Capitulum 15
Numérotation du verset
Est. 15,1
÷ Et mandavit ei haud dubium quin Esther Mardocheus1 ut ingrederetur ad regem ut2 rogaret pro populo suo et pro patria sua.
1 Et... Mardocheus]
hic inc. cap. 15 CorS1
| Hester
CorS1
] Hesteri
Weber
|
2 ut] et ΩG
Weber
|
Numérotation du verset
Est. 15,2
÷ Memorare3 inquit dierum humilitatis tue quomodo nutrita sis in manu mea quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem
3 Memorare] Memor
Weber
Numérotation du verset
Est. 15,3
÷ et tu invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte.
NEC NON ET ISTA QUE SUBDITA SUNT.
Numérotation du verset
Est. 15,4
÷ Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui et circumdata est gloria sua.
Numérotation du verset
Est. 15,5
÷ Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum assumpsit duas famulas
Numérotation du verset
Est. 15,6
÷ et super unam quidem innitebatur quasi pre deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens
Numérotation du verset
Est. 15,7
÷ altera autem famularum sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans.
Numérotation du verset
Est. 15,8
÷ Ipsa autem roseo colore vultum4 perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et nimio timore contractum.
4 colore vultum] vultu colore
Weber
Numérotation du verset
Est. 15,9
÷ Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia stetit contra regem ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus eratque terribilis aspectu.
Numérotation du verset
Est. 15,10
÷ Cumque elevasset faciem et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam, reclinavit caput.
Numérotation du verset
Est. 15,11
÷ Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem et festinus ac metuens exilivit de solio et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur.
Numérotation du verset
Est. 15,12
÷ Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere.
Numérotation du verset
Est. 15,13
÷ Non morieris, non enim pro te sed pro omnibus hec lex constituta est.
Numérotation du verset
Est. 15,14
÷ Accede igitur et tange sceptrum.
Numérotation du verset
Est. 15,15
÷ Cumque illa reticeret, tulit auream virgam et posuit super collum eius et osculatus est eam et ait : Cur mihi non loqueris ?
Numérotation du verset
Est. 15,16
÷ Que respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei et conturbatum est cor meum pre timore glorie5.
5 glorie] + tue
Weber
Numérotation du verset
Est. 15,17
÷ Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.
Numérotation du verset
Est. 15,18
÷ Cumque loqueretur rursus6 corruit et pene exanimata est.
6 rursus] rursum
Weber
Numérotation du verset
Est. 15,19
÷ Rex autem turbabatur et omnes ministri eius consolabantur eum7.
7 eum
Rusch
] eam
Clementina Weber
Exemplar epistole regis Artaxerxis quam pro Iudeis ad totas regni sui provincias misit quod et ipsum in hebraico volumine non habetur8 :
8Exemplar epistole... habetur
Rusch
] initio capituli 16
Clementina Weber
Capitulum 15
Numérotation du verset
Est. 15,1
÷ Et mandavit ei haud dubium quin Esther Mardocheus1 ut ingrederetur ad regem ut2 rogaret pro populo suo et pro patria sua.
1 Et... Mardocheus]
hic inc. cap. 15 CorS1
| Hester
CorS1
] Hesteri
Weber
2 ut] et ΩG
Weber
Numérotation du verset
Est. 15,2
÷ Memorare3 inquit dierum humilitatis tue quomodo nutrita sis in manu mea quia Aman secundus a rege locutus {t. 2 : Erfurt, f. 186rb ; facsim., p. 371b} est contra nos in mortem
3 Memorare] Memor
Weber
Numérotation du verset
Est. 15,3
÷ et tu invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte.
Nec non et ista que subdita sunt.
Numérotation du verset
Est. 15,4
÷ Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui et circumdata est gloria sua.
Numérotation du verset
Est. 15,5
÷ Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum assumpsit duas famulas
Numérotation du verset
Est. 15,6
÷ et super unam quidem innitebatur quasi pre deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens
Numérotation du verset
Est. 15,7
÷ altera autem famularum sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans.
Numérotation du verset
Est. 15,8
÷ Ipsa autem roseo colore vultum4 perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et nimio timore contractum.
4 colore vultum] vultu colore
Weber
Numérotation du verset
Est. 15,9
÷ Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia stetit contra regem ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus eratque terribilis aspectu.
Numérotation du verset
Est. 15,10
÷ Cumque elevasset faciem et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam, reclinavit caput.
Numérotation du verset
Est. 15,11
÷ Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem et festinus ac metuens exilivit de solio et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur.
Numérotation du verset
Est. 15,12
÷ Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere.
Numérotation du verset
Est. 15,13
÷ Non morieris, non enim pro te sed pro omnibus hec lex constituta est.
Numérotation du verset
Est. 15,14
÷ Accede igitur et tange sceptrum.
Numérotation du verset
Est. 15,15
÷ Cumque illa reticeret, tulit auream virgam et posuit super collum eius et osculatus est eam et ait : Cur mihi non loqueris ?
Numérotation du verset
Est. 15,16
÷ Que respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei et conturbatum est cor meum pre timore glorie5.
5 glorie] + tue
Weber
Numérotation du verset
Est. 15,17
÷ Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.
Numérotation du verset
Est. 15,18
÷ Cumque loqueretur rursus6 corruit et pene exanimata est.
6 rursus] rursum
Weber
Numérotation du verset
Est. 15,19
÷ Rex autem turbabatur et omnes ministri eius consolabantur eum7.
Exemplar epistole regis Artaxerxis quam pro Iudeis ad totas regni sui provincias misit quod et ipsum in hebraico volumine non habetur8 :
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Est. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=24&chapitre=24_15)

Notes :