Capitulum 13
Numérotation du verset
2Esr. 13,1
In die autem illo lectum est in volumine Moysi audiente populo. Et inventum est scriptum in eo quod non debeant1 introire
1 debeant ΩS ΩJ
Rusch Clementina
cum LXX] debebant ΩM, debeat
Weber
Ammonites2 et Moabites in Ecclesiam Dei usque in eternum,
2 Ammonites
Rusch Clementina
] Amonites ΩS, Ammanites
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,2
eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane
et aqua et conduxerunt3 adversum eos4 Balaam
3 conduxerunt ΩJ ΩM
Rusch
] conduxerint
Weber
|
4 eos Ω
Rusch Clementina
] eum
Weber
|
ad maledicendum eis5 et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.
5 eis Ω
Rusch Clementina
] ei
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,3
Factum est autem cum audissent legem
separaverunt omnem alienigenam ab Israel.
Numérotation du verset
2Esr. 13,4
Et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat prepositus6 in gazophylacio domus Dei nostri et proximus Tobie.
6 prepositus Ω
Rusch Clementina
] positus
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,5
Fecit ergo sibi gazophylacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et thus et vasa et decimam frumenti7 vini et olei partes levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales.
7 frumenti] + et
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,6
In omnibus autem his non fui in Hierusalem, quia in anno tricesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem.
Numérotation du verset
2Esr. 13,7
Et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobie, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei.
Numérotation du verset
2Esr. 13,8
Et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobie foras de gazophylacio
Numérotation du verset
2Esr. 13,9
precepique et emundaverunt8 gazophylacium9 et retuli ibi vasa domus Dei sacrificium et thus.
8 emundaverunt
Rusch Clementina Edmaior.
] mundaverunt ΩS
Weber
…
|
9 gazophylacium] gazophylacia
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 13,10
Et cognovi quod10 partes levitarum non fuissent date et fugisset unusquisque in regionem suam de levitis et11 cantoribus et de his qui ministrabant
10 quod
Rusch Clementina
] quoniam
Weber
|
11 et] + de
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 13,11
et egi causam adversus magistratus et dixi : Quare dereliquimus domum Dei ? Et congregavi eos et feci stare in stationibus suis.
Numérotation du verset
2Esr. 13,12
Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti12 vini et olei in horrea.
12 frumenti] + et
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,13
Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de levitis et iuxta eos Anan filium Zachur filium Mathanie, quoniam fideles comprobati sunt et ipsis credite sunt partes fratrum suorum.
Numérotation du verset
2Esr. 13,14
Memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in cerimoniis eius.
Numérotation du verset
2Esr. 13,15
In diebus illis vidi in Iuda calcantes13
torcularia in sabbato, portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in14* die sabbati et contestatus sum eos15 ut in die qua vendere liceret venderent.
13 calcantes ΩF ΩS ΩJ
Rusch Clementina
] calcabant
Weber
|
14 Hierusalem - in ΩF
Weber
]
inv. Rusch
|
15 eos ΩS Rusch] om.
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 13,16
Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem.
Numérotation du verset
2Esr. 13,17
Et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis : Que est hec res16 mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati ?
16 hec res
Rusch Clementina
]
inv. Rusch
Numérotation du verset
2Esr. 13,18
Numquid non hec fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc ? Et vos additis iracundiam super Israel violando sabbatum.
Numérotation du verset
2Esr. 13,19
Factum est itaque cum quievissent porte Hierusalem die sabbati dixi claudite ianuas17* et clauserunt18 ianuas et precepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus19 die sabbati.
17 claudite ianuas
Cor1
LP
CorS1
(alii sic habent
DIXI CLAUDITE IANUAS ET CLAUSERUNT
sed hebr. et antiq. non habent
CLAUDITE IANUAS
nec est textus) ΩF ΩV]
om. Weber
CorS1
Ω
Rusch Clementina
|
18 clauserunt] cluserunt
Edmaior. Weber
|
19 onus] + in
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 13,20
Et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et bis.
Numérotation du verset
2Esr. 13,21
Et contestatus sum eos et dixi eis : Quare manetis ex adverso muri ? Si secundo hoc feceritis manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.
Numérotation du verset
2Esr. 13,22
Dixi quoque20* levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam21 diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
20
] Dixi quoque ΩF
Weber
] Dixique
Rusch
|
21 sanctificandam] sanctificand‘ ΩF, sanctificandum
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 13,23
Sed et in diebus illis vidi Iudeos ducentes uxores Azoditas22, Ammonitidas23 et Moabitidas.
22 Azoditas ΩS ΩM
Rusch Clementina
] Azotidas ΩF, Azotias
Weber
|
23 Ammonitidas
Rusch Clementina
, Amonitidas ΩS Ωj
] Ammanitidas
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 13,24
Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populi.
Numérotation du verset
2Esr. 13,25
Et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex eis24 viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis dicens :
24 eis ΩS
Rusch Clementina
] ipsis
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,26
Numquid25 in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel ? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israel et ipsum ergo duxerunt ad peccatum26 mulieres alienigene ?
25 Numquid] + non
Weber
|
26 duxerunt - ad peccatum]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 13,27
Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut prevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas ?
Numérotation du verset
2Esr. 13,28
De filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballath Horonitis27 quem fugavi a me.
27 Horonitis
Weber
] Oronitis
Rusch
, Horonites
Cava
... ΩJ
Clementina
, Honorites ΩM
Numérotation du verset
2Esr. 13,29
Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale et leviticum.
Numérotation du verset
2Esr. 13,30
Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et levitarum unumquemque in ministerio suo
Numérotation du verset
2Esr. 13,31
et in oblatione lignorum in temporibus constitutis
et in primitiis28
28 primitiis] primitivis
Cor2
V
memento mei Deus meus in bonum29.
29 bonum] sine subscriptione ΩS P59
Rusch Clementina
, + Explicit liber Neemie prophete Ω
J* (
cancel.
prophete Ω
J²), + Explicit Liber Ezrae
Weber
, + Amen
P111
Capitulum 13
Numérotation du verset
2Esr. 13,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR19.13.T}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 55r
b
Numérotation du verset
2Esr. 13,ad litteram
marg.|
marg.| {1405}
.1. In
die autem illo.
Hec est secunda pars principalis huius libri in qua agitur de secundo adventu Nehemie in Ierusalem, quia completo ducatu suo 12. annorum in quibus intendit murationi civitatis, et edificationi, et restitutioni divini cultus, et aliorum que erant ad bonum populi sui, rediit ad Regem Artaxerxem 32. anno regni eius, a quo missus fuerat primo in Ierusalem anno 20. regni sui, ut habetur supra capitul. 2. quia rex sibi constituerat tempus redeundi, ut ibidem habetur : sed postea circa finem vite sue rogavit regem, ut rediret Ierusalem ad corrigendum aliqua mala que pullulaverant in absentia sua, et ut ibi cum suis patribus sepeliretur. Pullulaverant autem in sua absentia quatuor mala specialiter, primum est admissio illiciti, secundum destructio cultus divini, quod ponitur ibi : Et intellexi malum. tertium violatio sabbathi, ibi : In diebus illis, etc. quartum commistio {1406}seminis extranei, ibi : Sed et in diebus illis. primum malum fuit, eo quod Eliasib summus sacerdos permisit vasa Tobie Amanitis, in quibus erat thesaurus suus, reponi in gazophylacio domus Dei, quod erat deputatum rebus sacris, et hoc malum fecit, eo quod erat affinitate coniunctus Tobie per nepotem suum ; et ideo in principio huius capituli fit mentio de commistione talis matrimonii, quod sit illicita, cum dicitur.
marg.|
.1. In
die autem illo lectum est.
hoc non refertur ad tempus immediate sequens, sed ad precedentia, quia iam ista separatio erat facta ut habetur supra capitulo 10.
marg.|
.2.
Et inventum est scriptum
scilicet Dt. 23. quod non debeant introire Ammonites, et Moabites in ecclesiam Dei, quod tripliciter fuit ibi expositum. Uno modo quod Ammonites, et Moabites non possent ingredi atrium, ubi adorabant homines mundi. Alio modo, ut quamvis essent conversi ad Iudaismum, non tamen possent promoveri ad dignitates, que respiciunt regimen populi, ut quod essent decani, centuriones, et huiusmodi. {1407}Tertio modo, quod Iudei eum istis populis non possent contrahere matrimonia, ut ibidem diffusius fuit declaratum, et isto tertio modo hic accipitur. Ideo subditur :
Numérotation du verset
2Esr. 13,ad litteram
marg.|
.1.
Factum est autem cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israel.
quod fuit factum ante, ut dictum est, sed hic repetitur propter casum qui subditur :
marg.|
.2. Et super hoc erat Eliasib sacerdos scilicet culpabilis, ideo subditur :
marg.|
.3.
Et proximus Tobie
id est amicus per matrimonium nepotis sui, qui erat gener Sanaballat, ut habetur inf. eo. c. et sic per consequens erat amicus Tobie, cui Sanaballat erat magna familiaritate coniunctus, ut dictum est sup. 4 capitulo ad quod secutum est malum quod subditur :
marg.|
.4. Fecit ergo ibi gazophylacium grande scilicet in domo Dei.
prol.|
{1408}
marg.|
.5.
Et ibi erant ante eum
id est illa que erant consecrata ad divinum cultum, que fuerunt inde amota, ut ibi vasa Tobie ponerentur, cuius causa subditur :
marg.|
.6. In
omnibus his non fui in Ierusalem.
verbum est Nehemie, quia si fuisset presens, hoc non permisisset, propter quod sequitur :
marg.|
.7.
Et proieci vasa
etc.
de gazophylacio.
ubi reponebantur Deo sacrata.
marg.|
.8.
Precepique et emundaverunt gazophylacium.
quod erat contaminatum ex repositione vasorum hominis Gentilis, et adversarii Iudeorum, ut patet ex supradictis.
marg.|
.9.
Et retuli ibi vasa domus Dei.
que inde fuerunt ablata, in quibus reponebantur Deo sacrata.
marg.|
.10.
Et cognovi.
Hic consequenter describitur correctio secundi mali, videlicet destructionis cultus divini, eo quod ministris templi non dabantur {1409}necessaria, sed subtrahebantur, et hoc est quod dicitur. Et cognovi quoniam partes Levitarum sibi debite pro ministerio templi.
Numérotation du verset
2Esr. 13,ad litteram
marg.|
.1.
Non fuissent eis date.
Quia Eliasib summus sacerdos, partim motus ex Tobie Gentilis monitione, partim propter cupiditatem talia sibi retinebat.
marg.|
.2.
Et fugisset unusquisque in regionem suam.
querens sibi victum extra Ierusalem.
marg.|
.3.
Et egi causam adversum magistratus
id est summum sacerdotem, et alios principales sibi assistentes.
marg.|
.4.
Et dixi, quare dereliquimus domum Dei ?
associavit se illis in crimine, quamvis esset innocens, ut melius inclinaret eos ad correctionem.
marg.|
.5.
Et congregavi eos
scilicet Levitas, et ministros qui recesserant.
prol.|
{1410}
marg.|
.6.
Et feci stare in stationibus suis,
etc id est in officiis templi.
marg.|
.7. Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti, etc. ad sustentationem eorum.
marg.|
.8.
Et constituimus super
id est homines fideles ad custodiendum talia, et ad ministrandum ministris templi.
marg.|
.9.
Memento mei Deus meus pro hoc.
hoc dixit Nehemias, quia talia faciebat non propter humanum favorem, sed propter honorem divinum.
marg.|
.10. In
diebus illis.
Hic consequenter ponitur correctio tertii mali, videlicet violationis sabbathi, in quo Iudei faciebant opera servilia, quod notatur cum dicitur.
marg.|
.11.
Vidi in Iuda,
etc. quia cum Gentilibus faciebant contractus emptionis, et venditionis, quod notatur cum dicitur.
marg.|
.12.
Et Tyrii.
qui erant Gentiles. Habitaverunt in ea inferentes pisces, et omnia venalia.
Numérotation du verset
2Esr. 13,moraliter
marg.|
marg.| {1405}
.1. In die autem illo lectum est in volumine Moysi, audiente populo. Et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites, et Moabites in ecclesiam Dei, etc. Per istos significantur heretici, et schismatici, qui repellendi sunt ab ecclesia Dei.
marg.|
marg.| {1406}†
Eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane et aqua.
Tales enim non occurrunt populo Dei cum spiritualibus alimentis nomine panis, et aque significatis, eo quod in Sacra Scripturanomine panis, et aque omnis cibus, et potus significatur, unde 4. Re. 6. dicitur. Appone eis panem, et aquam. Sequitur ibidem.
Et apposita est eis magna
{1407}
ciborum preparatio.
Numérotation du verset
2Esr. 13,moraliter
marg.|
†
Et conduxerunt adversum eos Balaam ad maledicendum.
per Balaam qui turbans gentem interpretatur, princeps hereticus, vel schismaticus significatur, quem excitant schismatici, vel heretici ad turbandum populum Dei, sicut patet de Iuliano apostata, et Theodorico rege heretico.
marg.|
.4.
Fecit ergo
etc. Ad intellectum sequentium sciendum quod Nehemias murata civitate Ierusalem, et dedicata, rediit ad regem Persarum, sicut promiserat, sed circa finem dierum suorum rediit in Ierusalem de licentia regis, ut sciret statum civitatis, et ut sepeliretur cum patribus suis, et invenit quedam mala in absentia sua facta, ideo subditur :
marg.|
.6.
In omnibus his non fui in Ierusalem.
sed in suo reditu correxit illa. Per hoc autem significatur quod absentia boni principis de terra sua, et boni prelati de sua Ecclesia, frequenter sunt occasiones malorum in illis pullulantium, sicut presentia gubernatoris est causa salutis navis, et eius absentia periclitationis, {1408}ut dicitur 2. Physicorum. Per hoc autem quod Nehemias rediens in Ierusalem mala que pullulaverant, diligenter correxit, ostenditur quod princeps bonus rediens in terram suam, et bonus prelatus ad suam ecclesiam, debent esse diligentes de malorum extirpatione, que pullulaverunt absentie sue tempore. Primum autem malum quod absente Nehemia pullulavit fuit de admissione illiciti. Nam Eliasib prepositus domus Domini in gazophylacio quod erat factum ad res sacras ponendum quas pro parte amovit Eliasib et vasa Tobie Gentilis, et Iudeorum persecutoris, ut patet ex supradictis ibidem conservanda recepit, quod fieri non debebat. Igitur per istum Eliasib significatur malus prelatus, qui insufficientes, et indignos promovet in ecclesia, et dignos inde repellit.
marg.|
.7.
Et proiecit vasa Tobie foras.
Verba sunt Nehemie, per quem significatur prelatus superior bonus qui debet esse solicitus de corrigendis defectibus eorum, et de eorum ecclesiis in statum debitum reformandis.
marg.|
.10.
Et cognovi, quod partes Levitarum non fuissent eis date.
Hic ponitur {1409}
secundum malum, quod contigit per magistratus templi, quia non dederunt Levitis partes bonorum eis debitas, unde debebant vivere, propter quod compulsi fuerunt de templo recedere ad alia loca, ubi sibi poterant commodum reperire, et per hoc divinus cultus fuit multum diminutus. Per istos autem magistratus templi signantur mali prelati, qui bona ecclesie debita pauperibus, clericis, et pauperibus aliis consumunt in pompis, et in carnalibus amicis, et illud per Nehemiam id est prelatum superiorem debet corrigi, et in statum debitum reformari.
Numérotation du verset
2Esr. 13,moraliter
marg.|
.3.
Et egi causam adversum magistratus.
Hic ponitur remedium per Nehemiam qui fecit apportari decimas ad locum debitum in Ierusalem, et constituit homines fideles qui distribuerent Levitis fideliter suas partes, et sic reformatus fuit {1410}cultus divinus.
marg.|
.10. In
diebus illis vidi in Iuda calcantes torcularia.
Hic ponitur tertium malum, quod contigit in absentia Nehemie scilicet de sabbathi violatione. Nam in illo Iudei faciebant opera servilia. Tyrii etiam qui Gentiles erant, inferebant pisces, et alia venalia, que vendebant Iudeis, sed Nehemias apposuit remedium, per hoc quod fecit claudi portas Ierusalem, precipiens quod non aperirentur usque post sabbathum.
marg.|
Moraliter. Ierusalem est fidelis anima, ut frequenter dictum est supra, observatio vero sabbathi est quies anime in Deo . Hec autem quies impeditur, et violatur per tumultum negotiorum exteriorum, quorum phantasie, et imaginationes intrant ad animam per sensus exteriores, qui sunt porte moralis Ierusalem, igitur iste porte sunt claudende, ne per eas intret aliquid, quod quietem debitam anime in Deo valeat perturbare.
Numérotation du verset
2Esr. 13,moraliter
marg.|
.8.
{
1411
}
Sed et in diebus illis vidi Iudeos ducentes uxores Azotidas.
Hic ponitur quartum malum in absentia Nehemie perpetratum. Licet enim ante per Esdram mulieres alienigene fuissent de populo Israel eiecte, ut dictum est sup. 10 capitulo Esdre, tamen ipso defuncto, et absente Nehemia, plures Iudeorum redierunt ad vomitum, accipientes sibi uxores alienigenas, sed Nehemias remedium adhibuit, eos acriter obiurgando, et maledicendo, et aliquos eorum cedendo, et capillos evellendo, eos {1412}per dominum adiurando, quod a talibus abstinerent. Per Iudeos vero recidivantes in contrahendo matrimonia cum alienigenis mulieribus signantur penitentes de vitiis carnalibus qui tamen postea Deo permittente, et diabolo procurante ad vomitum revertuntur pristinis se vitiis implicantes, et isti sunt obiurgandi per asperam correptionem illorum ad quorum spectat officium, sunt etiam maledicendi, per hoc quod mala pene superventura eis predicenda, si in talibus perseverant. Sunt etiam cedendi corporaliter, et affligendi per illos, ad quorum spectat officium si fuerint obstinati.
Numérotation du verset
2Esr. 13,14
moraliter
moraliter
marg.|
marg.| {1413}
.13.
Memento mei Deus meus in bonum.
Per hoc significatur quod{1414}bonus prelatus ex debita correctione malorum, remunerationem bonorum consequitur supernorum.
Numérotation du verset
2Esr. 13,ad litteram
marg.|
.1.
{1411}
Et obiurgavi optimates Iuda.
qui populum regebant, eo quod talia permittebant.
marg.|
.2.
Numquid non hec fecerunt patres nostri quasi d<icat>
sic, et propter hoc fuerunt in captivitatem ducti, et civitas ista destructa est. propter hoc Nehemias apposuit remedium, ideo sequitur :
marg.|
.3.
Factum est itaque cum quievissent porte. In
hebreo habetur : Et factum est cum inumbrassent porte id est quia dies advesperascebat, et tunc incipit sabbathum, et in idem redit, quia tunc porte debent quiescere ab ingressu mercantium. ideo sequitur :
marg.|
.4.
Dixi
scilicet claudite ianuas, ita quod mercatores non possint intrare civitatem ad exercendum talem mercationem in die sabbathi, tamen non fuerunt omnino correcti per hoc, ideo sequitur :
marg.|
.5.
Et manserunt negotiatores, et vendentes,
etc. ad quos exibant Iudei ementes ab eis.
marg.|
.6.
Et contestatus sum eos.
eis comminando, ideo sequitur :
marg.|
.7.
Si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos.
ad incarcerandum, {1412}et flagellandum. Cetera patent.
marg.|
.8.
Sed et in diebus illis.
Hic ponitur correctio quarti mali, quod erat commistio seminis extranei, contra preceptum legis. Deuter. 7. et hoc est quod dicitur.
marg.|
.9.
Vidi Iudeos ducentes uxores Azotidas.
iste erant de filiabus Philisthinorum.
marg.|
.10. Et filii eorum ex media parte loquebantur Azotice, sicut matres eos docebant.
marg.|
.11.
Et nesciebant loqui iudaice.
nisi valde corrupte, quia matres plus loquuntur cum pueris suis quam patres.
marg.|
.12.
Et obiurgavi eos
scilicet patres, eos acriter redarguendo.
marg.|
.13.
Et maledixi.
malum eis imprecando nisi talia corrigerent.
marg.|
.14.
Et cecidi ex ipsis viros.
Flagellando aliquos propter eorum obstinationem.
marg.|
.15.
Et decalvavi eos.
per capillos trahendo, vel quia fecit radi capita eorum, et barbas, quod tunc temporis magna erat confusio.
marg.|
.16.
Et adiuravi in Deo, ut non darent filias
id est feci eos iurare, cuius causa subditur :
Numérotation du verset
2Esr. 13,ad litteram
marg.|
.1.
{1413}
Numquid non in huiuscemodi,
etc.
Salomon,
qui erat sapientissimus.
marg.|
.2.
Certe in gentibus multis non erat rex similis ei
id est sapientia, divitiis, et gloria, ut habetur 3Rg. 3.
marg.|
.3.
Et dilectus Deo suo erat.
quod patet ex hoc, quod sibi apparuit in Gabaon, ut habetur 3Rg. 3.
marg.|
.4.
Et posuit eum Deus regem.
quia non debebatur ei regnum ratione primogeniture, sed ex divina ordinatione, ut habetur primi Paralipomenon cap. 28.
marg.|
.5.
Et ipsum ergo duxerunt,
etc. ut habetur 3Rg. 11.
marg.|
.6.
Numquid et nos inobedientes faciemus,
etc. quasi d<icat> manifestum est quod sic, si duxerimus mulieres alienigenas, cum multum deficiamus a sapientia Salomonis, et eius perfectione.
prol.|
{1414}
marg.|
.7.
De filiis autem Ioiada.
quis autem fuerit ille filius Ioiade, non exprimitur hic.
marg.|
.8.
Quem fugavi a me.
propter malitiam suam.
Numérotation du verset
2Esr. 13,29
marg.|
.9.
Recordare domine Deus meus adversum eos.
Enormiter et graviter puniendo ad terrorem aliorum.
Numérotation du verset
2Esr. 13,30
marg.|
.10. Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis scilicet mulieribus separando.
marg.|
.11.
Et constitui ordines sacerdotum et Levitarum.
sicut disposuit David rex 1Par. 24. et 24.
Numérotation du verset
2Esr. 13,31
marg.|
.12.
Et in oblatione lignorum
id est in compositione lignorum ad nutriendum ignem iugiter in altari holocaustorum, quod debebat fieri a sacerdotibus per vices sibi succedendo.
marg.|
.13.
Memento mei Deus.
post omnia opera bona predicta fideliter, et devote se suo creatori recommendat. Cui est honor, et gloria in secula seculorum. Amen.1
1 Amen.] Explicit Neemias. Incipit Hester. Hic non exponuntur (
coniec.
) secundus Esdre [=3Esr.] et Thobias, Iudith qui sunt ante Hester, sed exponuntur post duodecim prophetas sic : Thobias, Baruch, Iudith, Machab<ei>, Sapientie, Ecclesiasticus et Secundus Esdre
Sor163
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Esr. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=19&chapitre=19_13)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Esr. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=19&chapitre=19_13)
Notes :