Glossa ordinaria

Capitulum 4

Numérotation du verset Est. 4,1 

Que
cum audisset Mardocheus
scidit vestimenta sua
et indutus est sacco,
spargens cinerem
capiti
et in platea
medie civitatis voce magna clamabat,
ostendens amaritudinem
animi sui
Numérotation du verset Est. 4,2 

et hoc eiulatu usque ad fores palatii gradiens.
Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
Numérotation du verset Est. 4,3 

In omnibus quoque provinciis,
oppidis ac locis
ad que crudele regis dogma
pervenerat, planctus ingens erat apud Iudeos, ieiunium, ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
Numérotation du verset Est. 4,4 

Ingresse autem sunt1 puelle Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est et vestem
1 autem sunt Rusch Clementina ] inv. Weber
misit2, ut ablato sacco indueret eam3
2 vestem misit] inv. Weber |
3 indueret eam ΩSJ Rusch , indueret eum ΩM, induerent eam ] induerent eum Weber |
quam accipere noluit.
Numérotation du verset Est. 4,5 

Accitoque Athach eunucho quem rex ministrum ei dederat, precepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret.
Numérotation du verset Est. 4,6 

Egressusque Athach, ivit ad Mardocheum4 et invenit eum5 stantem
4 Mardocheum] Madorheum cacogr. Rusch |
5 et invenit eum Rusch ] om. Weber |
in platea
civitatis,
ante ostium palatii
Numérotation du verset Est. 4,7 

qui indicavit ei omnia que acciderant, quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Iudeorum nece inferret argentum.
Numérotation du verset Est. 4,8 

Exemplar quoque6 edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut regine
6 Exemplar quoque Ω Clementina ] Exemplarque Weber
ostenderet et moneret eam ut intraret
ad regem
et deprecaretur eum7 pro populo suo.
7 eum] corr. cum Weber , eam cacogr. Rusch
Numérotation du verset Est. 4,9 

Regressus Athach8 nuntiavit Esther omnia que Mardocheus dixerat.
8 Athach ΩM Rusch Clementina ] Atthac ΩS, Atach , Athac Weber
Numérotation du verset Est. 4,10 

Que respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo :
Numérotation du verset Est. 4,11 

Omnes servi regis
et cuncte que sub dicione eius sunt norunt provincie
quod sive vir,
sive mulier
non vocatus9,
9 non vocatus Rusch Clementina ] invocatus Weber
interius atrium regis
intraverit,
absque ulla cunctatione statim interficiatur,
nisi forte rex auream virgam
ad eum tetenderit pro signo clementie atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero que triginta iam diebus
non sum vocata ad eum ?
Numérotation du verset Est. 4,12 

Quod cum audisset Mardocheus,
Numérotation du verset Est. 4,13 

rursum mandavit Esther dicens : Ne putes quod animam tuam tantum liberes,
quia in domo
regis
es pre cunctis Iudeis,
Numérotation du verset Est. 4,14 

si enim nunc silueris
per aliam occasionem liberabuntur Iudei et tu et domus patris tui
peribitis.
Et quis novit
utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris ?
Numérotation du verset Est. 4,15 

Rursumque Esther hec Mardocheo verba mandavit :
Numérotation du verset Est. 4,16 

Vade et congrega omnes Iudeos quos in Susis repereris et orate pro me. Non comedatis
et non bibatis
tribus diebus
ac noctibus
et ego
cum ancillulis meis
similiter ieiunabo et tunc ingrediar ad regem
contra legem faciens non vocata10,
10 non vocata Rusch Clementina ] invocata Weber
tradensque me morti et periculo.
Numérotation du verset Est. 4,17 

Ivit itaque Mardocheus et fecit omnia que11 Esther preceperat.
11 que] + ei Weber

Capitulum 4

Numérotation du verset Est. 4,1 
Que
interl.| id est necem Iudeorum
cum audisset Mardocheus
interl.| ministri Ecclesie
scidit vestimenta sua
interl.| discrete perscrutans opera sua, ne aliquo displiceat Deo
et indutus est sacco,
interl.| scilicet lacrimosa compunctione cordis, ieiuniis et eleemosynis
spargens cinerem
interl.| recordationem humane fragilitatis, undea : «Cinis es et in cinerem reverteris»
a Gn. 3, 19.
capiti
interl.| menti
et in platea
interl.| latitudine communis Ecclesie que dicitb : «In tribulatione dilatasti mihi»
b Ps. 4, 2.
medie civitatis voce magna clamabat,
interl.| valida intentione cordis
ostendens amaritudinem
interl.| compunctionem
animi sui
interl.| «Anima eius in amaritudine est» c
c 4Rg. (2Rg.) 4, 27.
Numérotation du verset Est. 4,2 
et hoc eiulatu usque ad fores palatii gradiens.
interl.| ad conspectum divine maiestatis
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 182ra ; facsim., p. 363a} USQUE  AD  FORES. Sic magister Ecclesie intercessione regine de qua diciturd : ««Astitit regina a dextris tuis» etc. que partim peregrinatur in mundo et partim regnat cum Domino a rege omnium seculorum desiderat exaudiri.
d Ps. 44, 10.
Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
marg.| NON  ENIM. Nullus cum corruptione presentis vite potest aulam celestem intrare, sed ante obitum suum debet quisque corporis castigatione et compunctione cordis regni pulsare introitum, ut post letabundus supernum intret palatium.
marg.| Si quis querat quomodo rex iustissimus tormenta inferat innocentibus, sciat hoc non esse ex voto malite sed ex summi consilii nutu procedere."Sapientia enim vincit malitam attingit a fine usque ad finem fortiter1 et disponit omnia suaviter»e.
e Cf. Sap. 7, 30-8, 1.
1 fortiter] + d. cacogr. Rusch
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 182rb ; facsim., p. 363b} «Omnia quecumque voluit fecit in celo et in omnibus abyssis»f. Cuius iusto iudicio agitur, ut fideles in manus persecutorum tradantur vel ad purgationem vel ad correptionem vel ad meritorum augmentationem. Sic Iob Satane traditurg, Paulus ab angelo Satane colaphizaturh.
f Cf. Ps. 134, 6.
g Cf. Iob. 1, 11.
h Cf. 2Cor. 12, 7.
Numérotation du verset Est. 4,3 
In omnibus quoque provinciis,
interl.| Ecclesiis
oppidis ac locis
interl.| fidelium conventibus
ad que crudele regis dogma
interl.| lex
pervenerat, planctus ingens erat apud Iudeos, ieiunium, ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
Numérotation du verset Est. 4,4 
Ingresse autem sunt2 puelle Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata {t. 2 : Erfurt, f. 182rb ; facsim., p. 363b} est et vestem
2 autem sunt Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
interl.| nuptialem
misit3, ut ablato sacco indueret eam4
3 vestem misit] inv. Weber
4 indueret eam ΩSJ Rusch , indueret eum ΩM, induerent eam Ed1455 ] induerent eum Weber
interl.| «Pallium laudis pro spiritu meroris» i
i Is. 61, 3.
quam accipere noluit.
interl.| «Rachel plorans filios suos noluit consolari quia non sunt» j
j Mt. 2, 18.
Numérotation du verset Est. 4,5 
Accitoque Athach eunucho quem rex ministrum ei dederat, precepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret.
Numérotation du verset Est. 4,6 
Egressusque Athach, ivit ad Mardocheum5 et invenit eum6 stantem
5 Mardocheum] Madorheum cacogr. Rusch
6 et invenit eum Ed1455 Rusch ] om. Weber
interl.| fortem in adversis
in platea
interl.| in latitudine
civitatis,
interl.| Ecclesie
ante ostium palatii
Numérotation du verset Est. 4,7 
qui indicavit ei omnia que acciderant, quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Iudeorum nece inferret argentum.
Numérotation du verset Est. 4,8 
Exemplar quoque7 edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut regine
7 Exemplar quoque Ω Clementina ] Exemplarque Weber
interl.| Ecclesie
ostenderet et moneret eam ut intraret
interl.| «Introduxit me rex»k
k Ct. 1, 3.
ad regem
interl.| regum
et deprecaretur eum8 pro populo suo.
8 eum] corr. cum Weber , eam cacogr. Rusch
Numérotation du verset Est. 4,9 
Regressus Athach9 nuntiavit Esther omnia que Mardocheus dixerat.
9 Athach ΩM Rusch Clementina ] Atthac ΩS, Atach Ed1455 , Athac Weber
Numérotation du verset Est. 4,10 
Que respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo :
Numérotation du verset Est. 4,11 
Omnes servi regis
interl.| qui"serviunt ei in timore et exultabunt cum tremore"l
l Cf. Ps. 2, 11.
et cuncte que sub dicione eius sunt norunt provincie
interl.| singule Ecclesie
quod sive vir,
interl.| qui fortior unde audacior
sive mulier
interl.| debilior unde submissior
non vocatus10,
10 non vocatus Rusch Ed1455 Clementina ] invocatus Weber
interl.| ante tempus
interius atrium regis
interl.| celeste
intraverit,
interl.| non habens vestem nuptialem
absque ulla cunctatione statim interficiatur,
interl.| spiritualiter
nisi forte rex auream virgam
interl.| signum miseratis potentie
ad eum tetenderit pro signo clementie atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero que triginta iam diebus
interl.| etate huius vite
non sum vocata ad eum ?
Numérotation du verset Est. 4,12 
Quod cum audisset Mardocheus,
Numérotation du verset Est. 4,13 
rursum mandavit Esther dicens : Ne putes quod animam tuam tantum liberes,
interl.| ne queras que tua sunt sed que Iesu Christi
quia in domo
interl.| interiori
regis
interl.| summi
es pre cunctis Iudeis,
Numérotation du verset Est. 4,14 
si enim nunc silueris
interl.| non intercedas pro nobis
per aliam occasionem liberabuntur Iudei et tu et domus {t. 2 : Erfurt, f. 182va ; facsim., p. 364a} patris tui
interl.| quia filiorum curam non habes
peribitis.
interl.| undem : «Obliviscere populum tuum et domum patris tui»
m Ps. 44, 11.
Et quis novit
interl.| pauci vel nulli
utrum idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris ?
interl.| quasi : ideo rex te reginam fecit ut nobis in persecutione auxiliareris
Numérotation du verset Est. 4,15 
Rursumque Esther hec Mardocheo verba mandavit :
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 182va ; facsim., p. 364a} RURSUM. Orant pro se invicem Mardocheus et Esther, id est magistri et discipuli, sicut Paulus pro discipulis orat et pro se orari obsecratn ut in Actibus apostolorum ab Ecclesia fiebat oratio «sine intermissione»o pro Petro.
n Cf. Eph. 6, 18-19.
o Act. 12, 5.
Numérotation du verset Est. 4,16 
Vade et congrega omnes Iudeos quos in Susis repereris et orate pro me. Non comedatis
interl.| ieiunium commendat
interl.| panem desiderii
et non bibatis
interl.| vinum voluptatis contra prospera et adversa
tribus diebus
interl.| in fide Trinitatis
ac noctibus
interl.| quibus fuit filius hominis in corde terre
et ego
interl.| Ecclesia
cum ancillulis meis
interl.| animabus fidelium humilibus abiectis in oculis suis
similiter ieiunabo et tunc ingrediar ad regem
interl.| per continentiam munita
contra legem faciens non vocata11,
11 non vocata Rusch Ed1455 Clementina ] invocata Weber
interl.| non digna
tradensque me morti et periculo.
interl.| «Animam meam ponam in manibus meis»p
p Iob. 13, 14.
Numérotation du verset Est. 4,17 
Ivit itaque Mardocheus et fecit omnia que12 Esther preceperat.
12 que] + ei Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Est. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=24&chapitre=24_4)

Notes :