Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Qo. 5,1 

Ne temere quid loquaris
neque cor tuum sit velox ad proferendum
Sermonem coram Deo.
Deus enim in celo et tu super terram
idcirco sint pauci
sermones tui.
Numérotation du verset Qo. 5,2 

Multas curas
sequuntur somnia et in multis sermonibus invenietur1 stultitia.
1 invenietur] invenitur Weber
Numérotation du verset Qo. 5,3 

Si
quid vovisti Deo
ne moreris reddere.
Displicet enim ei infidelis
et stulta
promissio sed quecumque2 voveris
2 quecumque] quodcumque Weber
redde.
Numérotation du verset Qo. 5,4 

Multoque melius est non vovere quam post votum promissa non reddere3.
3 reddere] complere Weber
Numérotation du verset Qo. 5,5 

Ne dederis os tuum
ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia
ne forte iratus Dominus4 super sermones tuos5 dissipet cuncta opera manuum tuarum.
4 Dominus] Deus Weber |
5 sermones tuos] sermone tuo Weber |
Numérotation du verset Qo. 5,6 

Ubi multa sunt somnia, plurime sunt6 vanitates
6 sunt] om. Weber
et sermones innumeri.
Tu vero Deum
time.
Numérotation du verset Qo. 5,7 

Si
videris calumnias
Egenorum
et violenta iudicia
et subverti
iustitiam in provincia,
non mireris super hoc negotio quia excelso
excelsior alius7 est et super hos
7 excelsior alius] inv. Weber
quoque eminentiores sunt alii
Numérotation du verset Qo. 5,8 

Et
insuper universe terre rex imperat servienti.
Numérotation du verset Qo. 5,9 

Avarus non implebitur pecunia
et qui amat divitias
fructus non capiet ex eis.
Et hoc ergo vanitas.
Numérotation du verset Qo. 5,10 

Ubi multe sunt opes multi et qui comedunt8 eas.
8 comedunt] -dant Weber
Et
quid prodest possessori
nisi quod cernit divitias oculis suis ?
Numérotation du verset Qo. 5,11 

Dulcis est
Somnus
Operanti
sive parum sive multum
comedat ; saturitas autem divitis
non sinit eum dormire9.
9 eum d.] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 5,12 

Est et alia infirmitas pessima
quam vidi sub sole. Divitie
conservate in malum
domini sui.
Numérotation du verset Qo. 5,13 

Pereunt
enim in
afflictione pessima.
Generavit filium qui in summa egestate erit.
Numérotation du verset Qo. 5,14 

Sicut
egressus est nudus de utero matris sue
sic revertetur
et nihil auferet secum
de labore suo.
Numérotation du verset Qo. 5,15 

Miserabilis prorsus infirmitas. Quomodo venit sic revertetur. Quid ergo
prodest ei quod laboravit
in ventum.
Numérotation du verset Qo. 5,16 

Cunctis diebus vite sue comedit
in tenebris
et in curis multis et in erumna atque tristitia.
Numérotation du verset Qo. 5,17 

Hoc itaque mihi visum bonum est10 ut comedat quis et bibat et fruatur letitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numero11 dierum vite sue quos dedit ei Deus et hec est pars illius.
10 b. e.] inv. Weber |
11 numero] -rum Weber |
Numérotation du verset Qo. 5,18 

Et omni homini cui dedit Deus divitias
atque substantiam potestatemque ei tribuit
ut comedat
ex eis et fruatur parte sua et letetur de labore suo :
hoc est donum Dei.
Numérotation du verset Qo. 5,19 

Non enim satis recordabitur dierum vite sue eo quod Deus occupet
Deliciis
cor eius.

Capitulum 5

Numérotation du verset Qo. 5,1 
marg.| {3. 84va} Ne temere quid loquaris ] etc. Dicto de curiositate sciendi, subiunxit Salomon de temeritate loquendi. Hec enim sequitur ad illam et ideo illa reprobata, reprobat istam. Sunt autem quatuor, in quibus temeritas reprobatur. In iudiciis faciendis, consiliis dandis, in testimoniis ferendis et promissionibus emittendis. Debet enim iudicium esse sententia diligenter examinata, procedens ex probationibus manifestis, vel presumptionibus violentis, ius suum unicuique assignans. Et de hoc dicitur Mt. 6.a. et Lc. 7.f.f. Nolite iudicare et non iudicabimini, Rm. 14.a. Tu quis es, qui iudicas alienum servum ? Domino suo stat, aut cadit. Stabit autem.
marg.| Et Iob. 29.c. Causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Similiter consilium debet esse deliberata sententia propter latentia incommoda omnia preconsiderans quasi vadum pretentans, ut vulgo dicitur, ut viam utiliorem et exitum faciliorem inveniat. De hoc Eccles. 32.d. Fili, sine consilio nihil facias ; et post factum non penitebis. Prv. 11.b. Ubi non est gubernator, populus corruet ; salus autem, ubi multa consilia. Similiter testimonium debet esse precognita sententia, tantum illud asserens quod cognovit. De hoc dicitur. Prv. 19.b. Falsus testis non erit impunitus : et qui loquitur mendacia, peribit. Similiter votum debet esse sententia undique ponderata. Debet enim ei vovens vires suas diligenter circumspicere et pondus eius quod vovit, attendere ; utrum, scilicet portare sufficiat. Unde definitur sic : Votum est melioris boni conceptio, animi deliberatione firmata. De hoc dicitur infra eod. Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere. Displicet enim ei infidelis et stulta promissio. Et Eccl. 8.c. Ne spondeas supra virtutem tuam ; quod si spoponderis, quasi restituens cogita. Est autem multiplex temeritas in loquendo. Prima est incertitudo eius quod quis loquitur.
marg.| De hoc Sen. Vis, inquit, sapienter loqui ? loquere quod scieris. Secunda est festinatio loquendi. Iac. 2.c.
marg.| Sit omnis homo velox ad audiendum ; tardus autem ad loquendum. Et Sen. Tardiloquum te esse volo et prope erit tibi Deus. Tertia est consideratio temporis, quo debeat loqui. Eccl. 20.c.
marg.| Ex ore fatui improbabitur parabola ; non enim dicit illam in tempore suo. Quarta est importunitas loquendi. Eccl. 22.a. Musica in luctu est importuna narratio. Quinta est loquendi usurpatio quod fit, cum aliquis impudenter se ingerit ad loquendum quod ad alium pertinet. Eccl. 32.a. Loquere maior natu, decet enim te primum verbum diligentis scientiam id est Dei, dicit Glossa Sexta est presumptio loquendi quod fit, quando iuvenis aliquis inter sapientiores et seniores loqui presumit. Eccl. 32.b. In medio Magnatorum loqui non presumas : et ubi sunt senes, non multum loquaris. Septima est inutilitas locutionis ex defectu audientium. Eccl. 32.a. Ubi non est auditus, non effundas sermonem id est ubi non est auditor, qui proficiat, dicit Glossa Octava est audacia loquendi ultra intellectum proprium, vel audientium. Eccl. 3.c.
marg.| Altiora te ne quesieris. Et in Ps. 11. Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam. Nona est loquentis inanitas, quando, scilicet pro humano favore quis loquitur. Eccl. 32.a. Non impedias musicam. Glossa id est non pro inani favore canoram eloquentiam effundas. Decima est vituperandi intentio, Eccl. 11.a. Antequam interroges, ne vituperes quemquam. Undecima est precipitata responsio. Eccl. 11.a. Antequam audias, ne respondeas verbum. Duodecima est nimia laudatio, Prv. 28.c. Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum ; sic probatur homo ore laudantium. Eccl. 11.d. Ante mortem ne laudes quemquam hominem : quoniam in filiis suis agnoscitur vir.
marg.| Sunt et alie temeritates loquendi periculose audientibus : et ex quibusdam de illis, aliis error, aliis scandalum, aliis invidia, aliis inanis gloria, aliis mala audacia, aliis mala suspicio generatur : quas omnes causa brevitatis preterimus. Predicte autem temeritates sunt periculose loquentibus. Dicit ergo.
marg.| {a} Ne temere quid loquaris] aliquo predictorum modorum. Glossa dicit, vovendo Deo, vel de Divinitate disputando, {3. 84vb} Ex. 19.b. Bestia, que tetigerit montem, lapidabitur. Sed etiam simpliciter de proximo loquendo. Unde Sen. loquens de proximo, scito te pro illo, aut contra illum testimonium dicere.
marg.| {b} Neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo] qui omnia videt, etiam occulta cordium. Et ob hoc addidit Salomon, coram Deo, ut sciat unusquisque se loqui in audientia, sive auribus Dei et facere omnia in oculis eius.
marg.| Vel ut levitatem et audaciam nostram reprimeret, qui faciles sumus ad vovendum et audaces ad disputandum de Divinitate. Unde dicit Glossa Non sit cor tuum velox ad proferendum sermonem, voti, vel nimis inquisite Divinitatis :
marg.| Unde sequitur
marg.| {c} Deus enim in celo ; et tu super terram] quasi dicat : non sis velox ad loquendum de Deo, quia nimia est distantia Dei et hominis. Sicut enim exaltantur celi a terra ; sic exaltate sunt vie mee a viis vestris : et cogitationes mee a cogitationibus vestris, dicit Dominus Is. 55.c. Vel nomine celi, Ecclesiastes intelligit lucem inaccessibilem, quam inhabitat, ut dicitur 1Tim. 6.c. Nomine terre intelligit tenebras peccatorum et ignorantie, quibus obvolutum est totum genus humanum. Et est sensus.
marg.| {b} Non sit cor tuum velox ad proferendum sermonem coram Deo] id est de secretis Divinitatis.
marg.| {c} Deus enim in celo] id est lucem inhabitat inaccessibilem, tibi tali.
marg.| {d} Et tu super terram] id est in tenebris peccatorum et ignorantie.
marg.| {e} Idcirco sint pauci sermones tui] de Deo, de quo etiam vera dicere periculosum, dicit Glossa
marg.| {f} Multas curas sequuntur somnia] ad litteram. Ex reliquiis enim cogitationum quedam somnia oriuntur, quibus cor graviter uritur. Unde cura dicitur quasi urens cor. Et ita fit, ut qui multas curas habent, sive dormiant, sive vigilent, semper sint in tormento et in igne Chaldeorum. Insinuat autem per hoc Salomon quod necesse est esse in multis curis multam vanitatem et falsitatem cogitationum. Si enim in paucis vane sunt cogitationes hominum et timide et incerte, sicut dicitur Sap. 9.c. Cogitationes mortalium timide et incerte providentie nostre. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam : et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
marg.| Et ad hoc summopere laborat Diabolus, ut scilicet cor hominis per multa dispergatur. E contrario Dominus sensum suum colligere in unum hortatur Eccl. 11.b. Fili, ne in multis sint actus tui.
marg.| {g} Et in multis sermonibus invenitur stultitia] quasi dicat : sicut qui multa cogitat, eadem frequenter somniat, ita in stultitiam incidit, qui ultra se de Deo disputat. De hoc Prv. 10.c. In multiloquio non deerit peccatum.
marg.| {h} Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere] ultra prescriptum terminum voti exspectando. Et tunc enim in mora esse iudicatur vovens et non ante. Sed si aliquis sine termini appositione votum emiserit, dicit lex : Quod sine die promittitur, incontinenti debetur. <Glossa> interlinearis continuat valde bene.
marg.| Dixerat enim : Non sit cor tuum velox ad proferendum sermonem coram Deo id est   ad vovendum Deo. (Autem) id est   sed Si quid vovisti Deo] in Baptimo, dicit alia <Glossa> interlinearis .
marg.| {i} Ne moreris reddere] De hoc Dt. 23.d. Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere : quia requiret illud Dominus Deus tuus : et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum : si nolueris polliceri, absque peccato eris. Hoc est quod dicitur Glossa super illud Ps. 75. Vovete et reddite id est si vovistis, reddite. Vovere enim voluntarium ; sed reddere necessarium est. Quid ergo dicit. <Glossa> interlinearis in Baptismo. Numquid infans voluntarie vovet in Baptismo ? Solutio. Loquitur de Baptismo adultorum, vel de obligatione patrinorum, qui vovent pro puero. Quare autem dixerit : Ne moreris reddere, adiungit.
marg.| {k} Displicet enim ei infidelis] id est non impleta.
marg.| {l} Et stulta] id est indiscreta.
marg.| {m} Promissio] sicut Iudeorum, qui dixerunt : Quecumque preceperit Dominus, faciemus. Ex. 19.d. Et postea adoraverunt vitulum. Ex. 32.a.
marg.| {3.85ra} {a} Sed quodcumque voveris] compes mentis et etate debita et que vovere potes.
marg.| {b} Redde] cito, dicit Glossa Mora enim ad se trahit periculum et nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia, sicut dicit Glossa super illud Act. 2.a. Factus est repente de celo sonus etc.
marg.| {c} Multoque melius est non vovere] que licet vovere et non vovere.
marg.| {d} Quam post votum promissa non reddere] sicut fecerunt Iudei. Et de hoc dicitur Lc. 9.g. Nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei, 2Pt. 2.d. Melius est viam iustitie non cognoscere, quam post agnitam retrorsum converti.
marg.| {e} Ne dederis os tuum, ut peccare facias carnem tuam] id est ne dicas te ex infirmitate carnis tue peccare, tamquam reflectens culpam in auctorem carnis, qui tam fragilem eam fecit : Sicut fecit Adam, Gn. 3.c. Mulier, inquit, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi et comedi. Ideo dicit Ps. 140. Ne declines cor meum in verba malitie ad excusandas excusationes in peccatis.
marg.| Vel sic.
marg.| {e} Ne dederis os tuum] nimis indulgendo gule.
marg.| {f} Ut peccare facias carnem tuam] per luxuriam. Venter enim et genitalia vicina sunt et pro vicinitate membrorum sequitur confederatio vitiorum, ut dicit Hieronymus
marg.| Vel sic.
marg.| {e} Ne dederis os tuum] alicui promittendo illicitum, vel iurando illicite.
marg.| {f} Ut peccare facias carnem tuam] promissum, vel iuramentum illicitum persolvendo, sicut ille qui iurat meretrici quod iacebit cum ea. De hoc dicit Isid. In turpi voto muta decretum, in male promissis rescinde fidem.
marg.| {g} Neque dicas coram Angelo] qui astat unicuique et omnia nuntiat Deo.
marg.| {h} Non est providentia] id est ne putes omnia casu, vel fato agi et nihil a Deo provideri.
marg.| {i} Ne forte iratus Dominus super sermones tuos] quibus dixisti non esse providentiam apud Deum.
marg.| {k} Dissipet cuncta opera manuum tuarum] etiam bona, dicit Glossa et tradat te in reprobum sensum, Rm. 1.d. Magnam enim partem glorie sue aufert Deo, qui humanarum rerum gubernationem et malorum ordinationem ei subtrahit : Maioris enim glorie est mala bene ordinare et ex illis bona elicere, quam sola bona disponere. De hoc dicitur Lam. 3.d. Quis est iste, qui dixit, ut fieret Domino non iubente ? Ex ore Altissimi non egredientur neque bona, neque mala. Item, talis aufert Deo iustitiam suam, quia dicit eum non curare merita bonorum et demerita impiorum. Et de hoc dicit Ps. 9. Propter quid irritavit impius Deum, dixit enim in corde suo non requiret.
marg.| {l} Ubi multa sunt somnia, plurime vanitates et sermones innumeri] vaticinantium circa illa, quasi dicat : non cures somnia, neque timeas, quia vana sunt.
marg.| {n} Tu vero Deum time] non somnia. Deus enim potest perdere corpus et animam in gehennam, Mt. 10.c. Somnia vero non observata, nec iuvare, nec nocere possunt. De hoc dicitur Dt. 10.b. Non inveniatur in te, qui lustret filium suum per ignem, aut qui hariolos sciscitetur, aut observet somnia. Item Eccl. 34.a. Divinatio erroris et auguria, mendacia et somnia male facientium, vanitas est : Ne dederis illis cor tuum, multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis.
Numérotation du verset Qo. 5,moraliter 
marg.| {l} Ubi multa sunt somnia] id est Philosophorum, vel philosophantium figmenta.
marg.| {m} Plurime vanitates] et pauce veritates et nulle utilitates.
marg.| {o} Si videris calumnias egenorum] id est si videris egenos ab impiis deprimi et affligi.
marg.| {p} Et violenta iudicia] potentium fieri contra innocentes.
marg.| {q} Et subverti iustitiam in provincia] a I udicibus iniquis.
marg.| {r} Non mireris super hoc negotio] tamquam Deus non iudicet vel iniuste agat.
marg.| {s} Quia excelso] id est tyranno superbo, vel iudice iniquo.
marg.| {t} Excelsior alius est] Dominus, scilicet cuius celum sedes et terra scabellum pedum eius, Is. ultimo a. Vel Excelsior alius est, scilicet Princeps, vel Iudex.
marg.| {u} Et super hos quoque] scilicet tyrannos.
marg.| {x} Eminentiores sunt alii] scilicet Angeli, qui prohiberent eos, nisi tempus exspectarent ordinatum a Deo.
marg.| {y} Et insuper universe terre Rex imperat servienti] tyranno, {3. 85rb} qui etiam in persecutione bonorum servit ei, quia dum bonos persequitur, limitat et purgat et solidat eos. Unde dicit Augustinus Unde superbit iniustus, si de illo facit flagellum Pater meus, quo me corrigit ? Filius flagellatus corrigitur et flagellum igne comburitur. Unde a Sennacherib dicitur Is. 10.d. Ve Assur, virga furoris mei. Ad hoc ergo breviter tendit tota ista series verborum, ut ordinata intelligatur universitas quasi quedam Dei Respublica et nihil ibi fieri sine causa, sicut dicitur Iob. 5. Nihil fit in terra sine causa, sed omne quod fit ibi, fit ab intelligibili aula Summi Imperatoris, ut dicit Augustinus iusta permissione et salubri ordinatione, aut efficaci voluntate.
marg.| Ideo autem dicitur, ne mireris, cum ista mala videris, quasi Deus ea, vel non possit, vel nolit, vel nesciat avertere. Unde ne male quis sentiat de eius potentia, dicitur : Universe terre imperat. Item ne de voluntate, aut de Sapientia eius male sentias, additur, Rex servienti : Ad laudem enim divine voluntatis et Sapientie pertinet quod etiam mala ei militant et serviunt.
marg.| Per hoc autem quod dicit medias potestates ; id est Angelos preesse terrenis et Principibus plane ostendit nihil inordinatum esse a summo usque deorsum et Deum malis potestatibus bene uti, etiam in persecutione bonorum, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, Rm. 8.e. Magna ergo est consolatio bonis in tot mala presentia firmam de divina Providentia tenere sententiam : qui enim credit omnia que patitur, divina, vel paterna dispositione se pati et omnia cooperari sibi in bonum, magnam recipit consolationem. Sequitur.
marg.| {z} Avarus non implebitur pecunia] Pecunia est quasi ligna, que quanto plus fuerint, non extinguunt ignem, sed augent. Unde Prv. 30.e. Ignis numquam dicit sufficit. Et Sen. Si te vis divitem facere, non divitiis addendum est, sed cupiditati subtrahendum.
marg.| Sunt autem octo cause precipue, propter quas avarus non potest impleri pecunia : Prima causa est, quia pecunia finita est, venter sive saccus cupiditatis infinitus. Unde Sen. Ex hoc dignoscitur desideria hominum utrum naturalia sint, an non ; naturalia enim finita sunt, innaturalia vero infinita. Et hoc est quod dicitur Prv. 13.d. Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insatiabilis est. Secunda causa est, quia pecunia vanitas est, que nihil replet. Et hoc patet ex ipso affectu pecunie, quia exhaurit et evacuat possidentes. Unde Beata Virgo dixit : Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes, Lc. 1.e. Et Tullius dicit : Si eque fraudas, rapis, cupis, utheri, eque vacuus es, ut heri ; esuries enim ex sola vacuitate est. Tertia causa est, quia pars pecunie cedit in ventrem avari : Horrea enim et cellaria et stabula et grangie et arce et scrinia sunt ventres avarorum ; et tamen pars pecunie ipsorum et crescente pecunia, crescit venter avari, quare impossibile est ventrem avari impleri pecunia. Quarta causa est, quia cupiditas ignis est ; pecunia vero sunt ligna et ideo crescente pecunia, crescit cupiditas ; unde non potest impleri pecunia, sicut ignis non potest ligno satiari. Et hoc est quod dicitur : Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Quinta causa est, quia quelibet pars divitiarum secum affert aliquid vacui id est paupertatis et defectus.
marg.| Verbi gratia : Cum auro et argento venit defectus custodum, arcarum, serarum, clavium id est tunc incumbit necessitas talia inquirendi et postea venit necessitas implendi et timor custodiendi ; tandem dolor in amissione, vel dimissione. Sexta causa est, quia pecunia non est impletiva huius loci id est cordis humani. Sicut enim sapientia, vel gratia non est repletiva burse, ita pecunia non est repletiva mentis humane. Septima causa est, quia nullum corpus simul et semel potest replere duo loca diversa ; diversa vero loca sunt mens avari et bursa eius ; et ideo cum Pecunia bursam impleat, mentem replere non potest et ideo avarus non impletur pecunia. Octava causa est, quia fames avaritie in corde est, cuius cibus est pecunia, que non in corde, sed in area mittitur. Et ideo {3. 85va} fames avari non extinguitur ; sicut si quis cibum quem venter esurit, non in ventrem, sed in cophinum mitteret, numquam famem ventris sedaret. Et ideo omnis avarus stultissimus est, qui mittens pecuniam in bursam, mentem putat replere, sicut mittens cibum in cophinum ventrem estimat satiare.
marg.| Denique cor avari quasi saccus pertusus est et quicquid in eum mittitur, cadit in terram et ideo non impletur. Unde Aggei 1.b. dicitur de avaro : Congregavit mercedes et misit eas in sacculum pertusum. His de causis dicit Salomon : Avarus non implebitur pecunia.
marg.| {a} Et qui amat divitias] non dicit, qui habet : [fructum non capiet ex eis
marg.| nec hic, nec in futuro. Licet multiplex sit fructus pecunie. Primus quidem est copia id est plenitudo cordis, sive satietas, sicut dicit Tullius. De hoc certum est, qui amat divitias, non hunc fructum capiet ex eis, quia amor iste ignis est, omnia usque ad consumptionem devorans. Secundus fructus est redemptio anime ipsius possidentis, sicut legitur Prv. 13.b. Redemptio anime viri proprie divitie. Et Dn. 4.e. Peccata tua eleemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Tertius fructus est emptio regni celorum, nam per hoc potest emi. Unde Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula. Et Augustinus Prebe tectum et accipe celum. Quartus fructus est patrocinia, sive suffragia pauperum, que nobis per has divitias possumus acquirere. De hoc dicit Gregorius Pauperes non sunt despiciendi ut egeni, sed rogandi ut patroni, 1Cor. 9.b. Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus ? Quintus fructus vite presentis, ac future promissio, 1Tim. 4.c. Exercitatio corporis ad modicum utilis est : pietas vero ad omnia utilis est, promissionem habens vite, que nunc est et future.
marg.| Omnes hi fructus non possunt ex divitiis capi, nisi aliquo dictorum modorum fuerint seminate ; sed qui amat, nullo modo seminat. Unde patet quod dicitur hic : Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. Sunt enim quasi simus, qui dispersus utilis est, congregatus fetidus. Preterea qui amat divitias sistit in eis per amorem et nihil ulterius querit. Et ideo fructus aliquos non capiet ex eis, nisi forte fructus dicatur pena eterna que eis promittitur. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus.
marg.| {b} Et hoc ergo] scilicet amare divitias.
marg.| {c} Vanitas] est cupiditatis, que facit hominem vanum et vacuum a plenitudine virtutum. Unde Eccl. 10.b. Nihil iniquius quam amare divitias, hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua. Et ideo vacuus est interius. Quare autem amare divitias vanitas sit ostendit, quia.
marg.| {d} Ubi multe sunt opes ] etc. Primum autem quod comedit, sive consumit eas, est propria corruptibilitas. Omnes enim divitie temporales, aut erugini, aut rubigini obnoxie sunt, sicut aurum et argentum et alia metalla, aut tineis et putredini, ut vestes : aut uredini et aurigini, aliisque pestilentiis, ut arbores et sata : aut ruine et combustioni, ut domus et cetera edificia ; aut putrefactioni, ut victualia. Secundum est nostra necessitas, hoc manifestum est. Tertium est aliena rapacitas. Quartum est superbia, quam pariunt divitie. Unde 1Tim. ultimo d. dicitur : Divitibus huius seculi precipe non alta sapere. Ubi dicit Augustinus Non expavit Apostolus divitias, sed morbum illarum, vermis enim divitum superbia. Quintum est multitudo familie, quam ipse opes requirunt.
marg.| Propter hoc dicit Salomon : Ubi multe sunt opes, multi et qui comedunt eas ; sicut ubi multa sunt cadavera, ibi multitudo vulturum et corvorum et canum ; et ubi multe segetes, ibi multitudo avium. Generaliter verum est, ubi multitudo sive copia pastus, ibi convenit multitudo ferarum et avium. Propter hoc dicit Sen. de familia divitum : Predam sequitur turba ista, non hominem.
marg.| {3. 85vb} {e} Et quid prodest possessori, nisi quod cernit ] etc. quasi dicat : nil plus quam alii, nisi quod videt eas quando vult oculis suis, imo asini sui, vel suis id est divitiarum. Habet enim avarus oculos a divitiis et luxuriosus a deliciis et superbus ab honoribus ; et ideo nihil aliud videre prevalent, nisi divitias, vel delicias, vel honores. Unde Za. 5.c. Hic est oculus eorum in universa terra ; omne enim quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite. Habet autem avarus tria de divitiis, propter que somniat se esse divitem cum nihil habeat, scilicet sollicitudinem, nomen et visum. Sed revera nec sollicitudo, nec nomen, nec visus divitiarum divitem faciunt, sed dominatio ; Dominus enim divitiarum dives est, non visor, vel custos. Propter quod dicit Ps. 75. Dormierunt somnum suum omnes viri divitiarum et nihil invenerunt in manibus suis.
marg.| Mirabilis, imo miserabilis fatuitas est oculos figere in sterquilinium, quasi in speculo et ideo putare se divitem. Propter hoc dicitur Eccl. 41.c. Sapientia abscondita et thesaurus invisus, que utilitas in utrisque ? quasi dicat : hoc solum utilitatis habet thesaurus quod videtur.
marg.| {f} Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat, saturitas autem divitis non sinit eum dormire] ad litteram verum est hoc de corporali comestione et operatione : Nam moderata refectio et operatio somnum dulcificant et quietant et etiam digestionem iuvant. Unde Eccl. 31.c. Somnus sanitatis in homine parco dormiet usque mane et anima illius cum ipso delectabitur. E contrario, otium et ingurgitatio somnum amaricant et turbant et digestionem impediunt. Unde Eccl. 41.c. Vigilia et cholera et tortura viro infrunito. Et Tullius dicit : Cum videris istos epulones velut opimos boves stertere et sudare, tunc intelliges eos qui maxime sequuntur voluptatem, minime assequi quod sequuntur.
Numérotation du verset Qo. 5,moraliter 
marg.| {h} Operanti] bona.
marg.| {f} Dulcis est] postea.
marg.| {g} Somnus] contemplationis.
marg.| {i} Sive parum, sive multum comedat] de pane sacre Scripture.
marg.| {k} Saturitas autem divitis] id est plenitudo marsupiorum et horreorum.
marg.| {l} Non sinit eum dormire] hoc somno, de quo dicitur, Gn. 28.c. Cum evigilasset Iacob de somno, ait : Vere Dominus in loco isto et ego nesciebam. Et multi sunt adhuc qui nesciunt, quia nondum dormierunt hoc somno.
marg.| {m} Est et alia infirmitas pessima] divitis avari.
marg.| {n} Quam vidi sub Sole] id est in mundo id est in mundanis, que sub Sole laborant.
marg.| {o} Divitie conservate in malum] id est in peccatum, vel in periculum [Domini sui
marg.| imo potius servi sui, vel mariti. Et suggillat hic Salomon stultitiam avarorum, qui divitias suas credunt firmitatem suam, secundum quod dicitur Prv. 10.b. Substantia divitis urbs fortitudinis eius. Ipse vero vocat eas hic infirmitatem pessimam. Malam, quia innitentem, vel confidentem in eis corruere faciunt. Unde Prv. 11.c. Qui confidit in divitiis suis, corruet. Peiorem,
marg.| Δ quia
Numérotation du verset Qo. 5,moraliter 
marg.| {m} Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub Sole] hec scilicet.
marg.| {o} Divitie conservate in malum] imo in mala   Domini sui. Multa enim sunt mala. Primum est malum inquinationis : De hoc dicitur Habacuc 2.b. Ve ei, qui multiplicat non sua, usquequo aggravat contra se densum lutum ? Hoc est lutum Egyptiacum, in cuius exportatione filii Israel affligebantur, Ex. 1.c. Et adhuc tot cophinos huius luti habet quisque in humeris, quot prebendas habet in loculis. Unde patet quod in multis cophinis serviunt multi Presbyteri spiritualiter. Secundum est malum deplumationis, sive depilationis mentis : Sicut enim virgule viscate aviculas, que se illis affricant, a volatu
marg.| * prepediunt
marg.| {o} Divitie conservate in malum Domini sui. Exponitur et de divitiis scientiarum, que in malum Domini conservantur, quando quis non operatur secundum scientiam suam. Unde Lc. 12. Servus sciens voluntatem Domini sui et non se preparavit et non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis. Ideo dicitur Iac. 3.a. Nolite plures magistri fieri, scientes, quia maius iudicium sumitis.
marg.| Iste sunt littere mortis sue, quas quilibet nostrum contra se defert ad iudicium, sicut Urias detulit litteras mortis sue, 2Rg. 11.c. Iste adversarius, cui consentire iubemur in via, ne tradat nos Iudici et Iudex ministro, Mt. 5.d. Aliter etiam divitie bonorum operum et virtutum hic
marg.| Λ accipi
marg.| {3. 86ra} Δ quia securitatem et pacem omnem auferunt : et timiditatem omnem inducunt : Faciunt enim timere eruginem et rubiginem, furem et tineam, nubes, grandines, ventos, pluvias, aves, feras, mortem : et quid infirmius quam hec ? Unde Iob. 15.c. Sonitus terroris semper in auribus eius : et cum pax sit, ipse semper insidias suspicatur. Et Eccles. 41.a. O mors, quam amara est memoria tua homini iniusto et pacem etc. Pessimam : quia letitiam mentis auferunt et tristitiam seculi inducunt, que mortem operatur eternam, ut legitur 2Cor. 7.c. Et de hoc dicitur Iac. 5.a. Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris, que advenient vobis.
marg.| Divitie vestre putrefacte sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum eruginavit : et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis.
marg.| {a} Pereunt enim in afflictione pessima] ipsius possessoris : qui afflictus fuit afflictione laboris in acquirendo et hec afflictio mala est Afflictus etiam fuit afflictione timoris in conservando et hec afflictio peior est.
marg.| Afflictus etiam fuit afflictione doloris in amittendo et hec afflictio pessima est : in qua pereunt divitie ; non mundo, cui remanent, quia sue erant : sed illi, cuius non erant, nisi ut custodis. Et signanter dicit, pereunt id est
marg.| Δ perfecte
marg.| * prepediunt vel deplumant ; et spineta aviculas, que se illis affricaverint, depilant : Sic bona temporalia, que Augustinus bona viscata vocat et Dominus spinas. Mt. 13.c. illos, qui se affricant eis per amorem, spoliant bonis cogitationibus et sanctis affectionibus : que sunt velut plume et lana anime. Unde fit, ut anima sic deplumata et depilata nequeat volare ad celum, sed circa terram vertitur et muscis diversarum sollicitudinum miserabiliter stimulatur. Tertium est malum deceptionis, quia copiam et satietatem, que est animi plenitudo promittunt : et non solum non solvunt, sed etiam famem augent et exinaniunt comedentem. Unde Io. 4.b.
marg.| Qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum. Propter hoc Dominus vocat fallaces divitias. Mt. 13.c. Et Ps. 4. mendacium et vanitatem. Et Augustinus dicit : Omnia sunt mendacia preter Christum ; quia solus quod promittit, exolvit. Quartum est malum onerationis : sua enim misera ministratione onerant divitie amatores suos, ut numquam ad sublime contemplationis vel orationis ascendere possint. Unde super illud Mt. 16.d.
marg.| Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te : dicit Beatus Bernardus.   Recte, Petre : non enim Christum sequi poteras oneratus. Et Sen. dicit : Nemo cum sarcinis enatat. ] Et Dominus Lc. 19.e. Quia difficile, qui pecuniam habent, in regnum Dei introibunt. Quintum est malum illaqueationis. Sicut enim laquei, vel muscipule capiunt mures et aves et feras ; sic divitie stultissimos homines. Et de hoc Sap. 14.b. Creature Dei facte sunt in odium hominum et in muscipulam pedibus insipientium. Sicut mus, vel avis in muscipula escam credit capere, sed capitur ; sic anima cupidi capere divitias per acquisitionem se credit, sed ab eisdem miserabiliter capitur. Unde sit, ut dicit Augustinus iusto Dei iudicio, ut a divitiis, quas iniuste acquirere voluit, captivus iustissime teneatur. De hoc dicitur Eccles. 23.c. Anima calida quasi ignis ardens non extinguetur, donec aliquid glutiat. Sextum est malum delusionis : sicut enim somniantes contractare manibus poma aurea, aut lapides pretiosos se putant et deluduntur ; ita divites huius mundi adeo somnia pro veritate amplectuntur : ut neminem audire possint, qui suadere valeat eis phantasmata somniorum esse, que se contractare credunt. Et hoc est quod dicit Ps. 75. Dormierunt somnum suum omnes viri divitiarum et nihil invenerunt in manibus suis. Iob. 20.b. quasi somnium avolans non invenietur : transiet sicut visio nocturna. Septimum est malum depauperationis. ad litteram enim in tanta paupertate et inedia detinent amatores suos divitie : ut nec comedere, nec bibere ad satietatem, nec vestiri ad sufficientiam ; nec etiam dormire patiantur ; sed nudos omni grandinationi et tempestati exponunt : terram rodere compellunt, instar serpentis, cui dictum est : Terram comedes omnibus diebus vite tue. Iob. 30.a.
marg.| Egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria et mandebant etc.
marg.| Octavum est malum vilificationis. Que enim maior vilitas, quam animam suam venalem exponere pro obolo, vel pro ovo, vel si quid vilius in pretium deduci potest ? Eccl. 10.b.
marg.| {3. 86rb} Nihil iniquius quam pecuniam amare : hic enim et animam suam venalem habet. Adhuc est maior vilitas. Stercori coacervando totum se dedit avarus ; totum enim studium eius est stercora congregare in acervos. Et de hoc dicitur Hab. 2.b. Ve ei, qui multiplicat non sua : usquequo aggravat contra se densum lutum ? ut uno verbo concludam vilificationem avari ; ipse vas stercorum est, sicut legitur Os. 8.c. Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum : quia ipsi ascenderunt ad Assur : Nonum est malum inquietationis, sive vexationis. Vexationes enim et inquietationes litium et bellorum et discursus mercatorum, sole divitie adduxerunt in mundum.
marg.| Nam sicut morsus canum et latratus comitantur cadavera ; sic lites et bella divitias : Et hoc iustissimo Dei iudicio : quo iuris naturalis iniuria vindicatur quod omnia instituit esse communia.
marg.| Et sicut cadaver non potest tutum esse in medio canum et avium ; sic nec dives in medio cupidorum. Divitie enim in medio cupidorum, sunt quasi cibus, aut potus in medio esurientium ; aut sitientium. Sen. Vicinus dives mutat cupiditatem.
marg.| Decimum est malum immersionis. Onus enim administrationis temporalium mola asinaria vocatur : Mt. 18.a. et Mc. 9.f. Que alligata collis divitum, submergit eos in profundum cupiditatis. Et ve illis, qui damnationem huiusmodi non solum non intelligunt ; sed etiam gloriam reputant : quibus quanto maior mola alligata est id est quanto magis in profundum sunt mersi, tanto gloriosiores se reputant. Et hoc : quia quanto sub maiore onere divitiarum sunt ; tanto se eminentiores arbitrantur.
marg.| Hec est mola, in qua Samson excecatus molebat Idc. 16. velut compedes : in quibus avarorum pedes id est affectus constricti miserabiliter tenentur. Quod intellexisse videtur. Ps. 68. cum diceret : Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Duodecimum est malum incarcerationis in carcere Diaboli ad modum Ursi, vel Simie. Ursus enim ad palum fixum ligatur : quod trahere non potest, Sed circumire.
marg.| Simia vero trunco mobili ligatur : ut fuge eius velocitas retardetur. Similiter divitiarum, quedam sunt mobiles ; quedam immobiles. Et ideo cupidorum quidam alligati sunt immobilibus divitiis, velut ursi ; ut non possint elongari ultra quam patiatur catena, qua ligati sunt illi. Unde Pharao dixit filiis Israel : Verumtamen longius ne abeatis Ex. 8.g. Alii sunt alligati mobilibus, instar Simie, que nec prius ambulare potest, donec truncum suum in humeris posuerit : ita illi non possunt aliquo ire, nisi sarcinas suas collegerint in humeris suis.
marg.| Tertium decimum est malum expugnationis. Sicut comportatur agger ad implendum fossatum castri quod oppugnatur ; sic aggerem divitiarum comportat avarus et implet vallum paupertatis et humilitatis, ut planus sit accessus Diabolo impugnanti. De hoc dicitur, Hab. 2.d. Ve qui congregat avaritiam malam domui sue, ut sit in excelso nidus eius : et liberari se etc. Unde supra Hab. 1.c. dixerat : Super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam. Quartumdecimum est malum idololatrie. Avaritia enim idololatria est : sicut dicit Apostolus Eph. 5.b. Nam avarus terram, quam pedibus corporis calcat ; inclinatione capitis mentis adorat. Inclinatio enim cordis amor est, ut dicit Beatus Dionysius. Avarus singula sterquilinia adorat. Sicut enim mos est devotis fidelibus, ut viso altari inclinent capita : sic avarus viso acervo stercorum id est divitiarum, cor statim ad eas adorandas inclinat per amorem.
marg.| Plus facit : quia ieiunat divitiis et vigilat et breviter se totum immolat eis ; et spem et amorem, que in Deum habere debuit in eis ponit ; et ideo avaritia idolorum servitus dicitur.
marg.| Quintumdecimum est malum absorbitionis.
marg.| Adeo absorptus est dives a divitiis : ut se in illis nec videat, nec reputet. Nonne absorptus est totus, qui membra sua facit domos et vineas et ceteras possessiones suas ? Unde si domus comburitur, dicit se combustum ; si vinea grandinatur dicit se grandinatum. Propter hec igitur et alia mala dicitur hic : Divitie conservate in malum Domini sui etc.
marg.| Λ accipi possunt : Que in malum Domini sui conservantur : quando inde superbit et alios aspernatur : De quibus dicitur Iob. 20.b.
marg.| Divitias, quas devoravit, evomet et de ventre illius extrahet eas Deus.
marg.| Generaliter autem tria insunt divitibus ex parte quidem :
marg.| Λ divitiarum,
marg.| {3. 86va} Δ perfecte abeunt ab ipso congregatore : In morte enim ipsum derelinquunt : nullum sui vestigium preter spinas gehennalis incendii nutrimentum id est preter peccata sola relinquentes. Vel ideo dicitur afflictio pessima : quia de amissione compedum et vinculorum solutus est quibus ligatus fuerat. Item talis est afflictio de amissione divitiarum, qualis esset dolor Regis de amissione modici simi de stabulo suo. Magnus enim Rex est unusquisque Electorum : qui baptismalis unctionis gratiam assecutus est : Fimus vero in stabulo est pecunia in domo. Item pessima afflictio dicitur, que affligit per tristitiam : de qua Eccl. 25.c.
marg.| Omnis plaga tristitia cordis est. Item in hoc est afflictio ei : quia cum ipse sit dives, heres eius erit in summa egestate. Et hoc est quod sequitur :
marg.| {a} Generavit filium, qui forte in summa egestate erit] amissis vel male consumptis divitiis patris sicut filius prodigus, Lc. 15.c.
marg.| {b} Sicut egressus est nudus] uterque, scilicet.
marg.| {c} De utero matris sue] nascendo :
marg.| {d} Sic revertetur] in terram moriendo.
marg.| {e} Et nihil auferet secum] moriens.
marg.| {f} De labore suo] quo laboravit sub Sole. De hoc dicit Iob. 1.d. Nudus egressus sum de utero matris mee ; et nudus revertar illuc 1Tim. 6.b. Nihil intulimus in hunc mundum ; haud dubium quia nec auferre quid possumus. Ps. 48. Dives, cum interierit, non sumet omnia ; neque descendet cum eo gloria eius.
marg.| {g} Miserabilis prorsus infirmitas] que totius vite comes est inseparabilis ; et tam miserabili morte et casu periculosissimo terminatur.
marg.| {h} Quomodo venit] nascendo.
marg.| {i} Sic revertetur] moriendo.
marg.| De putredine venit et in putredinem revertetur. Iob. 17.d. Putredini dixi, pater meus es ; mater mea et soror mea vermibus. De terra venit et in terram revertetur, Gn. 3.d. Pulvis es et in pulverem reverteris. Eccl. 17.a. Deus de terra creavit hominem ; et secundum imaginem suam fecit illum ; et iterum convertet illum in ipsam.
marg.| Pauperrimus venit et pauperrimus revertetur. Iob. 27.d.
marg.| Dives cum dormierit, nihil secum auferet ; aperiet oculos suos et nihil inveniet.
marg.| {k} Quid ergo prodest ei quod laboravit] congregando divitias ; [In ventum id est in vacuum.
marg.| Λ divitiarum. Primum est nomen dominationis ; quia domini vocantur, cum tamen servi sint et dispensatores familie.
marg.| Secundum est onus, labor, sollicitudo. Tertium est peccatum. Primo, ei illuditur. Secundo, servus servorum suorum efficitur. Tertio, pene inferni obligatur. Sequitur.
marg.| {m} Cunctis diebus vite sue comedit in tenebris] id est de nocte. ad litteram : differens prandium usque ad noctem propter hospites supervenientes : et ne bis comedat propter ruborem ; quia tam viliter comedit quod erubescit in die comedere. Vel in tenebris, spiritualibus, scilicet peccati et ignorantie ; quibus obcecatus non videt, quid comedat, sicut talpa.
marg.| {o} Et in curis multis] pro acquirendis divitiis.
marg.| {p} Et in erumna] pro conservandis ?
marg.| {q} Atque tristitia] timore amittendi. In tristitia enim comedit avarus ; quia videt cor suum singulis morsellis a familia sua comedi.
marg.| {r} Hoc itaque visum est mihi bonum] respectu avari.
marg.| {s} Ut comedat quis et bibat et fruatur letitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub Sole numero dierum vite sue, quos dedit ei Deus] quasi dicat : melius est frui bonis presentibus in letitia et iucunditate, quam divitias conservare. Ibi enim est miseria et sollicitudo ; hic autem ad minus est parva voluptas.
marg.| {x} Et hec est pars illius] scilicet, comedere et bibere in letitia.
marg.| {y} Et omni, cui dedit Deus divitias atque substantiam] id est divitias, quibus sustentetur. Et loquitur in persona infirmorum.
marg.| {3. 86vb} {a} Potestatemque ei tribuit (Deus ) ut c  omedat ex eis] quod datur omnibus : sicut dicit infra 5.a.
marg.| {b} Et fruatur parte sua] in presenti.
marg.| {c} Et letetur de labore suo] comedendo et bibendo et quiescendo.
marg.| {e} Hoc est donum Dei] dicunt infirmi.
marg.| {f} Non enim satis recordabitur dierum vite sue] quasi dicat : vere melius est frui acquisitis, quam egere inter divitias : ut facit, avarus.
marg.| {f} Non enim satis] id est sufficienter.
marg.| {g} Recordabitur] avarus.
marg.| {h} Dierum vite sue] preterite : quia semper se credit amplius victurum. Et unde hoc ?
marg.| {i} Eo quod Deus occupet] id est occupari permittat :
marg.| {k} Delitiis cor eius] quibus excecatus et irretitus, non satis recordabitur dierum vite sue preterite : dolendo quod male vixerit. Vel dierum vite sue id est internorum gaudiorum, que amisit. Quod si satis id est sufficienter recordaretur istud gaudium et presens verteretur in merorem.
Numérotation du verset Qo. 5,mystice 
marg.| {m} Cunctis diebus vite sue comedit] hereticus panem erronee doctrine, vel carnalis voluptatis.
marg.| {n} In tenebris] id est in abscondito. Prv. 9.d. Aque furtive dulciores sunt : et panis absconditus suavior.
marg.| {o} Et in curis multis] pervertendo alios. Unde Mt. 23.b. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite : qui circumitis mare et aridam : ut faciatis unum proselytum.
marg.| {p} Et in erumna atque tristitia] pre timore revelandi : et dolore non proficiendi in perversione aliorum.
marg.| {r} Hoc itaque] dicit Salomon : mihi visum est bonum, ut comedat quis et bibat spiritualem cibum et potum : id est corpus et sanguinem Christi.
marg.| {t} Et fruatur letitia] mentis.
marg.| {u} Ex labore suo] non alieno, inde vivendo : et pauperibus largiendo hilariter. Hilarem enim datorem diligit Deus, 2Cor. 9.b.
marg.| {x} Et hec est pars illius] quem, scilicet hilariter largitur pauperibus, secundum illud :
marg.| Quas dederis solas, semper habebis opes.
marg.| {y} Et omni homini cui dedit Deus divitias] virtutum, vel bonorum operum.
marg.| {z} Atque substantiam] bonorum naturalium.
marg.| {a} Potestatemque ei tribuit, ut comedat ex eis] modo spe, tandem re.
marg.| {b} Et fruatur parte sua] in futuro.
marg.| {c} Et letetur] in futuro.
marg.| {d} De labore suo] id est pro labore suo, non alieno : modo spe retributionis et postea ipsa re.
marg.| {e} Hoc est donum Dei] quia non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis, Rm. 8.d.
marg.| {f} Non enim satis recordabitur] homo.
marg.| {h} Dierum vite sue] id est gaudiorum eterne vite, ad quam creatus est.
marg.| {i} Eo quod Deus occupet] inspirando.
marg.| {k} Delitiis] spiritualibus [cor eius
marg.| quasi dicat : non plene cogitabit homo dies vite eterne, donec videat facie ad faciem : cuius visio perfecta est beatitudo : Tamen aliquo modo cogitabit, quia Deus inspirat ei delitias spirituales.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Qo. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=29&chapitre=29_5)

Notes :