Glossa ordinaria

Capitulum 8

Numérotation du verset Est. 8,1 

Die illo
dedit rex Assuerus
Esther regine
domum Aman
adversarii Iudeorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
Numérotation du verset Est. 8,2 

Tulitque rex annulum
quem ab Aman
recipi iusserat et tradidit Mardocheo.
Esther autem
constituit Mardocheum
super domum suam.
Numérotation du verset Est. 8,3 

Nec his contenta procidit ad pedes regis
flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagite et machinationes eius pessimas quas excogitaverat contra Iudeos iuberet irritas fieri.
Numérotation du verset Est. 8,4 

At ille ex more sceptrum aureum protendit manu quo signum clementie monstrabatur
illaque consurgens stetit ante eum
Numérotation du verset Est. 8,5 

et ait : Si placet regi et si1 inveni gratiam in2 oculis eius et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis,
1 si Ω Rusch Clementina cum hebr. ] om. Weber |
2 in] coram Weber |
veteres
Aman littere insidiatoris et hostis Iudeorum
quibus eos in cunctis regis provinciis perire preceperat corrigantur.
Numérotation du verset Est. 8,6 

Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei ?
Numérotation du verset Est. 8,7 

Responditque rex Assuerus Esther regine et Mardocheo Iudeo : Domum Aman concessi Esther et ipsum iussi affigi cruci qui ausus est manum mittere in Iudeos3.
3 mittere in Iudeos Ω Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 8,8 

Scribite ergo Iudeis, sicut vobis placet ex regis nomine signantes litteras annulo meo. Hec enim consuetudo erat, ut epistolis que ex regis nomine mittebantur et illius annulo signate erant nemo auderet contradicere.
Numérotation du verset Est. 8,9 

Accitisque scribis et librariis regis,
erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban,
vicesima et tertia illius die scripte sunt epistole, ut Mardocheus voluerat ad Iudeos et ad principes procuratoresque et iudices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Ethiopiam presidebant,
provincie atque provincie, populo et populo iuxta linguas et litteras suas et Iudeis prout4 legere poterant et audire.
4 prout Rusch Clementina ] ut Weber
Numérotation du verset Est. 8,10 

Ipseque epistole que ex regis nomine mittebantur, annulo illius obsignate sunt et misse per veredarios
qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis prevenirent.
Numérotation du verset Est. 8,11 

Quibus
imperavit rex,
ut convenirent Iudeos
per singulas civitates et in unum preciperent congregari
ut starent
pro animabus suis
et omnes inimicos suos
cum coniugibus
ac liberis
et universis domibus, interficerent atque delerent.
Numérotation du verset Est. 8,12 

Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertia decima
mensis duodecimi adar.
Numérotation du verset Est. 8,13 

Summaque epistole fuit, ut in omnibus terris ac populis qui regis
Assueri imperio subiacebant,
notum fieret paratos esse Iudeos ad capiendam vindictam de hostibus suis.
Numérotation du verset Est. 8,14 

Egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et edictum regis
pependit in Susis.
Numérotation du verset Est. 8,15 

Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis
egrediens, fulgebat vestibus regiis,
hyacinthinis videlicet
et aerinis,
coronam auream portans
capite
et amictus serico pallio5 atque purpureo.
5 serico pallio ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
Omnisque civitas
exultavit
atque letata est.
Numérotation du verset Est. 8,16 

Iudeis
autem nova lex6
6 lex] lux Weber
oriri visa est,
gaudium,
honor
et tripudium.
Numérotation du verset Est. 8,17 

Apud omnes populos, urbes atque provincias quocumque regis
precepta7
7 precepta ΩS Rusch ] iussa Weber
veniebant,
mira exultatio,
epule
atque convivia
et festus
dies,
in tantum ut alterius plures8
8 alterius plures ΩSM Rusch ] inv. Weber
gentis
et secte eorum religioni
et cerimoniis iungerentur.
Grandis enim
cunctos iudaici
nominis terror invaserat.

Capitulum 8

Numérotation du verset Est. 8,1 
Die illo
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 183vb ; facsim., p. 366b} DIE  ILLO. Tenet   Esther domum Aman hostis Iudeorum, cum Ecclesia possidet mundum quem possederat diabolus hostis christianorum. Undea : «Cum fortis armatus custodit atrium suum» etc. Ingreditur   ante faciem regis Mardocheus , cum quotidie sanctorum anime de incolatu presentis vite ingrediuntur ad contemplationem divine maiestatis.
a Lc. 11, 21.
dedit rex Assuerus
interl.| rex verus
Esther regine
interl.| Ecclesie
domum Aman
marg.| DOMUM  AMAN. Dignitatem et honorem quem Iudei scientia legis et prophetarum et cultu religionis habuerunt. Unde in Proverbiisb : «Custoditur iusto substantia peccantis». Et in evangelioc : «Auferetur a vobis regnum et dabitur genti facienti fructus eius».
b Cf. Prv. 13, 22.
c Mt. 21, 43.
adversarii Iudeorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
interl.| pater spiritualis
Numérotation du verset Est. 8,2 
Tulitque rex annulum
interl.| signaculum fidei quod recipere noluerunt
marg.| TULITQUE  REX. Laudante et predicante instantia magistrorum a Domino"pro gratia gratiam accipiunt"d in conspectu conditoris omnium, unde nutrivit corda fidelium.
d Cf. Io. 1, 16.
quem ab Aman
interl.| Iudeis et persecutoribus fidei
recipi iusserat et tradidit Mardocheo.
interl.| sicut dictum est de Iudeis ita potest generaliter de omnibus persecutoribus Ecclesie accipi
marg.| TRADIDIT  MARDOCHEO. Predicatoribus gentium ut sibi hererent et gentibus ministrarent.
Esther autem
interl.| Ecclesia
constituit Mardocheum
interl.| predicatores
super domum suam.
interl.| custodiendam
Numérotation du verset Est. 8,3 
Nec his contenta procidit ad pedes regis
marg.| PROCIDIT  AD  PEDES. Quia sancta Ecclesia pro ereptione filiorum suorum quotidie Deum omnipotentem per fidem et mysteria incarnationis exorat, ut hostium comprimatur audacia et fidelium liberetur innocentia.
flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagite et machinationes eius pessimas quas excogitaverat contra Iudeos iuberet irritas fieri.
Numérotation du verset Est. 8,4 
At ille ex more sceptrum aureum protendit manu quo signum clementie monstrabatur
interl.| pietatis sue impendit clementiam
illaque consurgens stetit ante eum
Numérotation du verset Est. 8,5 
et ait : Si placet regi et si1 inveni gratiam in2 oculis eius et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis,
1 si Ω Ed1455 Rusch Clementina cum hebr. ] om. Weber
2 in] coram Weber
interl.| evangelicis documentis
marg.| OBSECRO  UT etc. Quia evangelica doctrina que Christi nomine in toto orbe predicatur Spiritus sancti signaculo confirmata declaratur, cuius dono repleti ipsi predicatores permanserunt insuperabiles et hostium suorum gloriosi triumphatores.
veteres
interl.| omnes secte veterum errorum
Aman littere insidiatoris et hostis Iudeorum
interl.| antiqui hostis
quibus eos in cunctis regis provinciis perire preceperat corrigantur.
Numérotation du verset Est. 8,6 
Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei ?
Numérotation du verset Est. 8,7 
Responditque rex Assuerus Esther regine et Mardocheo Iudeo : Domum Aman concessi Esther et ipsum iussi affigi cruci qui ausus est manum mittere in Iudeos3.
3 mittere in Iudeos Ω Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 8,8 
Scribite ergo Iudeis, sicut vobis placet ex regis nomine {t. 2 : Erfurt, f. 184ra ; facsim., p. 367a} signantes litteras annulo meo. Hec enim consuetudo erat, ut epistolis que ex regis nomine mittebantur et illius annulo signate erant nemo auderet contradicere.
Numérotation du verset Est. 8,9 
Accitisque scribis et librariis regis,
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 184ra ; facsim., p. 367a} ACCITISQUE  SCRIBIS etc. Quia evangelii doctrina, ita condita est per scriptores novi Testamenti - Domino mediante - ut sancte Trinitatis fides plenissime in ea contineretur et totius decalogi summa perfectio in duobus preceptis caritatis demonstrareture.
e Cf. 22, 40.
erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban,
interl.| qui apud Hebreos siban, apud grecos theen, apud latinos maius nominatur
vicesima et tertia illius die scripte sunt epistole, ut Mardocheus voluerat ad Iudeos et ad principes procuratoresque et iudices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Ethiopiam presidebant,
marg.| QUI  CENTUM etc. In quibus totus mundus signatur. Nam denarius numerus per duodenarium multiplicatus centesimus et vicesimus facit, quibus septenarius sociatus totius summe plenitudinem concludit. Ita decalogi custodia apostolica traditione per totum orbem diffusa septiformis spiritus gratia in cordibus fidelium infunditur vel est consummata.
provincie atque provincie, populo et populo iuxta linguas et litteras suas et Iudeis prout4 legere poterant et audire.
4 prout Ed1455 Rusch Clementina ] ut Weber
interl.| primi enim doctores in his linguis loquebantur, undef :"Audivimus eos loquentes variis linguis magnalia Dei".
f Cf. Act. 2, 4 : « Repleti sunt omnes Spiritu Sancto et ceperunt loqui variis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis ». Act. 2, 11 : « Audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei ». Cf. Corpus antiphonalium officii (n° 3634, 8126 etc.) : « Loquebantur variis linguis apostoli magnalia Dei ».
Numérotation du verset Est. 8,10 
Ipseque epistole que ex regis nomine mittebantur, annulo illius obsignate sunt et misse per veredarios
interl.| predicatores summi regis cursores
qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis prevenirent.
Numérotation du verset Est. 8,11 
Quibus
interl.| predicatoribus
imperavit rex,
interl.| celi et terre
ut convenirent Iudeos
interl.| adducentes in unitatem fidei. Spiritu non carne
per singulas civitates et in unum preciperent congregari
interl.| «Multitudinis credentium erat cor unum et anima una»g
g Act. 4, 32.
ut starent
interl.| fortes in fide
pro animabus suis
interl.| salvandis
et omnes inimicos suos
interl.| Iudeos qui sunt in Synagoga Satane, paganos, hereticos, demones
cum coniugibus
interl.| voluptatibus eorum
ac liberis
interl.| operibus
et universis domibus, interficerent atque delerent.
interl.| ambitione seculari
marg.| INTERFICERENT. Ne mali germinis pullularent rediviva plantaria. Similiter septem gentes que habitabant in terra promissionis Dominus interfici iussit et postmodum Amalechitas omnimode delerih, ut omnem occasionem scandali auferret eis. Unde David aiti : «In matutino interficiebam omnes peccatores terre» etc.
h Cf. Gn. 14, 7.
i Ps. 100, 8.
Numérotation du verset Est. 8,12 
Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertia decima
interl.| qui Trinitatis fidem cum custodia decem mandatorum significat
mensis duodecimi adar.
interl.| in est mensis martii
interl.| novissime etatis seculi undej : «Nos sumus in quos fines seculorum devenerunt»
j 1Cor. 10, 11.
Numérotation du verset Est. 8,13 
Summaque epistole fuit, ut in omnibus terris ac populis qui regis
interl.| celestis
Assueri imperio subiacebant,
interl.| «Domine in tua dicione cuncta sunt posita et non est qui tue possit resistere voluntati»k
k Est. 13, 9.
notum fieret paratos esse Iudeos ad capiendam vindictam de hostibus suis.
Numérotation du verset Est. 8,14 
Egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et edictum regis
interl.| celestis
pependit in Susis.
interl.| eminens, superbiam mundi spernens
marg.| IN  SUSIS. In superbia mundi debellanda. Nam Susis equitatio vel evertens interpretatur. Unde salvator aitl : «Confidite ego vici mundum».
l Io. 16, 33.
Numérotation du verset Est. 8,15 
Mardocheus autem {t. 2 : Erfurt, f. 184rb ; facsim., p. 367b} de palatio et de conspectu regis
interl.| de contemplatione ad actionem
egrediens, fulgebat vestibus regiis,
interl.| a superno rege datis
hyacinthinis videlicet
interl.| quia celestem gratiam exspectant
et aerinis,
interl.| ferinis
coronam auream portans
interl.| dignitatis eterne quam per sapientiam acquirunt
capite
interl.| mente
et amictus serico pallio5 atque purpureo.
5 serico pallio ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
interl.| regia dignitate quam meruerunt purpurati sanguine
Omnisque civitas
interl.| «Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei»m
m Ps. 86, 3.
exultavit
interl.| actione
atque letata est.
interl.| contemplatione
Numérotation du verset Est. 8,16 
Iudeis
interl.| veris
autem nova lex6
6 lex] lux Weber
interl.| letitie
interl.| cognitio fidei
oriri visa est,
interl.| oculis mentis
gaudium,
interl.| in se
honor
interl.| apud alios
et tripudium.
interl.| sollemnitates
Numérotation du verset Est. 8,17 
Apud omnes populos, urbes atque provincias quocumque regis
interl.| Christi
precepta7
7 precepta ΩS Ed1455 Rusch ] iussa Weber
interl.| evangelica
veniebant,
interl.| per predicatores
mira exultatio,
interl.| «Exultate Deo adiutori nostro»n
n Ps. 80, 2.
epule
interl.| spirituales
atque convivia
interl.| predicatio publica
et festus
interl.| «Reliquie cogitationum diem festum agent tibi»o
o Ps. 75, 11.
dies,
interl.| ut nihil fiat servilis operis
in tantum ut alterius plures8
8 alterius plures ΩSM Ed1455 Rusch ] inv. Weber
interl.| pagani et Iudei
gentis
interl.| gentilis superstitionis
et secte eorum religioni
interl.| christiane
et cerimoniis iungerentur.
interl.| visa Christi potentia et sanctorum constantia
Grandis enim
interl.| sicut in passione Andree, Vincentii, Cypriani et aliorum
cunctos iudaici
interl.| christiani
nominis terror invaserat.
interl.| undep : «Timeat eum omnis terra»
p Ps. 32, 8.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Est. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=24&chapitre=24_8)

Notes :