du verset
2Esr. 12,15
Aram, Edna, Maraioth, Elci,
Numérotation du verset
2Esr. 12,16
Adaie, Zacharie16, Genthon, Mosollam,
16 Adaie Zacharie] Addaie Zacharia
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 12,17
Abie, Zecheri17, Miamin, et Moadie, Felti18,
17 Zecheri ΩJ (Cor)
Rusch Weber
] Zechri
Clementina
|
18 Felti] filii Θ
P
|
Numérotation du verset
2Esr. 12,18
Belgi19, Sammua, Sameie20, Ioathan,
19 Belgi] Belge
Weber
|
20 Sameie] Semaiae
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 12,19
Ioarib21, Mathanai, Iodaie22, Azzisellaie23,
21 Ioarib ΩS ΩJ
Rusch
] Ioiarib
Weber
|
22 Iodaie
Rusch
] Iadaie ΩS ΩJ ΩM
Weber
|
23 Azzisellaie] Azzi Sellaie
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 12,20
Celaia24, Mochober25,
24 Celaia] Celai
Weber
|
25 Mochober] Amoc Eber
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 12,21
Helchie26 Asebie, Idaie Nathanael,
26 Helchie] Elcie
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 12,22
Levite in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa27 scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Perse.
27 Ieddoa] corr. Iedboa
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
2Esr. 12,23
Filii Levi principes familiarum scripti in libro Verborum Dieruma et usque ad dies Ionathan filii Eliasib.
0 Cf. 2Par. 8, 14.
Numérotation du verset
2Esr. 12,24
Et principes levitarum : Asebia, Serebia et Iesue filius Cedmiel et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur iuxta preceptum David viri Dei et observarent eque per ordinem.
Numérotation du verset
2Esr. 12,25
Mathania et Becbecia et28 Obedia, Mosollam, Thelmon, Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas.
28 et] om.
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 12,26
Hi in diebus Ioachim filii Iesue, filii Iosedech et in diebus Neemie ducis et Esdre29 sacerdotis scribeque.
29 Esdre Ω
Rusch
] Ezre
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 12,27
In dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt levitas
de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem
et facerent dedicationem et letitiam in actione gratiarum et30 cantico et31 in cymbalis psalteriis et citharis.
30 et] + in
Weber
|
31 et] om.
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 12,28
Congregati sunt autem32 filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati,
32 autem] ergo P111
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 12,29
et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth33 quoniam villas edificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem.
33 Azmaveth
Weber
] Asmaveth
Edmaior.
(N)
Rusch
Numérotation du verset
2Esr. 12,30
Et mundati sunt sacerdotes et levite et mundaverunt populum et portas et murum.
Numérotation du verset
2Esr. 12,31
Ascendere autem feci principes Iuda super murum
et statui duos choros laudantium magnos.
Et ierunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii.
Numérotation du verset
2Esr. 12,32
Et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda
Numérotation du verset
2Esr. 12,33
et Azarias, Esdras et Mosollam, Iuda et Beniamin et Semeia et Ieremia.
Numérotation du verset
2Esr. 12,34
Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Ionathan, filius Semeie, filius Mathanie, filius Michaie, filius Zecchur, filius Asaph
Numérotation du verset
2Esr. 12,35
et fratres eius Semeia et Azarel34 Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Esdras35 scriba ante eos in porta Fontis.
34 Azarel
Rusch Weber
] Azareel
Clementina
|
35 Esdras Ω
Rusch Clementina
] Ezras
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 12,36
Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David
in ascensu muri super domum David,
et usque ad portam Aquarum ad orientem.
Numérotation du verset
2Esr. 12,37
Et chorus secundus gratias
referentium ibat ex adverso
et ego post eum et media pars populi super murum et super turrim36
36 turrim] corr., turri
Rusch
, turrem
Weber
Furnorum
et usque ad murum latissimum
Numérotation du verset
2Esr. 12,38
et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et37 turrim Ananeel et turrim Emath et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodie.
37 et] corr., ar
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
2Esr. 12,39
Steteruntque
duo chori laudantium in domo Dei
et ego et dimidia pars magistratuum mecum.
Numérotation du verset
2Esr. 12,40
Et sacerdotes : Eliachim, Maasia, Miamin38, Michea, Helioenai, Zacharia et39 Anania in tubis
38 Miamin Ω
Rusch Clementina
] Miniamin
Weber
|
39 et] om.
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 12,41
et Maasia et Semeia40 et Eleazar et Azi et Ioannan et Melchia et Elam et Ezer. Et clare cecinerunt cantores et Iezraia prepositus
40 Semeia
Rusch Clementina
] Semea
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 12,42
et immolaverunt in die illa victimas magnas
et letati sunt.
Deus enim letificaverat eos letitia magna. Sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est letitia Hierusalem procul.
Numérotation du verset
2Esr. 12,43
Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et levitas, quia letificatus41 est Iuda in sacerdotibus et levitis astantibus.
41 letificatus
Rusch Clementina
] letatus
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 12,44
Et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et ianitores iuxta preceptum David et Salomonis filii eius,
Numérotation du verset
2Esr. 12,45
quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo.
Numérotation du verset
2Esr. 12,46
Et omnis Israel in diebus Zorobabel et in diebus Neemie dabat partes cantoribus
et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant levitas
et levite sanctificabant filios Aaron.
Capitulum 12
Numérotation du verset
2Esr. 12,ad litteram
marg.|
marg.| {1397}
.1.
Hi sunt autem.
Postquam descripta est civitatis Ierusalem populatio, hic consequenter et ultimo describitur eiusdem dedicatio. Circa quam primo ponuntur quedam preambula, secundo dedicatio ipsa, ibi : In dedicatione autem. tertio quedam ad ipsam sequentia, ibi : Recesserunt quoque. Circa primum sciendum quod ista dedicatio erat principaliter agenda per sacerdotes et Levitas, et ideo describitur hoc a principio reditus captivitatis Babylonice, usque ad tempus dedicationis, et etiam ultra, et primo ponuntur illi qui fuerunt tempore Iosue, qui cum Zorobabel ascenderunt de Babylone, cum dicitur.
marg.|
.2.
Iosue, Saraia, Ieremias.
Iste Esdras fuit ille, qui scripsit librum Esdre, quia primo venit Ierusalem cum Zorobabel, sed postea rediit ad regem ut plures Iudeos secum adduceret, et a rege ampliores gratias impetraret.
marg.|
.3. Illi principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Iosue. Porro Levite, Iesua, Bennui id est principales, ideo expresse sunt nominati.
marg.|
.4.
Et fratres eorum.
Isti erant minus principales sacerdotes : ideo sub nomine communi exprimuntur. Et eodem modo dicendum est de Levitis et eorum fratribus, qui fuerunt tempore Iosue. de quibus subditur : Porro Levite Iesua. subditur :
marg.|
.5.
Iosue autem.
Hic consequenter describitur genealogia summorum pontificum a Iosue usque ad Iaddum, qui fuit summus sacerdos tempore Alexandri magni, cum dicitur : Iosue autem. Iste alibi nominatur Iesus filius Iosedec. Iosedec enim summus sacerdos ductus fuit in captivitatem Babylonicam, ut habetur 1. Paralipomenon capitulo ult et Iesus eius filius post captivitatem Babylonicam fuit primus qui functus est summo sacerdotio.
prol.|
{1398}
marg.|
.6.
Genuit.
Iste autem vocatur Eliachim, Iudith 4. et sub eo dicitur illa historia fuisse.
marg.|
.7.
Et Ioacim genuit.
et iste fuit summus sacerdos circa finem vite ipsius Nehemie, ut habetur inf. sequenti cap.
marg.|
.8.
Et Eliasib genuit.
Hic vocatur Iudas a Iosepho iudaice antiquitatis. 11. libro.
marg.|
.9.
Et Ioiada genuit Ionathan.
Hunc Iosephus nominat Ioannan ibidem.
marg.|
.10.
Et Ionathan genuit Iedda.
quem Iosephus nominat Iaddum, ut supra De isto dicit Iosephus quod cum Alexander iratus contra Ierusalem veniret ad destruendam ipsam, eo quod Iaddus responderat ei per nuntius, quod vivente Dario non poterat frangere iuramentum quod habebat cum ipso, dominus sibi in somnis apparuit dicens, quod non timeret, sed portas aperiret et obviaret Alexandro indutus ornamentis pontificalibus. et similiter alii sacerdotes in vestibus albis, quem cum vidisset Alexander venientem sibi obviam, descendit de equo faciens sibi reverentiam, et tunc principes Alexandri mirati sunt credentes mentem eius ludificatam propter quod Parmenius Alexandro familiaris quesivit ab eo, cur hoc fecisset : et respondit, quod cum essem adhuc in Macedonia, et cogitarem quomodo Asiam mihi subiugarem, apparuit mihi Deus in tali effigie et dixit, quod secure tantum negotium acciperem, et quod ipso duce complerem, propter quod Deum qui mihi apparuerat in homine veneratus sum, tenens firmiter quod sicut precepit, ita promissum adimplevit.
marg.|
.11. In
diebus autem Ioacim.
Hic consequenter agitur de sacerdotibus qui fuerunt tempore Ioacim filii Iosue, cum dicitur.
marg.|
.12.
Sacerdotes et principes familiarum
scilicet sacerdotalium. Saraia Maaria, etc. {1399}in aliquibus libris ponuntur ista nomina in genitivo casu, et sic construuntur cum eo quod preponitur, et principes familiarum, quarum supple scilicet Saraie Maarie, et sic de aliis.
Numérotation du verset
2Esr. 12,ad litteram
marg.|
.1.
Levite
etc. Hic agitur de his qui fuerunt sub aliis summis sacerdotibus sequentibus predictum Ioacim, et hoc est quod dicitur. Levite in diebus iste supra nominatus est Ionathan.
marg.|
.2.
Et Ieddoa.
Iste sup. nominatus est Iedda, quia nomina Hebraica frequenter variantur in principio vel in fine vel in utroque, sicut et Latina, ut frequenter dictum est supra.
marg.|
.3.
Scripti principes familiarum.
per nomina sua in libris genealogiarum suarum, licet non sint hic expressa.
marg.|
.4. In
regno Darii
id est Dario regnante, qui est de genere Persarum, sub quo consummatum fuit templum, ut habetur sup. Esd. 6.
marg.|
.5.
Filii Levi.
Hic revertitur scriptura ad describendum Levitas qui fuerunt tempore Ioacim, quia supra descripserat sacerdotes sui temporis, dicit ergo. Filii Levi scilicet qui sequuntur.
prol.|
{1400}
marg.|
.6.
Principes familiarum scripti
scilicet 1Par. 25. non quia isti qui sequuntur, sint ibi scripti in propriis personis, sed in patribus suis : et quia ordines Levitarum ibi sunt descripti. ad quos isti restituti sunt temporibus illis post reditum captivitatis.
marg.|
.7.
Et usque ad dies.
quia isti vel saltem aliqui eorum vixerunt usque ad tempus quo Ionathan fuit summus sacerdos. et dicitur filius Eliasib id est nepos : quia filius Ioiade filii Eliasib, ut patet ex dictis, sup. eo. cap.
marg.|
.8.
Et principes Levitarum
id est principales inter eos sunt isti.
marg.|
.9.
Hasebia, Serebia.
ut habetur 1Par. 25.
marg.|
.10.
Et observarent eque
id est sibi succedentes per vices secundum ordinationem David. Cetera patent ex dictis.
marg.|
.11. In
dedicatione autem.
Preambulo descripto, hic consequenter describitur civitatis dedicatio. Circa quam primo ponitur preparatio populi. secundo dedicatio muri, ibi : Ascendere autem feci. tertio oblatio sacrificii, ibi : Steteruntque. Circa primum dicitur.
marg.|
.12.
Requisierunt Levitas de omnibus.
ut solennius fieret dedicatio. Et patet littera usque ibi :
prol.|
{1401}
Numérotation du verset
2Esr. 12,ad litteram
marg.|
.1. Et mundati sunt sacerdotes, et Levite. Primo.
marg.|
.2.
Et mundaverunt populum.
secundo sicut scriptum est Ecc. 33.a. Ab immundo quis mundabitur ? Quia debitus ordo est, ut mundans alium prius mundet seipsum, ista autem mundatio sacerdotum fiebat per ieiunia, et per continentiam ab uxoribus, et per aspersionem aque lustrationis. Emundatio vero populi per aspersionem aque lustrationis tantum, Levitarum autem medio modo, quia Levite faciliori ritu mundantur quam sacerdotes, ut habetur 2Par. 29. et populus, quam Levite.
marg.|
.3.
Et portas, et murum
scilicet mundaverunt immunditias amovendo, et aquam lustrationis aspergendo.
marg.|
.4.
Ascendere autem feci.
Hic consequenter describitur dedicatio muri, et per consequens civitatis que muro claudebatur. Ascendere autem feci. verba sunt Nehemie.
marg.|
.5.
Et statui duos magnos choros laudantium.
Dicunt aliqui expositores, quod isti duo chori sic dividebantur, quod unus ibat super murum circumeundo civitatem, alius super terram iuxta murum exterius. Sed hoc non videtur verum quia infra de secundo choro dicitur quod media pars populi erat supra murum, et per hoc intelligendum est, quod uterque chorus laudantium, {1402}qui erat de sacerdotibus, et Levitis ibat supra murum, et una pars populi erat cum eis super murum, et alia super terram, sic igitur primo loquitur de primo choro, cum dicitur.
marg.|
.6. Et ierunt ad dextram super murum scilicet illi, de primo choro.
marg.|
.7.
Et ivit post eos Osaias.
qui erat principalior.
marg.|
.8.
Et media pars principum Iuda.
et alia medietas fuit cum secundo choro.
marg.|
.9.
Et de filiis sacerdotum in tubis.
canentes, quia hoc spectabat ad eorum officium. Sequitur :
marg.|
.10. In
vasis cantici David
id est in instrumentis musicis, secundum quod ordinaverat David 1Par. 25. Instrumenta enim cuiuslibet artis vocantur vasa in hebreo .
marg.|
.11.
Et usque ad portam aquarum ad Orientem
id est ad portam Orientalem templi, quia in illa parte erat ingressus ad templum, et eius atrium, quod intendebant intrare ad sacrificia immolanda.
marg.|
.12.
Et chorus secundus gratias referentium.
ipsi Deo de reedificatione muri.
marg.|
.13.
Ibat ex adverso,
etc id est per oppositam partem muri circumeundo, quousque venirent obviam aliis in ingressu templi.
prol.|
{1403}
Numérotation du verset
2Esr. 12,ad litteram
marg.|
.1.
Et media pars populi super murum.
quia medietas principum fuit ibi : qui preerant populo, et etiam una pars populi erat cum eis, et alia pars gradiebatur super terram modo supradicto.
marg.|
.2.
Et super turrim furnorum.
sic vocatam, quia prope
erant
furni.
marg.|
.3.
Et usque ad murum latissimum.
quia ibi machine ab extra possent facilius percutere, et ideo ibi fuit factus murus spissior.
marg.|
.4.
Et super portam.
Ista est una de sex portis supra nominatis, c. 3. et vocatur sic, quia habebat aspectum ad sortem Ephraim. Ille enim sex porte, vel saltem plures earum pluribus nominibus nominantur, ut ibidem dictum fuit.
marg.|
.5.
Et usque ad portam gregis.
supple venerunt, illa enim erat prope templum, sic nominata, quia animalia immolanda in templo per illam adducebantur.
prol.|
{1404}
marg.|
.6.
Et steterunt in porta custodie.
que erat iuxta atrium templi.
marg.|
.7.
Steteruntque,
etc. Hic consequenter ponitur immolatio sacrificii in qua erat consummatio dedicationis, in qua quidem immolatione aliqui de sacerdotibus, et Levitis cantabant, quod notatur cum dicitur. Steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia etc.
marg.|
.8.
Et sacerdotes Eliachim.
iste est qui supra nominatus est Ioachim, et alii intendebant immolationi, unde subditur :
marg.|
.9.
Et immolaverunt in Dei,
etc.
Deus enim letificaverat eos letitia magna.
eo quod murus esset edificatus, et dedicatus ad securitatem populi, et restitutionem cultus divini.
marg.|
.10.
Recensuerunt quoque.
Hic ponuntur sequentia ad dedicationem, videlicet ordinatio de victu Sacerdotum, et Levitarum quantum ad eius {1405}collectionem, et conservationem, ut possent intendere divino cultui, et de his que essent Deo offerenda, et hoc est quod dicitur. Recensuerunt quoque in die illa, etc. completa dedicatione.
Numérotation du verset
2Esr. 12,ad litteram
marg.|
.1.
Viros.
fideles.
marg.|
.2.
Super gazophylacia
id est repositoria.
marg.|
.3.
Ad Libamina.
que erant de liquidis Deo offerenda, ut vino, et oleo.
marg.|
.4.
Et ad primitias.
que sacerdotibus debebantur.
marg.|
.5.
Et ad decimas.
que Levitis solvebantur.
marg.|
.6.
Ut introferrent
scilicet in domum Domini.
marg.|
.7.
Sacerdotes, et Levitas.
ut ibi possent manere, et vivere.
marg.|
.8.
Quia letificatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis.
eo quod bene diligentes officia sua fecerant.
prol.|
{1406}
marg.|
.9.
Et observationem expiationis.
emundandos seipsum, populum, portas, et murum, ut patet ex supradictis. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.10.
Et sanctificabant Levitas
scilicet populares Levitis decimas solvendo.
marg.|
.11.
Et Levite sanctificabant filios Aaron.
de decimis sibi datis decimas eis solvendo, qui enim solvit decimas alteri, in hoc designat se imperfectum, et alterum perfectum, retinens sibi novem partes, et dando decimam alteri, que signat perfectionem, eo quod denarius est numerus perfectus, propter quod et numeri sequentes sunt replicationes denarii, et eius partium, sicut 11. sunt 10. et unum, et 12. sunt 10. et 2 et sic consequenter, ut habetur 3. Physi. et propter hoc Apostolus ad Hebreos ostendit Melchisedech fuisse maiorem ipso Abraham, qui decimas dedit Melchisedech, Gn. 14.
prol.|
Libri Nehemihe
prol.|
Capitulum 12
Numérotation du verset
2Esr. 12,moraliter
marg.|
marg.| {1397}
.1.
Hi sunt autem sacerdotes et Levite qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, Iosue, Saraia, Ieremias,
etc. Genealogia sequentium non ponitur hic nisi ratione dedicationis muri Ierusalem, {1398}que per sacerdotes et Levitas erat principaliter agenda. Et quoniam dedicatio est applicatio ad divina, ideo per hoc significatur quod homines laici per sacerdotes et alios ecclesie ministros ad divina sunt applicandi per exempla sancte vite, et per verba sane doctrine.
prol.|
{1399}
Numérotation du verset
2Esr. 12,moraliter
marg.|
.11. In
dedicatione muri,
etc. Secundum moralem sensum per Ierusalem fidelis anima designatur, ut superius dictum est frequenter. Murus autem est clausura virtutum, qui murus dedicatur quando virtutum actus ad Deum applicantur, hoc autem fit per hoc, quod apud ipsum meritorii efficiuntur, et hoc est, cum a caritate imperantur, et ex caritate exercentur, sine qua nihil est meritorium vite eterne. 1. Co. 13.a. Si habuero
omnem
fidem, ita ut montes transferam,
caritatem autem
non habuero, nihil sum. Et si distribuero, in cibos
{1400}
pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus
meum
, ita ut ardeam :
caritatem
autem non habuero, nihil mihi prodest. Caritas patiens est, benigna est, etc. In dedicatione vero muri fuerunt duo laudantium chori, per quos signantur vires duplicis partis anime scilicet intellective, et sensitive, que pro beneficiis a Deo collatis debent ad eius laudem insurgere, secundum illud Ps. 83.a. Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Vel per duos choros significari possunt duo genera virtutum, scilicet intellectualium, et moralium.
prol.|
{1401}
Numérotation du verset
2Esr. 12,moraliter
marg.|
.6. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam. Sequitur postea.
marg.|
.12.
Et chorus secundus,
etc. Per hoc significatur quod Deus {1402}est laudandus in prosperis que signantur per dexteram, et in adversis que per sinistram Ps. 38.a. Benedicam dominum in omni tempore scilicet prosperitatis, et adversitatis.
prol.|
{1403}
Numérotation du verset
2Esr. 12,moraliter
marg.|
.9.
Et immolaverunt in die illa victimas.
Per hanc oblationem significatur oblatio Eucharistie, que dicitur victime in plurali, quia {1404}figurata fuit per omnes victimas veteris testamenti, sicut unum perfectum per multa imperfecta. De hac oblatione dicitur in Ps. 49 capitulo Immola Deo sacrificium laudis. Dicitur enim Eucharistia sacrificium laudis, eo quod offertur cum laudibus divinis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Esr. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=19&chapitre=19_12)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Esr. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=19&chapitre=19_12)
Notes :