Capitulum 6

Numérotation du verset Est. 6,1 

Noctem illam rex duxit insomnem
iussitque sibi afferri1 historias et annales priorum temporum. Qui cum illo presente legerentur
1 sibi afferri ΩS Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 6,2 

ventum est ad eum locum
ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan2 et Thares eunuchorum regem Assuerum iugulare cupientium.
2 Bagathan] scrips. cum Weber , Bagatham Rusch
Numérotation du verset Est. 6,3 

Quod cum rex audisset ait : Quid pro hac fide honoris ac premii Mardocheus3 consecutus est ? Dixeruntque ei servi illius ac ministri :
3 Mardocheus] Mardochens cacogr. Rusch
Nihil omnino mercedis accepit.
Numérotation du verset Est. 6,4 

Statimque rex : Quis est inquit in atrio ? Aman quippe interius atrium domus regie intraverat, ut suggereret regi et iuberet Mardocheum affigi patibulo quod ei fuerat preparatum.
Numérotation du verset Est. 6,5 

Responderunt pueri : Aman stat in atrio. Dixitque rex : Ingrediatur.
Numérotation du verset Est. 6,6 

Cumque esset ingressus ait illi : Quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat ? Cogitans autem4 in corde suo Aman5 et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare
4 autem Rusch Clementina ] om. Weber |
5 in corde suo – Aman] inv. Weber |
Numérotation du verset Est. 6,7 

respondit : Homo quem rex honorare cupit
Numérotation du verset Est. 6,8 

debet indui vestibus regiis et imponi super equum qui de sella regis est et accipere regium diadema super caput suum
Numérotation du verset Est. 6,9 

et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet et6 dicat : Sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare.
6 et Ω Rusch Clementina ] ac Weber
Numérotation du verset Est. 6,10 

Dixitque ei rex : Festina
et sumpta stola et equo fac7 ut locutus es Mardocheo Iudeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quicquam de his que locutus es pretermittas.
7 fac Ω Rusch Clementina ] + ita Weber
Numérotation du verset Est. 6,11 

Tulit itaque Aman stolam
et equum indutumque Mardocheum in platea civitatis et impositum equo precedebat atque clamabat : Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare.
Numérotation du verset Est. 6,12 

Reversus est Mardocheus ad ianuam palatii et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite
Numérotation du verset Est. 6,13 

narravitque Zares uxori sue et amicis omnia que evenissent sibi. Cui responderunt sapientes
quos habebat in consilio et uxor eius : Si de semine Iudeorum
est Mardocheus ante quem cadere cepisti non poteris ei resistere
sed cades in conspectu eius.
Numérotation du verset Est. 6,14 

Adhuc illis loquentibus venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium quod regina paraverat pergere compulerunt.

Capitulum 6

Numérotation du verset Est. 6,1 
Noctem illam rex duxit insomnem
interl.| «Non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel»a
a Ps. 120, 4.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 183ra ; facsim., p. 365a} NOCTEM  ILLAM. In se mobilis permanens cursus temporum et actus omnium contemplatur et nulla eum latet cogitatio cui omnia presentia. Unde Apostolusb :"Non est, in illo est et fuit", sed est in illo semper est.
b Cf. 2Cor. 1, 18.
iussitque sibi afferri1 historias et annales priorum temporum. Qui cum illo presente legerentur
1 sibi afferri ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 6,2 
ventum est ad eum locum
marg.| VENTUM  EST. Gesta Mardochei memorantur coram rege, quia bona opera sanctorum doctorum numquam oblivioni tradentur, sed «in memoria eterna erit iustus»c.
c Ps. 111, 7.
ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan2 et Thares eunuchorum regem Assuerum iugulare cupientium.
2 Bagathan] scrips. cum Weber , Bagatham Rusch
Numérotation du verset Est. 6,3 
Quod cum rex audisset ait : Quid pro hac fide honoris ac premii Mardocheus3 consecutus est ? Dixeruntque ei servi illius ac ministri :
3 Mardocheus] Mardochens cacogr. Rusch
interl.| qui quotidie serviunt qui"cupiunt dissolvi et esse cum Christo"d
d Cf. « Cupio dissolvi et esse cum Christo » : sententia ex Phil. 1, 23 : « Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius  permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Cassiodorus, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
Nihil omnino mercedis accepit.
Numérotation du verset Est. 6,4 
Statimque rex : Quis est inquit in atrio ? Aman quippe interius atrium domus regie intraverat, ut suggereret regi et iuberet Mardocheum affigi patibulo quod ei fuerat preparatum.
Numérotation du verset Est. 6,5 
Responderunt pueri : Aman stat in atrio. Dixitque rex : Ingrediatur.
Numérotation du verset Est. 6,6 
Cumque esset ingressus ait {t. 2 : Erfurt, f. 183rb ; facsim., p. 365b} illi : Quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat ? Cogitans autem4 in corde suo Aman5 et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare
4 autem Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
5 in corde suo – Aman] inv. Weber
Numérotation du verset Est. 6,7 
respondit : Homo quem rex honorare cupit
Numérotation du verset Est. 6,8 
debet indui vestibus regiis et imponi super equum qui de sella regis est et accipere regium diadema super caput suum
Numérotation du verset Est. 6,9 
et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet et6 dicat : Sic honorabitur quemcumque rex voluerit honorare.
6 et Ω Ed1455 Rusch Clementina ] ac Weber
Numérotation du verset Est. 6,10 
Dixitque ei rex : Festina
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 183rb ; facsim., p. 365b} FESTINA. Magistri Ecclesie omnium virtutum cultu et decore sapientie illustrati honorantur diademate regie dignitatis tamquam membra summi regis. Ascendunt super equum regium id est super populum fidelium in quorum cordibus residet rex angelorum. Unde Abacuce propheta :"Ascendens super equos tuos et equitatus tuus sanitas". His Aman specialis hostis populi Dei, licet etiam invitus prebet obsequium, cum persecutores Ecclesie cogentur eidem Ecclesie reddere testimonium non valentes occultare quod manifestum est.
e Hab. 3, 8.
et sumpta stola et equo fac7 ut locutus es Mardocheo Iudeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quicquam de his que locutus es pretermittas.
7 fac Ω Ed1455 Rusch Clementina ] + ita Weber
Numérotation du verset Est. 6,11 
Tulit itaque Aman stolam
marg.| TULIT  ITAQUE etc. Hec mutatio dextere excelli qui sibi videbatur gloriosior infra alios apparet vilior et inferior, secundum illudf : «Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles». Similiter Isaias aitg : «Convertetur Libanus in Chermel et Chermel in saltum reputabitur». Sic Synagoge compressa est superbia, Ecclesie humilitas exaltata. Sic persecutores fidei ad nihilum sunt redacti, confessores Christi in toto orbe exaltati. Caput in caudam et cauda in caput versa est, quia omnis «qui se exaltat humiliabitur».h
f Lc. 1, 52.
g Is. 29, 17.
h Lc. 14, 11.
et equum indutumque Mardocheum in platea civitatis et impositum equo precedebat atque clamabat : Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare.
Numérotation du verset Est. 6,12 
Reversus est Mardocheus ad ianuam palatii et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite
Numérotation du verset Est. 6,13 
narravitque Zares uxori sue et amicis omnia que evenissent sibi. Cui responderunt sapientes
interl.| sepe enim seculares conversi veritatem intelligunt et confitentur
quos habebat in consilio et uxor eius : Si de semine Iudeorum
interl.| verorum
est Mardocheus ante quem cadere cepisti non poteris ei resistere
interl.| in quo Deus pugnat
sed cades in conspectu eius.
Numérotation du verset Est. 6,14 
Adhuc illis loquentibus venerunt eunuchi regis et cito eum ad convivium quod regina paraverat pergere compulerunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Est. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=24&chapitre=24_6)

Notes :