Glossa ordinaria

Capitulum 7

Numérotation du verset Est. 7,1 

Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
Numérotation du verset Est. 7,2 

Dixitque ei rex etiam1 secunda2 die postquam vino incaluerat : Que est petitio tua, Esther, ut detur tibi ? Et quid vis fieri ? Etiam si dimidiam partem regni mei3 petieris impetrabis.
1 etiam Rusch Clementina ] + in Weber |
2 secunda Ω Rusch Clementina ] secundo Weber |
3 partem - regni mei] inv. Weber |
Numérotation du verset Est. 7,3 

Ad quem illa respondit : Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si4 placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro.
4 si] + tibi Weber
Numérotation du verset Est. 7,4 

Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur et5 esset tolerabile malum et gemens tacerem. Nunc autem hostis noster est cuius crudelitas redundat in regem.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Est. 7,5 

Respondensque rex Assuerus ait : Quis est iste et cuius potentie ut hec audeat facere ?
Numérotation du verset Est. 7,6 

Dixitque6 Esther : Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstipuit, vultum regis ac regine ferre non sustinens.
6 Dixitque Ω Rusch Clementina ] Dixit Weber
Numérotation du verset Est. 7,7 

Rex autem iratus surrexit7 et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum.
7 iratus surrexit Rusch Clementina ] inv. Weber
Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua, intellexit enim a rege sibi paratum malum.
Numérotation du verset Est. 7,8 

Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat Esther et ait : Etiam reginam vult opprimere me presente in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem eius.
Numérotation du verset Est. 7,9 

Dixitque Arbona
unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis : En lignum quod paraverat Mardocheo
qui locutus est pro rege, stat in domo Aman
habens altitudinis quinquaginta cubitos.
Cui dixit rex : Appendite eum in eo.
Numérotation du verset Est. 7,10 

Suspensus est itaque Aman in patibulo
quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit.

Capitulum 7

Numérotation du verset Est. 7,1 
{t. 2 : Erfurt, f. 183va ; facsim., p. 366a} Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 183va ; facsim., p. 366a} INTRAVIT etc. Secunda die convivii invitatus Aman venit. Sed ubi Esther petitionem suam aperuit, damnatus ad penam secessit. In evangelio enim prandium et cena memorantur. Prandium presens tempus Ecclesie designat, cena autem eternum et ultimum convivium. Unde malis separatis in perpetuum letantur boni. Aman namque quia vestem dignam convivio non habuit extra proiici meruit.
Numérotation du verset Est. 7,2 
Dixitque ei rex etiam1 secunda2 die postquam vino incaluerat : Que est petitio tua, Esther, ut detur tibi ? Et quid vis fieri ? Etiam si dimidiam partem regni mei3 petieris impetrabis.
1 etiam Ed1455 Rusch Clementina ] + in Weber
2 secunda Ω Ed1455 Rusch Clementina ] secundo Weber
3 partem - regni mei] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 7,3 
Ad quem illa respondit : Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, et si4 placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro.
4 si] + tibi Weber
Numérotation du verset Est. 7,4 
Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur et5 esset tolerabile malum et gemens tacerem. Nunc autem hostis noster est cuius crudelitas redundat in regem.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Est. 7,5 
Respondensque rex Assuerus ait : Quis est iste et cuius potentie ut hec audeat facere ?
Numérotation du verset Est. 7,6 
Dixitque6 Esther : Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstipuit, vultum regis ac regine ferre non sustinens.
6 Dixitque Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Dixit Weber
Numérotation du verset Est. 7,7 
Rex autem iratus surrexit7 et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum.
7 iratus surrexit Rusch Clementina ] inv. Weber
marg.| INTRAVIT  IN  HORTUM. Rege   in hortum properante, id est secum electos ad delicias paradisi invitante, reginam pro salute sua deprecari contendit, sed tempus opportunum non habuit. Sero enim queruntur salutis remedia, cum mortis imminent pericula. Unde Salomona : «Tunc invocabunt et non exaudiam eos mane consurgent et non invenient».
a Cf. Prv. 1, 28.
Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua, intellexit enim a rege sibi paratum malum.
Numérotation du verset Est. 7,8 
Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat Esther et ait : Etiam reginam vult opprimere me presente in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem eius.
interl.| confusio et pudor secundum illudb : «Induantur confusione et revereantur qui volunt mala mihi»
b Ps. 34, 26.
marg.| ET  STATIM  OPERUERUNT. Deprecatio Aman oppressio dicitur, quia in die iudicii iniquorum oratio irritatio est. Undec : «Cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum». Tunc oppressio qua humiles opprimebant ipsis improperabitur.
c Ps. 108, 7.
Numérotation du verset Est. 7,9 
Dixitque Arbona
marg.| ARBONA. Doctores legis significat qui scelera et dolos Iudeorum predixerunt. Unde Moysesd : «Novi quod post mortem meam inique agetis et declinabitis de via quam ostendi vobis». Et in evangelioe : «Est qui accusat vos Moyses in quo speratis».
d Cf. Dt. 31, 29.
e Io. 5, 45.
unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis : En lignum quod paraverat Mardocheo
interl.| «Qui fodit foveam incidit in eam qui volvit lapidem revertetur ad eum»f
f Prv. 26, 27.
qui locutus est pro rege, stat in domo Aman
marg.| IN  DOMO  AMAN. Iniquos tumultuantes contra Christum significat Aman et eius Ecclesiam persequentes. Christus autem in lege erat eis promissus, lex itaque - que ad custodiam vite data est - ipsis in mortem versa est, per quam Christum delere et eius confessores interficere moliebantur et qui per legem innoxios opprimere volebant, ipsa accusante iusti iudicii accepere sententiamg :"Qui in lege peccaverunt per legem vindicabuntur".
g Cf. Rm. 2, 12.
habens altitudinis {t. 2 : Erfurt, f. 183vb ; facsim., p. 366b} quinquaginta cubitos.
interl.| quinquagesimo die post immolationem agni data est lex in monte Sinah
h ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Expositio in Est., 10, PL 109, 660B-C : « Sed quaeri potest quid significet quod crux ipsa quinquaginta cubitorum facta esse legitur. Lex enim quinquagesima die post agni immolationem in monte Sina priori populo data est. Et quia diximus supra [Col.0660C] quod Aman significaret ipsos Judaeos tumultuantes contra Christum, qui in lege eis promissus erat, et Ecclesiam ejus persequentes ». << Cf.   Leo Magnus , Tractatus septem et nonaginta (CPL 1657), SL 138A, tract. : 75, linea : 11 : « Sicut enim Hebraeo quondam populo ab Aegyptiis liberato, quinquagesimo die post immolationem agni lex data est in monte Sina, ita post passionem christi, qua uerus dei agnus occisus est, quinquagesimo a resurrectione ipsius die in apostolos plebem que credentium spiritus sanctus inlapsus est, ut facile diligens christianus agnoscat initia ueteris testamenti euangelicis ministrasse principiis, et ab eodem spiritu conditum foedus secundum, a quo primum fuerat institutum ».
Cui dixit rex : Appendite eum in eo.
Numérotation du verset Est. 7,10 
Suspensus est itaque Aman in patibulo
interl.| «Convertetur dolor eius in caput eius»i etc.
i Ps. 7, 17.
quod paraverat Mardocheo et regis ira quievit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Est. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=24&chapitre=24_7)

Notes :