Capitulum 10

Numérotation du verset Qo. 10,1 

Musce morientes
perdunt suavitatem
unguenti. Pretiosior est sapientia
Parvaque
gloria1 ad tempus stultitia.
1 parvaque gloria] et gloria parva Weber
Numérotation du verset Qo. 10,2 

Cor
sapientis in dextera eius
et cor stulti in sinistra illius
Numérotation du verset Qo. 10,3 

sed et in via
stultus ambulans
cum ipse insipiens
sit. Omnes stultos
estimat.
Numérotation du verset Qo. 10,4 

Si spiritus
Potestatem habentis
ascenderit super te
locum tuum ne dimiseris
quia curatio
cessare faciet peccata maxima.
Numérotation du verset Qo. 10,5 

Est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens
a facie principis,
Numérotation du verset Qo. 10,6 

positum stultum
in dignitate sublimi
et divites
sedere deorsum.
Numérotation du verset Qo. 10,7 

Vidi
servos
in equis
et principes
Ambulantes
quasi servos
super terram.
Numérotation du verset Qo. 10,8 

Qui fodit foveam
incidet in eam
et qui dissipat sepem
Mordebit
eum coluber.
Numérotation du verset Qo. 10,9 

Qui
transfert
Lapides
affligetur in
Eis
et qui scindit ligna
vulnerabitur ab eis.
Numérotation du verset Qo. 10,10 

Si retunsum fuerit
ferrum
et hoc non ut prius
sed hebetatum fuerit2
2 fuerit] erit Weber
multo labore
exacuetur3
3 exacuetur] exacuatur Weber
et
post industriam sequetur4
4 sequetur] sequitur Weber
sapientia.
Numérotation du verset Qo. 10,11 

Si mordeat serpens
in silentio
nihil eo minus habet
qui occulte detrahit.
Numérotation du verset Qo. 10,12 

Verba oris sapientis
gratia et labia
Insipientis
precipitabunt eum.
Numérotation du verset Qo. 10,13 

Initium verborum eius
stultitia et novissimum oris illius error pessimus.
Numérotation du verset Qo. 10,14 

Stultus verba multiplicat.
Ignorat homo
quid ante se fuerit et quod post futurum est, quis
poterit ei5 indicare ?
5 poterit ei] illi poterit Weber
Numérotation du verset Qo. 10,15 

Labor
Stultorum
affliget
eos qui nesciunt
in urbem pergere.
Numérotation du verset Qo. 10,16 

Ve tibi terra
cuius rex
est puer
et cuius principes
mane comedunt.
Numérotation du verset Qo. 10,17 

Beata
Terra
cuius rex
nobilis est
et cuius principes
vescuntur in tempore
Suo
ad reficiendum
et non ad luxuriam.
Numérotation du verset Qo. 10,18 

In pigritiis
Humiliabitur
Contignatio
et in infirmitate manuum
perstillabit
domus.
Numérotation du verset Qo. 10,19 

In risu
faciunt panem
et6 vinum ut epulentur bibentes7.
6 et] ac Weber |
7 bibentes] viventes Weber |
Et
pecunie obedient omnia.
Numérotation du verset Qo. 10,20 

In cogitatione tua regi
ne detrahas
et in secreto cubiculi tui
ne maledixeris diviti
quia et aves celi
portabunt8
8 et aves celi portabunt] avis coeli portabit Weber
vocem tuam
et qui
habet
pennas
annuntiabit
sententiam.

Capitulum 10

Numérotation du verset Qo. 10,1 
marg.| Musce morientes ] etc. Sapientia duo bona facit, odorem, scilicet bone fame et suavitatem conscientie. Unde Balsamus nuncupatur. Eccl. 24.b. Et unguentum compositionis opere unguentarii factum. Ex. 30.c. De quo dicitur 1Io. 2.d. Unctio docebit vos de omnibus. Sed unguentum istud commaculant peccatores et importune cogitationes. Illi odorem fame auferunt, iste suavitatem conscientie perdunt.
marg.| Et de utrisque dicit Salomon.
marg.| {c} Musce morientes ] id est peccatores inquieti, immundi ut musce.
marg.| {d} Perdunt ] id est amittunt in se et perdunt id est destruunt in aliis.
marg.| {e} Suavitatem unguenti ] id est divine gratie, vel divine Sapientie, quo ungitur anima ad suavitatem, ad dignitatem, ad speciositatem, ad fragrantiam, ad suavitatem. Recte autem dicuntur peccatores musce. Primo, quia de immunditia oriuntur. Unde Iob. 14.a. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? Item quia immunditiis adherent et loca immunda frequentant. Unde Ier. 2.e. Omnes, qui querunt eam ; non deficient : in menstruis eius invenient eam.
marg.| {3. 97vb} Item quia inquieti sunt. Unde Ier. 14.b. Hec dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos et non quievit et Domino non placuit Is. 57.d. Impii quasi mare fervens quod quiescere non potest. Item musce scabiosos, tineosos, ulcerosos circumeunt et sequuntur. Eccl. 13.c. Omnis homo simili sibi sociabitur : sicut communicabit lupus agno aliquando ; sic peccator Iusto. Item musce importune sunt et infeste et tumultuose ; sic peccatores : unde et per cyniphes Egyptios designantur. Ex. 8.c. Recte ergo dicit.
marg.| {c} Musce morientes ] id est peccatores.
marg.| {d} Perdunt suavitatem unguenti ] id est destruunt, primo in se, deinde in aliis, quos corrumpunt. Prv. 21.c. Thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo Iusti et imprudens homo dissipabit illud. Alio modo.
marg.| {c} Musce morientes ] sunt immunde et improbe, ac volatiles et pungitive cogitationes et affectiones. Que.
marg.| {d} Perdunt ] id est destruunt.
marg.| {e} Suavitatem unguenti ] id est devotionem orationis ; non tamen substantiam, vel meritum, vel premium, nisi eis consensus adhibeatur, imo eiusdem meriti est muscosa oratio, ut ita dicam et a muscis libera, cum ex eadem caritate procedunt. Veruntamen loco suavitatis et devotionis habet ista muscosa oratio nobilem victoriam, qua, scilicet ab huiusmodi muscarum importunitate evincitur et eripitur strenuitate mirabili. Nulla enim sunt acriora certamina, nulli nobiliores triumphi, quam istarum muscarum debellatio. Quod evidenter apparet in his cogitationibus blasphemie, de quibus, certum est nobis quod qui eas patiuntur, vellent commutasse certamen eorum in discrimen martyrii, vel in quascumque febrium passiones. Igitur viriliter agentibus, muscarum improbitas occasionem victorie parat pariter et corone. Morientes autem dicuntur, vel quia in seipsis morientes sunt, nisi nos ipsi eas negligentia nostra aut morositate nutrierimus ; vel quia a strenuis cito occiduntur : et statim ut nascuntur, moriuntur. Qui muscas istas ab ungento et sacrificio orationis, prout potest, non abigit : Deo, cui offert ipsum, abominabile reddit et provocat ad vomitum ; sicut qui ferculum preciosum alicui apponeret totum desuper muscarum agminibus coopertum. Propter hoc Abraham volucres abigebat a sacrificio suo. Gn. 15.c. ne Deo fieret abominabile. Item nemo habitat libenter in domo plena muscis, imo fugit et abominatur eam ; sic Deus mentes muscosas declinat. Et hoc est quod dicitur Sap. 1.a. Perverse cogitationes separant a Deo. Qui igitur muscas a se non abigit ; Deum abigit. Non enim ipse est Beelzebub id est vir muscarum, licet hoc Pharisei Christo falso imponerent. Mt. 12.b.
marg.| Multi sunt etiam claustrales Beelzebub et negligunt.
marg.| Sed queret aliquis, quomodo posset se defendere ab his muscis ? Respondeo tribus modis, sicut et a muscis materialibus.
marg.| Prima defensio est operimentum sancte occupationis.
marg.| Qui enim otiosus est, quasi nudus muscis istis expositus est ; qui vero sancta operatione totaliter occupatus est, velut operimento ab eis protegitur ; ita ut non sentiat punctiones earum. Secunda defensio est abiectio et diffugatio earum flagello id est lectione sacrorum eloquiorum : que et flatum facit et strepitum, quo musce terrentur et fugantur. Unde Sap. 15.b.
marg.| In hoc ostendisti inimicis tuis, vel nostris ; quia tu es, qui liberas ab omni malo : illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas anime illorum : quia digni erant ab huiusmodi exterminari : filios autem tuos, nec Draconum, nec venenatorum vicerunt dentes : misericordia autem tua adveniens sanabit illos : in memoria enim sermonum tuorum exterminabuntur. Item disciplina bonum emuscarium est. Unde aliqui cum infestantur ab huiusmodi muscis, aliqua se afflictione disciplinant et liberantur.
marg.| Tertia defensio est frigus id est timor divini iudicii quod omnino eas interficit, sicut muscas visibiles istud frigus materiale, Item.
marg.| {c} Musce morientes ] sunt detractores, qui morsu amarissimo.
marg.| {d} Perdunt suavitatem unguenti ] id est odorem bone fame, dum bona opera vel attenuant, vel inficiunt, vel invertunt. Unde dicit Glossa [Musce morientes perdunt suavitatem ungenti
marg.| sic malum inter bonos. Unde Corrumpunt mores bonos colloquia mala, 1Cor. 15.e. Et secundum hoc potest intelligi unguentum sermo doctrine, vel sancte exhortationis ex aromatibus sacrorum eloquiorum confectum. Iuxta illud Prv. 27.b. Unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis omnia dulcorantur. Huius unguenti suavitatem vaniloquia adulatorum, vel detractorum a cordibus Magistrorum et a cordibus auditorum sepe disperdunt ; quia dum ad hoc intendit ipse, qui docet, vel predicat, inefficax efficitur sermo eius.
marg.| {3. 98ra} {a} Pretiosior est Sapientia parvaque ] etc. Duobus modis exponitur hoc, ut videntur innuere quedam glossule. Primo, ut Sapientia et gloria sint nominativi casus et stultitia ablativi. Et dicitur stultitia ad tempus, gloriosa arrogantium ostentatione Sapientie procedentes. Et dicitur stultitia ad tempus, quia modico tempore durat. Unde Io. 20.a. Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram quod laus impiorum brevis sit et gloria hypocrite adinstar puncti. Hac igitur stultitia id est stulta et stulte ostentationis gloriosa.
marg.| {a} Pretiosior est Sapientia parva gloria ] id est gloriatio brevis quam sancti habent in Sapientia. Que dicitur parva gloria ; quia limites proprie conscientie non excedit. Unde 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. Nihil ergo aliud vult dicere Salomon secundum hanc expositionem, nisi quod melior est gloria proprie conscientie, quam vana gloria laudis humane,
marg.| Vel sic {a} Pretiosior est Sapientia parvaque gloria ] id est Sapientia et gloria parvulorum id est humilium, pretiosior est apud Deum.
marg.| {d} Stultitia ad tempus ] id est gaudio mundi brevi et modico quod est stultitia ; quia stultum reddit possessorem suum. Unde supra 2.a. Risum reputavi errorem et gaudio dixi, quid frustra deciperis ? ubi Glossa Decipiuntur, qui carnis gaudia sequuntur : et perpetuum putant quod fugit velut umbra. Prv. 15.c. Stultitia est gaudium stulto id est gaudium stulti stultitia. Sed que mirabile dixit in hoc Salomon quod Sapientia pretiosior dicitur, quam stultitia, quis dubitat de hoc ? Sed hoc ideo dixit : quia stultitia prefertur Sapientie a maiori parte hominum : Stultorum enim infinitus est numerus, sup. 1.d. Item Sapientie bonitas ignota est, stultitia vero velut somnium illudit stultis. Item Sapientia molestias et labores videtur habere ; stultitia vero iucunditatem et quietem ; et ideo prefertur stultitia Sapientie : et tamen totum e contrario est : quia Sapientia tota suavis est quod etiam indicat nomen eius quod dicitur a sapore. Unde Eccl. 6.c. Sapientia doctrine secundum nomen eius : et non in multis est manifesta. Illud etiam modicum laboris quod habet, fructum facit celerrimum. Unde Prv. 3.b. Primi et purissimi fructus eius. Si primi ergo ante illos nulli. Item Eccl. 6.c. Accede ad Sapientiam et sustine bonos fructus illius, in opere enim ipsius parum laborabis et cito edes de generationibus illius. Non est credendum cecis de luce Sapientie : nec de suavitate eius consulende sunt fauces porcorum : nec de eius veritate phantasie somni antium. His enim tribus vitiis laborant stulti ; et ideo Sapientiam despiciunt et preponunt ei stultitiam. Unde Prv. 1.c. Usquequo parvuli diligitis infantiam : et stulti ea, que sibi sunt noxia, cupient et imprudentes odibunt scientiam ? Item sic.
marg.| {a} Pretiosior est patientia ] que desursum est.
marg.| {b} Parvaque gloria ] id est modica, vel nulla laus.
marg.| {c} Ad tempus ] quia Iusti parvam hic habent gloriam ; sed in futuro habebunt magnam. Talis, inquam, Sapientia cum modica gloria pretiosior est.
marg.| {d} Stultitia ] id est quam Sapientia mundi, que stultitia est apud Deum, ut dicitur 1Cor. 3.d. Secundo, legitur ut Sapientia et gloria sint ablativi casus et stultitia nominativi. Hoc modo.
marg.| {d} Stultitia ad tempus ] id est Sapientia Sanctorum, que stultitia videtur ad tempus. Iuxta illud Iob. 12.a. Deridetur Iusti simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.
marg.| {a} Pretiosior est Sapientia parvaque gloria ] id est momentanea Sapientia et gloria huius mundi : Unde Cor. 1.c. Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. Et sumitur de Is. 29.e. Et Abdia. 1.c.
Numérotation du verset Qo. 10,2 
marg.| {e} Cor Sapientis in dextera eius ] id est sapiens intente cogitat de eternis et qualiter veniat ad dexteram Iudicis. Statuet enim oves a dextris ; hedos vero a sinistris. Mt. 25.c.
marg.| {g} Et cor stulti in sinistra illius ] id est stultus semper cogitat de mundanis. Quod autem per dexteram intelligantur eterna et per sinistram temporalia, legitur Prv. 3.b. Longitudo dierum in dextera eius et in sinistra illius divitie et gloria. Item Mt. 6.a. Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua id est que facis, fac pro eternis et hoc nesciat sinistra id est non operare pro temporalibus. Unde Prv. 4.d. Averte pedem tuum a malo ; vias {3. 98rb} enim, que a dextris sunt, novit Dominus, perverse vero sunt ; que a sinistris sunt Item Can. 2.b. Leva eius sub capite meo ; et dextera ipsius amplexabitur me, quasi dicat : Sponsa : temporalia dat mihi Sponsus, ad sustentationem, eterna vero dabit ad delectationem. Item quia dextera fortior pars est ad agendum expeditior ; sinistra vero infirmior, ideo dicit.
marg.| {e} Cor Sapientis in dextera eius ] id est in eis, que sunt strenuitatis et virtutis In illis habet Sapiens intellectum per sollicitudinem et affectum per delectationem.
marg.| {g} Et cor stulti in sinistra illius ] id est in eis, que sunt infirmitatis et ignavie, Unde Sapientes ambidextri sunt ; quia omnia opera eorum infirma sunt. Item Mt. 6.c. dicitur : Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Ideo quia sapiens thesaurum suum habet in dextera : stultus vero in sinistra, dicit Eccl.
marg.| {e} Cor Sapientis ] id est cogitatio et desiderium.
marg.| {f} In dextera eius ] id est in spiritualibus et eternis, que ad dexteram pertinent.
marg.| {g} Et cor stulti in sinistra illius ] id est in temporalibus et caducis.
Numérotation du verset Qo. 10,3 
marg.| {h} Sed et in via ] inferni.
marg.| {i} Stultus ambulans ] de   v itio in vitium, quia nescit quiescere.
marg.| {k} Cum ipse insipiens sit ] id est peccator palatum cordis habens insipidum.
marg.| {l} Omnes ] etiam Sapientes [  stultos estimat. Sicut noctua aves diei iudicat cecas, quia non vident de nocte : et porcus alia animalia iudicat palatum habere insipidum et nares fetidas, eo quod illius desipiant et feteant stercora, suave sibi sapiunt et redolent ; sic stulti in sua stultitia obstinati, sapientes stultos estimant et se sapientes affirmant. Et hoc est, quia stultitiam sapientiam credunt esse et e converso. Sicut baculus rectus videtur fractus in aqua positus propter reflexionem umbre : et domus et arbores et homines et cetere altitudines, que videntur super aquam, videntur esse reverse propter umbre reversionem, in qua et per quam videntur : et in speculis concavis dextera videntur sinistra et e converso, sic et stultis omnia videntur perversa. Ex vitio enim stultitie sue, sub qua et per quam vident et iudicant omnia, ut dentur eis res alteriusmodi esse, quam sint ; sicut ex vitio umbre sive imaginis, sub qua et per quam videntur res, quia id se perversa est et reversa, ideo res ipse videntur perverse et reverse. Et hoc est quod dicitur Prv. 12.c. Via stulti recta est oculis eius. Et quare hoc, nisi quia distorto visu intuentur eam. Unde Prv. 21.a. Lucerna impiorum peccatum. Et ideo hac lucerna bonum videtur peccatum ; et peccatum bonum.
Numérotation du verset Qo. 10,4 
marg.| {m} Si spiritus potestatem habentis ] intransitive lege id est Spiritus immundus, Princeps mundi, rector tenebrarum potestatem habens in filios dissidentie id est qui diffidunt, vel de quibus diffidetur.
marg.| {o} Ascenderit super te ] id est ascendere voluerit, prava suggerendo.
marg.| {p} Locum tuum ] id est stationem fidei, spei, caritatis ceterarumque virtutum.
marg.| {q} Ne dimiseris ] acquiescendo, ei, vel consentiendo eius suggestioni. Apc. 3.c. Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
Numérotation du verset Qo. 10,4 
aliter
marg.| Vel sic {m} Si Spiritus potestatem habentis ] id est malignus Spiritus.
marg.| {o} Ascenderit super te ] id est in tentatione prevaluerit superior te effectus.
marg.| {p} Locum tuum ] quem debes habere in collegio Sanctorum, quem tibi prioribus operibus preparasti.
marg.| {q} Ne dimiseris ] desperando de reditu, quasi dicat : resiste prime suggestioni, cui si forte consenseris et etiam, opere compleveris, ne desperes.
marg.| {r} Quia curatio ] penitentialis medicine.
marg.| {s} Cessare faciet peccata maxima ] id est actus malos ne faciat. Et ideo resistendum est suggestioni et consensui, ne procedant usque ad actum. Eccl. 11.d. Malitia unius hore oblivionem facit luxurie maxime : Vel
marg.| {r} Curatio cessare faciet peccata maxima ] quasi dicat : penitentia curat omnia peccata, scilicet cordis, oris et operis et sanat animam. Item Eccl. 31.a. Infirmitas gravis sobriam reddit animam. Et licet Diabolus aliquando prevaluerit, non est desperandum ; quia per penitentiam possunt recuperari amissa. Et hoc est quod legitur Eccl. 2.b. Qui timetis Deum, credite illi ; et non evacuabitur merces vestra : qui timetis Deum, sperate in illum : et in oblectationem veniet vobis misericordia : qui timetis Deum, diligite illum : et illuminabuntur corda vestra. Tres virtutes Theologicas ponit, sine quibus non est penitentia.
Numérotation du verset Qo. 10,4 
aliter2
marg.| Vel sic. | {m} Si Spiritus ] id est si indignatio Simile Gn. 60.a. Non permanebit Spiritus meus in homine ; quia caro est.
marg.| {n} Potestatem habentis ] id est alicuius Magnatis.
marg.| {o} Ascenderit super te ] opp  r imens et conculcans te iniuste.
marg.| {p} Locum tuum ] quem tibi Dominus preparavit in gloria, sicut ipse dicit Io. 14.a. Vado vobis parare locum.
marg.| {q} Ne dimiseris ] cedendo tribulationibus per pusillanimitatem, vel murmurando per impatientiam, aut vindicando te per superbiam. Hoc autem molitur {3. 98va} Diabolus, ut scilicet per tribulationes et persecutiones nos deiiciat a loco nostro, unde ipse cecidit per superbiam suam. Unde dicitur Is. 25.b. Spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem. Et Ps. 117. Impulsus sum ut caderem et Dominus suscepit me. Igitur quantumcumque impleat Diabolus per se vel per vicarios suos, locum tuum ne dimiseris cedens ei, quia non potest te deiicere nisi tu velis. Propter quod dicit Apostolus Eph. 4.f. Nolite locum dare Diabolo. Locum suum bene tenuit Naboth, qui vineam suam nullo modo voluit concedere Achab. 3Rg. 21.a. Similiter et Iob. 29.c. dicens : In nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies. Et Is. 21.c. Super speculam Domini ego sum stans iugiter per Diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. Habac. 2.a. Super custodiam meam stabo ; et figam gradum super munitionem. Quod autem sequitur.
marg.| {a} Quia curatio faciet cessare peccata maxima ] ideo dicit, ut de minoribus tollat dissidentiam. Maxima autem peccata sunt peccata excusationum, defensionum, gloriationum. Cessare autem dicit non solum ab actu, sed etiam a reatu. Sciendum autem est quod persecutio que infertur, aliquando requirit cessionem, Mt. 10.c. Si persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Aliquando defensionem. Ez. 13.a. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel. Aliquando contradictionem, Ier. 1.d. Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum eneum super omnem terram. Aliquando mollem responsionem. Prv. 1.a. Mollis responsio frangit iram. Super omnia requirit patientiam et sapientiam ; quia per patientiam vincuntur verbera, per sapientiam verba. De primo dicitur Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras. De secundo dicitur, Sap. 7.d. Sapientia vincit malitiam. Sequitur.
Numérotation du verset Qo. 10,5 
marg.| {b} Est et aliud   malum etc. Duo mala contra Sapientiam facit mundus. Unum est ingratitudo, qua beneficiorum acceptorum a Sapientia, ingratus et immemor existit. Hoc reprobavit Salomon, Sup. 9.d. Hanc quoque sub Sole vidi Sapientiam et probavi maximam. Civitas parva etc. Secundum est error, quo mundus dignitatem, que soli Sapientie debetur, stultitie impendit. Et hoc reprobat hic Salomon. Unde dicit.
marg.| {b} Est et ] aliud   malum erroris quod culpa non caret et pena quod multis nocet.
marg.| {c} Quod vidi sub Sole ] id est in mundo variabili.
marg.| {d} quasi per errorem ] tamen iusto Dei iudicio.
marg.| {e} Egrediens a facie Principis ] id est Diaboli hoc procurantis, vel cuiuslibet terreni Principis, qui malos exaltat et bonos humiliat. Et quod est illud ? Ecce.
Numérotation du verset Qo. 10,6 
marg.| {f} Positum stultum ] falsa positione, donec dicatur, cedat tempus.
marg.| {g} In dignitate sublimi ] seculari, vel Ecclesiastica.
marg.| {h} Et divites ] Sapientia, virtutibus, bonis operibus.
marg.| {i} Sedere deorsum ] quasi viles et abiectos. Et ad maiorem detestationem repetit idem, ut magis confundantur qui promovent indignos et vilipendunt dignos.
Numérotation du verset Qo. 10,7 
marg.| {k} Vidi servos ] vitiorum, vel bonorum, pro quibus diabolo se servos constituunt.
marg.| {l} In equis ] id est in dignitate, propter quam sibi multiplicant equos, cum tamen lex hoc prohibeat. Dt. 17.d. Cum fuerit constitutus Rex, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Egyptum, equitatus numero sublevatus.
marg.| {m} Et Principes ] id est bonos qui bene vitiis principantur.
marg.| {n} Ambulantes quasi   servos ] cum tamen sint liberi.
marg.| {o} Super terram ] id est pedites sine equis. Hanc perversionem admiratur Ier. 2.c. Numquid servus est Israel, aut vernaculus ? Quare ergo factus est in predam ? Aliter.
Numérotation du verset Qo. 10,5 
aliter
marg.| {b} Est et ] aliud   malum secundum opinionem hominum.
marg.| {c} Quod vidi sub Sole ] id est in mundo.
marg.| {d} quasi per errorem ] tamen ex providentia de liberata.
marg.| {e} Egrediens a facie Principis ] id est Dei, a quo omnis potestas, ut dicitur Rm. 13.a. Et quod est istud malum, dicit.
Numérotation du verset Qo. 10,6 
aliter
marg.| {f} Positum stultum in dignitate sublimi ] id est in loco regiminis.
marg.| {h} Et divites ] affluentia omnium bonorum spiritualium.
marg.| {i} Sedere deorsum ] id est subiectos.
Numérotation du verset Qo. 10,7 
aliter
marg.| {k} Vidi servos ] conditione, ad litteram, vel servos peccati ; quia qui facit peccatum, servus est peccati Io. 8.d.
marg.| {3. 98vb} {l} In equis ] ad litteram, vel Principes superbia.
marg.| {m} Et Principes ] spirituali nobilitate.
marg.| {n} Ambulantes quasi   servos super terram ] id est pedites et vinculatos. Et hec sunt decentia, de qua dictum est Prv. 19.b. Non decent stultum delicie, nec servum dominari Principibus. Iuxta litteram autem dicit hic Salomon quasi inconveniens per maximum et videtur extendere intellectum suum Salomon ad Prelatos nostri temporis, qui in tanto fastu et turbine curruum et equorum ambulant super terram. De quibus Ps. 19. Hi in curribus et hi in equis etc. De hoc dicit Beatus Bernardus. Erubescant Prelati nostri temporis in curribus et in equis ; cum Rex celorum numquam equitasse ; sed semel, ut ita dicam, asinasse legatur. Adhuc autem tolerabile esset, si sine phaleris et ornamentis aureis equitarent. Unde querit Beatus Bernardus. Dicite Pontifices, in frenis quid facit aurum ? Nec mirandum, quare Deus ita permittat bonos humiliari et impios exaltari. Hoc enim quandoque permittit ex ira contra populum. Unde Iob. 34.d. Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Os. 13.c. Dabo tibi Regem in furore meo. Quandoque ex defectu bonorum. Sicut legitur de quodam, cum castrum suum esset obsessum undique, nec haberet homines vivos, qui castrum suum defenderent ; mortuos, qui per se stare non poterant, propugnaculis alligavit, ut sic captionem castri obsidentibus redderet desperatam. Eadem necessitate compulsus Dominus, muris Ecclesie et eiusdem propugnaculis id est dignitatibus mortuos in peccatis cum vivorum insigniis alligat. Preterea non est mirandum, si spuma super faciem aque transeat. Huiusmodi enim Prelati spuma sunt. Spuma enim nihil aliud est, quam aqua vento inflata. Aqua vero sunt homines, ut legitur 2Rg. 14.c. Et Apc. 17. Et de hoc dicitur Os. 10.b. Transire fecit Samaria Regem suum, quasi spumam super faciem aque. Preterea, nemo miratur, si latrones patibulis, aut pendilatriis elevantur ; ut sint in opprobrio toti populo. Sic facit Dominus huiusmodi Prelatis quod et ipsi confitentur, peccatis suis imputans promotionem suam, quam et damnationem suam vocant. Alii vero vocant exaltationem suam suspendium. Quibus alludit Dominus Io. 12.e. Ego inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. De hoc dicitur. Lc. 16.d.
marg.| Quod altum est apud homines, abominabile est apud Deum. Preterea, non est mirabile, si tectum domus de vili materia fiat. Legitur enim. Ex. 26. quod saga cilicina superposita fuerunt tentorio pretioso, ex quatuor coloribus pretiosis facto. Neque enim ut honorentur saga, aut propter valorem suum ita elevata sunt ; sed ut protegerent tentorium et sustinerent imbrem et impetum ventorum. Sic huiusmodi Prelati non se reputent honoratos, quia in alto positi sunt ; imo potius expositos ventis et pluviis et curis temporalium ; ut aliis sit quies et pax sub eis. Si igitur non miraris saga cilicina superposita tentorio pretioso ; neque mireris huiusmodi homines hircinos id est moribus asperos et fama fetidos Iustis et sanctis prelatos.
marg.| Preterea, nemo dicit saga propter honorem suum superposita tentorio et tentorium suppositum propter contumeliam suam, sed potius e converso. Igitur nec putes huiusmodi homines prelationis officio honoratos et subiectos exhonoratos, sed potius e converso.
marg.| Formidines hortorum de fragmentis vasorum vilium aut de ossibus animalium mortuorum, aut de panniculis vetustate attritis fiunt ; quid ergo et tu miraris, si in horto Domini formidines eriguntur de vili materia, hoc est, simili preficiuntur.
marg.| Quod tamen Dominus non faciet, sed fieri permittit. Unde Os. 8.a. ipsi regnaverunt et non ex me ; Principes extiterunt et non cognovi.
marg.| Preterea, statua in custodis similitudine ponitur in hortis, ut aves deterreat et latrones : ita huiusmodi Prelati custodum id est verorum prelatorum exprimunt similitudinem, dum baculos gestant in manibus, sed neque alios defendunt. Unde Bar. 6.b. Sceptrum habet, ut homo, sicut Iudex regionis, qui in se peccatum non interficit, habet etiam in manu gladium et securim, se autem a bello et a latronibus non liberat. Unde notum sit vobis quod non sunt Dii id est veri Prelati ; sed similitudines Prelatorum. Unde Za. 11.d. O pastor et idolum ! Ut autem uno verbo concludam, non fit auro, vel argento iniuria quod ferro fabricandum subiicitur ; nec tritico quod iumentorum pedibus trituratur ; nec est hec superpositio, honoratio ferri, aut pedum iumentorum, sed servitus manifesta. Et generaliter viliora sunt ligna, lapides, ferrum et cetera huiusmodi quibus homines utuntur ad sui protectionem, quam ipsi : sic de Prelatis nostris sentio. Et propter istas causas et alias multas nobis inexplicabiles dixit quasi per errorem a facie Principis egrediens malu m, scilicet   stultum posi tum in dignitate sublimi et tamen ex consultissima providentia Dei cuncta regentis est quod mali preficiantur {3. 99ra} bonis : sic enim serviunt eis, velint, nolint. Unde Prv. 11.d. Qui stultus est, serviet Sapienti. Item 17.a. Servus sapiens dominabitur stultis filiis, Gn. 25.c. Maior serviet minori. Verum est, sicut ferrum servit auro et flagellum grano et lima ferro.
Numérotation du verset Qo. 10,8 
marg.| {a} Qui fodit foveam, incidet in eam ] Fovea capiendis feris fodi solet et ideo profunditatem deceptionis et fraudulentie significat uno modo. Unde sensus est.
marg.| {a} Qui fodit foveam ] id est qui preparat aliis deceptionem.
marg.| {b} Incidet in eam ] primus, quia talis deceptio auctorem suum semper primo interficit. Unde Ps. 7. Lacum aperuit et effodit eum : et incidit in foveam, quam fecit. Et hoc est quod dicitur Prv. 5.d. Iniquitates sue capiunt impium. Item 16.d. Vir insipiens fodit malum et in labiis eius ignis ardescit. Item 26.d. Qui fodit foveam, incidet in eam et qui volvit lapidem, revertetur ad eum. Eccl. 27.d. Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet et qui fodit foveam, incidet in eam : et qui statuit lapidem proximo suo, offendet in eo et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. Et iterum ; Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur ; et non agnoscet unde adveniet illi.
marg.| {c} Et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber ] Sepes tripliciter accipitur in Scriptura ; Aliquando sepes dicitur ipsa lex. Is. 5.b. Ostendam vobis, quid faciam vinee mee : auferam sepem eius et erit in direptionem.
marg.| Et hoc exponitur Mt. 21.d. Auferam a vobis regnum Dei : et dabo illud genti facienti fructum illius. Secundo dicitur sepes difficultas et impedimentum retrahens a peccato, ut est paupertas, infirmitas, dolor, pudor, timor et huiusmodi : quibus Dominus vitam nostram undique munit, ut non liceat a rectitudine declinare, quin incurramus ulcera multiplicium punctionum. Unde Prv. 15.c. Iter pigrorum quasi sepes spinarum.
marg.| Per sepes enim spinarum gradiuntur, qui in alterutram partem declinant. Tertio modo dicitur sepes presidium quodcumque, sive hominum, sive Angelorum, sine orationum, sive eleemosynarum et consimilium meritorum ; ut est Penitentia, Ecclesie instituta, observantie regulares et huiusmodi. Et de hac sepe dicitur Eccl. 36.d. Ubi non est sepes, diripietur possessio. Coluber autem dicitur quasi colens umbram et significat Diabolum, de quo dicitur Iob. 40.c. Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus. Et de hoc colubro dicitur Gn. 49.c. Fiat Dan coluber in via, Cerastes in semita, mordens ungulas equi. Iob. 26.d. Obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus. Dissipatores prime sepis id est legis, sunt heretici et expositores perversi et Doctores male viventes. Et hos absque dubio mordebit coluber id est Diabolus, in presenti morsu peccati, in futuro morsu eterni supplicii. Dissipatores secunde sepis id est impedimentorum retrahentium a peccato, sunt illi, quicumque difficultates et impedimenta male agendi a se auferunt, vel ab aliis et facultates et opportunitates peccandi exquirunt, ut sunt illi, qui paupertatem et infirmitatem fugiunt : qui timorem et pudorem et laborem a se abiiciunt : et qui contraria istis querunt. Et hos similiter mordebit coluber morsu eodem et in presenti et in futuro. Dissipatores tertie sepis, sunt omnes, qui auferunt orationum, sive eleemosynarum presidium, aut sanctorum hominum, vel Angelorum presidium id est patrocinium ? ut monachi, qui regulam suam violant et Canonici, qui Ecclesie instituta dissipant et Avari, qui eleemosynas non faciunt et Superbi, qui orationem spernunt et Luxuriosi, qui penitentiam contemnunt. Et hos, sicut et alios mordebit coluber.
Numérotation du verset Qo. 10,8 
mystice
marg.| {c} Qui dissipat sepem ] etc. mystice intelligitur de Christo, qui sepem legis dissipavit, quoad ceremonialia et momordit eum coluber id est Diabolus morsu mortis. Unde ipsemet dicit Os. 13.d. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne. Vel coluber est populus Iudaicus venenatus malignitate, tortuosus calliditate, colens umbras figurales legis, de quo Mt. 3.b. et Lc. 3.b. Genimina viperarum, quis ostendet vobis fugere a ventura ira ? Hic coluber sepe momordit morsu detractionis.
Numérotation du verset Qo. 10,8 
moraliter
marg.| {c} Qui dissipat sepem ] Sepes est congeries vitiorum, ubi est colubrorum habitaculum. Vitia enim spine sunt, que animam lacerant et cruciant : de quibus Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti : et ecce totum repleverant urtice et operuerant superficiem eius spine. Dicit ergo Salomon universaliter pro statu presenti.
marg.| {3. 99rb} {c} Qui dissipat sepem ] vitiorum in se per penitentiam, vel in aliis per reprehensionem.
marg.| {d} Mordebit eum coluber ] id est Diabolus dentibus detractorum et persecutorum. Unde et de Christo Domino, qui venerat dissipare hanc sepem, dicunt Iudei : Ecce homo vorax et potator vini : publicanorum et peccatorum amicus. Mt. 11.c. Et de Io. Baptista, qui non manducabat et bibebat ut ipsi : Ecce Demonium habet. Ibidem. Vel aliter : Sepem dissipat, qui verba et opera separat id est qui non facit quod docet Unde Ps. 118. Tempus faciendi, Domine, dissipaverunt legem tuam. Et hunc mordebit coluber id est Diabolus in inferno morsu amarissimo, quia bene dicere et male vivere, nihil aliud est, quam se sua lingua damnare, ut dicitur in libro Prosperi.
Numérotation du verset Qo. 10,9 
marg.| {e} Qui transfert lapides, affligetur in eis ] ad litteram patet : Lapides enim duritia et asperitate et ponderositate manus ledunt portantium eos de loco ad locum.
Numérotation du verset Qo. 10,9 
mystice
marg.| Mystice exponit Glossa sic : {e} Qui transfert lapides ] vivos scilicet Sanctos, qui Za. 9.d. Dicuntur volvi super terram.
marg.| {f} Affligetur in eis ] id est pro eis translatis, ut sunt heretici, qui ab edificio Ecclesie transferunt pervertendo fideles ad conventicula sua. Vel de Christo intelligitur, qui transtulit Iudeos et Gentiles lapideos de edificio civitatis Diaboli id est Babylonis spiritualis, in edificium Hierusalem id est Ecclesie que edificatur ut civitas lapidibus vivis et quadris id est fidelibus quadratura virtutum quadratis et afflictus est in eis id est pro eis, vel inter eos, afflictione laboris et etiam passionis. Transportavit enim eos propriis humeris super crucem. Unde Dt. 32.b. Expandit alas suas et assumpsit eos, atque portavit in humeris suis. Is. 46.a. Audite me, domus Iacob et omne residuum domus Israel, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva id est clementia, usque ad senectam ego ipse et usque ad canos ego portabo : Ego feci et ego feram : ego portabo et salvabo. Et hoc sine labore et afflictione non fuit. Unde Is. 43.d. Servire me fecisti in peccatis tuis : prebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Mal. 2.d. Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis : In quo fecimus eum laborare ? In eo quod dicitis : Omnis, qui facit malum in conspectu Domini bonus est et tales ei placent, aut certe ubi est Deus iudicii ? Item Mal. 3.b. Si affligit homo Deum, quia vos configitis me et dixistis : In quo configimus te ? In decimis et in primitiis. Et hec sententia congruit illis omnibus sequacibus Christi, qui lapides id est lapideos peccatores transferre intendunt de Babylone in Hierusalem. Omnes enim labore affliguntur et compassione et nonnulli etiam passione.
Numérotation du verset Qo. 10,9 
moraliter
marg.| Moraliter autem cautelam hic indicit Salomon in translationibus faciendis, sive de una Ecclesia ad aliam, sive de uno statu ad alium. Periculose enim status, in quo quis bene se habet, deseritur. Periculosius status inexpertus assumitur, nisi totum faciat homo propter Deum, totum se ei committens. Unde et Dominus in transitu suo dixit : In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
marg.| {g} Et qui scindit ligna ] id est qui homines infructuosos id est hereticos et alios malos a corpore Ecclesie abscindit gladio excommunicationis, vel correctionis, de quo diciturIer. 48.b. Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.
marg.| {h} Vulnerabitur ab eis ] gladio persecutionis et maledictionis. Vel vulnerabitur ab eis, gladio doloris et compassionis : Non enim censuram Ecclesiasticam exercet laudabiliter, qui super eos, quos corrigit, aut per excommunicationem ab Ecclesia reiicit, gladio compassionis et doloris non transfigitur. Sancti enim districtio, de misericordia et virtute, necesse est, ut ardeat et clarescat, dicit Gregorius Unde et Lc. 19.g. Dominus prius flevit super Hierusalem et postmodum ingressus in templum eiecit ementes et vendentes in illo, primo eidem civitati compassionem exhibens et postmodum iustitie districtionem exercens quod ipsemet Io. 1.c. ubi flagello facto de funiculis, simili districtione ementes et vendentes de templo eiecit. Flagellum enim de funiculis efficitur, cum peccatorum correctio et flagellum iustitie habet, quo feriat et benignitatem compassionis, qua velut quibusdam funiculis percussos trahat. Sic faciebat Apostolus, 2Cor. 11.g. Quis infirmatur et ego non infirmor. Quis scandalizatur et ego non uror ? Et Is. 1.f. Heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis. Bene ego dicit :   Qui scindit ligna vulnerabitur ab eis aut vulnere persecutionis ab ingratis, aut vulnere compassionis a propria pietate.
Numérotation du verset Qo. 10,9 
aliter
marg.| Aliter.{g} Qui scindit ligna ] infructuosa id est peccatores dolando, vel quadrando, vel sculpendo edificio spirituali preparat.
marg.| {h} Vulnerabitur ab eis ] aliquando occasionaliter, quando scilicet districtio discipline modum excedit, vel ex ira, vel odio, {3. 99va} aut rancore procedit. Et tunc ipsa correctio medela est patienti et vulnus agenti : Et eodem gladio, quo peccata occidit in alio, seipsum interficit, sicut Eleazarus elephantem occidit et ab illo occiso pariter occubuit, 1. Mathab. 6.f. In talibus accidit, ut Sathanas Sathanam eiiciat et in Beelzebub Principe Demoniorum Demonia eiiciantur, ut legitur Mt. 12.b. et Luce 11.c. Cum enim ira, vel odio, vel excessus Rectoris subditorum peccata curantur ; quid est aliud quam quod in Beelzebub Principe Demoniorum Demonia eiiciantur ? Vel quia scissura ad divisionem pertinet, potest sic intelligi.
marg.| Qui scindit ligna id est qui inter fratres dividit, discordias seminando, vel eos a Christo, velut a vite palmites, separat verbo, vel exemplo malo : Vulnerabitur ab eis id est maledicetur ab eis et ab ipso Domino, Prv. 6.c. Sex sunt, que odit Dominus et septimum detestatur anima eius, scilicet qui seminat inter fratres discordias.
Numérotation du verset Qo. 10,10 
marg.| {a} Si retusum fuerit verbum et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur ] Ferrum vocat hic Salomon humanum ingenium, vel humanam mentem. Sicut enim otiositas ferrum obtundit, denigrat, rubiginat et consumit ; et econverso, usus exacuit, dealbat, elimat et a corrosione rubiginis conservat : Sic humanam mentem otium obtundit et denigrat et rubiginat et consumit ; Exercitatio vero studii salutaris exacuit, perspicacitate dealbat, candore puritatis et innocentie elimat, a rubigine vitiorum detergit et ab omni corrosione peccati conservat illesam.
marg.| Intendit igitur illa quatuor mala otiositatis et quatuor bona salutaris exercitationis aperire, ut otium fugiatur et exercitium salutare queratur.
marg.| Multam enim malitiam docuit otiositas, ut dicitur Eccl. 33.d. Est igitur sensus secundum hanc expositionem.
marg.| {a} Si retusum fuerit ferrum ] id est humanum ingenium, sive humana mens.
marg.| {b} Et hoc non ut prius ] fuit acutum.
marg.| {c} Sed hebetatum fuerit ] ab acumine quod ex fabricatione recipit pro superbia, vel negligentia studii, ut frequenter accidit, quia cum aliquis modicum scientie, vel ingenii habuerit, discere desistit et desidia quasi rubigine hebetatur. Unde Rm. 1.c. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Talis.
marg.| {d} Multo labore exacuetur ] studendo, discendo, penitendo, quia in malevolam animam non intrabit Sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Sap. 1.a. De hoc dicitur Prv. 27.c. Ferrum ferro acuitur et homo acuit faciem amici sui.
marg.| Sed modo pauci sunt fabri in Ecclesia Dei, qui sciant, vel possint acuere gladios filiorum Israel, quia Philisthei id est Demones precaverunt et procuraverunt, ne sit faber in Israel, ut legitur 1Rg. 13.d. Sed descendunt filii Israel ad Philisthiim ad acuendos gladios suos id est ad scientias Gentilium, que acuunt ingenium, sed non auferunt rubiginem peccati, ut splendorem nativum, vel decorem gratuitum recuperet quod facit studium divine legis.
marg.| Unde sequitur {e} Et post industriam ] id est doctrinam et exercitium divine legis.
marg.| {f} Sequetur Sapientia ] id est cognitio Dei quasi splendor et acumen quod amiserat per otium et peccatum.
Numérotation du verset Qo. 10,11 
marg.| {g} Si mordeat serpens ] ad litteram   in silentio id est occulte.
marg.| {h} Nihil eo minus habet ] mali   qui occulte detrahit id est non minus nocet, sed plus, quasi dicat : sicut serpens mordens occulte, venenum infundendo nocet ; sic qui detrahit occulte. Vel nomine serpentis Diabolus accipitur, qui in silentio mordet, cum eius suggestione occulta quis peccata sua celat, nec vult confiteri, vel quando occulta suggestione decipit. Serpenti etiam comparatur detractor, quia venenatus et insidiosus et proditiosus et quia terra est cibus eius, ut dicitur Gn. 3.c. id est spurcitia aliorum. Assimilatur etiam serpenti detractor in incessu tortuoso : Non enim directe detrahunt huiusmodi homines, sed flexuose ; dicunt enim se non credere mala, que narrant de fratribus suis ; vel non animo detrahendi dicere, sed ex compassione et animo corrigendi. Signanter autem dicit, in silentio mordet et non dixit, in occulto : quia sicut serpens tumultu et verbis hominum deterretur ; sic detractor, {3. 99vb} ubi non credit se audiri, ubi de silentio sue detractionis non confidit, omnino mordere non audet. Ideo autem vocat detractorem serpentem Salomon, ut horrori sit eius convictus et verba eius quasi serpentinus sibilus horreantur. De his serpentibus dicitur Dt. 32.d. Dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram atque serpentium, Hi sunt serpentes pessimi, quibus non est incantatio, de quibus dicitur Ier. 8.f. Ecce ego mittam vobis serpentes pessimos, non est incantatio et mordebunt vos. Hi sunt serpentes igniti, quorum morsibus multi de filiis Israel perierunt, Nm. 21.b. Sed sanatur plaga huiusmodi ad respectum serpentis enei elevati in palo, per quem Dominus in cruce significatur, quem qui vere aspiceret, quot et quanta propter nos opprobria et contumelias sustinuit, non curaret linguas detrahentium, dicens cum Apost. 1Cor. 4.a. Mihi pro minimo est, ut a vobis iudicer, aut ab humano die, sed neque meipsum iudico ; qui autem iudicat me, Dominus est.
Numérotation du verset Qo. 10,12 
marg.| {i} Verba oris, Sapientis ] id est Christi, qui est Sapientie Dux et sapientium emendator, ut legitur Sap. 7.b. Imo virtus et Sapientia Patris, 1Cor. 1.d. Sunt.
marg.| {k} Gratia ] id est gratiosa. Unde Ps. 44. Diffusa est gratia in labiis tuis. Vel sunt gratia id est causa gratie. Unde Prv. 13.c. Doctrina bona dabit gratiam ; quod autem sermo Sapientis gratiam det audientibus, legitur Eph. 4.g. Omnis sermo malus non procedat ex ore vestro ; sed si quis bonus est ad edificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Vel sunt gratia id est donum Dei gratuitum. Unde et verba ipsius Domini, verba gratie vocantur, Lc. 4.d. Omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratie, que procedebant de ore ipsius. Similiter exponitur de quolibet Catholico sapiente, ut dicit Glossa Unde Prv. 10.b. Vena vite os iusti. Et postea : In labiis Sapientis invenitur Sapientia.
marg.| {l} Et labia insipientis precipitabunt eum ] in infernum, vel in profundum iniquitatis. Et signanter dicit, precipitabunt Δ quia labia insipientis {3. 100ra} Δ quia labia insipientis id est eloquentia, elevat eum in altum superbie ad precipitium. Et ideo non dicit Salomon, labia insipientis elevabunt eum ; sed precipitabunt : quia non statur ibi, sed ideo elevat, ut precipitet. Unde Ps. 72. Deiecisti eos, dum allevarentur. Lc. 16.d. Quod altum est apud homines, abominatio est apud Deum. Vel ideo dicit Salomon : Labia insipientis precipitabunt eum id est precipitem dabunt ad loquendum : quia ei non sapiunt verba sacri eloquii ; et ideo cito proiicit ex ore. Sed cui sapiunt non absque masticatione et saporatione dimittit. Et sicut saccus, vel pixis Medici, ubi aromata contrita servantur et emissis aromatibus reliquias odoris et suavitatis semper retinent ; ita cor et os Sapientis, que vasa aromatum sacri eloquii, semper odorem et suavitatem horum aromatum retinent, quantumcumque docendo, vel predicando emittant ; imo tunc magis redolent : quia tunc magis aromata conteruntur.
Numérotation du verset Qo. 10,12 
moraliter
marg.| {i} Verba oris Sapientis ] Os Sapientis interius et spirituale est os cordis quod saporat veraciter omnia iuxta saporem proprium, cui sacra eloquia sapiunt super mel et favum, secundum quod dicit Ps. 118. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo. Huius oris verba sunt.
marg.| {k} Gratia ] id est gratiosa et gratie collativa. Huius enim oris doctrina, vel predicatio, nihil aliud est, quam quedam masticatio et contritio aromatum, qua in auditores inspiratur et spargitur mira gratie suavitas. Sicut enim de fracto cinnamomo visibile spiramentum in modum nebule emittitur ; sic de fracto sacro eloquio per expositionem congruam invisibilis gratie suavitas in auditorum corda diffunditur. Cui autem non sapiunt sacra eloquia, non est mirum, si nec de ore eius emittimur huius suavitas spiramenti. Vel quia ex abundantia cordis os loquitur, ut legitur Mt. 12.c. Et Lc. 6.g. Cor Sapientis primo conterit et confregit sacra eloquia meditando devote et inde per os eius quasi de fracto alabastro redundat in auditores eius affectus et virtus et magnificentia, que sunt proprie verba Sapientis, secundum quod dicit Ps. 20. Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia, quasi dicat : vox Domini consistit in virtute et magnificentia, non in strepitu et clamore forinseco. Vult ergo dicere Salomon in hac parabola quod verba Sapientis sunt affectus et virtus et magnificentia in opere, non verborum strepitus.
marg.| Et hoc dicitur 1Cor. 4.d. Veniam ad vos cito, si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem. Non enim in sermone est regnum Dei id est sacra Scriptura, sed in virtute quod autem regnum Dei dicatur sacra Scriptura legitur Mt. 21.d. Dico vobis quod auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus illius.
marg.| Affectus ergo sanctos infundere et gratiam in auditores est locutio Sapientium, sed locutionibus perstrepere est locutio stultorum. Et hoc est quod sequitur.
marg.| Ideo dicit Apostolus 2Cor. 2.d. Deo gratias, qui semper triumphat per nos in Christo Iesu et odorem notitie sue manifestat per nos in omni loco : quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt.
marg.| {l} Et labia insipientis : Nomi ne insipientis accipitur hereticus, vel Philosophus, vel quilibet perverse docens, * quibus vera bona non sapiunt, aut male sapiunt, sed falsa bona et vera mala sapiunt eis. De his omnibus non est dubium, quin labia eorum precipitent eos, modo in foveam peccati et in futuro in barathrum inferni. Et de hoc dicitur Prv. 26.d. Os lubricum operatur ruinas. Item Prv. 18.d. Mors et vita in manibus lingue. Ps. 139. Labor labiorum ipsorum operiet eos.
marg.| {a} Initium verborum eius ] id est insipientis.
marg.| {b} Stultitia et novissimum oris illius error pessimus ] Initium hoc potest dici primum movens ad loquendum stulta, hoc est inanis gloria, que non solum stultitia, sed et dementia est. Vel stultitia dicitur stulta cogitatio, ex qua stulta locutio exit. Unde Prv. 24.a. Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur, cogitatio stulti peccatum est. Vel initium, dicitur, animalitas quedam nobis innata, ex qua, quasi ex fonte rivuli, procedit omnis verborum stultitia. De quo dicitur 1Cor. 2.d. Animalis homo non percipit ea, que Spiritus Dei sunt : Stultitia enim est id est inest illi et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Vel primum initium stultitie est error simplex, qui aliter, quam veritas habeat, de aliqua re sentitur. Crescente vero errore, venitur ad insaniam, qua error sapientia estimatur et hoc novissimum. Recte ergo dicit.
Numérotation du verset Qo. 10,12 
mystice
marg.| Mystice{l} Et labia insipientis ] Insipiens appellatur hic Diabolus, cuius palatus ita corruptus est de febre iniquitatis quod nihil boni sapit ei, nisi amare. Et de hoc verum est quod labia eius quibus dixit. Ascendam in celum et ero similis Altissimo. Is. 14.d. Et quibus dixit prime mulieri : Nequaquam moriemini. Gn. 4.a. Et quibus dixit Domino : Hec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me. Mt. 4.b.
marg.| {m} Precipitabunt eum ] quia propter hoc punietur in inferno. Et de hoc dicitur Prv. 18.b. Os stulti contritio eius et labia ipsius ruina anime eius.
Numérotation du verset Qo. 10,13 
marg.| {a} Initium verborum eius ] id est insipientis.
marg.| {b} Stultitia ] id est simplex error.
marg.| {c} Novissimum ] autem [oris illius error pessimus id est insania, qua error proprius defenditur pertinaciter et sapientia estimatur. Proprium enim est insanorum et somniantium et ebriorum et parvulorum in suis desipientis adeo fixos esse, ut nullis persuasionibus, vel dissuasionibus ad aliter sentiendum, quam se habeat eorum vesania induci possint, ad instar brutorum animalium : Nullus enim posset persuadere porco quod volutari luto non esset optimum : nec asino quod carduus non esset optimus : nec urso, quin mel sit optimum et sic de aliis. Et de hoc dicitur Prv. 27.d. Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas desuper feriente pilo, non auferetur ab eo stultitia eius. Is. 5.e. Ve qui dicitis bonum malum et malum bonum.
marg.| Prima stultitia est in errore simplici, ponentes tenebras desipientie in lucem Sapientie et lucem in tenebras, novissima stultitia id est insania. Est autem ad minus quadruplex error pessimus. Primus est defensio, sive excusatio peccati contra arguentem, vel corrigentem se. Nec est maior insania, quam peccatum defendere, hoc enim est se opponere medico pro defensione vulnerum propriorum et adiutori suo pro defensione hostium et liberatori pro defensione carceris et Iudici volenti eum absolvere pro defensione funis, quo trahendus est ad patibulum : aut pro defensione spinarum, quibus exurendus est : et mundatori pro defensione spurcitiarum et ereptori de naufragio pro defensione fasciculorum deprimentium, vel mole asinarie et redemptori pro defensione mortis : et reparatori pro defensione ruinarum : et cultori pro defensione malarum herbarum. Omnia ista facit, qui peccata defendit. Et ut breviter dicam, talis omnia mala, quibus damnandus est in futuro, ne deleantur, in sua protectione suscipit et contra seipsum et Deum advocatum se constituit. Patet igitur, quanta sit insana peccati defensio, vel excusatio : propter hoc dicit {3. 100rb} Ps. 140. Non declines cor meum in verba malitie ad excusandas excusationes in peccatis. Invenire proprias auctoritates de predictis faciebus peccati id est quod peccatum sit vulnus et hostis etc. facile esset, sed longum : et ideo lectori relinquo.
marg.| Secundus error pessimus, sive secunda insania est peccatorum iactantia, sive gloriatio : que revera insania maxima est, hoc enim est gloriari de casu et conculcatione sua, ut legitur Ez. 16.a. Vidi te conculcari in sanguine tuo et de sputis et colaphis ac ludibriis Demonum gloriari et gratulari et de eruditione oculorum et mutilatione aurium et precisione narium spiritualium letari. Breviter, quid aliud est gloriari de peccato, quam gloriari de mersione in cloacam totius immunditie et de sepultura et nece propria gratulari ? Propter hoc dicit Ps. 51. Quid gloriaris in malitia ? Et habet hec interrogatio responsiones, quas dixi et multo plures.
marg.| Tertius error est blasphemia in Deum, qua mala nostra in ipsum referimus, sive retorquemus. Sicut Adam, Gn. 3.c. Mulier, inquit, quam dedisti mihi sociam, dedit de ligno et comedi. Hec est enim perversitas hominum, ut dicit Augustinus ut Deo velint attribui, si quid egerint mali ; sibi vero, si quid egerint boni. Ad hoc genus erroris pertinet accusatio stellarum et quicquid delirant de fato, dicentes : Saturnus me fecit furem, Mars raptorem, Venus adulterum. et sic de aliis. Similiter dicunt : fatum mihi fecit hoc, vel illud, vel sic fatatum erat. Omnibus his verbis Creator stellarum et signorum de nostris vitiis per consequens accusatur. Sed dicit Augustinus Absit hoc a Christianis, ut aliquid dicant, vel credant esse fatum.
marg.| Quartum genus erroris pessimi est heresis, sive mendacium in doctrina veritatis contra fidem, aut contra mores, aut dogmata, sive instituta Ecclesie. De quolibet quatuor istorum errorum potest dici : Novissimum autem oris illius error pessimus.
marg.| Item exponitur de Antichristo, qui antonomastice dicitur insipiens, in Ps. 13. et 52. Dixit insipiens in corde suo, non est Deus.
Numérotation du verset Qo. 10,13 
aliter
marg.| {a} Initium verborum eius ] erit [stultitia id est falsitas et vanitas.
marg.| {c} Et novissimum oris illius error pessimus ] idololatrie, qua se adorari faciet, ostendens se tamquam sit Deus, sicut legitur 2. Thessal. 2.a.
Numérotation du verset Qo. 10,14 
marg.| {d} Stultus verba multiplicat ] De stulto Doctore, vel Predicare palam est : quia opera paucificat, ut ita dicam et verba multiplicat. Dicit enim et non facit, ut dicit Dominus Mt. 23.a. Nec sit hoc sine peccato. Unde Prv. 10.c. In multiloquio non deerit peccatum. Et 14.c. Ubi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. Et 15.b. Qui tantum verba sectatur, nihil habebit. Hieronymus : Iacet oratio, ubi tantum verba laudantur. Seneca : Facere docet Philosophia, non dicere. Secundum Glossa Stultus dicitur, qui contra Deum loquitur, ut blasphemus, vel hereticus, cuius peccatum gravissimum est et difficile dimittitur. Unde 1Rg. 2.e. dixit Heli : Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus ; si autem in Deum peccaverit homo, quis orabit pro eo et de illo exponit Glossa sic :
marg.| {d} Stultus ] id est blasphemus, vel hereticus.
marg.| {e} Verba multiplicat ] contra Sapientes.
marg.| {f} Ignorat homo, quid ante se fuerit et quid post futurum est, quis ei poterit indicare ? ] Potest hoc intelligi dictum concionatorie, sed Interlin volunt hoc esse dictum assertive et definitive, qui sic exponunt.
marg.| {f} Ignorat homo ] carnalis id est animalis, qui non percipit ea, que sunt Spiritus Dei, 1Cor. 2.d.
marg.| {g} Quid ante se fuerit ] id est non recordatur preteritorum.
marg.| {h} Et quid post futurum est quis hominum   ei poterit indicare ? quasi dicat : nullus. Unde infert alia <Glossa> interlinearis continuans. Ergo.
Numérotation du verset Qo. 10,15 
marg.| {i} Labor stultorum ] id est hereticorum, Philosophorum stulta inquisitio Scripturarum.
marg.| {k} Affliget eos ] in corpore et anima et hic et in futuro.
marg.| {l} Qui nesciunt in urbem ] id est in civitatem Dei. De qua dicit Ps. 86. Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei.
marg.| {m} Pergere ] Quia nec per se, nec per alios scire volunt etiam patrie. De quibus dicitur in Ps. 106. Erraverunt in solitudine, viam civitatis habitaculi non invenerunt. Mali nesciunt pergere in civitatem Domini virtutum, quia viam ignorant, Unde Ps. 13. Viam pacis non cognoverunt. Item quia nesciunt movere pedes id est affectus a terra levare et in anteriora id est spiritualia extendere ; sed in obliquum, aut {3. 100va} posteriora. Item quia nesciunt id est scire nolunt insignia vie regie, que ducit ad civitatem, hoc est, cruces penitentie et discipline et acervos lapidum id est dura opera satisfactionum. Melius potest intelligi de predestinatione et reprobatione, que secundum quid precedunt hominem et secundum quid sequuntur. Et utrumque ignorat homo quilibet : quia nemo scit, an sit predestinatus, an prescitus, vel quid consequetur ad hec. Item nescit homo de bonis operibus, que facit, an sint accepta coram Deo : et an peccata, que commisit, dimiserit ei Deus, vel adhuc retineat. Et iterum nescit, utrum placandus sit ei umquam Deus ; an in eternum iratus. Et hec ignorantia timorem maximum et solicitudinem salutarem inducit. Unde Eccl. 5.b. De propitiato peccato noli esse sine metu ; neque adiicias peccatum super peccatum : et ne dicas, miseratio Dei magna est : multitudinis peccatorum meorum miserebitur ; misericordia enim et ira illius. Et Ioel. 2.c. Quis scit, si convertatur et ignoscat Deus et relinquat post se benedictionem.
Numérotation du verset Qo. 10,16 
marg.| {a} Ve tibi terra cuius Rex puer est et cuius Principes mane comedunt ] ad litteram, sicut dicit Aristoteles, nemo Iuvenes eligit Duces. Sapientissimos enim et fortissimos, fortitudine, dico, spirituali, oportet esse Reges et Principes, tam seculares, quam Ecclesiasticos. Nam per Sapientiam verba diriguntur et per fortitudinem opera muniuntur. Eccl. 7.a. Noli querere fieri Iudex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitates. Nihil autem corruptioni et mutabilitati paratius etate puerili, que pro piro, vel pomo omnia concedere, vel negare : offendi, vel placari paratissima est. Hanc autem penam quasi plagam gravissimam comminatur Dominus populo Iudeorum et forte cecidit comminatio super populum Christianum. Dabo, inquit, pueros Principes eorum et effeminati dominabuntur eis.
Numérotation du verset Qo. 10,16 
mystice
marg.| {a} Ve tibi terra cuius rex puer est ] Ter  ra cuius Rex puer est Ecclesia est, cuius Prelatus puer est infirmitate, insipientia et vita. Ideo autem, ve tali Ecclesie : quia quasi vidua est sub puero Prelato, qui nescit, nec potest generare. Est et indefensa sub infirmo custode, qui nescit, nec potest custodire.
marg.| Est et prostituta sub lenone, qui plus diligit voluptatem propriam, quam Ecclesie utilitatem id est quam prolem.
Numérotation du verset Qo. 10,16 
moraliter
marg.| {a} Ve tibi terra cuius Rex puer est ] Ter  ra est mens humana : Rex puer, ratio puerilis : Principes, quinque sensus, qui mane comedunt, quando presentibus delectantur. Dicit ergo.
marg.| {a} Ve tibi terra ] id est regio, vel Ecclesia, vel anima.
marg.| {b} Cuius Rex puer est ] id est puerilis.
marg.| {c} Et cuius Principes mane comedunt ] ad litteram, quia vacare deberent causis subditorum examinandis et negotiis expediendis ; aut certe lectioni, vel orationi : splendor autem et affluentia epularum intellectum humanum obruit penitus et obturat, sicut dicit Hieronymus : Et ideo cum mane gula sibi vendicat ; sequitur negotiorum confusio, subditorum dispendium, iudiciorum subversio, iustitie periclitatio.
Numérotation du verset Qo. 10,17 
marg.| {d} Beata terra ] id est regio, vel Ecclesia, vel anima.
marg.| {e} Cuius Rex nobilis ] nobilitate virtutum, de qua dicitur :
marg.| Nobilitas animi sola est, que moribus ornat.
marg.| {f} Et cuius Principes ] id est prelati, vel quinque sensus.
marg.| {g} Vescuntur in tempore suo ] id est in regno Dei.
marg.| Nunc enim est tempus ieiunandi : quia vigilia est summe solemnitatis, tunc autem erit tempus comedendi ; quia tunc erit solemnitas et erit solemne convivium, de quo dicit Is. 25.c. Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemie, convivium pinguium medullatorum, vindemie defecate.
marg.| Et quia post hoc convivium non sequitur aliud, vocat illud Dominus cenam, Lc. 14.d.
marg.| {h} Ad reficiendum et non ad luxuriam ] id est magis comedunt necessitate, quam voluptate.
marg.| Comedere enim debent, ut vivant Deo ; non vivere, ut comedant, dicit <Glossa> interlinearis
Numérotation du verset Qo. 10,18 
marg.| {i} In pigritiis humiliabitur contignatio ] id est tignorum constructio.
marg.| Tigna sunt ligna edificii : que in gallico caprones dicuntur, quia se invicem mutua colligatione capiunt.
marg.| {3. 100vb} Et est sensus litteralis planus, quia piger, ubi fracturam, vel disiuncturam in contignatione domus deprehenderit, non statim eam reparat, aut reiungit ; sed premente pigritia eo usque differt, donec contignatio ligaturis solutis ab altitudine sua aut humilietur, ut corruat.
Numérotation du verset Qo. 10,18 
mystice
marg.| Mystice {i} In pigritiis humiliabitur contignatio ] Domus est Ecclesia ; contignatio, que summum locum in edificio domus obtinet, claustralis vite eminentiam, aut Cleri altitudinem significat.
marg.| Sed utraque contignatio pigritia Prelatorum, vel etiam propria iam pene corruit, quia nullus religationi, vel relevationi intendit.
Numérotation du verset Qo. 10,18 
moraliter
marg.| {i} In pigritiis humiliabitur contignatio ] Contignatio est virtutum combinatio, ut misericordia et veritas : spes et timor : continentia et abstinentia : humilitas et magnificentia : zelus et caritas id est amor boni et odium mali : ex quibus consurgit spirituale edificium, in quo habitat homo interior et cum eo Deus. Unde Sponsa Ct. 1.d. Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia cupressina.
marg.| Sed hec contignatio per propriam desidiam paulatim inclinatur, ut corruat. Propter quod dicitur Eccl. 27.a. Nisi te instanter tenueris in timore Domini, cito subvertetur domus tua. Et Prv. 18.b.
marg.| Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis.
marg.| Unde sequitur {k} Et in infirmitate manuum ] id est operum.
marg.| {l} Perstillabit domus ] id est status mentis, vel Ecclesie.
marg.| Tunc autem dicitur mens perstillare, quando lapides grandinis, vel pluvie stille id est dura maledicorum verba usque ad interiora perveniunt et cor ipsum degrandinant et compluunt ; ut quicquid vitalis caloris ibi erat, penitus extinguant.
marg.| Et de hoc dicitur Mt. 7.d. Omnis, qui audit verba hec et non facit ea : similis est viro stulto, qui edificavit domum suam super arenam et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti : et irruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna.
Numérotation du verset Qo. 10,19 
marg.| {m} In risu faciunt panem et vinum, ut epulentur bibentes ] <Glossa> interlinearis modica, scilicet quia continuat litteram sic.
Numérotation du verset Qo. 10,18 
moraliter
marg.| {i} In pigritiis ] propriis, vel prelato   humiliabitur contignatio id est virtutum edificium.
marg.| {k} Et infirmitate manuum ] id est operum.
marg.| {l} Perstillabit domus ] proprie conscientie, vel Ecclesie. Quia.
Numérotation du verset Qo. 10,19 
mystice
marg.| {m} In risu faciunt ] Prelati, vel quicumque deliciis dediti.
marg.| {n} Panem et vinum ] id est comessationes et potationes.
marg.| {o} Ut epulentur ] id est in epulis delectentur : In quorum persona dicitur Is. 22.d. Comedamus et bibamus ; cras enim moriemur.
marg.| {p} Et pecunie obediunt omnia ] id est propter pecuniam fiunt omnia. Magna Abbatissa est pecunia et magnum conventum habet.
Numérotation du verset Qo. 10,19 
mystice
marg.| {m} In risu faciunt ] panem et vinum etc.
marg.| Mystice : Prelati, vel Doctores in risu proprio faciunt panem et vinum, ut epulentur, quando verbum Dei quod est panis, ubi difficile est : vinum, ubi facile ; vel panis, quia confortat et firmat ; vinum, quia letificat : docent, vel predicant, ut hominibus placeant, vel ut deliciis affluant, vel divitiis abundent.
marg.| De quibus dicitur Am. 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samarie, Optimates capita populorum, ingredientis pompatice domum Israel : qui separati estis in diem malum et appropinquatis solio iniquitatis : qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris : qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti. Mi. 3.d. Principes eius id est Hierusalem, in muneribus iudicabant et Sacerdotes eius in mercede docebant et Prophete eius in pecunia divinabant.
marg.| Item in risu alieno faciunt panem, dum auditores ad risum provocare sacris eloquiis student, non ad lacrimas : cum tamen ad hoc principaliter deberent attendere. Unde Is. 22.d.
marg.| Vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum et ad calvitium et ad cingulum sacci et ecce {3. 101ra} gaudium et letitia.
Numérotation du verset Qo. 10,20 
marg.| {a} In cogitatione tua Regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti ] Generaliter prohibet Salomon cogitationem detractoriam et suspicionem sinistram de quolibet proximo ; quia nimis difficile est, aut forte impossibile quod talis cogitatio, aut talis suspicio caritatem non extinguat, aut saltem ledat, aut ad minus proximum contemptibilem non reddat ; et ideo periculosissimum est audire, vel etiam cogitare quicquam sinistrum de proximo. Et ne forte occultam cogitationem vel suspicionem quis crederet impunitam, dicit Salomon presto esse accusatores et revelatores, scilicet Angelos malos, qui cogitationes quas nobis suggerunt, forte noscunt, an recipiamus, an non. Alias vero cogitationes, que a mundo, vel a carne in nobis fiunt, magis coniicere ex signis quam nosse credendi sunt. Idcirco autem de eorum testimonio et accusatione nobis minatur, ut in eorum presentia metuamus aliquid cogitare, qui toto studio explorant, si quid in nobis viderint accusandum, sicut legitur Apc. 12.c. Proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat eos die ac nocte. Ceterum ipsa cogitatio erit accusatrix sufficiens, sicut legitur Rm. 2.c. Dicit ergo.
Numérotation du verset Qo. 10,20 
mystice
marg.| {a} In cogitatione tua Regi ne detrahas ] id est Prelato, vel Christo, qui omnia regit ; vel cuilibet, qui tria regna sibi commissa, scilicet regnum operis, regnum oris, regnum cordis, regere fideliter debet.
marg.| {b} Et in secreto cubiculi tui ] id est conscientie, sive mentis.
marg.| {c} Ne maledixeris diviti ] id est Iusto celestibus divitiis ditato.
marg.| {d} Quia et aves celi ] id est demones, qui dicuntur volucres celi, Mt. 13.c. et Lc. 8.a. Volucres propter velocitatem, unde et alati pinguntur. Celi, quia habitant in hoc aere caliginoso.
marg.| {e} Portabunt ] ad Deum.
marg.| {f} Vocem tuam ] id est cogitationem, que vim vocis obtinet apud Deum.
marg.| {g} Et qui habet pennas ] id est velocitatem.
marg.| {h} Annuntiabit ] Deo [sententiam tuam id est iudicium, vel suspicionem, vel cogitationem, qua proximum iudicas. Sed cum Deus sciat per se omnia multo melius, quam homines, vel Angeli, quomodo dicuntur Angeli boni, vel mali aliquid nuntiare Deo ? Sic modus est loquendi. Et est sensus : Angeli portabunt vocem tuam, vel annuntiabit sententiam tuam id est celeriter veniet ad Iudicem et punitorem tuum tue cogitationis accusatio. Tamen boni Angeli cum preces, vel cogitationes nostras Deo placere vident, dicuntur eas Deo nuntiare, vel deportare, quia divine dispositioni consentiunt et eas impleri desiderant. Unde Tb. 12.c. Quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium tuum, ego obtuli orationem tuam. Sed mali Angeli dicuntur cogitationes nostras Domino annuntiare, quia nos pro illis torqueri et puniri exoptant. Si cogitationem detractoriam, vel suspicionem sinistram ita prohibet Salomon et puniendam minatur, quid erit de verbis et operibus ? Ad hoc quod hic dicitur concordat quod legitur Prv. 26.a. Sicut avis ad alta transvolans et passer quolibet vadens ; sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Qo. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=29&chapitre=29_10)

Notes :