Capitulum 9

Numérotation du verset Qo. 9,1 

Omnia hec tractavi in corde meo ut curiose intelligerem1. Sunt iusti
1 Omnia... intelligerem] sub capitulo 8 Rusch
atque sapientes et opera eorum in manu Dei
et tamen nescit homo
utrum amore
an odio dignus sit.
Numérotation du verset Qo. 9,2 

Sed omnia in futuro
servantur incerta eo quod universa eque eveniant
iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti.
Sicut bonus sic et peccator ut periurus ita etiam ille2 verum deierat.
2 etiam ille] et ille qui Weber
Numérotation du verset Qo. 9,3 

Hoc est pessimum inter omnia que sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum
implentur malitia
et contemptu
in vita sua et post hec
ad inferos deducentur.
Numérotation du verset Qo. 9,4 

Nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam.
Melior est canis vivus3
3 vivus] vivens Weber
leone mortuo.
Numérotation du verset Qo. 9,5 

Viventes enim sciunt se esse morituros.
Mortui vero nihil
noverunt amplius nec habent ultra mercedem
quia oblivioni tradita est memoria eorum.
Numérotation du verset Qo. 9,6 

Amor quoque et odium et invidie4 simul
4 invidie] -dia Weber
Perierunt
nec habent partem in hoc seculo et in opere quod sub sole geritur.
Numérotation du verset Qo. 9,7 

Vade
ergo et comede
in Letitia
panem
tuum et bibe cum gaudio vinum tuum
Quia
Deo placent opera tua.
Numérotation du verset Qo. 9,8 

Omni tempore sint vestimenta tua
Candida
et oleum
de capite tuo
non deficiat.
Numérotation du verset Qo. 9,9 

Perfruere vita cum uxore quam diligis
cunctis diebus vite instabilitatis tue qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis
tue. Hec
est enim pars in vita et in labore tuo quo5 laboras sub sole.
5 quo] quod Weber
Numérotation du verset Qo. 9,10 

Quodcumque
potest facere manus tua6 instanter operare
6 facere - m. tua] inv. Weber
quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas.
Numérotation du verset Qo. 9,11 

Verti me ad aliud7 vidique sub sole nec velocium esse cursum
7 ad aliud] alio Weber
nec fortium bellum
nec sapientium
panem
nec doctorum divitias
nec artificum gratiam
sed tempus casumque in omnibus.
Numérotation du verset Qo. 9,12 

Nescit homo finem suum
sed sicut pisces capiuntur
hamo et sicut aves comprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo
cum eis extemplo8 supervenerit.
8 extemplo] extimplo Ruch
Numérotation du verset Qo. 9,13 

Hanc quoque sub sole vidi9 sapientiam
9 sub s. - v.] inv. X
et probavi maximam.
Numérotation du verset Qo. 9,14 

Civitas parva
et pauci in ea
Viri
venit contra eam rex magnus
et vallavit eam, extruxit10 munitiones per gyrum et perfecta est obsidio.
10 extruxit] extruxitque Weber
Numérotation du verset Qo. 9,15 

Inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem
per sapientiam suam
et nullus
deinceps recordatus est
hominis illius pauperis
Numérotation du verset Qo. 9,16 

Et
dicebam ego
meliorem esse sapientiam
fortitudine.
Quomodo ergo
sapientia pauperis contempta est
et verba
eius non sunt audita ?
Numérotation du verset Qo. 9,17 

Verba sapientium audiuntur in silentio
plus quam clamor
principis inter stultos.
Numérotation du verset Qo. 9,18 

Melior est
sapientia quam arma bellica
et qui in uno peccaverit multa bona perdet.

Capitulum 9

Numérotation du verset Qo. 9,1 
marg.| {3. 94vb} Sunt Iusti ] etc. Reprobata vanitate avaritie et superbie, sive iactantie, invitat ad humilitatem et ad timorem ; humilitas enim viam facit Sapientie, quam superbia obstruit. Unde Iac. 4.b. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Inter ceteras autem causas humiliandi se una est incertitudo finis ; quia quantuncumque sit homo bonus, aut sapiens, nescit tamen qualem habebit exitum et ita nescit an salvandus sit, an damnandus. Et hoc est.
marg.| {p} Sunt iusti ] Deo et sibi et proximo reddentes quod suum est.
marg.| {q} Atque sapientes ] virtutem saporandi res secundum saporem proprium et scientiam estimandi secundum valorem suum habentes. Et est rectus ordo, quia per Iustitiam venitur ad Sapientiam. Unde Eccles. 1.d. Fili, concupiscens Sapientiam serva Iustitiam.
marg.| {r} Et opera eorum in manu Dei sunt ] id est a Deo disponuntur. Homo enim proponit, sed Deus disponit, prout vult quod videt sue rei publice expedire. Item loquitur hic Salomon more vulgari, quo dicitur de re dubia et incerta. In manu Dei, est id est in incerto. Similiter hic. [Opera eorum in manu Dei sunt id est in incerto, quia nesciunt utrum Deo sint accepta, an non. Vel
marg.| {r} Opera eorum in manu Dei sunt ] id est in dispositione, conservatione, iudicio et voluntate Dei. Vel
marg.| {r} Opera eorum in manu Dei sunt ] sicut oblationes accepte, secundum quod dicitur Sap. 3.a. Iustorum anime in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum malitie.
marg.| {s} Et tamen nescit homo utrum amore ] Dei [an odio
marg.| Dei [dignus sit
marg.| Nescit, inquam, scientia certitudinis, nisi forte aliquis sciat per revelationem, vel ad scientiam spei.
marg.| Vel sic.
marg.| {s} Et tamen nescit homo ] purus.
marg.| {t} Utrum amore ] Dei [an odio Dei id est : reprobatione.
marg.| {u} Dignus sit ] finaliter.
marg.| {x} Sed omnia in futurum servantur incerta ] sicut testamenta, vel secreta consilia, que clausa vel sigillata servantur ; in futuro vero omnia aperta erunt quando libri aperientur, ut dicitur Dn. 7.c. Et Apc. 20.d. Hec auctoritas solet induci ad ostendendum quod nemo scit se habere caritatem. Ad quod facit quod legitur Iob. 9.b. Si venerit ad me, non videbo eum ; si abierit, non intelligam. Et illud Iob. 3.a. Spiritus, ubi vult spirat et nescis unde veniat, aut quo vadat. Item Prv. 20.b. Quis potest dicere, mundum est cor meum ? quasi dicat : nullus. Contra Rm. 8.c. Spiritus sanctus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. Item in eodem. g. Certus sum quod neque mors, neque vita etc. Sol. Nullus scit scientia certitudinis se habere caritatem nisi forte per revelationem ; scientia vero spei, vel opinionis, aut coniecture potest scire. Hanc autem incertitudinem in parte facit indifferens bonorum et malorum prosperitas et adversitas.
marg.| Unde sequitur
marg.| {y} Et quod universa eque eveniant Iusto ] etc. Universa intelligit Salomon bona et mala, prospera et adversa, sicut dicit Inter. quasi dicat : ideo nescit homo, an amore, vel odio dignus sit ; quia beneficia temporalia que videntur esse signa amoris : et flagella et tribulationes, que videntur esse signa odii, equaliter et indifferenter eveniunt bonis et malis. Et revera ista indistinctio beneficiorum et flagellorum multos obtenebrat et confundit et contra fidem de providentia Dei sentire facit.
marg.| {z} Sicut bonus ] supple : expositus est isti mutabilitati et alterationi sic et peccator
marg.| {a} Ut periurus ita et ille qui verum deierat id est qui verum iurat ; de, enim aliquando privativum est, ut ibi : Sepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, Aliquando intensivum. ut ibi : Fiant aures tue intendentes in vocem deprecationis mee. Et hic simile habes, 1Rg. 20.c. Addidit Ionathas deierare David id est firmiter iurando promittere. Hieronymus ponit hanc litteram.   Sicut iurans, sic qui timet iuramentum. Et s ecundum hoc debet exponi nostra littera sic.
marg.| {a} Ut periurus, ita et ille qui verum deierat ] id est qui in vero deierare id est male iurare timet.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Ut periurus ] id est falsus testis.
marg.| {b} Ita et ille qui verum deierat ] id est verus testis.
marg.| {c} Hoc est pessimum inter omnia, que sub Sole ] vel sub celo [fiunt
marg.| {d} Quia ] scilicet   eadem cunctis { 95ra}   eveniunt id est quod indistincte bona et mala, bonis et malis eveniunt ; quia si tantum bona solis bonis evenirent et tantum mala solis malis, tunc palam esset omnibus bonitatem esse preferendam malitie ; sed quia indistincte eadem cunctis eveniunt in presenti ; multi inducuntur in errorem circa Dei providentiam et ad cumulum erroris accedit eis quod maxime florent hic qui maxime mali sunt et maxime affliguntur, qui maxime boni sunt. Unde Ier. 12.a. Quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui prevaricantur et inique agunt. Ideo dicit hoc esse pessimum inter omnia ; quia pro hoc occasionaliter fundamentum fidei quoad Dei providentiam extinguitur, quo sublato nihil boni remanet. Loquitur autem Ecclesiastes hic concionali libertate, non definitiva assertione. Impossibile enim est secundum veritatem malum esse quod Dei ordinatione consistit. Hec indistinctio Sapientibus bona est, sed insipientibus mala, quia inde veniunt in contemptum peccandi quod innuit Salomon cum subiungit.
marg.| {a} Unde ] quia scilicet eadem cunctis eveniunt.
marg.| {b} Et corda filiorum hominum ] id est hominum carnalium et stultorum.
marg.| {c} Implentur malitia et contemptu ] peccandi.
marg.| {d} In vita sua ] temporali ; cum enim vident malos florere et bonos deprimi et lugere non timent peccare. Imo dicunt illud quod legitur Mal. 3.d. Vanus est qui servit Domino Deo et quod emolumentum, quia custodivimus precepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum ? Ergo nunc beatos dicimus arrogantes, siquidem edificati sunt facientes impietatem.
marg.| {e} Et post hec ] scilicet mala id est malitiam et contemptum, quibus corda eorum replentur.
marg.| {f} Ad inferos ] id est ad infernum inferiorem.
marg.| {g} Deducentur ] Miserabilis ista deductio, peccator deducitur ad infernum, Demones deducunt, sola peccata sequuntur que nihil sunt. Propter quod dicitur Iob. 27.d. Dives cum dormierit, nihil secum auferet ; aperiet oculos suos et nihil inveniet et revera deducentur ad inferos. Quia.
marg.| {h} Nemo est qui semper vivat ] vita nature.
marg.| {i} Et qui huius rei ] scilicet vivendi semper.
marg.| {k} Habeat fiduciam ] quia nullus videtur evadere mortis sententiam. Et istud dicitur, quia tanta stultitia hominum, ut ita edificent domos et preparent, ac si semper essent victuri ; de celesti vero domo construenda adeo negligentes sunt, quasi non essent in ea, nisi per biduum, aut triduum moraturi. Sen. Omnes diu volunt vivere, nemo bene. Eccl. 18.a. Numerus dierum hominum, ut multum centum anni.
marg.| {l} Melior est canis vivus leone mortuo ] Glossa id est pauper iustus potente iniquo. Eccl. 13.c. Venatio leonis, onager in Eremo, sic pascua divitum sunt pauperes. Vel secundum aliam Glossa Melior est peccator vivus, qui converti et proficere potest, Iusto mortuo, qui nihil potest meritis suis addere. Contra Mt. 11.b. Minimus in regno celorum maior est Io. Baptista. Sed Iustus mortuus iam est in regno celorum ; ergo melior est quolibet Iusto vivente, ergo multo fortius peccatore vivente. Preterea, peccator vivus indignus est etiam pane quo vescitur, dicit Augustinus sed Iustus mortuus dignus est vita eterna, ergo melior. Item sup. 4.a. Laudavi magis mortuos, quam viventes. Solutio : Simpliciter Iustus mortuus melior est peccatore vivo ; secundum quid vero peccator vivus melior quoad hoc, scilicet quod potest fieri melior et plura bona facere, quam ille fecerit et maiorem gloriam promereri.
Numérotation du verset Qo. 9,mystice 
marg.| .
marg.| {l} Melior est canis vivus ] id est populus gentilis conversus.
marg.| {n} Leone mortuo ] id est Iudeo incredulo. Et dicitur Iudeus leo, quia sicut leo rex est bestiarum ; ita Iudeus lege edoctus se et alios regere noverat. Quod autem gentilis dicatur canis, legitur Mt. 15.c. ubi dicit Dominus. Non est bonum sumere panem filiorum et dare canibus ad manducandum.
Numérotation du verset Qo. 9,moraliter 
marg.| {l} Melior est canis vivus ] id est peccator penitens.
marg.| {n} Leone mortuo ] id est quam Iustus torpescens. Unde Lc.3.95rb} 16.b. Dico vobis, quia gaudium est in celo super uno peccatore penitentiam agente, quam super nonagintanovem Iustis, qui non indigent penitentia, ut ipsi credunt.
marg.| Vel sic.
marg.| {l} Melior est canis vivus ] id est activus Iustus.
marg.| {n} Leone mortuo ] id est quam contemplativus occultus, Eccl. 42.c. Melior est iniquitas viri, quam mulier benefaciens.
marg.| Vel sic.
marg.| {l} Melior est canis vivus leone mortuo ] id est subditus virtute nudus et zelo fervidus, Prelato tepido et remisso.
marg.| Vel sic.
marg.| {l} Melior est canis ] id est simplex quilibet.
marg.| {m} Vivus ] vita gratie.
marg.| {n} Leone ] id est potente quolibet.
marg.| {o} Mortuo ] morte culpe. De hoc sup. 4.c. Melior est puer pauper et Sapiens Rege sene et stulto. Prv. 12.b. Melior est pauper et sufficiens sibi, quam gloriosus et indigens Eccl. 10.d. Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. ad litteram autem intendit hic ostendere quod mala est mors ; quia aufert facultatem proficiendi in melius et in tantum mala, ut melior sit canis vivus leone mortuo ; propter quod deberet quilibet laborare, dum vivit, ut proficeret in bono ; quia post mortem non poterit. Item.
marg.| {l} Melior est canis ] id est Predicator, qui bolismum patitur et peccatores oblatrat.
marg.| {m} Vivus ] vita gratie.
marg.| {n} Leone mortuo ] id est adulatore superbo. In ore huius leonis mortui invenit Samson favum mellis, Iud. 14.b. id est in ore adulatoris verba suavia. De hoc dictum est, sup. 7.a. Melius est a Sapiente corrigi, quam stultorum adulatione decipi. Quare autem canem vivum leoni mortuo pretulerit Salomon, ostendit.
marg.| {p} Viventes enim ] vita nature, vel vita gratie.
marg.| {q} Sciunt se esse mortuos ] id est necessitati moriendi addictos. Simile Rm. 8.b. Corpus mortuum est propter peccatum id est moriendi necessitati addictum. alia littera et melior, ut videtur, est.
marg.| {q} Sciunt esse morituros ] presentialiter, vel eternaliter, nisi caveant sibi ; et ideo abstinent a peccatis. Hec enim scientia preservativa medicina est contra morbos peccatorum. Unde Eccl. 7.d. Fili, memorare novissima tua : et in eternum non peccabis. [Mortui vero id est de hoc mundo sublati.
marg.| {s} Nihil noverunt amplius ] id est postquam decesserunt. Sed contra. Dives Epulo habuit notitiam de fratribus suis adhuc in mundo viventibus, Lc. 16.g. Sol. Mortui nihil sciunt de mundo per experientiam, vel ad profectum.
marg.| Unde sequitur
marg.| {t} Nec habent ultra mercedem : quia oblivioni tradita est memoria eorum ] apud Deum. Unde Ps. 9. Periit memoria eorum cum sonitu, ita quod de cetero nulla confessio, nulla laus, nullum opus potest eis valere, ut redeant in memoriam Dei ; sed dum adhuc vivunt, licet sint in peccato, possunt facere, ut iterum redeant in memoriam Dei. Unde Is. 23.d. Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita, bene cane, frequenta canticum, ut memoria sit tui.
marg.| {u} Amor quoque ] seculi, vel parentum.
marg.| {x} Et odium ] inimicorum.
marg.| {y} Et invidie ] meliorum.
marg.| {z} Simul ] id est cum ipsis.
marg.| {a} Perierunt ] vel peribunt alia littera. Et hoc inter bona mortis, que sup. 7.a. numeravimus, ponendum est. Nam falsus amor, ne amplius decipiat, ipsa morte dissolvitur : odium et invidie similiter, ne amplius torqueant compescuntur morte : Valde enim periculose vivitur inter amicos, vel parentes seducentes et odientes et invidos persequentes.
marg.| Vel sic.
marg.| {u} Amor quoque ] id est opera vani amoris, sive inanis glorie, in quibus gloriabuntur.
marg.| {x} Et odium et invidie ] id est opera odii et invidie, quibus proximum affligebant.
marg.| {z} Simul ] id est cum ipsis.
marg.| {a} Peribunt ] quia amplius nulli poterunt nocere, nullam gloriam poterunt habere ; nec etiam suffragia Ecclesie poterunt eis valere.
marg.| Unde sequitur
marg.| {b} Nec habent partem in hoc seculo et in opere quod sub Sole geritur ] id est in mundo : Veruntamen illis, qui decesserunt in fide, spe et caritate, que est communio Ecclesie, cum cremabilibus tamen, prosunt suffragia Ecclesie : et in hoc seculo illi habent partem : et in operibus, que geruntur sub Sole. Argumentum quod suffragia non prosunt damnatis. Et in hoc videntur consentire Augustinus et Gregorius Sed cum Salomon debeat causam reddere, quare melior sit canis vivus leone mortuo, propter quod dixit omnia hec. Responsio, Hec dixit ad ostendendum quod viventes multa sciunt utiliter ad meritum ; mortui vero nihil sciunt utiliter ad meritum, licet multa noverint feliciter ad premium. Et ex quo mors sic finit omnia.
marg.| {c} Vade ergo ] dicit Salomon per viam veritatis quoad intellectum et per viam sanctitatis quoad affectum.
marg.| {d} Et comede ] ne moriaris.
marg.| {e} In letitia ] cordis.
marg.| {f} Panem tuum ] id est tibi a Deo datum : et dimittas asino tuo id est corpori panem suum. Multi enim abominantur panem proprium id est panem penitentie et comedunt panem asini sui pessimi id est
marg.| Δ tribulos,
marg.|
marg.| Vel sic.
marg.| {c} Vade ergo ]  a p eccatis recedendo et bonis operibus insistendo.
marg.| {d} Et comede in letitia panem tuum ] qui de celo descendit, Io. 6.e. Spiritualiter et sacramentaliter.
marg.| Θ
prol.| {a} Et bibe
marg.| {3. 95va} Δ tribulos et carduos peccatorum. In quorum persona dicit Ps. 101. Percussus sum ut fenum et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
marg.| {a} Et bibe cum gaudio ] cordis.
marg.| {b} Vinum tuum ] id est intelligentiam verbi Dei. De quo Sponsus, Ct. a. Bibi vinum meum cum lacte meo.
marg.| Θ
marg.| {a} Et bibe cum gaudio ] spei.
marg.| {b} Vinum tuum ] id est sanguinem Iesu Christi. De hoc dicitur Prv. 9.b. Venite, comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis.
marg.| {c} Quia Deo placent opera tua ] que in letitia cordis facis. Sciendum autem quod panis Christiani est omne id, unde interior homo reficitur, nutritur, confortatur et crescit, hoc est cuiuslibet virtutis exercitium. Tribulatio enim panis est patientie, que est unum membrum hominis interioris. Ignominia cibus est humilitatis, que est aliud membrum. Contumelia cibus est mansuetudinis, que est aliud membrum. Molestia cibus est fortitudinis, que est aliud membrum et sic de aliis. Omnis homini panis, non solum comedendus est, sed cum gaudio comedendus. Et de hoc dicitur Prv. 13.d. Iustus comedit et replet animam suam. Eccl. 2.a. Omne quod tibi applicitum fuerit, comede et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe.
marg.| {d} Omni tempore ] id est adversitatis et prosperitatis.
marg.| {e} Sint vestimenta tua ] id est conversatio exterior, scilicet gestus, habitus, ingressus, status, silentium, locutio et cetera opera tua.
marg.| {f} Candida ] candore virtutum et innocentie et sine fuco prave intentionis. Hec vestimenta debent esse duplicia id est forata Decor enim interioris conversationis id est recte intentionis, debet esse coniunctus decori exterioris conversationis. Et talis vestis est Christiana. Prv. ultimo c. Omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus. Vel
marg.| {d} Omni tempore ] vite tue.
marg.| {e} Sint vestimenta tua ] id est corporis membra.
marg.| {f} Candida ] castitate et puritate sine macula. Apc. 16.c. Beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius. Bene dicit, qui vigilat et custodit vestimenta sua ; quia per vigilias maxime custoditur munditia corporis et tabescit lascivia cordis. Eccl. 31.a. Vigilia honestatis tabefaciet carnes. Iob. 37.c. Nonne vestimenta tua sunt calida, cum perflata fuerit terra austro ?
marg.| {g} Et oleum ] misericordie.
marg.| {h} De capite tuo ] id est de mente tua [non deficiat
marg.| Hec duo, scilicet oleum misericordie et candor munditie sunt contra duo mala, que sunt origo omnium malorum, scilicet malitiam mentis et immunditiam carnis. Unde Sap. 1.a. In malevolam animam etc. Vel
marg.| {g} Oleum de capite ] etc. id est hilaritas de mente. Hilarem enim datorem diligit Deus, ut dicitur 2Cor. 9. Unde Dominus, Mt. 6.c. Cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava. Eccl. 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum et exultatione sanctifica decimas tuas. Generaliter autem oleum gratie potest accipi quod de capite id est corde non debet deficere, sicut nec de lampade, que iugiter ardere et lucere in templo Dei debet. Ergo non deficiat oleum de capite, ne sit templum Dei sine lampade ardente. Item non deficiat oleum de capite, sicut nec medicina de vulnere : Oleum enim gratie in capite est medicamentum in vulnerato corde. Iuxta litteram vero tangit Salomon morem Palestine, ubi homines capita sua ungunt. Et loquitur concionatorie, quasi diceret vaca delitiis et cultui exteriori. Vel sic expone.
marg.| {g} Oleum de capite ] etc. id est caput tuum oleo gratie Dei non deficiat. Numquam enim primo deficit oleum capiti, donec caput tuum deficiat oleo. Tunc enim primo stetit oleum Elisei quando defecerunt vasa 4Rg. 4.a. Et hoc est quod dicit Apostolus Hbr. 12.d. Videte, ne quis desit gratie Dei.
marg.| {3. 95vb} {i} Perfruere vita ] gratie, vel nature.
marg.| {k} Cum uxore quam diligis ] id est cum Sapientia, quam tibi quasi coniugem sociasti. Sap. 8.a. Hanc amavi a iuventute mea et quesivi Sponsam mihi assumere.
marg.| {l} Cunctis diebus vite instabilitatis tue ] id est vite tue instabilis.
marg.| {m} Qui dati sunt tibi ]  id, ut in eis laborando servias Deo ad tui utilitatem.
marg.| {n} Sub Sole omni tempore vanitatis tue ] vel [nativitatis
marg.| que tota plena est vanitate triplici, scilicet mutabilitatis, mortalitatis et iniquitatis : Que iterum in tres dividitur, in vanitatem, scilicet curiositatis, cupiditatis et voluntatis et omni hac vanitate plena est nativitas ; quia quicquid est in mundo, aut est concupiscentia carnis etc. 1Io. 2.c.
marg.| {o} Hec est pars ] tua.
marg.| {p} In vita et in labore ] etc. quasi diceret vera Sapientia hereditas, sive portio tua est. Unde Ps. 118. Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. Hanc in vita tua toto labore debes tibi associare ; et hoc cunctis diebus vite tue, qui dati sunt tibi ad requirendum Sapientiam, ad negociandum cum illa, ad seminandum ex illa, ad delectandum in illa, quia post mortem non licebit neque negociari, neque seminare, neque Sapientiam uxorem assumere. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {q} Quodcumque ] bonum [potest facere manus tua, instanter operare id est celeriter, continue, ferventer, perseveranter. Celeriter propter brevitatem temporis. Unde Io. 9.a. Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est, venit nox, quando nemo potest operari. Unde dicit Dominus Io. 12.e. Ambulate, dum lucem habetis, ne tenebre vos comprehendant. Gal. 6.c. Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Continue, quia interpolatio otii mentis robur enervat. Eccl. 27.a. Si non in timore Domini te tenueris instanter, cito subvertetur domus tua.
marg.| Ferventer, quia mollities in operibus dissipatio illorum est. Prv. 18.b. Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Perseveranter, quia sola perseverantia coronatur, 1Cor. 9.d. Nescitis, quia hi qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium, scilicet perseverans. Mt. 10.c. et 24.b. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, 2Tim. 2.a. Qui certat in agone, non coronatur, nisi legitime certaverit ; quare autem sic oporteat instare operi ostendit.
marg.| {r} Quia nec opus ] id est tempus operandi.
marg.| {s} Nec ratio ] allegandi.
marg.| {t} Nec scientia ] laborandi.
marg.| {u} Nec sapientia ] contemplandi.
marg.| {x} Erunt apud inferos ] etc. male operando et cum tempore defluendo et cursum presentis mortalitatis currendo. In his enim tribus consistit hec preparatio, in precipitio malorum operum, in fluxu temporis, cum quo pari velocitate rapimur, in cursu presentis mortalitatis quo iugiter vigilantes et dormientes currimus ad mortem. Et hec properatio tangitur Iob. 21.b. Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. Sed nonne erit labor in inferno ? Utique et etiam dolor et timor et pudor. Ergo et opus. Item in imagine pertransit homo, sed ratio imago Dei est, ergo ratio erit in inferno Sol. Opus non erit tibi id est tempus operandi utiliter, sed recipiendi mercedem operis. Unde 2Cor. 5.b. Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. Item non erit ibi ratio defensionis, vel excusationis, vel allegationis, aut appellationis, sed iudicabitur secundum opera que manifesta erunt tunc. Apc. 20.d. Dedit mare mortuos suos qui in eo erant : et mors et infernus dederunt mortuos suos qui in ipsis erant et iudicatum est de singulis secundum opera eorum. Item nec ratio supplicationis erit ibi id est non proderit, Iob. 41.a. Non parcam ei verbis potentibus et ad deprecandum compositis. Prv. 6.d. Zelus viri non parcet in die vindicte, nec acquiescet cuiusquam precibus. Item scientia et sapientia non erunt ibi, ut eis vacare et in eis delitiari permittatur alicui ; sed potius erunt ibi ad tormentum quia servus sciens voluntatem Domini sui et non faciens, vapulabit multis. Lc. 12.f. Et Iac. 4.d. Scienti facere bonum et non facienti, peccatum est illi. Est ergo sensus quod opus et ratio, scientia et sapientia hic habent usum, ibi fructum. Unde Prv. ultimo d. Date ei de fructu manuum suarum.
marg.| {y} Verti me ad aliud ] contemplandum.
marg.| {z} Vidique ] id est mente percepi.
marg.| {a} Sub Sole ] id est in hoc mundo.
marg.| {b} Nec velocium ] id est Sanctorum, quos non aggravat carnis infirmitas.
marg.| {c} Esse cursum ] quia quod ipsi currunt per viam mandatorum Dei, ad bravium superne vocationis, non est a se, sed a Deo. Unde Rm. 9.d. Non est volentis, neque currentis, sed Dei miserentis, 1Cor. 4.b. Quid habes quod non accepisti ?
marg.| Vel sic.
marg.| {z} Vidi nec velocium ] id est nimis properantium.
marg.| {c} Esse cursum ] id est finem cursus id est fructum, sive bravium eterne vocationis. Multi enim currunt, sicut novitii, qui {3. 96ra} in medio itinere fatigati deficiunt : aut sicut equi effrenes et indomiti, qui in principio nimis discurrunt, ita ut statim deficiant. Propter quod dicit Apost. 1Cor. 9.d. Sic currite, ut comprehendatis. Vel sic Vidi velocium, non esse cursum ; sed aliorum : quia non sibi, sed aliis laborant, ut hypocrite : vel quia ab illo cadunt per superbiam : et quod spiritu ceperunt, carne consummant, sicut legitur Gal. 3.a.
marg.| {a} Nec fortium bellum ] id est victoriam belli, vel potestatem bellandi, sed Dei est utrumque et potestas et victoria, Rm. 13.a. Non est victoria, nisi a Deo. 1Mcc. 3.b.
marg.| Non in multitudine exercitus victoria belli ; sed de celo fortitudo est. Ex. 14.d. Vos tacebitis ; et Dominus pugnabit pro vobis.
marg.| Quod attendens Ps. 143. ait, Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prelium et digitos meos ad bellum.
marg.| {b} Nec Sapientium panem ] verbi Dei quod ministrant ; non enim illud habent a se, sed a Deo. Unde Sap. 16.c. Angelorum esca nutrivisti populum tuum : et paratum de celo panem prestitisti illis sine labore. Vel ideo dicit panem non esse Sapientium : quia inde non comedunt ; sed aliis totum apponunt. Dicunt enim et non faciunt. Mt. 23.a. ad litteram enim panifices bonum panem faciunt, non sibi, sed aliis : ipsi enim bonum panem vendunt aliis ; et ipsi pane furfureo vescuntur. Ita panifices vilioribus pannis induuntur : et sutores vilioribus sotularibus calceantur. Sic plerique Doctores panem suavissimum verbi Dei aliis vendunt ; et ipse furfure verborum contenti sunt.
marg.| {c} Nec Doctorum divitias ] bonorum operum. De quibus. Prv. 13.b. Redemptio anime viri proprie divitie. Vel divitias eternas. De quibus Ps. 111. Gloria et divitie in domo eius. Vel divitias Sapientie. De quibus Is. 33.a. Divitie salutis Sapientia et scientia. Omnes homini divitie non Doctorum sunt, sed Dei. Unde Prv. 8.b. Mecum sunt divitie ; et gloria et opes superbe.
marg.| {d} Nec Artificum gratiam ] faciendi, artem sive opera artis : sed Dei. Unde 1Cor. 15.b. Gratia Dei sum id quod sum. Omnia igitur bona, que habet homo, non a se, sed a Deo habet. Item non a se immobiliter habet ; sed amittere potest multis modis : et ita tota vita eius mutabilis est et variabilis et sub casu : et ideo superbire non debet. Sic dicitur 1Cor. 4.b. Quid habes ; quod non accepisti ? Si autem accepisti : quid gloriaris, quasi non acceperis ? Et hoc est quod sequitur.
marg.| {e} Sed tempus, casumque in omnibus ] supple vidi id est incertitudinem et mutabilitatem. Iob. 14.a. Homo natus de muliere brevi vivens tempore : qui quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra : et numquam in eodem statu permanet.
marg.| {f} Nescit homo finem suum ] id est ; horam finis, sive mortis sue, vel quali fine mori debeat et ideo debet esse magis sollicitus et attentus circa se. Unde Mt. 24.d. Vigilate ergo, quia nescitis, qua hora Dominus vester venturus sit. Item Mt. 25.a. Vigilate, quia nescitis diem, neque horam.
marg.| {g} Sed sicut pisces capiuntur ] cito, vel subito.
marg.| {h} Hamo ] abscondito.
marg.| {i} Et sicut aves comprehenduntur laqueo ] latenti.
marg.| {k} Sic capiuntur homines ] ex improviso.
marg.| {l} Tempore malo ] id est tempore iudicii, vel mortis, vel cuiuslibet adversitatis.
marg.| {m} Cum eis extemplo ] id est repente.
marg.| {n} Supervenerit ] tempus malum, quo non poterunt fugere, nisi modo sibi provideant. Unde Lc. 21.g. Attendite vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vite : et superveniat in vos repentina dies illa, tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terre. Dupliciter autem capiuntur homines tempore malo id est tempore tentationis ; aut quia tentatio imparatum et immunitum inveniet. Propter quod dicitur Eccl. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei etc. Aut quia voluptas allicit. Et hic duplex modus innuitur per hoc quod dicitur : Sicut pisces hamo et sicut {3. 96rb} aves laqueo.
marg.| {o} Hanc quoque sub Sole vidi Sapientiam ] id est hoc opus Sapientie quod dicturus sum.
marg.| {p} Et probavi maximam ] id est hoc nosse probavi esse maximum. Maximum, dico, utilitate et profunditate. Utilitate, quia ista, cognitio radix est immortalitatis ; sicut legitur Sap. 8.d. Immortalis est in cognitione Sapientia : et in amicitia illius delectatio bona. Item in eod. 13.a. Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei. Profunditate, quia non nisi per revelationem habetur. Vocat ergo Salomon Sapientiam maximam, negotium, vel cognitionem operis sive negotii, de quo dicit.
marg.| {q} Civitas parva ] est, vel fuit.
marg.| {r} Et pauci in ea viri ] id est homines viriles.
marg.| {s} Venit contra eam Rex magnus ] ad litteram.
marg.| {t} Et vallavit eam ] munitionibus.
marg.| {u} Extruxit munitiones per gyrum ] {x}   et perfecta est obsidio ] illius civitatis.
marg.| {y} Inventusque in ea vir pauper et sapiens ]  Δ ] {a} liberavit urbem per
Numérotation du verset Qo. 9,mystice 
marg.| .
marg.| {q} Civitas parva ] est Ecclesia humilis. De qua Ps. 121. Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei.
marg.| Et Hierusalem, que edificatur ut civitas. Ideo autem parva, vel humilis dicitur Ecclesia, quia tantum parvi et humiles habitant in ea, numero et merito. Unde Mt. 18.a. Amen dico vobis, nisi conversi fueritis : et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum celorum. Vel parva dicitur respectu Babylonis id est civitatis Diaboli. De qua Dn. 4.f. Nonne hec est Babylon civitas magna, quam edificavi in fortitudine mea ?
marg.| {r} Et pauci in ea viri ] id est homines fortes et viriles, ad comparationem malorum, vel vocatorum a Deo. Multi enim sunt vocati ; pauci vero electi Mt. 20.b. et 22.b.
marg.| {s} Venit contra eam Rex magnus ] id est Princeps huius mundi Diabolus. Iob. 41.d. Qui est Rex super omnes filios superbie. Et ideo Rex magnus, quia super magnos id est superbos regnat. Vel quia magnum est regnum suum, scilicet ; totus mundus ; Io. 14.d. Venit Princeps mundi huius et in me non habet quicquam : Vel magnus fortitudine. Lc. 11.c. Cum fortis armatus custodit atrium suum ; in pace sunt omnia, que possidet. Vel magnus dicitur, quia iactat se magnum. Mt. 4.b. Hec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me.
marg.| {t} Et vallavit eam ] id est malis undique Circumdedit ad impugnandum. Unde Ps. 21. Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me.
marg.| {u} Extruxit munitiones per gyrum ] id est incitationes, fortes tentationes, frequentes tribulationes. Munitiones etiam Diaboli, quas extruxit contra Ecclesiam, sunt hereticorum versutia, Tyrannorum malitia, propria astutia, mundi sapientia, que inimica est Deo, ut dicitur Iac. 4.a. et prudentia carnis, que est mors spiritus. Rm. 8.b. omnis persecutio.
marg.| {x} Et perfecta est obsidio ] quia nihil de his, que requirit obsidio, omittit Diabolus. Habet enim apertos impugnatores hereticos et Tyrannos : habet et suffossores occultos, scilicet hypocritas : habet et machinas et balistarios, adulatores et detractores. Item perfecta est obsidio, quia quocumque exierit homo de hac civitate, incurrit in hostes armatos. Unde Eccl. 9.d. Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis. Vel ideo perfecta dicitur obsidio ; quia ante adventum Christi nullus evadebat Diabolum ; sed omnes trahebat ad inferos, vel ad limbum.
marg.| {y} Inventusque in ea vir pauper et Sapiens ] id est Christus Dominus, qui solus vere et perfecte est vir, nihil mollitiei feminee habens. De quo Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram : femina Circumdabit virum. Item pauper fuit ; quia nec divitias habuit, nec amavit. Ps. 68. Ego sum pauper et dolens.
marg.| Item Sapiens est ; quia in eo sunt omnes thesauri Sapientie et scientie Dei absconditi, prim. Glossa 3.a.
marg.| Θ
prol.| {a} Liberavit urbem id est Ecclesiam
marg.| Hieronymus aliter exponit secundum Hebreos.
marg.| {q} Civitas parva ] est homo qui dicitur Microcosmus id est minor mundus.
marg.| {r} Pauci viri ] sunt vires et membra.
marg.| {s} Rex magnus ] Diabolus.
marg.| {x} Obsidio ] omnia in commoda egritudinum et tribulationum.
marg.| {y} Vir pauper et Sapiens ] spiritus humilis, qui dum penitet, liberatur per sapientiam penitudinis a carcere Diaboli.
marg.| Λ Quod autem sequitur. Et nullus
Numérotation du verset Qo. 9,moraliter 
marg.| {q} Civitas parva ] id est quilibet Electus.
marg.| {r} Pauci in ea viri ] id est virtutes, que dicuntur viri propter robur et quia generant in voluntate filios bonorum operum Et pauci dicuntur respectu multitudinis vitiorum. Contra hanc civitatem
marg.| {s} Venit Rex magnus ] id est Diabolus.
marg.| {t} Et vallavit eam ] id est undique obsedit, ita ut quocumque exeat quis, incidat in hostes. Supra sunt Demones, qui suggerunt iniquitatem : Infra, caro, que suggerit voluptatem : A lateribus mundus, qui a dextris prosperitate ; a sinistris impugnat adversitate.
marg.| {u} Extruxit munitiones per gyrum ] id est varios modos tentationum.
marg.| {y} Inventusque in ea vir pauper et sapiens ] id est virtus humilitatis.
marg.| *
prol.| {a} Liberavit urbem]
marg.| {3. 96va} Δ
marg.| {a} liberavit urbem per Sapientiam suam et nullus ] aut pauci.
marg.| {d} Deinceps ] id est postea.
marg.| {e} Recordatus est hominis illius pauperis ] ut saltem laudaret eum de tanto facto, aut subveniret paupertati eius. ad litteram ita contingit sepe, vel contingere potest. Sicut legitur 2Rg. 20.g. de sapiente muliere, cuius consilio et auxilio liberata est civitas Abela obsessa a Ioab, abscisso capite Sibie fugitivi, qui ad illam urbem fugerat et hostibus tradito. Similiter consilio et auxilio Iudith liberata est Bethulia civitas Iudeorum, quam obsederat Holofernes.
marg.| Θ
marg.| {a} Liberavit urbem ] id est Ecclesiam a Diabolo, a morte, a peccato. Mt. 16.c. Tu es Petrus etc.
marg.| {b} Per Sapientiam suam ] id est stultitiam crucis id est morte sua, que hic Sapientia nominatur, ut dicit Glossa Quod enim stultum est Dei, sapientius est hominibus, 1Cor. 1.d. Glossa dicit [Per Sapientiam
marg.| non per potentiam. Et conveniens fuit hoc, quia Diabolus non per potentiam virtutis sue hominem devicit ; sed per astutiam malitie sue decepit. Et ideo Christus Dominus non per potentiam Divinitatis Diabolum voluit superare ; sed per astutiam Sapientie sue, qua sub esca humanitatis abscondit aculeum Divinitatis, ut dicit Gregorius Unde Iob. 40.d.
marg.| An extrahere poteris Leviathan hamo : et fune ligabis linguam eius ? Sed contra, Lc. 11.c. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, que possidet : si autem fortior illo supervenerit etc. Item Is. 49.g. Numquid tolletur a forti preda ? Sol. Per potentiam liberavit Ecclesiam suam simul et per Sapientiam. Unde Iob. 26.d.
marg.| In fortitudine illius repente congregata sunt maria : et prudentia eius percussit superbum. Spiritus eius ornavit celos ; et obstetricante manu eius id est auxiliante potentia, eductus est coluber tortuosus id est Diabolus. Sapientie autem adscribitur liberatio, non potentie, quia quicquid fecit Dominus in liberatione humani generis, fecit ex ratione et iustitia.
marg.| {c} Et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis ] cum digna gratiarum actione, aut devotione. Am.. 6.b. Bibentes in phialis vinum et optimo unguento delibuti ; et nihil patiebatur super contritione Ioseph.
marg.| Vel
marg.| {c} Nullus ] id est pauci respectu multitudinis illorum, qui obliti sunt. Unde Is. 17.c. Oblita es Dei Salvatoris : et fortis adiutoris non es recordata.
marg.| {f} Et dicebam ego ] videns per Sapientiam Christi Ecclesiam liberatam.
marg.| {g} Meliorem esse Sapientiam ] Christi.
marg.| {h} Fortitudine ] Diaboli.
marg.| Λ Quod autem sequitur.
marg.| {c} Et nullus deinceps recordatus est hominis illius ] dicitur ; quia gratia penitudinis et beneficium in plerisque cum ipsa obsidione pariter evanescit.
marg.| *
marg.| {a} Liberavit urbem ] id est hominem.
marg.| {b} Per Sapientiam suam ] Que in duobus consistit, scilicet in ostensione defectuum et miseriarum suarum oculis Dei ; et attributione victorie Deo. Propter primum miserabilem se exhibet in oculis Misericordis ; et ideo liberationis beneficium ei bonitas Dei negare non potest. Propter secundum totum pondus prelii Deo imponit ; cuius enim est victorie gloria, eiusdem et belli executio. Et ideo dicit Moyses Ex. 14.d.
marg.| Vos tacebitis ; et Dominus pugnabit pro vobis. Quod sequitur.
marg.| {c} Et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis ] dicitur hyperbolice ; quia pauci sunt, qui non facile virtutem humilitatis obliviscantur.
marg.| {f} Et dicebam ego ] solus, aliis inebriatis, presenti letitia.
marg.| {g} Meliorem esse Sapientiam fortitudine ] quia Sapientia semper invicta remanet ; fortitudo vero interdum vincitur ; quod patet in bellis secularibus et etiam spiritualibus ; et quia fortitudo sine sapientia preceps est, ut dicit Gregorius Prv. 19.a. Ubi non est scientia anime, non est bonum : et qui festinus est, pedibus offendit. Item in eod. 24.a. Cum dispositione itur ad bellum : et erit salus, ubi multa consilia. Tullius. Viribus decertare belluinum est ; ratione vero humanum.
marg.| {h} Quomodo ergo Sapientia pauperis contempta est ] ab ingratis. <Glossa> interlinearis dicit quod legendum est admirative. Sed melius sine admiratione et est questio optima, habens solutiones multiplices. Nulli enim dubium est, quin Sapientia sit {3. 96vb} thesaurus, auro et argento pretiosior, ut dicitur Prv. 3.b. et Sap. 7.a. Preposui illam regnis et sedibus : et divitias nihil esse dixi comparatione illius. Non est ergo mirum, si contemnitur a brutis animalibus, que non percipiunt ea, que Dei sunt, ut legitur 1Cor. 2.d. Propter quod dicit Dominus Mt. 7.a. Nolite Sanctum dare canibus : neque mittatis margaritas ante porcos. Item Sapientia aroma est, unde Eccl. 24.b. Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi.
marg.| Ideo non est mirum, si homines assueti sterquiliniis et fimis, eam contemnunt.
marg.| Item paupertas odibilis est toti mundo. Unde Eccl. 13.d.
marg.| Nequissima paupertas in ore impii. Et ideo Sapientia pauperis contemptibilis redditur. Unde eod. 13. Dives locutus est : et omnes tacuerunt : et verbum illius usque ad nubes perducent : et pauper locutus est : et dicunt, quis est hic ? Et hoc est quod sequitur.
marg.| {i} Et verba eius ] scilicet, pauperis.
marg.| {k} Non sunt audita ] id est exaudita. Est autem multiplex causa quare mundus non audit verba pauperis Sapientis.
marg.| Prima est elongatio. Nam magnum chaos inter mundum et ipsum firmatum est. Propter hoc dicitur Predicatori, Is. 40.b. Clama. Et dixi : Quid clamabo. Omnis caro fenum.
marg.| Secunda est obturatio aurium. Unde Ps. 57. Furor illi secundum similitudinem serpentis : sicut aspidis surde et obturantis aures suas.
marg.| Tertia est dormitatio. Eccl. 22.a. Cum dormiente loquitur, qui narrat stulto Sapientiam.
marg.| Quarta est parvitas sensus, Io. 8.f. Quare loquelam meam non cognoscitis : quia non potestis audire sermonem meum.
marg.| Quinta est elevatio aurium. Mundus enim ita habet aures elevatas, ut non velit audire, nisi magna et mirabilia super se : de morte enim et de inferno, de paupertate sua, de vilitate, de cecitate, de omnimoda miseria sua omnino nihil audire vult.
marg.| Ideo sepe dicit Dominus per Ps. 77. Inclinate aurem vestram in verba oris mei.
marg.| Sexta est defectus aurium. Unde Ez. 23.d. Aures tuas et nasum tuum precidam id est precidi permittam.
marg.| Septima est declinatio, sive aversio aurium. Unde Prv. 28.b. Qui avertit aurem suam, ne audiat legem ; oratio eius erit execrabilis.
marg.| Octava est aversio, sive perversio verbi quod fit tribus modis, Primo, cum verbum a suo sensu pervertitur : Secundo, cum verbum, ne dicatur, impeditur. Am.. 7.c. Non prophetabis hic, quia sanctificatio Regis est. Tertio, cum cor obstruitur per falsas excusationes, ne verbum intrare valeat. Et de his omnibus potest intelligi illud Is. 30.c. Auferte a me viam, declinate a me semitam. Auferunt enim, qui prohibent : declinant, qui pervertunt.
marg.| Nona est preoccupatio, qua preoccupatur rebus, vel aliis verbis, que verbum Dei intrare non sinunt. Prv. 18.a. Non recepit stultus verba prudentie, nisi ea, que versantur in corde eius, dixeris. Et Mt. 13.c. Spine suffocant verbum.
marg.| Decima est importunitas temporis. Eccl. 20.c. Ex ore fatui reprobabitur parabola ; non enim dicit illa in tempore suo. Undecima est assiduitas audiendi exterius. Quantum enim ex illa ipsi Doctores sacri eloquii et auditores obsurduerint interius, non indiget exemplis. Res nimis manifesta est. Nam sicut pulsatores campanarum et molendinarii ipsa assiduitate sonitus et tumultus aque obsurdescunt et eos tumultus huiusmodi soporat, qui alios homines excitat et dormire non sinit ; sic spiritualiter Doctores et assiduos auditores verbi Dei, ipsa assiduitas surdos facit. Et cum verbum Dei alios homines a somno peccati et corporis excitat ; istos plerosque dico, in lecto voluptatis et vanitatis soporare videtur. Sed non est hoc ex parte verbi ; sed ex parte eorum, qui non sic se habent ad verbum, ut debent.
marg.| Pauci enim quod docent, vel discunt, faciunt.
marg.| Duodecima est tumultus. Et hic est triplex. Primo propriorum peccatorum clamor. De quo Gn. 4.b. Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Secundo, strepitus cogitationum. Unde Dominus antequam suscitaret pullam, eiecit de domo turbam tumultuantem. Mt. 9.c. Et de hoc dicitur Os. 2.c. Adducam eam in solitudinem : et ibi loquar ad cor eius. Tertio, inquietudo curarum et superfluarum actionum. Eccl. 38.c. Sapientiam scribe tempore vacuitatis : et qui minoratur actu, percipiet Sapientiam.
marg.| Tertia decima est raucedo loquentium. Unde Ps. 68. in persona Ecclesie ; Rauce facte sunt fauces mee. Pro omnibus istis causis sequitur.
marg.| {3. 97ra} {a} Verba Sapientium ] qui favorem et plausum non querunt, sed salutem audientium et honorem Dei.
marg.| {b} Audiuntur in silentio ] id est in quiete a quolibet predictorum tumultum. Silentio dico, tam loquentium, quam audientium. De quo dicitur Is. 30.d. In silentio et spe erit fortitudo vestra.
marg.| {c} Plus quam clamor ] id est clamosa oratio.
marg.| {d} Principis inter stultos ] id est principatum ambigentis. Ex affectu enim nominatur unusquisque apud Deum dives vel pauper ; non ex carentia, vel affluentia rerum. Unde Ambrosius Affectus tuus operi tuo nomen imponit. Stulti vero hic dicuntur, qui non querunt proficere, sed laudem sibi predicando, vel docendo, vel etiam audiendo acquirere. Vel nomine Principis intelligitur Christus Dominus. De quo Is. 9.b.
marg.| Factus est principatus super humerum eius et vocabitur nomen eius admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, Pater futuri seculi, Princeps pacis. Et eodem 32.b. Princeps ea, que digna sunt Principe, cogitabit et ipse super Duces stabit.
marg.| Doctrina et Predicatio huius Principis tota fuit clamor. Unde Io. 7.f. In novissimo die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat. Et licet tantus esset clamor eius, ut etiam Lazarus mortuus audiret et exurgeret de sepulchro, ut legitur Io. 11.f. tamen inter stultos Iudeos audiri non potuit. Est ergo sensus.
marg.| {a} Verba Sapientum ] id est Scribarum et Phariseorum, qui se sapientes iactabant.
marg.| {b} Audiuntur in silentio ] id est sine tumultu.
marg.| {d} Inter stultos ] Iudeos.
marg.| {c} Plus quam clamor Principis ] id est fervens Predicatio Christi.
marg.| {e} Melior est Sapientia ] etc. etiam in bello corporali. Sicut ostensum est, Prv. 24.a. ibi : Vir Sapiens fortis est ; et vir doctus robustus et validus ; quia cum dispositione itur ad bellum etc. Unde dicit <Glossa> interlinearis Sapientiam prefert fortitudini ; quia Sapientia vincit malitiam quod non fortitudo. Unde Sap. 8.a. Sapientia operatur omnia. In bello etiam spirituali verum est : Multi enim habent bellica arma id est virtutes, quarum alie sunt arma protectionis, ut humilitas, patientia, mansuetudo ; alie impugnationis, ut disciplina, que ieiuniis, vigiliis, ceterisque huiusmodi disciplinis carnem impugnat : pietas, que eleemosynis vel ut lapidibus Diabolum obruit : amor paupertatis, que contemptu velut gladio acutissimo mundum interficit. Multi habent hec arma, qui tamen in bellis spiritualibus succumbunt propter insipientiam aliquando, que multiplex est. Prima est, quando arma nimis onerosa sunt et supra vires ; ita quod non sufficiunt ad portandum, ut sunt nimie psalmodie, nimie vigilie, nimie discipline, nimie abstinentie et huiusmodi, que certandi strenuitatem magis impediunt. Propter quod et David recusavit arma Saulis. 1Rg. 17.e.
marg.| Secunda insipientia est, cum ante pugnam non se armant ; sed tunc primum arma protectionis arripiunt, cum iam fuerint vulnerati : et fiunt eis arma oneri, que prius fuissent defensioni. Verbi gratia. Cum iam fuerint prostrati gladio detractionis ; tunc primo volunt arripere clypeum humilitatis, vel patientie ; tunc primo consilia querunt, quibus hec iacula repellere possent. Ante faciendum est. Unde dictum est. Eccl. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei etc. Tertia insipientia est, quia ab illa parte, qua maior et periculosior eis conflictus imminet protegere se negligunt ; et alibi, ubi nullus conflictus est, nullum periculum, omni sollicitudine se muniunt, tamquam eis nullum aliud periculum immineret. Verbi gratia. Cum infestat spiritus luxurie, currunt ad eleemosynas et orationes, quibus se muniunt ; ieiunia vero et vigilias et peregrinationes et huiusmodi, quibus solis luxurie spiritus expugnatur, cum eis iniunguntur, nullo modo recipere volunt ; et ita contra luxuriam se muniunt armis, quibus contra alia vitia pugnatur. Similiter avarus, cum largitione eleemosynarum posset expugnare spiritum avaritie, qui eum impugnat, omnino largiri non curat ; sed bene ieiunaret et oraret. Similiter superbus frequenti usu humilitatis posset expugnare adversarium suum ; et ipse lavare pedes fratribus, viliorem habere habitum, ultimus sedere, vilius comedere, opprobria sustinere, omnino non curat ; et tamen querit consilium, qualiter possit adversarium suum superare.
marg.| Et in hoc consilio dando sepe decipiuntur Confessores aliqui, qui arma et medicamenta morborum spiritualium, vel commiscent, vel permutant ; et ideo pereunt in manibus eorum. Quarta insipientia est, quia differimus hostem percutere, dum parvulus est et infirmus et debilis ; {3. 97rb} quia tunc de facili potest occidi. Parvulus est hostis in primo motu ; debilis, quando adhuc est in sola cogitatione ; infirmus etiam, est quando nondum exhibuimus membra nostra arma iniquitatis peccato, ut legitur Rm. 6.c. id est quando peccatum nondum venit ad opus. Occidendus est ergo hostis, dum parvulus et debilis et inermis est ; ne postea fortior nobis efficiatur. Unde Sponsa, Ct. 2.d. Capite nobis vulpes parvulas, que demoliuntur vineas.
marg.| Et Ps. 136. Beatus, qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram.
marg.| Quinta stultitia est quod statim, ubi congressus imminet, iacula presentimus, prorsus arma nostra reiicimus, quibus poteramus nos tueri. Verbi gratia. Cum iaculum detractionis, aut contumelie, aliquis in nos iaculaverit, statim patientiam et humilitatem, que velut clypeus opponenda fuerant, abiicimus. Unde Philosophia dixit Boethio. Talia tibi contuleramus arma, que nisi prius reiecisses, invicta te firmitate tuerent.
marg.| Sexta stultitia est quod nostros adiutores non agnoscentes, adversus eos toto studio et totis viribus pugnamus. Verbi gratia.
marg.| Contradictiones et persecutiones et contumelie et cetera huiusmodi, pro nobis sunt, quasi succursus a Deo missus ad impugnandum hostes nostros. Etenim hostis noster est proprius sensus, ad quem debellandum mittit nobis Dominus contradictores. Item hostis noster est propria voluntas, ad quam expugnandam mittit Dominus contumelias, ignominias, persecutiones. Hec omnia pro nobis sunt in prelio, quamdiu cum Deo sumus : quia illa sunt a Deo Eccl. 11.b. Bona et mala, vita et mors : paupertas et honestas a Domino Deo sunt. Cum igitur adversus huiusmodi repugnamus, contra adiutores nostros pugnamus et quibus gratias agere deberemus ; imo pretio magno conducere, sicut legitur quidam fecisse in vitis Patrum ; eos persequimur et repellimus tamquam hostes. Legitur 2Rg. 8.c. quod Thou Rex Emath misit ad David Ioram filium suum, ut gratias ageret ei, eo quod expugnasset Adadezer hostem suum. Similiter legitur 4Rg. 16.b. quod Achaz Rex Iuda misit ad Theglatphalasar Regem Assyriorum aurum et argentum quod inveniri potuit in domo Domini et in thesauris regiis, ut expugnaret pro eo Regem Syrie et Regem Israel. Sic et Sapientes faciunt adhuc persecutores suos quasi propugnatores suos benedicunt et conducunt.
marg.| Et hoc docuit Dominus Mt. 5.g. Diligite inimicos vestros : benefacite his, qui oderunt : orate pro persequentibus et calumniantibus vos Rm. 12.c. Benedicite persequentibus vos : benedicite et nolite maledicere.
marg.| Septima stultitia est cominus pugnare cum hoste, cui ex nostra propinquitate robur accrescit : et ex elongatione deficiunt vires.
marg.| Sicut accidit in fornicatione et in similibus vitiis voluptatum, que fugiendo vincuntur. Unde 1Cor. 6.d. Fugite fornicationem.
marg.| Octava stultitia est, quia non contraria contrariis curare volumus ; sed similibus. Aqua nolumus pugnare contra ignem, sed igne, hoc est, non mansuetudine, sed ira contra iracundiam aliorum pugnamus ; cum tamen scriptum sit quod contraria contrariis curantur. Unde Apostolus Rm. 22.d. Noli vinci a malo ; sed vince in bono malum, quasi dicat : contraria contrariis curantur.
marg.| Nona stultitia est clypeo iam perforato se protegere quod multi faciunt, qui malorum exemplis peccata sua, vel excusare, vel defendere conantur.
marg.| Decima stultitia est, de aliena morte fiduciam vivendi sumere et inde minus arma et gladios formidare ; et non cernimus maiores cecidisse. Hac stultitia laborant multi, qui malorum exemplis armantur ad vitia. Dicunt enim hoc fecit, vel facit talis Magister, vel talis Prelatus ; quid ergo mirum, si ergo idem facio ? Undecima stultitia est in repugnando contra hostem laborare, cum possimus eum gloriosius et securius sine ictu superare. Verbi gratia. Tantummodo patienter sustineamus, quicquid mali nobis fit, aut dicitur ; et non vindicemus nos. De quo Ex. 14.d. Vos tacebitis et Dominus pugnabit pro vobis.
marg.| Et hoc quod Dominus dixit Apostolis, Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras.
marg.| Duodecima stultitia est teipsum hostili gladio spontanee transverberare.
marg.| Neque enim hoc potest hostis, nisi ut ipse gladium eius in viscera tua morosa cogitatione, aut delectatione, aut consensu, aut opere impegeris. Volens gladium voce cogitatum, quem per suggestionem cordi tuo applicat Diabolus, non habens potestatem ulterius impingendi, nisi tu ipse {3. 97va} in g ladium irrueris, sicut fecit Saul 1Rg. 31.b. Subtrahe igitur cor tuum ; et cadet gladius ; et tu illesus penitus remanebis ; imo quasi victor coronaberis a Domino. Exemplum est de hoc in vitis Patrum, de illo, qui nocte una septem coronas meruit, propter septem cogitationes, quas a se repulit. Has duodecim stultitias sola Sapientia curat : quod non faciunt omnia arma bellica pro se. Et ideo recte dicit Salomon [Melior est Sapientia, quam arma bellica
marg.| Simile Sap. 6.a. Melior est Sapientia, quam vires : et vir prudens, quam fortis.
marg.| {a} Et qui in uno ] etc. Glossa exponit hoc de caritate, que radix est omnium bonorum, ut dicit Gregorius sine qua nihil meritorie fit.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Qui peccaverit in uno ] id est aliquod grave peccatum commiserit.
marg.| {b} Multa bona perdet ] in aliis, quos exemplo suo corrumpit.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Qui peccaverit in uno ] scilicet, mandato, vel opere.
marg.| {b} Multa bona perdet ] scilicet, omnia bona, que ante fecerat. Unde Ez. 18.e. Si averterit se Iustitia a Iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet ? omnes iustitie eius, quas fecerat, non recordabuntur. Hinc dicit Iac. 2.b. Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno : factus est omnium reus, supple, mandatorum, ad que impotentem et inutilem se reddidit, cum gratiam, per quam implentur, in se extinxit ; vel quia ea mortificavit, que ante custodierat : omnium virtutum reus est, quas omnes uno solo peccato mortali occidit in se propter individuitatem, sive individuam societatem et inseparabilem concomitantiam earum. Verbi gratia. Si quis omnes portas castri sui hostibus diligenter clauserit et munierit et unam solam apertam et immunitam reliquerit : nihil prodest ceterarum portarum obstructio, vel munitio ; sic nihil prodest observantia mandatorum, si unum negligitur vel contemnitur. Item nihil valet omnium foraminum navis obstructio, si unum solum manet inobstructum : illo enim solo tota navis submergitur. Item nihil valet, si omnia vulnera curaveris et unum solum remanet immedicatum ; quia per illud mors incurritur. Item si totum corpus armaveris ; sed unam partem inermen dimittas quid proderit tibi ? Per illam te feriet inimicus et illam solam attendet. Item quid prodest strenuissime decertasse, si ultimo ictu succumbis. Aut quid prodest celerrime cucurrisse, si extremus passus, vel saltus defuerit ? Nihil. Ideo dicit Apostolus 1Cor. 9.d. Sic currite, ut comprehendatis. Sic nihil prodest omnia bene egisse et totam vitam laudabilem habuisse, si unus defectus de his, que diximus, adfuerit. Similis enim est vita nostra ludo scacorum, ubi a bene ludentibus. Diabolo illuditur. Sicut ergo uno tractu male facto, vel non facto ludus amittitur, vel totum lucrum ; sic uno opere male facto, vel neglecto totius vite nostre fructus perditur. Unde dicit Eccles. 11.d. A scintilla una augetur ignis. Ideo timentibus incendium domus sue, nec modica scintilla ardere permittenda est. Unde Eccl. 19.a. Qui spernit modica, paulatim decidet.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Qo. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=29&chapitre=29_9)

Notes :