Capitulum 2
Numérotation du verset
2Esr. 2,1
Factum est autem in mense Nisan
anno vicesimo Artaxersis regis et vinum erat ante eum. Et levavi vinum et dedi regi et1 eram quasi languidus ante faciem eius2.
1 et] + non
Weber
|
2 Et levavi... faciem] Et levavi ante faciem eis
CorS1
(sic hebr.)
|
Numérotation du verset
2Esr. 2,2
Dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis cum te egrotum non videam ? Non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est. Et timui valde ac nimis.
Numérotation du verset
2Esr. 2,3
Et dixi regi : Rex in eternum vive, quare non mereat vultus meus, quia civitas domus sepulcrorum patris mei deserta est et porte eius combuste sunt igni ?
Numérotation du verset
2Esr. 2,4
Et ait mihi rex : Pro qua re postulas ? Et oravi Deum celi,
Numérotation du verset
2Esr. 2,5
et dixi ad regem : Si videtur regi bonum,
et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Iudeam ad civitatem sepulcri patris mei et edificabo eam.
Numérotation du verset
2Esr. 2,6
Dixitque mihi rex et regina que sedebat iuxta eum : Usque ad quod tempus erit iter tuum et quando reverteris ? Et placuit ante vultum regis et misit me et constitui ei tempus.
Numérotation du verset
2Esr. 2,7
Et dixi regi : Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans Flumen ut transducant me donec veniam in Iudeam
Numérotation du verset
2Esr. 2,8
et epistolam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et3 tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum.
3 et] ut ΩN
Numérotation du verset
2Esr. 2,9
Et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum4 principes militum et equites.
4 rex mecum]
inv.
ΩN
Numérotation du verset
2Esr. 2,10
Et audierunt Sanaballath Horonites et Tobias servus Ammanites5 et contristati sunt afflictione magna quod venisset homo qui quereret prosperitatem filiorum Israel.
5 Ammanites
Weber
] Amanites ΩS
Rusch
, Amonites ΩM ΩN (?)
Numérotation du verset
2Esr. 2,11
Et veni6 Hierusalem et eram ibi diebus tribus.
6 veni] + in ΩN ?
Numérotation du verset
2Esr. 2,12
Et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et iumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam.
Numérotation du verset
2Esr. 2,13
Et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas eius consumptas igni.
Numérotation du verset
2Esr. 2,14
Et transivi ad portam Fontis et ad aqueductum Regis et non erat locus iumento cui sedebam ut transiret.
Numérotation du verset
2Esr. 2,15
Et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum et reversus veni ad portam Vallis et redii.
Numérotation du verset
2Esr. 2,16
Magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem, sed et Iudeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis qui faciebant opus usque ad id locorum nihil indicaveram.
Numérotation du verset
2Esr. 2,17
Et dixi eis : Vos nostis afflictionem in qua sumus quia Hierusalem deserta est,
et porte eius consumpte sunt igni venite et edificemus muros Hierusalem et non simus ultra opprobrium.
Numérotation du verset
2Esr. 2,18
Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum et verba regis que locutus est mihi et aio : Surgamus et edificemus. Et confortate sunt manus eorum in bono.
Numérotation du verset
2Esr. 2,19
Audierunt autem Sanaballath Horonites et Tobias servus Ammanites7 et Gosem Arabs et subsannaverunt nos, et despexerunt dixeruntque : Que est hec res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis ?
7 Amma
Numérotation du verset
2Esr. 2,20
Et reddidi eis sermonem dixique ad eos : Deus celi ipse nos iuvat et nos servi eius sumus, surgamus et edificemus, vobis autem non est pars et iustitia et memoria in Hierusalem.
Capitulum 2
Numérotation du verset
2Esr. 2,6
differentia
differentia
marg.|
Secundo capitulo b.
Dixitque mihi rex et regina que sedabat iuxta eum.
Et secundum1 hanc litteram illud quod in mediate subditur:
Usque ad quod tempus erit iter tuum
etc. est verbum regis et regine simul. Heb<rei> :
Dixitque mihi rex et regina sedebat iuxta eum.
Et secundum hoc illud quod subditur :
Usque ad quod tempus
etc. Est verbum regis tantum ad Neemiam sedente tamen regina iuxta regem.A
1 secundum]
coniec.,
sc d’m
Ed
Numérotation du verset
2Esr. 2,ad litteram
marg.|
{1341}
.1.
Factum est autem in mense.
Hic consequenter describitur legatio ipsius Nehemie, ubi primo describitur auctoritas, quam meruit. secundo facultas, quam obtinuit, ibi : Et dixit regi. tertio sagacitas qua negotium suum secrete tenuit, ibi : Et audierunt. quarto voluntas, quam aperuit, ibi : Et dixi eis. Circa primum premittitur tempus cum dicitur. Factum est autem in
{1342}
mense, etc. Hic est mensis primus apud Hbr. secundum festa. et incipit a propinquiori lunatione equinoctio vernali. Nehemias autem ceperat orare mense 9. ut predictu est. Et sic patet, quod iste mensis in quo porrexit vinum, fuit quartus ab illo, ita quod tribus mensibus fuit in oratione, et afflictione an. 20. Artaxerxis. Videtur quod istud sit falsum, et hoc, quod hoc fuerit an. 20. eius, quia istud factum fuit 4. mense, postquam audiverat rumores de {1343}oppressione populi sui, et erat primus mensis anni. Cum igitur rumores predictos audiverit an. 20. Artaxerxis, mense. 9. eiusdem sequitur quod quando porrexit vinum regi, inceperat an. 21. Ad quod dicendum quod sicut dictum fuit Gn. 7. et Ex. 12. Communis est opinio Iudeorum, quod mundus creatus fuit in mense, qui vocatur apud eos Tisri. et partim correspondet Septembri nostro, et partim Octobri. et dicitur ille mensis simpliciter primus apud Hbr. et secundum hunc modum computandi Casteu est tertius mensis, et Nisan septimus, et cadunt in eodem anno. et isto modo sit hic computatio. Verumtamen quia filii Israel egressi sunt de Egypto mense Nisan ideo ex tunc ille mensis ex hoc eventu vocatus est primus, secundum quod dicitur Ex. 12. Et hoc modo computando Casteu, et Nisan sequens non fuit in eodem anno, sed Casteu est nonus mensis anni precedentis, et Nisan sequens est principium anni sequentis. Et hoc modo procedit obiectio inducta, et ideo non valet, quia hic accipitur principium anni prout incipit a Tisri, licet aliquando accipiatur principium anni prout incipit a Nisan.
Numérotation du verset
2Esr. 2,ad litteram
marg.|
.1.
Et levavi vinum
id est scyphum in quo erat vinum.
marg.|
.2.
Et dedi regi.
Quia hoc spectabat ad officium Nehemie, cum esset pincerna regis, ut dictum est c. prece.
marg.|
.3.
Et eram quasi languidus ante.
Ex fletu, ieiunio, et oratione precedentibus.
marg.|
.4.
Quare vultus tuus tristis est.
Hoc dixit rex non sibi compatiendo, sed magis de eo suspicando, ne meditaretur eum intoxicare, vel aliquem de sibi assistentibus, {1344}et propter hoc esset in facie mutatus ideo sequitur :
marg.|
.5.
Et timui valde ac nimis et dixi regi.
propter istam suspicionem regis.
marg.|
.6.
Rex in eternum quasi d<icat>
de morte tua non cogito, sed magis vitam desidero.
marg.|
.7.
Quare non mereat
etc. In hoc se excusat de apparente languore, et ideo bene subditur :
marg.|
.8.
Et ait mihi rex, pro qua re postulas quasi d<icat>
paratus sum concedere, quia voluntate Dei animus regis mutatus fuerat subito de indignatione contra Nehemiam ad eius benevolentiam, secundum quod dicitur Prv. 21.a. Cor regis in manu Domini, quocumque voluerit inclinabit illud.
marg.|
.9.
Et oravi Deum.
eo quod sic converterat regis animum.
marg.|
.10.
Et dixi ad regem.
Ex verbo eius formando petitionem.
marg.|
.11.
Si videtur regi bonum, et si placet servus.
sapientibus sibi assistentibus de quorum consilio cuncta faciebat, ut habetur Esd. 1.
marg.|
.12.
Dixitque mihi rex.
Et secundum hoc videtur, quod illud, quod sequitur : usque, ad quod tempus, etc. sit verbum regis, et regine simul. In hebreoautem habetur sic. Dixitque mihi rex, et regina sedebat iuxta eum. Et sic est sensus, quod quando rex loquebatur Nehemie regina sedebat iuxta eum, et illud, quod sequitur :
marg.|
.13.
Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris.
Est verbum solius regis, et huic consonat littera sequens, cum dicitur. Et placuit ante vultum regis etc. Sequitur :
marg.|
.14.
Et dixi.
Hic consequenter ponitur facultas, quam obtinuit cum dicitur.
marg.|
.15.
Si regi videtur bonum
etc.
trans flumen.
scilicet Euphraten. Et sic non solum impetravit licentiam eundi, sed etiam securum conductum in via.
marg.|
.16. Et epistolam ad Asaph custodem saltus regis. id est nemorum regis.
prol.|
{1345}
Numérotation du verset
2Esr. 2,ad litteram
marg.|
.1.
Ut det mihi ligna,
gratis, ut tegere possim portas turres. id est templi, iuxta quam, scilicet domum templi intendebat facere turrim ad maiorem templi securitatem.
marg.|
.2.
Et muros civitatis
id est ad tegendum portas, quas intendo facere in muro civitatis.
marg.|
.3.
Et domum quam ingressus fuero
id est domum quam edificare intendo pro habitatione mea.
marg.|
.4.
Et dedit mihi rex iuxta manum Dei mei bonam mecum
id est directionem eius per suam gratiam.
marg.|
.5.
Et audierunt
etc. Hic consequenter describitur Nehemie sagacitas, qua potestatem sibi concessam secretam tenuit usque ad tempus debitum, non potuit tamen celare, quin venisset pro bono filiorum Israel cum esset de eorum gente, et hoc est, quod subditur : Et audierunt Sanaballat. Isti autem erant adversarii Iudeorum.
marg.|
.6.
Et veni Ierusalem et eram ibi tribus diebus.
antequam ostenderem ad quid venissem. unde subditur : Et non indicavi cuiquam. Sequitur :
marg.|
.7.
Et iumentum non erat mecum
etc. Alii autem, qui erant cum Nehemia, ibant peditando, ne forte Iudei, qui erant in civitate, opinarentur quod vellent latenter exire de nocte, et tradere civitatem hostibus et se eis iungere in equis.
marg.|
.8.
Et egressus sum per portam vallis
id est que ducit ad vallem Iosaphat.
marg.|
.9.
Nocte.
Quia nolebat, quod alii perciperent quid intenderet, donec {1346}possibilitatem reedificandi murum consideraret. ideo subditur :
marg.|
.10.
Et considerabam murum
scilicet qualiter posset reedificari Et portas eius. qualiter possent de novo instituti.
marg.|
.11.
Et non erat locus iumento cui sedebam.
propter ruinas ibi existentes.
marg.|
.12.
Et reversus veni
etc. per quam exieram, ut patet ex predictis, et sic patet, quod circumivit totam civitatem, ad videndum diligenter qualiter murus posset reedificari.
marg.|
.13.
Magistratus autem.
id est Gentiles, qui erant positi ex parte regis ad custodiam terre.
marg.|
.14.
Usque ad id loci nihil indicaveram
id est usque ad illud tempus, ita quod accipiatur hic locus pro tempore, tenuit enim secretum, quod intenderet reedificare civitatem, donec videret quid esset sibi possibile, ita quod nec Iudeis, nec Gentilibus qui eum conduxerant in via propositum suum aperuerat.
marg.|
.15.
Et dixi eis.
Hic consequenter describitur voluntas, quam eis aperuit, quia postquam viderat reedificationem muri possibilem, licet difficilem, aperuit Iudeis voluntatem, quam habebat de restauratione muri, et gratiam, quam super hoc habebat a rege, inducens eos ad opus, et dicens.
marg.|
.16.
Vos nostis afflictionem in qua sumus.
Quia Samaritani, et alii Gentiles multas eis molestias inferebant. Cuius causa subditur :
marg.|
.17.
Quia Ierusalem deserta est.
Et sic adversarii poterant eam invadere de facili. tum quia habitatores eius erant pauci, tum quia porte erant destructe, et muri in pluribus locis dirupti.
prol.|
{1347}
Numérotation du verset
2Esr. 2,ad litteram
marg.|
.1.
Et indicavi eis manum Dei,
etc id est directionem eius, et gratiam.
marg.|
.2.
Et confortate sunt manus eorum.
quia parati fuerant ponere manum ad opus.
marg.|
.3.
Audierunt autem,
etc. Iste erat princeps Samaritanorum, et alii adiuvabant eum.
marg.|
.4.
Et subsannaverunt nos
id est deriserunt. Et dicitur subsannatio. a naso rugato, vel distorto, cum aliquis in deridendo utitur talibus signis.
marg.|
.5.
Que est hec res, quam facitis quasi d<icat>
non est vobis licita. Et subditur causa.
marg.|
.6.
Numquid contra regem vos rebellatis quasi d<icat>
Etiam apparet manifeste, quod {1348}sic, edificando, scilicet contra eum fortalitia.
marg.|
.7.
Et reddidi eis sermonem.
rationabiliter respondendo, quia non erat, ita cum hoc fieret de regis licentia.
marg.|
.8.
Dixique ad eos
scilicet repellendo eorum malitiam.
marg.|
.9.
Deus celi ipse nos iuvat.
Et ideo non debemus vos timere.
marg.|
.10.
Vobis autem non est pars.
Quia Samaritani non poterant ostendere ex aliqua scriptura, que deseruit memorie, quod ipsi, vel patres eorum habuissent ibi partem, nec per consequens habebant ius aliquid reclamandi, et ideo ad ipsos nihil pertinebat de reedificatione civitatis, vel eius impedimento.
prol.|
{1341}Libri Nehemihe
prol.|
Capitulum 2
Numérotation du verset
2Esr. 2,moraliter
marg.|
†
marg.|
.1.
Factum est in mense.
Cui respondet apud Latinos Martius, sicut declaravi diffuse in postillis litteralibus Gn. 7. et Ex. 12. In isto vero mense passus fuit Christus scilicet octavo calend<as> aprilis passio vero Christi calix appellatur, Io. 18.b. Calicem quem
dedit mihi pater, non vis, ut bibam illum ? Vas autem calicis non bibitur, sed vinum, {1342}quod in eo continetur. ideo subditur :
marg.|
†
Et vinum erat ante eum
scilicet ante regem, qui signat Deum patrem, in cuius conspectu erat passio Christi, nam eam disponebat, et acceptabat. Et quoniam Christus per Nehemiam significatus illam passionem acceptabat ex obedientia ad patrem, ideo sequitur :
Numérotation du verset
2Esr. 2,moraliter
marg.|
marg.| {
1343
}†.1.
Et levavi vinum et dedi regi
id est acceptavi calicem salutaris.
marg.|
.3.
Et eram quasi languidus. In
passione enim videbatur Christus fortitudinem amisisse, Is. 53.a. « Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit ».
marg.|
.4.
Quare vultus tuus tristis est, cum te egrotum non videam ?
Aegritudines enim que causantur ex inordinatione humorum, vel defectu nature, vel ex malo vivendi regimine non habuerunt locum in Christo, quia non valuissent ad opus redemptionis tamen in eo fuit tristitia de malo culpe, non sue, sed aliene, utpote de culpa suorum discipulorum a rectitudine fidei declinantium, quia Petrus inter alios primus ipsum in sua presentiater negavit, et de culpa malignorum ipsum innocentem crucifigentium. Similiter in eo fuit tristitia de malo pene mortis sibi imminentis, Mt. 26.d. « Tristis est anima mea usque ad mortem ». Ista tamen tristitia in nullo rationem perturbabat, sed magis per rationem excitabatur in parte sensitiva, ut sic esset meritoria. et humane nature veritatis ostensiva.
marg.|
†
Nescio quid malum est in corde tuo.
Licet in corde Christi non fuerit malum culpe, in eo tamen fuit malum pene, sicut dictum est de tristitia, et illud malum dr Deus pater nescire, quia noluit ipsum amovere, orante Christo, Mt. 26.d. « Pater mi si possibile est, transeat a me calix iste ». Sicut, et fatuis virginibus dicitur, Mt. 25.a. Amen dico vobis, nescio vos, eo quod noluit eis aperire.
marg.|
.7.
Quare non mereat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et porte eius combuste sunt.
Sicut enim Nehemias flevit destructionem primam per Nabuchodonosor factam ita Christus flevit destructionem secundam per Romanos fiendam, Luc. 19.g. « Videns Iesus civitatem sanctam Ierusalem flevit super illam », etc. Et adhuc magis dolebat de destructione eius{1344}spirituali, cuius reparationem facere desiderabat ideo subditur :
marg.|
.11.
Si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Iudeam.
Sic est in hebreo . Et accipitur hic si, pro quia, quia Christus homo fuit, et est Deo patri valde placens, et dilectus, et sic ab eo missus ad reparationem spiritualis Ierusalem.
marg.|
.12.
Dixitque mihi rex, et regina.
Per hanc reginam potest intelligi triumphans ecclesia, que magis est coniuncta Deo, quam militans, que tamen dicitur Dei sponsa, Cant. 4.d. « Hortus conclusus soror mea sponsa » etc. Illa vero, que fiunt in terris, et maxime ad salutem pertinentia, procedunt a Deo mediantibus sanctis angelis, ideo subditur :
marg.|
.13.
Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris ? Et placuit ante vultum regis, et misit.
Tempus enim adventus Christi ad opus nostre redemptionis, a Deo fuit preordinatum ab eterno, et ab angelis sanctis in tempore, pro quanto sunt executores divine dispensationis.
marg.|
.15.
Si videtur regi bonum epistolas det mihi ad duces regionis trans flumen.
Duces isti possunt dici angeli sancti administratores eorum, que fiunt hic inferius, ubi habitant homines : Et dicitur regio trans flumen, quia descendendo est ultra locum aeris, in quo generantur nubes, et pluvie, unde generantur flumina, propter quod locus iste flumen causaliter potest dici. Epistole vero Christi ad hos duces sunt auctoritas, et potestas Christo date quibus angeli obediebant sibi ideo subditur :
marg.|
†
Ut traducant me
scilicet ministerialiter, Mt. 4.b. « Angeli accesserunt, et ministrabant ei ».
marg.|
.16.
Et epistolam ad Asaph custodem saltus regis.
qui interpretatur proficiens, ideo per ipsum significatur Spiritus Sanctus, qui facit nos proficere eo modo loquendi quo dicitur ad Romanos 8.e.a : « Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus ».
a Rm. 8.
Numérotation du verset
2Esr. 2,moraliter
marg.|
marg.| {
1345
}†.1.
Ut det mihi ligna, ut tegere possim portas.
Per que possunt intelligi Spiritus Sancti dona, quibus Christus texit portas templi id est protexit ecclesiam, et muros civitatis id est apostolos, et eorum successores, propter quod econtrario malis prelatis dicitur Ez. 13.a. « Non opposuistis vos murum pro domo Domini ».
marg.|
.3.
Et domum, quam ingressus.
Per quam intelligitur virgo beata, que Spiritus Sancti charismatibus pre ceteris fuit tecta.
marg.|
.5.
Et audierunt Sanaballat Horonites,
etc. Per istos intelliguntur sacerdotes, scribe, et Pharisei, qui Christum, et Apostolos impedire conati {1346}sunt in edificio civitatis Dei, que est ecclesia, sicut patet ex decursu evangelii.
marg.|
.6.
Et veni Ierusalem,
etc.
tribus diebus.
Per quos significantur tres anni, secundum illud Eze. 4.b. « Diem pro anno dedi tibi ». quibus Christus predicavit in Ierusalem metropoli Iudee, et in locis circum adiacentibus.
marg.|
†
Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non,
etc. Et de Christo scribitur Lc. 6. « Et erat pernoctans in oratione Dei », scilicet pro reparatione ecclesie quantum ad muros fidei, et virtutum.
Numérotation du verset
2Esr. 2,moraliter
marg.|
marg.| {1347}†
Venite, et edificemus muros Ierusalem, et non simus ultra opprobrium.
Verbum est Christi ad suos discipulos ad edificationem ecclesie per predicationem, et vitam bonam inducentis eos.
marg.|
.6.
Numquid contra regem vos rebellatis.
Verba sunt scribarum, et Phariseorum Christo, et discipulis eius rebellionem imponentium. Primo contra regem celestem, imponendo eis divine legis transgressionem, ut patet in pluribus evangelii locis. Secundo contra regem terrenum, dicentes Pilato Luc. 23.a. « Hunc invenimus {1348}subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cesari, et dicentem se regem Christum esse ».
marg.|
.8.
Dixitque ad eos : Deus celi ipse nos.
propter quod non potuerunt Pharisei, et scribe edificium ecclesie impedire, sicut dixit Gamaliel Act. 5.g. « Si vero ex Deo est hoc opus, non poteritis dissolvere ».
marg.|
.10.
Vobis autem non est pars, et iustitia, et memoria in Ierusalem.
Hoc dicit Christus quam tum ad illos, qui remanserunt in peccatis obstinati, qui sunt exclusi ab ecclesia militante, et etiam triumphante, de qua dicitur Gal. 4.d. « Illa, que sursum est Ierusalem libera est, que est mater nostra. »
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Esr. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=19&chapitre=19_2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Esr. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=19&chapitre=19_2)
Notes :