Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset Est. 1,1 

In diebus Assueri qui regnavit ab India usque Ethiopiam super centum viginti septem provincias,
Numérotation du verset Est. 1,2 

quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni eius exordium fuit.
Numérotation du verset Est. 1,3 

Tertio igitur anno imperii sui fecerat1
1 fecerat Rusch ] fecit ΩK Weber
grande convivium
cunctis principibus et pueris suis fortissimis
Persarum et Medorum inclitis et prefectis provinciarum
coram se,
Numérotation du verset Est. 1,4 

ut ostenderet divitias glorie regni sui
ac magnitudinem atque iactantiam
potentie sue multo tempore, centum videlicet
et octoginta diebus.
Numérotation du verset Est. 1,5 

Cumque implerentur dies convivii,
invitavit
omnem populum,
qui inventus est in2 Susis
2 in Rusch ] om. ΩK Weber
a maximo usque ad minimum et iussit septem diebus3
3 iussit (iussis ΩK) - septem diebus ΩK S Rusch Clementina ] inv. Weber
convivium preparari in vestibulo
horti
et nemoris quod regio
cultu et manu
consitum erat.
Numérotation du verset Est. 1,6 

Et pendebant ex omni parte tentoria
aerii coloris
et carbasini4
4 carbasini Cor2 V (hebr. et alios) ΩJ Rusch Clementina ] carpasini Cor2 V (anti. [...] carpasini semper per P non per B quia hebr. habet CARPAS ) ΩK Weber
ac5 hyacinthini, sustentata funibus byssinis
5 ac Rusch Clementina ] et Cor2 V ΩK Weber
atque6 purpureis qui eburneis circulis inserti erant
6 atque] ac ΩK
et columnis marmoreis fulciebantur.
Lectuli
quoque aurei
et argentei
super pavimentum
smaragdino7
7 smaragdino] smaragde ΩK
et8 pario stratum lapide
8 et] om. ΩK
dispositi erant quod mira varietate
pictura decorabat.
Numérotation du verset Est. 1,7 

Bibebant autem
qui invitati erant aureis poculis
et aliis atque aliis vasis
cibi inferebantur.
Vinum quoque
ut magnificentia regia
dignum erat abundans et precipuum ponebatur.
Numérotation du verset Est. 1,8 

Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut9 rex statuerat preponens mensis
9 sicut Rusch Clementina ] sic ΩK Weber
singulos
de principibus suis
ut sumeret unusquisque quod vellet.
Numérotation du verset Est. 1,9 

Vasthi quoque regina
fecit convivium
feminarum
in palatio ubi rex Assuerus manere consueverat.
Numérotation du verset Est. 1,10 

Itaque die septimo, cum rex esset hilarior
et post nimiam potionem
incaluisset
mero,
precepit Maumam10 et Bazatha et Arbona11 et Bagatha12 et Abgatha et Zarath13 et Charchas septem eunuchis
10 Maumam Rusch Clementina ] Naumam ΩK,, Mauman Weber |
11 Arbona] Arbana ΩK |
12 Bagatha] Gabatha ΩK |
13 Abgatha – et – Zarath] inv. ΩK |
qui in conspectu eius ministrabant,
Numérotation du verset Est. 1,11 

ut introducerent reginam
Vasthi coram rege,
Posito super caput eius diademate,
ut14 ostenderet
14 ut Ω Rusch Clementina ] et ΩK Weber
cunctis populis
et principibus
eius15 pulchritudinem. Erat enim pulchra valde.
15 eius Rusch ] illius ΩK Weber
Numérotation du verset Est. 1,12 

Que renuit et ad regis imperium
quod per eunuchos mandaverat venire contempsit. Unde iratus16 et nimio furore succensus,
16 iratus] + rex ΩK Weber
Numérotation du verset Est. 1,13 

interrogavit sapientes
qui ex more regio ei semper17 aderant18
17 ei semper Λ L P H Rusch ] inv. ΩK Weber |
18 aderant] adherebant ΩK |
et illorum faciebat cuncta consilio19, scientium leges ac iura maiorum,
19 consilio] consilia Weber (L)
Numérotation du verset Est. 1,14 

Erant autem primi et proximi Charsena et Zethar20 et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha21 septem duces Persarum
20 Zethar Rusch ] Sethar ΩK Weber |
21 Mamucha] Manucha ΩK |
atque Medorum qui vedebant22 faciem
22 vedebant] videbant ΩK Weber
regis et primi post eum residere soliti erant,
Numérotation du verset Est. 1,15 

cui sententie Vasthi regina subiaceret que Assueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset.
Numérotation du verset Est. 1,16 

Responditque Mamucha23
23 Mamucha Rusch ] Manucha ΩKS, Mamuchan Weber
audiente rege atque principibus : Non solum regem lesit regina Vasthi,
sed omnes populos
et principes24
24 populos et principes Rusch Clementina ] inv. Weber
qui sunt in cunctis provinciis
regis Assueri.
Numérotation du verset Est. 1,17 

Egredietur enim sermo regine ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos et dicant : Rex Assuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit.
Numérotation du verset Est. 1,18 

Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est indignatio
Numérotation du verset Est. 1,19 

si25 tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribantur26 iuxta legem Persarum atque Medorum quam preteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi egrediatur27
25 si] et praem. Weber |
26 scribantur] scribatur Weber |
27 egrediatur Weber Rusch ] ingrediatur Weber |
ad regem
sed regnum illius altera
que melior illa est accipiat.
Numérotation du verset Est. 1,20 

Et hoc in omne quod latissimum est
provinciarum tuarum
divulgetur imperium et cuncte uxores
tam maiorum
quam minorum
deferant maritis suis
honorem28.
28 honorem] om. Weber
Numérotation du verset Est. 1,21 

Placuit consilium eius regi et principibus
fecitque rex iuxta consilium29 Mamucha30
29 consilium] consultum Weber |
30 Mamucha ΩJM Rusch ] Mamuchan Weber |
Numérotation du verset Est. 1,22 

et misit
epistolas
ad universas provincias regni sui, ut queque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris
esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari.

Capitulum 1

Numérotation du verset Est. 1,1 
In diebus Assueri qui regnavit ab India usque Ethiopiam super centum viginti septem provincias,
interl.| que parve erant
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 180ra ; facsim., p. 359a} IN  DIEBUS  ASSUERI. RABANUS. Liber Esther quem Hebrei inter Hagiographa numerant Christi et Ecclesie continet sacramenta. Esther enim typo Ecclesie populum liberat de periculo et interfecto Aman qui interpretatur iniquitas partes convivii et diem celebrem convertit in posteros.a
a ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., praef., PL 109, 635C-D : « Liber Esther, quem Hebraei inter hagiographa annumerant, multipliciter Christi et Ecclesiae sacramenta in mysterio continet : quia ipsa Esther in Ecclesiae typo populum de periculo liberat, et interfecto Aman, qui interpretatur iniquitas, partem convivii et diem celebrem mittit in posteros ».
marg.| Historiam Esther tempore Assueri fuisse non dubitamus, sed quis fuerit Assuerus ignoramus. Iosephus tamen memorat eum fuisse Cyrum, Xerxis filium, qui post Darium patrem Perside rexit imperium. Hunc Cyrum dixit Artaxerxem apud grecos vocari qui Longimanus cognominatus regnavit quadraginta annis, sed non videtur Esther eo tempore fuisse, sorte enim Esdras non preteriisset eam qui de his que (captivis in Hierusalem redeuntibus de Babylone) gesta sunt texit historiam. Eusebius vero in Chronicis suis arbitratur hunc esse Artaxerxem qui cognominatur Memnon Darii et Pharastidis filium. Hic ab Hebreis Assuerus a Septuaginta interpretibus Artaxerxis vocatur qui regnavit post Darium patruum cognomento Nothum annis quadraginta.b
b ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 636C-637A : « Historiam Esther non solum divini libri, sed et Josephi Antiquitatum continent, licet in aliquibus historica narratione differant. Sed et illud in quaestionem convertitur quis ille Assuerus fuit qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias; nam hunc memoratus Josephus refert Cyrum esse filium Xerxis regis, qui post Darium patruum suum regnavit in Perside. Hunc ergo Cyrum dicit Artaxerxem apud Graecos vocari, qui Longimanus cognominabatur, regnum tenens annis quadraginta; sed ego non puto Esther eo tempore fuisse, numquam enim Esdras de ipsa siluisset, qui scribit hoc tempore Esdram et Mennam reversos esse de Babylone, et ea deinceps consecuta quae ab his gesta referuntur. Eusebius ergo in Chronicis suis arbitrabatur hunc Assuerum esse Artaxerxem vocatum; regnavit quoque post Darium patruum suum cognomento Nothum, annis 40 ».
Numérotation du verset Est. 1,2 
quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni eius exordium fuit.
marg.| SUSA  CIVITAS. [a] Susa metropolis est in Perside quam aiunt historici Mennonis fratrem constituisse et a Susi fluvio nomen accepisse. Ibi est regia domus Cyri lapide candido et vario, columnis aureis et lacunaribus gemmisque distincta, celi continens simulacrum stellis micantibus insignitum et incredibilia multa. Ibi Assuerus convivium maximum divitiis et copiosum deliciis celebravit. [b] Virtus namque sacri eloquii sic aliquando transacta narrat ut ventura exprimat, sic factorem approbat ut ei in ministerio contradicat, sic gesta damnat ut hec mystice gerenda suadeat.c
c ¶Fons : [a] Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 637A : « Susis metropolis est Persidis, quam aiunt historici Memnonis fratrem constituisse. Dicta autem Susis, quod immineat Susis fluvio, ubi regia est Cyri, lapide candido et vario, cum columnis aureis et lacunariis gemmisque distincta, continens etiam simulacrum coeli stellis micantibus praesignatum, et caetera humanis mentibus incredibilia. Ubi et praesens rex convivium maximum cum grandi apparatu, et divitiarum copia subjectis populis exhibuisse narratur ». [b] Cf.   Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 3, cap. 28.64-66, CCSL 143, p. 150 : «Non ergo incongrue per ea quae bene ab amicis iob gesta sunt, male ab haereticis gerenda signantur dum uirtus sacri eloquii sic transacta narrat, ut uentura exprimat; sic in factorem approbat ut ei in mysterio contradicat; sic gesta damnat ut haec mystice gerenda persuadeat ».
Numérotation du verset Est. 1,3 
Tertio igitur anno imperii sui fecerat1
1 fecerat Ed1455 Rusch ] fecit ΩK Weber
interl.| interl.|[a] Assuerus scilicet, qui Christum ostendit nomine et dignitate, interpretatur enim ‘atrium meum’ vel ‘ostium’. Christus autem dicitd : «Ego sum ostium ovium» etc.
d Io. 10, 7.
marg.| TERTIO  IGITUR  ANNO. [b] Tempore scilicet istius seculi incarnationis sue sacramentum patefecit et spirituales epulas [e] predicationis et corporis et sanguinis sui [c] abundantissime ministravit. [d] Primum tempus ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia.e
e ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 639C : « Cum Redemptor noster, quem [a] Assuerus et nomine exprimit et dignitate, interpretatur enim ostium sive atrium meum , cum Patre et Spiritu sancto sempiternum hominis imperium, [b] tertio tempore istius saeculi incarnationis suae humano generi patefecit sacramentum, et nobis vitae aperuit aditum, spiritalesque epulas fidelibus suis [c] abundantissime ministravit. [d] Primum ergo tempus ante legem fuit, secundum sub lege, tertium sub gratia, in quo videlicet evangelicam [e] praedicationem ac corporis et sanguinis sui universis gentibus opulentissimam paravit refectionem ».
grande convivium
marg.| GRANDE  CONVIVIUM."Simile est regnum celorum homini regi qui fecit nuptias filio suo"f. Et alibig : «Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos».
f Cf. Mt. 22, 2.
g Lc. 14, 16.
marg.| Huius convivii historia pompam divitiarum et luxum regis ostendit, sed Christi spirituales delicias quas unicuique dispensat allegorice significat. Christus enim est ille ditissimus rex qui uxoris sue, id est Ecclesie, precibus exoratus in deos, id est confessores suos, de manu inimicorum liberat atque ipsos iuste condemnat. Neque enim {t. 2 : Erfurt, f. 180rb ; facsim., p. 359b} necesse est ut si aliquorum bona Christum significant eorum quoque mala ipsi scilicet Christo conveniant. Moyses enim in multis Christum significavit sed non in hoc quod aquas contradictionis dubitavit, sed nec Aaron factura vituli, Nec Salomon in sorde libidinis. Sic Assuerus in isto iudicio ut in liberali convivio Christum significat, sicut Isaias in Cyro rege Persarum Christum significat de quo postea subiungith : «Accinxi te et non cognovisti me» etc. Si enim reges iniqui in malefactis diabolum significant, cur non reges iusti in benefactis Christum demonstrant ? Nabuchodonosor iussit populos audita symphoniarum et musicorum voce prostratos statuam adorare et diabolus seculari dulcedine genus humanum inflectita mentis rectitudine ad sequendam avaritiam que est simulacrorum servitus.i
h Is. 45, 5.
i ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 637C-639A : « Haec praeparatio opulentissimi convivii, licet historialiter divitiarum pompam et deliciarum luxus regis potentis demonstrare videatur, tamen sacratiore mysterio potentissimi regis nostri, videlicet Domini Christi, divitiarum spiritalium magnitudinem ac [Col.0637D] vitalium opum excellentiam, quas ille secundum modum dispensationis suae unicuique fidelium suorum largiter distribuit, significat. Nec enim alicui rex ille ditissimus, qui uxoris suae fidelissimae precibus exoratus, Judaeorum, quem iniqui meditabantur, imminentem removit interitum, quam Redemptori nostro per figuram aptatur, qui quotidie sanctae Ecclesiae, quae sponsa ipsius est dilectissima, orationibus interpellatus, liberat electos suos de hostium manibus, atque inimicos eorum dignae subjicit vindictae. Quod autem Esther typum Ecclesiae teneat, nulli dubium est; nec ipsa alicujus sponsa quam Christi ullo modo dicenda est. Unde refugere quilibet hanc interpretationem non debet, pro eo quod ille rex historicus perfidus erat, quasi propter hoc regis justi typum tenere nullo modo possit : non enim dicimus quod perfidia seu peccata alicujus, sive fidelis, sive etiam perfidi, istius actus exprimant «Qui peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore ejus (I Petr. II).» «Quae enim societas luci ad tenebras; aut quae conventio Christi ad Belial (II Cor. VII).» Sed bona facta ac justa judicia cujusquam ad nullum melius referuntur, quam ad illum de quo est omne bonum, de quo scriptum est : «Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua (Psal. IX).» Nam sicut gentilium errores atque impia facta, ita nec fidelium transgressiones atque peccata facile per similitudinem veritati competunt. Haec enim ideo diximus, quia quidam doctorum David factum in Uriam et uxorem ejus figuraliter transferunt ad Christum et Ecclesiam. Quid causae est ut aliquis dicat Moysis dubitationem ad aquam contradictionis, Aaronis fictionem in factura vituli, Salomonis libidinem, Ezechiae arrogantiam, Petri abnegationem ac Saulis blasphemiam Redemptori nostro figuraliter convenire? Attamen rite nullus denegare potest eorum bona facta ac rectam doctrinam plurimum illi testimonium praebuisse. Unde nemo nos reprehendere debet quod regis magni pia opera ac justa judicia regi et judici omnium saeculorum quodam modo similando comparemus, quia suum est quidquid bonum est, et ab eo refugit omnis iniquitas. Si cui autem videtur incongruum esse quod dicimus, legat Isaiam prophetam, qui Cyrum regem Persarum hominem gentilem comparavit Redemptori nostro, dicens ex persona Domini : «Dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, quoniam voco nomen tuum Deus Israel, propter servum meum Jacob, et Israel electum meum, et vocavi te in nomine tuo; assimilavi te, et non cognovisti me. Ego Dominus, et non est amplius, extra me non est Deus. Accinxi te, et non cognovisti me (Isa. XLV). Legat et opuscula Patrum, qui actus sive casus regum reproborum Saulis et Jechoniae sanctissima Redemptoris nostri opera figuraliter designare dixerunt : Saulis videlicet uncti in regem, sed merito scelerum suorum occisi, super innoxii regis Christi morte interpretantes; Jechoniae vero translationem de Juda in Babyloniam, quam propter peccata sustinuit, ad gratiam ejusdem Redemptoris nostri typici referentes, qua, relictis ob perfidiam Judaeis, ad salvandas per orbem nationes transmigrare dignatus est. Qui dicta vel acta Pharaonis sive Nabuchodonosor typice super hostibus Ecclesiae intelligenda tradiderunt. Verbi gratia : Pharao praecepit infantes populi Dei masculos in flumine necari, feminas reservari : quia diabolus fortia in nobis opera exstinguere, fluxa et infirma cupit enutrire. Item Nabuchodonosor jussit omnes populos sibi subditos audita voce symphoniarum et musicorum prostratos adorare statuam suam. Et diabolus satagit genus humanum per dulcedinem pompae terrestris a rectitudine mentis inflectere, et ad sequendam cupiditatem, quae est «simulacrorum servitus» deceptorum corda pervertere ».
cunctis principibus et pueris suis fortissimis
interl.| apostolis. Undej : «Pueri, numquid pulmentarium habetis?» Et alibik : «Quia pueri communicaverunt carni et sanguini et ipse communicavit eisdem»
j Io. 21, 5.
k Hbr. 2, 14.
interl.| "quos neque mors neque vita separabit a caritate Christi"l
l Cf. Rm. 8, 37-38.
Persarum et Medorum inclitis et prefectis provinciarum
interl.| prelatis Ecclesiarum
coram se,
interl.| coram se in beneplacito suo
Numérotation du verset Est. 1,4 
ut ostenderet divitias glorie regni sui
interl.| scientie et sapientie que ducunt ad regnum beatitudinis
ac magnitudinem atque iactantiam
interl.| ostensionem
potentie sue multo tempore, centum videlicet
interl.| propter eternam vitam, quia centernarius perfectus est numerus et a leva transit in dexteram
et octoginta diebus.
Numérotation du verset Est. 1,5 
Cumque implerentur dies convivii,
marg.| DIES  CONVIVII. Magnatum vel primitivorum fidelium qui primi refecti sunt secundum illudm : «Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel».
m Mt. 15, 24.
marg.| In sacramento dominice resurrectionis et novi Testamenti et vere circumcisionis et octo sunt beatitudines ad quas istud convivium perducit, quod fit tantum diebus mali autem convivabuntur in noctibus.
invitavit
interl.| per apostolos, unden : «Ecce convertimur ad gentes»
n Act. 13, 46.
omnem populum,
interl.| etiam gentes
qui inventus est in2 Susis
2 in Ed1455 Rusch ] om. ΩK Weber
interl.| que est civitas gentium et per synecdochen gens significatur
a maximo usque ad minimum et iussit septem diebus3
3 iussit (iussis ΩK) - septem diebus ΩK S Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
interl.| toto tempore huius vite que septem diebus agitur
convivium preparari in vestibulo
interl.| presenti Ecclesia in qua nos fide et operibus ad introeundum paradisum preparamus in qua Verbi Dei dapibus electi satiantur
horti
interl.| horti eterne iocunditatis ubi consite arbores fructifere, id est sancti meritis preclari
et nemoris quod regio
interl.| Christi enim regis nostra dono ibi sancti fruuntur regno perpetuo
cultu et manu
interl.| operibus
consitum erat.
Numérotation du verset Est. 1,6 
Et pendebant ex omni {t. 2 : Erfurt, f. 180rb ; facsim., p. 359b} parte tentoria
interl.| specialis ornatus
aerii coloris
interl.| celestis conversationis
et carbasini4
4 carbasini Cor2 V (hebr. et alios) ΩJ Ed1455 Rusch Clementina ] carpasini Cor2 V (anti. [...] carpasini semper per p non per   b quia hebr. habet   carpas ) ΩK Weber
interl.| sabine, carbasinus color auro similatur
ac5 hyacinthini, sustentata funibus byssinis
5 ac Ed1455 Rusch Clementina ] et Cor2 V ΩK Weber
interl.| celestis contemplationis
atque6 purpureis qui eburneis circulis inserti erant
6 atque] ac ΩK
marg.| ET  PENDEBANT. Byssus mortificationem carnis significat. Purpura sanguinem martyrii. Columne marmoree firmitatem doctorum. Bene ergo dicitur quod tentoria diversi coloris byssinis et purpureis funibus per circulos eburneos in columnis marmoreis suspendebantur quia decor Ecclesie in sapientie meditatione et in virtutum ascensione per carnis mortificationem et castitatem cum martyrii dignitate in doctoribus debet effulgere et ipsorum verbo et exemplo ad aliorum notitiam pervenire ut ab his instructi et confortati aulam paradisi mereantur introire.o
o ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 640A-B : « Byssus enim mortificationem carnis significat, purpura sanguinem martyrii, ebur castitatem corporis, et columnae marmoreae firmitatem sanctorum doctorum. Bene ergo dicitur quod tentoria diversi coloris byssinis funibus atque purpureis per circulos eburneos in columnis marmoreis suspensa essent, quia decor sanctae Ecclesiae, sive [640B] sit in meditatione sapientiae seu in profectu virtutum per continentiam atque castitatem corporum, scilicet cum martyrii dignitate in doctoribus sancti Evangelii fulgere debet, et tam in illorum verbo quam etiam exemplo ad multorum notitiam pervenire, ut ab his instructi, his incitati atque confortati, ad aulam coelestis imperii rite pertingere possint ».
et columnis marmoreis fulciebantur.
marg.| ET  COLUMNIS. Id est doctoribus de quibus diciturp : «Ego confirmavi columnas eius». Et alibiq : «Columnas fecit argenteas reclinatorium aureum».
p Ps. 74, 4.
q Ct. 3, 10.
Lectuli
interl.| unde in Canticor : «Lectulus noster floridus»
r Ct. 1, 15.
interl.| id est quies contemplationis in qua quiescunt sancti
quoque aurei
interl.| pro sapientia
et argentei
interl.| pro eloquentia
super pavimentum
interl.| humilitatem prelatorum qua minoribus preparant lectum
marg.| SUPER  PAVIMENTUM. Smaragdus, a nimia viriditate sui sic vocatur, parvum genus marmoris candidissimum. Per virorem enim fidei et candorem castitatis construitur fundamentum humilitatis. «Beati enim pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum»s ett : «qui se humiliat exaltabitur» et alibiu : «Discite a me» etc.v
s Mt. 5, 3.
t Lc. 18, 14.
u Mt. 11, 29.
v ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 640C-D : « Smaragdus enim gemma est a nimia viriditate vocata; Pariusque genus est marmoris candidissimi. Et apte dicitur his duobus lapidibus pavimentum esse depictum, ubi lecti fuerunt positi, quia per candorem, hoc est, castitatem corporis, et per virorem bonae [640D] mentis in gratia Dei semper virentis bene construitur fundamentum humilitatis, ubi condignis quibusque praemium praeparatur aeternae quietis. Unde scriptum est : «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V).» Et, «Qui se bene humiliaverit, rite exaltabitur (Matth. XXIII).» Hinc eadem Veritas alibi in Evangelio ad discipulos ait : «Discite a me quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris, jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI).» «Bibebant autem, qui invitati erant ad regale convivium, aurcis poculis».
smaragdino7
7 smaragdino] smaragde ΩK
interl.| virore fidei
et8 pario stratum lapide
8 et] om. ΩK
interl.| candore castitatis
dispositi erant quod mira varietate
interl.| «Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato»w
w Ps. 44, 10.
interl.| virtutum
pictura decorabat.
interl.| picturam fecit Deus non homo
Numérotation du verset Est. 1,7 
Bibebant autem
interl.| spirituales convive
qui invitati erant aureis poculis
interl.| evangelicis verbis spirituali sapientia conditis
et aliis atque aliis vasis
interl.| legis et apostolorum et prophetarum
cibi inferebantur.
interl.| id est spirituales delicie quibus saginantur anime
Vinum quoque
interl.| Verbi Dei celestis gratie
marg.| VINUM. Secundum illud x : «Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris» etc."Alii datur sermo scientie, alii sapientie, alii fides, alii gratia sanitatum"y. Donum accipere, filios vult Deus non servos, voluntatem vult non necessitatem, secundum illudz : «Qui potest capere capiat». Itemaa : «Si vis ad vitam ingredi, serva mandata» et ab : «si vis perfectus esse, vade et vende omnia».ac
x Rm. 5, 5.
y Cf. 1Cor. 12, 8.
z Mt. 19, 12.
aa Mt. 19, 17.
ab Mt. 19, 21.
ac ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 641A-C : « Vinum quoque ut magnificentia regia dignum est, abundans et praecipuum convivantibus ponitur, cum donum coelestis gratiae singulis quibusque fidelibus secundum dispensationem divinae clementiae et sancti Spiritus distributionem largissime impenditur, quando juxta Pauli sententiam : «Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per sanctum Spiritum, qui datus est nobis (Rom. V),» et, «Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae; alii autem sermo scientiae, secundum eumdem Spiritum : alteri fides in eodem Spiritu; [641B] alii gratia sanitatum in uno Spiritu : alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII).» Quod autem novissime narratur non esse quemquam qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, praeponens mensis singulos de principibus suis, ut sumeret unusquisque quod vellet; significat gratiae libertatem, ubi nemo ad percipiendum donum spiritale cogitur invitus, sed voluntas prompta singulorum quaeritur, juxta illud Dominicum testimonium, quo dicit : «Qui potest capere capiat (Matth. XIX).» Et item : «Si vis ad vitam ingredi, serva mandata (Ibid.).» Et iterum : «Si vis, ait, perfectus esse, vade, vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in [641C] coelo, et veni, sequere me (Ibid.) ».
ut magnificentia regia
interl.| non parvitate nostra
interl.| dividens singulis prout vult
dignum erat abundans et precipuum ponebatur.
interl.| abundanter tribuit et non improperat
Numérotation du verset Est. 1,8 
Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut9 rex statuerat preponens mensis
9 sicut Rusch Clementina ] sic ΩK Weber
interl.| scripturarum
singulos
interl.| doctores
de principibus suis
interl.| maioribus Ecclesie qui dant «in tempore tritici mensuram»ad
ad Lc. 12, 42.
ut sumeret unusquisque quod vellet.
marg.| UNUSQUISQUE. Secundum velocitatem et capacitatem et utilitatem singulorum. Sic enim temperanda est predicatio ut in omnibus utilis fiat nulli {t. 2 : Erfurt, f. 180va ; facsim., p. 360a} noceat et inter omnium vitia quasi gladius anceps transeat, sic per superbiam rescindens auferat ut non augeat timiditatem. Sic otiosis et torpentibus sollicitudinem operis imponens ut inquietis et curiosis non augeat importunam actionem et sic de ceteris.ae
ae ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 1, PL 109, 641C-D : « Praeponit enim rex noster in sanctae Ecclesiae celebri ac sacro convivio doctores suos super mensam sacrarum Scripturarum, ut unicuique fidelium dispensent dogma congruum, et uniuscujusque qualitatem conforment verbi praedicationi, ut inde sumat unusquisque quod sibi possibile et utile esse perspexerit. Tanta quippe arte vox doctoris temperanda est, ut cum diversa sint auditorum vitia, et singulis inveniatur congrua, et tamen sibimetipsi non sit diversa; ut inter passiones medias uno quidem ductu transeat, sed more ancipitis gladii tumores cogitationum carnalium ex diverso incidat, quatenus sic superbis praedicetur humilitas, ut tamen timidis non augeatur metus; [641D] sic timidis infundatur auctoritas, ut tamen superbis non crescat effrenatio; sic otiosis ac torpentibus praedicetur sollicitudo boni operis, ut tamen inquietis immoderatae licentia non augeatur actionis ».
Numérotation du verset Est. 1,9 
Vasthi quoque regina
interl.| plebs iudaica que regnare videbatur, cum in cultu unius Dei preminebat ceteris gentibus
fecit convivium
interl.| refectionem legis
feminarum
interl.| sanctarum animarum
in palatio ubi rex Assuerus manere consueverat.
marg.| IN  PALATIO. Hierusalem ubi templum et sancta sanctorum. Vel in sancte Scripture meditatione in qua divinitas potentie sue tribuit notitiam.af
af ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 2, PL 109, 642B : « Haec ergo convivium feminarum, ubi rex manere consueverat, fecit, hoc est, in ipsa Jerusalem, ubi templum Dei et Sancta sanctorum fuerant, cultu observantiam legis exhibuit, vel in Scripturarum sacrarum meditatione, in qua divinitus potentiae suae notitiam tribuens suis animabus refectionem scientiae spiritalis impendit ».
Numérotation du verset Est. 1,10 
Itaque die septimo, cum rex esset hilarior
interl.| nobis secundum opinionem
et post nimiam potionem
interl.| copiosam sancti Spiritus gratiam quam apostoli potati sunt
incaluisset
interl.| in apostolis
mero,
interl.| Spiritus sancti musto de quo diciturag : «Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc»
ag Io. 2, 10.
precepit Maumam10 et Bazatha et Arbona11 et Bagatha12 et Abgatha et {t. 2 : Erfurt, f. 180va ; facsim., p. 360a} Zarath13 et Charchas septem eunuchis
10 Maumam Rusch Clementina ] Naumam ΩK,, Mauman Weber
11 Arbona] Arbana ΩK
12 Bagatha] Gabatha ΩK
13 Abgatha – et – Zarath] inv. ΩK
interl.| predicatoribus repletis septiformi spiritu «qui se castraverunt propter regnum celorum»ah
ah Mt. 19, 12.
qui in conspectu eius ministrabant,
interl.| verbum Dei
Numérotation du verset Est. 1,11 
ut introducerent reginam
interl.| iudaicam plebem
Vasthi coram rege,
interl.| ad convivium spirituale
Posito super caput eius diademate,
interl.| honore religionis
ut14 ostenderet
14 ut Ω Ed1455 Rusch Clementina ] et ΩK Weber
marg.| UT  OSTENDERET. «Ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium» ai etc. Tunc enim Dei filius incarnatus legis mysteria quibus ante fideles paverat abundantiori gratia manifestavit.aj
ai Gal. 4, 4.
aj ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 2, PL 109, 648D-649A : « Cujus temporis meminit apostolus Paulus scribens ad Galatas, ita dicens : «Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum recuperemus (Galat. IV).» Et ad Ephesios : «Deus, inquit, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, et cum essemus mortui [649A] peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia estis salvati, et conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus in Christo Jesu, ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Jesu (Ephes. II) ».
cunctis populis
interl.| nationibus
et principibus
interl.| regibus nobilioribus
eius15 pulchritudinem. Erat enim pulchra valde.
15 eius Ed1455 Rusch ] illius ΩK Weber
interl.| prerogativa patrum scientia legis et prophetarum
Numérotation du verset Est. 1,12 
Que renuit et ad regis imperium
marg.| QUE  RENUIT. Non solum legatos despiciens sed et regis imperium. Unde in evangelio senior enim filius a patre rogatus ad convivium noluit introireak et qui ad cenam vocati aliis rebus occupati noluerunt venire, iuxta indignationem patrisfamilias reiecti sunt et alii loco illorum constitutial.am
ak Cf. Lc. 15, 28.
al Cf.Mt. 22, 1-14.
am ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 2, PL 109, 643B-C : « Sed illa non solum legatos despiciens, verum etiam supremi regis imperium spernens venire contempsit. Quod in evangelicis parabolis ipse scilicet Dominus innotuit, cum pii patris clementiam super filii prodigi poenitentis susceptione vitulum [643C] mactasse et convivium instruxisse declaravit, ubi senior filius, licet oppido rogatus fuerit a patre, tamen introire contempsit. Et alibi ad nuptias quas rex filio suo paravit, nec non ad magnam coenam quam quidam homo parasse, et multos advocasse commemoratur, illi qui ambitione aliarum rerum detenti fuerant, venire nolle descripti sunt; ob quod etiam summi patrisfamilias justa indignatione rejecti, et alii in locum illorum substituti commemorantur ».
quod per eunuchos mandaverat venire contempsit. Unde iratus16 et nimio furore succensus,
16 iratus] + rex ΩK Weber
interl.| salvator noster de quo dicituran : «Concupiscet rex decorem tuum»
an Ps. 44, 12.
Numérotation du verset Est. 1,13 
interrogavit sapientes
interl.| doctores spiritu septiformi precellentes
qui ex more regio ei semper17 aderant18
17 ei semper Λ L P H Rusch ] inv. ΩK Weber
18 aderant] adherebant ΩK
interl.| recta fide et operatione
et illorum faciebat cuncta consilio19, scientium leges ac iura maiorum,
19 consilio] consilia Weber (L)
interl.| prophetarum
Numérotation du verset Est. 1,14 
Erant autem primi et proximi Charsena et Zethar20 et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha21 septem duces Persarum
20 Zethar Ed1455 Rusch ] Sethar ΩK Weber
21 Mamucha] Manucha ΩK
interl.| predicatores gentium
atque Medorum qui vedebant22 faciem
22 vedebant] videbant ΩK Weber
interl.| voluntatem
regis et primi post eum residere soliti erant,
interl.| in regno Ecclesie vel celestis
Numérotation du verset Est. 1,15 
cui sententie Vasthi regina subiaceret que Assueri regis imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset.
Numérotation du verset Est. 1,16 
Responditque Mamucha23
23 Mamucha Ed1455 Rusch ] Manucha ΩKS, Mamuchan Weber
marg.| RESPONDITQUE. Hic novissimus in ordine septem sapientium numeratus sententiam promulgat et Paulum apostolum significat qui dicitao : «Ego sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus» et contradicentibus Iudeis et zelo repletis aitap : «Quia vos indignos iudicatis vite eterne ecce convertimur ad gentes».aq
ao 1Cor. 15, 9.
ap Cf. Act. 13, 46.
aq ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 2, PL 109, 645A : « Apte quoque per Mamuchan, qui novissimus in ordine septem sapientum numeratur, sententiam de Vásthi promulgabat, per quod persona Pauli apostoli, qui novissime ad apostolatum convocatus est, exprimitur, per quem Judaeis sua perfidia rite exprobratur. Ipse enim de se ait : «Ego autem sum minimus apostolorum (I Cor. XV).» Et alibi : «Mihi, inquit, omnium sanctorum minimo data est gratia haec, ut evangelizem Christum in gentibus (II Cor. III) ».
audiente rege atque principibus : Non solum regem lesit regina Vasthi,
interl.| quasi publica res agitur
sed omnes populos
interl.| subditos
et principes24
24 populos et principes Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
interl.| predicatores
qui sunt in cunctis provinciis
interl.| Ecclesiis
regis Assueri.
Numérotation du verset Est. 1,17 
Egredietur enim sermo regine ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos et dicant : Rex Assuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit.
Numérotation du verset Est. 1,18 
Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est indignatio
Numérotation du verset Est. 1,19 
si25 tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribantur26 iuxta legem Persarum atque Medorum quam preteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi egrediatur27
25 si] et praem. Weber
26 scribantur] scribatur Weber
27 egrediatur Weber Rusch ] ingrediatur Weber
interl.| Synagoga que contempsit
interl.| quasi sponsa in cubili
interl.| quo regnabat cum regem
sed regnum illius altera
interl.| Ecclesia de gentibus
que melior illa est accipiat.
interl.| fide et devotione de qua diciturar : «Astitit regina a dextris tuis»
ar Ps. 44, 10.
Numérotation du verset Est. 1,20 
Et hoc in omne quod latissimum est
interl.| «In omnem terram exivit sonus eorum»as
as Ps. 18, 5 ; cf. Rm. 10, 18.
provinciarum tuarum
interl.| Ecclesiarum
divulgetur imperium et cuncte uxores
interl.| subdite plebes
tam maiorum
interl.| apostolorum
quam minorum
interl.| successorum
deferant maritis suis
interl.| prelatis
honorem28.
28 honorem] om. Weber
interl.| scilicet obedientie
Numérotation du verset Est. 1,21 
Placuit consilium eius regi et principibus
interl.| coapostolis
fecitque rex iuxta consilium29 Mamucha30
29 consilium] consultum Weber
30 Mamucha ΩJM Ed1455 Rusch ] Mamuchan Weber
interl.| Pauli
Numérotation du verset Est. 1,22 
et misit
interl.| per predicatores
epistolas
interl.| admonitiones, correptiones
ad universas provincias regni sui, ut queque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris
interl.| «Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei»at
at ¶Fons : Corpus antiphonalium officii (n° 3634, 6053, 6110, 6936, 7100, 7101, 7531, 7688, 7693, 8126 : Antiphona, versiculus et versus aliquorum responsum, praesertim in tempore Pentecostes) << Act. 2, 4 : « Repleti sunt omnes Spiritu Sancto et ceperunt loqui variis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis » ; Act. 2, 11 : « Audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei ».
esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Est. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=24&chapitre=24_1)

Notes :