Capitulum 4

Numérotation du verset Qo. 4,1 

Verti me
ad alia et vidi calumnias que sub sole geruntur et lacrimas
innocentum
et neminem consolatorem1 nec posse resistere eorum violentie cunctorum
1 n. c.] inv. Weber
auxilio destitutos.
Numérotation du verset Qo. 4,2 

Et
laudavi magis mortuos
quam viventes
Numérotation du verset Qo. 4,3 

et feliciorem utrorumque2
2 utrorumque] utroque Weber
iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala que sub sole fiunt.
Numérotation du verset Qo. 4,4 

Rursum
contemplatus sum3 omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidie proximi.
3 sum] om. Weber
Et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
Numérotation du verset Qo. 4,5 

Stultus complicat manus suas
et comedit carnes suas dicens.
Numérotation du verset Qo. 4,6 

Melior est pugillus
cum requie
quam plena
utraque manus cum dolore4 et afflictione animi.
4 dolore] labore Weber
Numérotation du verset Qo. 4,7 

Considerans
reperi et aliam vanitatem sub sole.
Numérotation du verset Qo. 4,8 

Unus est
et secundum
non habet non filium non fratrem
et tamen laborare non cessat
nec satiantur oculi eius
Divitiis
nec recogitat dicens : Cui laboro et fraudo animam meam bonis ? In hoc quoque est5 vanitas est et afflictio pessima.
5 est] om. Weber
Melius est ergo6 duos esse simul7 quam unum. Habent enim emolumentum societatis sue.
6 est e.] inv. Weber |
7 esse s.] inv. Weber |
Numérotation du verset Qo. 4,10 

Si unus ceciderit ab altero fulcietur. Ve soli quia cum ceciderit8 non habet sublevantem se9.
8 ceciderit] ruerit Weber |
9 se] om. Weber |
Numérotation du verset Qo. 4,11 

Et si dormierint duo fovebuntur mutuo. Unus quomodo calefiet ?
Numérotation du verset Qo. 4,12 

Et si quispiam prevaluerit contra unum, duo resistunt10 ei. Funiculus triplex difficile rumpitur.
10 resistunt] -tent Weber
Numérotation du verset Qo. 4,13 

Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum.
Numérotation du verset Qo. 4,14 

Quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regnum11 inopia consumatur.
11 regnum] regno Weber
Numérotation du verset Qo. 4,15 

Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente, secundo qui consurgit pro eo.
Numérotation du verset Qo. 4,16 

Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non letabuntur in eo. Sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.
Numérotation du verset Qo. 4,17 

Custodi
pedem tuum
ingrediens domum Dei
et appropinqua
ut audias12.
12 et appropinqua ut audias] om. Weber
Multo enim melior est obedientia quam stultorum victime qui nesciunt quid faciant mali.

Capitulum 4

Numérotation du verset Qo. 4,1 
marg.| Verti me ] etc. {3. 82rb} Multas vanitates determinavit Ecclesiastes, inter quas etiam perversitatem unam posuit, ubi dixit : Vidi sub Sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitie iniquitatem : quod tamen iusto Dei iudicio permittitur, ut probentur filii hominum. Hi per tolerantiam illate tribulationis ; illi per potentiam usurpate Dominationis. Modo determinat Salomon, que sunt ille tribulationes, quas patiuntur Innocentes a malis, scilicet calumnia oppressionis, de qua primo dicit : Verti me etc. Et calumnia detractionis, de qua postea subiungit : Rursus contemplatus sum etc. Dicit ergo.
marg.| {f} Verti me ] post predictam cogitationem, qua cogitavi in corde meo quod iustum et impium iudicabit Dominus : et quod homines similes sunt bestiis.
marg.| {g} Et vidi calumnias ] id est falsas accusationes, vel iniquas litigationes.
marg.| {h} Que sub Sole geruntur ] id est pro his, que sub Sole id est pro terrenis.
marg.| {i} Et ] etiam vidi   lacrimas innocentium pro calumniis et oppressionibus malorum.
marg.| {k} Et neminem consolatorem ] Innocentium tribulatorum. Unde conqueritur Dominus Ps. 68. Improperium exspectavit cor meum et miseriam ; et sustinui, qui simul contristaretur : et non fuit : et qui consolaretur ; et non inveni. Et iterum vidi Innocentes.
marg.| {l} Non posse resistere eorum violentie, cunctorum auxilio destitutos ] Et cum homo factus sit ad imaginem et similitudinem Dei et genus Dei sit, ut dicit Paulus Actuum 17.g. in hoc maxime degenerem se comprobat quod Innocentes et pauperes non eripit a potente opprimente eos. Unde Ps. 34. Domine, quis similis tibi, eripient inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum. Is. 39.c. Qui recessit a malo : prede patuit et vidit Dominus et malum apparuit in oculis eius ; quia non est iudicium et vidit Deus, quia non est vir et aporiatus est, quia non est, qui occurrat. Similis querela Sanctorum super hoc sepe legitur in Scriptura. Dicit enim Ier. 12.a. Iustum quidem tu es, Domine, si disputem tecum ; veruntamen iusta loquar ad te, quare via impiorum prosperatur : bene est omnibus, qui prevaricantur et inique agunt ? Hab. 9.a. Quare respicis contemptores et taces, concalcante impio iustiorem se ? Et facies hominis quasi pisces maris et quasi reptilia non habentia Ducem. Et Ps. 72. Quia bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
marg.| {m} Et ] ideo quoad istas miserias   Laudavi magis mortuos quam viventes id est mortem meliorem iudicavi, quam vitam. Et loquitur Salomon in persona infirmorum.
marg.| Vel ipsos mortuos meliores iudicavi, quam viventes : quia evaserunt pericula huius misere vite et nulla alia manent eos pericula et hoc si bene mortui sunt ; viventes vero etiam bene, adhuc in bello sunt et in periculo et in miseriis multis. Si vero de male mortuis intelligatur, exponitur sic.
marg.| {m} Et laudavi magis mortuos ] cum peccato   quam viventes in p eccato, quia mortui miserias presentis vite reliquerunt et peccare desierunt ; viventes vero et in miseriis sunt et peccata peccatis accumulant, unde gravius punientur. Vel de bonis mortuis et de bonis viventibus accipiatur sic.
marg.| {m} Et laudavi magis mortuos, quam viventes ] quoad miserias corporis et pericula anime : que terminata sunt in his et adhuc durant in istis. Propter quod dicit Apostolus Rm. 7.d. Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis huius ? Item meliores sunt mortui, quam viventes, quoad status securitatem et felicitatem, quam habent illi et isti nondum. Propter quod dicit Dominus Mt. 11.b. Minimus in regno celorum maior est Ioanne Baptista, ut tangit Glossa Sed contra hoc dicitur infra capitulo 9.b.
marg.| Melior est canis vivus leone mortuo. Ibi Glossa id est peccator, qui converti et proficere potest, melior est Iusto mortuo, qui nihil potest meritis suis addere. Solutio, Concedo quod peccator vivens adhuc melior est Iusto mortuo, quoad hoc quod tempus proficiendi sibi et aliis et acquirendi maiorem gloriam, quam iustus mortuus habeat : qui proficere non potest in merito ; nec aliquid quod fiat in presenti vita, potest aliquid addere ad gloriam suam, ut maior fiat.
marg.| Simpliciter autem Iustus mortuus melior est, tum propter status felicitatem et securitatem ; tum propter presentem bonitatem.
marg.| Habet enim caritatem et ille non et ideo melior.
marg.| {3. 82va} {a} Et feliciorem utroque ] id est malo mortuo et malo vivente.
marg.| {b} Iudicavi ] eum qui   necdum natus est ex u tero.
marg.| {c} Nec vidit mala que sub Sole fiunt ] mortuus in utero matris sue. Tales enim etsi Deum non videant ; pena tamen materiali carent : et esse participant quod bonum est. Propter quod dicit Augustinus quod melius est illis, scilicet parvulis non baptizatis sic esse, quam non esse. Dominus Mt. 26.c. Melius erat ei si non fuisset natus homo ille, supple ex utero. Sed contrarium dicit auctoritas quedam. Nulla pena maior, quam carere visione Dei. Vel,
marg.| {a} Feliciorem utroque ] id est bono mortuo et bono vivente.
marg.| {b} Iudicavi ] eum qui   necdum natus est sive in utero, sive ex utero.
marg.| {c} Nec vidit mala, que sub Sole fiunt; ] id est in hoc mundo, ubi mali florent et boni lugent ; boni opprimuntur et mali extolluntur. Et loquitur Salomon concionatorie in persona Philosophorum, qui dicunt animas simul creatas in regione beatorum Spirituum et inde descendere ad corpora vivificanda. Secundum hos constat feliciorem esse animam necdum nati, quam mortui, vel viventis. Et Heretici qui hanc Philosophiam sectantur, confirmant errorem suum per hanc auctoritatem Salomonis. Et per illam Mt. 26.c. Melius erat ei, si natus non fuisset homo ille. Sed aperte contrarium vult littera hic, ubi dicitur : Nec vidit mala, que fiunt sub Sole. Sed forte ipsi exponunt, non vidit id est experientiam non sensit. Quod autem nondum natus in utero, vel ex utero, felicior sit mortuo cum peccato mortali : hoc manifeste verum est. Quia dicit Hieronymus quod melius est omnino non esse, quam penam eternam sustinere. Quod vero nondum natus in utero, vel ex utero ; melior sit peccatore vivente : verum est inquantum peccator, non inquantum vivens homo, licet videatur dicere Salomon et Interlinearis Glossa quod simpliciter melior est nondum natus, quam vivens in hoc mundo, sive bonus, sive malus ; quia ille nec mala vidit, nec bona expertus est. Sed loquitur Salomon concionatorie, ut prediximus, in persona Philosophorum errantium, vel in persona infirmorum, qui timent miserias et labores presentis vite.
marg.| Quod patet. Certum est enim quod malum est privatio boni, ergo maius malum est quod maiori privat bono ; et maximum malum est quod maximo privat bono ; sed omnino non esse, funditus et penitus tollit omne bonum et ideo nihil peius est, quam omnino non esse.
marg.| Preterea esse in labore et in miseria aliquid habet boni, imo totum bonum habet.
marg.| Ipsum enim esse bonum est : et labor et miseria bonum est, licet molestum ; sicut potio amara ; alioquin non esset a Deo labor et miseria. Sed constat quod a Deo est. Unde Eccl. 11.b. Bona et mala, mors et vita, paupertas et honestas a Deo sunt. Is. 45.a.
marg.| Absque me non est Deus, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum, ego Dominus faciens hec.
marg.| Manifestum igitur est quod non assertive dicit hoc Salomon ; sed concionatorie. Vel per abnegationem sic.
marg.| {a} Feliciorem utroque ] vel utrorumque, scilicet mortuo et vivente id est minus malum id est non tam miserum.
marg.| {b} Iudicavi ] eum [qui nondum natus est
marg.| aliquo modo.
marg.| {c} Nec vidit ] aliquo visu interiori, vel exteriori notitie, vel experientie.
marg.| {d} Mala ] culpe et pene.
marg.| {e} Que sub Sole fiunt ] id est in mundo, vel pro terrenis, que sunt sub Sole.
marg.| {f} Rursus contemplatus sum ] etc. Hic agit Salomon de calumnia detractionis, que ex invidia oritur, que subiectum suum torquet et affligit de bonis alienis. Unde Gregorius Invidus dum bonis alienis affligitur, de radiis Solis excecatur. Dicit ergo
marg.| {f} Rursus ] convertens me ad alia contemplanda.
marg.| {g} Contemplatus sum omnes labores hominum ] et bonos et malos.
marg.| {h} Et industrias ] quibus {3. 82vb} studiose bona agunt.
marg.| {i} Animadverti patere invidie proximi ] quiaa : « Fertilior seges est alienis semper in agris. Vicinumque pecus grandius uber habet ».
a Versus.
marg.| {k} Et in hoc ergo vanitas est ] id est ex hoc est vanitas a fructu in laboribus et industriis hominum, quia cum aliorum labores et industrie aliis prodesse deberent, potius obsunt eis occasionaliter, quia urunt eos dolore et invidia. Item cum ex labore et industria deberet homini tranquillitas et securitas, ususque suavis acquiri ; augetur ei inde periculum et insidie et odium proximorum.
marg.| {l} Et cura superflua est ] id est sollicitudo cor urens de bonis acquisitis custodiendis et tuendis contra invidiam proximorum. Videntes autem stulti bonorum labores et industrias ita calumniari, non attendentes fructum bonorum augeri ex patientia calumniarum, nolunt laborare, sed vacant otio.
marg.| Unde sequitur
marg.| {m} Stultus complicat manus suas ] quas debuit extendere ad bona opera. Unde Prv. 20.a. Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo estate et non dabitur illi. Unde hic sequitur.
marg.| {o} Et comedit carnes suas ] fame urgente. Et est hyperbole, ut dicit Glossa
marg.| Vel sic.
marg.| {m} Stultus ] id est avarus, qui tantum cogitat de presenti.
marg.| {n} Complicat manus suas ] id est recurvat in se, nec extendit ad pauperem eleemosynas largiendo. Cui dicitur Eccles. 4.d. Non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad dandum collecta. Mt. 12.b. dixit Dominus homini habenti manum aridam : Extende manum tuam. Et extendit et restituta est sanitati sicut altera.
marg.| {o} Comedit carnes suas ] id est comedi fami permittit, quia non audet comedere pre nimia cupiditate. Vel
marg.| {m} Stultus ] id est superbus, stans altus, secundum Isidorum.
marg.| {n} Complicat manus suas ] id est replicat et recurvat ad se, querens in operibus suis propriam gloriam, non honorem Dei, nec proximi utilitatem.
marg.| {o} Et comedit carnes suas ] id est proximos suos infirmiores se devorat. Item.
marg.| {m} Stultus ] id est insipiens Doctor, aut Predicator.
marg.| {n} Complicat manus suas ] id est non vult eas extendere ad os suum, ut faciat quod predicat. Unde Prv. 19.d. Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat.
marg.| {a} Et comedit carnes suas ] id est carnalem voluptatem, quam solam sibi sitit et esurit, qua sola pascitur. Item.
marg.| {m} Stultus ] id est invidus qui tabescit aliena felicitate.
marg.| {n} Complicat manus suas ] ex nimia indignatione, vel nimio dolore aliene felicitatis.
marg.| {o} Et comedit carnes suas ] id est tabescere et consumi facit aspiciendo successus aliorum : quia quanto felicius succedit invidioso id est illi, cui invidet, tanto invidus tabescit amplius et distillat in livorem. Unde Seneca : Vellem oculos invidorum esse ubique, ut omnium felicitatibus torquerentur,
marg.| Vel sic. {m} Stultus ] id est piger quilibet, qui non vult congregare in estate, unde vivat in hieme.
marg.| {n} Complicat manus suas ] id est vacat otio.
marg.| {o} Et comedit carnes suas ] id est carnalibus desideriis estuat, donec consumatur.
marg.| {p} Dicens ] in corde suo, vel increpantibus eum de pigritia sua.
marg.| {q} Melius est pugillus ] farris, vel cuiuslibet rei.
marg.| {r} Cum requie, quam plena utraque manus cum dolore et afflictione animi ] Sicut vulgo dicitur : Melius est unum, tene, quam duo, tu habebis : et melior est Alauda in terra, quam Grus in celo. Glossa intelligitur hoc definitive dici ex persona Sapientis. Et est sensus :
marg.| {q} Melior est pugillus cum requie ] id est cum tranquillitate conscientie et letitia mentis.
marg.| {s} Quam plena utraque manus ] divitiis huius mundi.
marg.| {t} Cum dolore ] quo digna est iniquitas.
marg.| {v} Et afflictione animi ] sine qua nec acquiruntur divitie, nec custodiuntur, nec expenduntur, ut dicit Gregorius. Unde Ps. 36. Melius est modicum Iusto super divitias peccatorum multas. Prv. 15.b. Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. Item Prv. 16.b. Melius est parum cum iustitia, quam multi fructus cum iniquitate. Glossa dicit ibi : Singularis numerus accipitur in bono, duplex in malo. Ideo unus pugillus habet requiem, due manus laborem. Unde Prv. 16.b. Secundum aliam translationem : Melior est parva acceptio cum iustitia, quam multa gemma cum iniquitate. Vel
marg.| {q} Melior est pugillus ] hic, cum requie eterna in futuro.
marg.| {s} Quam plena utraque manus ] hic cum dolore corporis.
marg.| {v} Et afflictione animi ] in futuro.
marg.| {x} Considerans ] per hec alia.
marg.| {y} Reperi et aliam vanitatem ]  a p redictis.
marg.| {z} Sub Sole ] id est in mundo.
marg.| {3. 83ra} {a} Unus est et secundum non habet ] id est heredem aliquem.
marg.| {c} Non filium, non fratrem et laborare non cessat ] congregando superflua, de quibus nescit cui congregabit ea.
marg.| {f} Nec tamen satiantur oculi eius ] interiores.
marg.| {g} Divitiis ] acquisitis, sed semper inhiant acquirendis.
marg.| {h} Nec recogitat ] in corde suo.
marg.| {i} Dicens : cui laboro et fraudo animam meam bonis ] eternis, preponendo bona temporalia ?
marg.| {l} In hoc quoque ] id est in labore congregandi divitias temporales.
marg.| {m} Est vanitas ] cupiditatis et vanitas felicitatis.
marg.| {n} Et afflictio pessima ] Mala quidem malitia penalitatis ; peior, quia inutilis ; pessima, quia ceca. Hoc enim habet pessimum huiusmodi labor, quoad malitiam penalitatis, quia cecus est huius laborator, nec videt quam inutiliter laborat, secundum quod dicit Ps. 38.b. Thesaurizat et ignorat, cui congregabit ea, Lc. 12.c. Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te, que autem congregasti, cuius erunt ? Hieronymus dicit hic. Hec intelligere possumus de his qui libros faciunt et ignaris lectoribus relinquunt. Sicut multi, qui in morte sua nepoti, vel fratri, qui omnino nihil scit, nec speratur quod proficere debeat, dimittit libros suos, in quibus per totam vitam suam laboravit.
Numérotation du verset Qo. 4,mystice 
marg.| . Quidam exponunt hoc de Christo, ut dicit Hieronymus in his verbis : Notantes desiderium nostre salutis, quam tota aviditate sitiebat. Unde in cruce pendens, dixit : Sitio. Ad quod non necessitudo affinitatis, aut consanguinitatis, aut merita nostra eum adduxerunt, sed sola misericordia eius eum induxit. Sed valde longe est hoc ab eo quod littera sonare videtur et potius impositio quam expositio est. Unde melius exponitur moraliter de congregatione divitiarum spiritualium, sicut dicetur infra 5. Et tamen hoc postea exponemus
Numérotation du verset Qo. 4,mystice 
marg.| secundum Glossa
marg.| {o} Melius est ergo duos esse simul, quam unum ] Et hoc ostendit.
marg.| {q} Habent enim emolumentum societatis sue ] Iuxta seriem littere videtur inferre ex eo quod dixerat : Unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem et tamen laborare non cessat. Ibi etiam suggillavit avaritiam, qua avarus sibi soli laborat. Unus etiam et secundum non habens proprie est avarus, qui nec filium, nec fratrem habet, nec amicum, nec proximum, qui nulli unitus est vinculo caritatis. Et est sensus : Ita sibi soli laborare vanitas est et afflictio pessima. Melius est ergo duos esse simul, quam unum id est melior est communionis fraterne societas quam singularitas avare sollicitudinis, habent enim emolumentum societatis sue. Quod autem sit illud emolumentum fraterne communionis, dicit Dominus Mt. 18.c. Ubi sunt duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum. Et Act. 2.a. Dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco et factus est repente de celo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes. Ibi duo notantur, scilicet corporalis societas, per hoc quod dicitur, in eodem loco et spiritualis, per hoc quod dicitur, Pariter. Prior enim sine secunda nihil valet. Item Ps. 132. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Sequitur secundum emolumentum.
marg.| {r} Si unus ceciderit ] id est ad casum tentatus titubaverit.
marg.| {s} Ab altero fulcietur ] consilio et consolatione et oratione ne cadat Prv. 18.d. Frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma.
marg.| {t} Ve soli ] id est singulari.
marg.| {v} Quia cum ceciderit ] id est cadere paratus fuerit.
marg.| {x} Non habet sublevantem ] se a casu, consilio, vel consolatione. Sequitur tertium emolumentum.
marg.| {y} Et si dormierint duo simul ] id est requieverint.
marg.| {z} Fovebuntur mutuo ] se consolando, vel consulendo.
marg.| {a} Unus ] id est solitarius.
marg.| {3. 83rb} {b} Quomodo calefiet ] per se, cum frigidus et solus sit ? Sequitur quartum emolumentum.
marg.| {c} Et si quispiam prevaluerit contra unum, duo resistunt ] simul orantes et invicem consolantes.
Numérotation du verset Qo. 4,mystice 
marg.| , de Christo ab illo loco.
marg.| {a} Unus est ] scilicet, Christus. Is. 4.a. Apprehendent septem mulieres virum unum,
marg.| {b} Et secundum non habet ] in creaturis id est parem. Unde Ps. 88. Quis similis Domino in filiis Dei : quasi dicat : nullus. Vel secundum non habet, in redemptione mundi, ad quod solus venit.
marg.| {c} Non filium ] naturalem, vel adoptivum ad hoc idoneum. Quamvis enim multi sint filii Dei per adoptionem ; nullus tamen ad hoc idoneus et sufficiens erat.
marg.| {d} Non fratrem ] id est socium in hoc opere faciendo. Unde Is. 63.a. Torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum Ps. 140. Singulariter sum ego, donec transeam.
marg.| {e} Et tamen laborare non cessat ] portando peccata nostra Is. 53.b. Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit. Vel laborare non cessat, sicut Medicus satagens curare iniquitates nostras. Is. 43.d. Servire me fecisti in peccatis tuis, prebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Item laborare non cessat, sicut Advocatus postulando pro nobis apud Patrem, Rm. 8.e. Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et 1Io. 2.a. Si quis peccaverit Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum Iustum.
marg.| {f} Nec satiantur oculi eius ] id est pietas et misericordia eius.
marg.| {g} Divitiis ] Angelorum, nisi, scilicet habeat divitias hominum : Semper enim cupit salutem hominum. Unde reliquit in deserto nonagintanovem oves, ut ovem errabundam reduceret ad ovile, reportans eam propriis humeris super crucem et veniens in die ascensionis, convocat amicos et vicinos suos id est Angelos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quam perdideram : Certe, bone Iesu, non tu perdideras eam, sed ipsa perdiderat se : Tu autem invenisti eam et propriis humeris reportasti.
marg.| {h} Nec recogitat, dicens : Cui laboro ] Scit enim Christus quod non sibi, sed nobis laboravit, quia que non rapuit, ipse exolvit. Nos comedimus et bibimus, in taberna ; et ipse solus pro omnibus solvit ; egregie verberatus ; quia non habebat aliud quod solveret. Unde Is. 53.b. Vulneratus est propter iniquitates nostras : et attritus est propter scelera nostra.
marg.| {k} Et fraudo animam meam bonis ] temporalibus. Pauper enim fuit propter nos. Unde Mt. 8.c. Vulpes foveas habent et volucres celi nidos ; filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Vel fraudo animam meam bonis, inutiliter laborando et morti eam exponendo, iuxta illud Ps. 29. Que utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem.
marg.| {l} In hoc quoque est vanitas ] mortalitatis, quoad Christum et iniquitatis, quoad Iudeos crucifigentes eum.
marg.| {n} Et afflictio pessima ] Passive quoad Christum ; active quoad Iudeos.
marg.| {o} Melius est ergo ] etc. Ex predictis infert Ecclesiastes, quasi dicat : ex quo ita Christus esurit salutem nostram. Ergo melius est duos esse simul id est Christum esse tecum per inhabitantem gratiam.
marg.| {p} Quam unum ] id est quam sine Christo patere insidiis inimici.
marg.| {q} Habent enim emolumentum societatis sue ] Christus gloriam et honorem ; tu fructum et utilitatem.
marg.| {r} Si unus ceciderit ] per peccatum, scilicet homo.
marg.| {s} Ab altero fulcietur ] scilicet a Christo. Unde Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum et glorificabo eum. Et Ps. 117. Impulsus versus sum, ut caderem ; et Dominus suscepit me. Et Is. 44.a. Cum transieris per aquas tecum ero : et flumina non operient te.
marg.| {t} Ve soli ] sine Christo. Vel soli qui singularitate ducitur, nec vult se conformare aliis, cum quibus vivit. Item, ve soli, si non homini confitetur peccata sua : sed soli Deo.
marg.| {u} Cum ceciderit ] non habet sublevantem, scilicet Christum, vel alium.
marg.| {y} Et si dormierint duo simul ] scilicet, Christus cum homine et homo cum Christo in lecto pure conscientie, de quo Sponsa Ct. 1.d. Lectulus noster floridus, rosis caritatis, violis humilitatis, liliis castitatis.
marg.| {z} Fovebuntur mutuo . Christus enim fovet hominem calore caritatis, quam infundit ; homo fovet Christum in corde suo calore sancti desiderii et bone operationis.
marg.| {c} Et si quispiam prevaluerit contra unum scilicet hominem.
marg.| {d} Duo ] id est Christus et homo : vel gratia et liberum arbitrium.
marg.| {e} Resistunt : Iac. 4.b. Resistite Diabolo ; et fugiet a vobis : appropinquate Deo et appropinquabit vobis
marg.| {a} {3. 83va} Funiculus triplex id est fides Trinitatis, quo homo Christo alligatur. Vel Funiculus triplex id est Fides, Spes, Caritas.
marg.| {b} Difficile rumpitur . Nam fortis, ut mors, dilectio. Ct. ultimo d. Vel Funiculus triplex id est potentia Patris, sapientia Filii, bonitas Spiritus sancti difficile rumpitur, in se numquam, in nobis tamen aliquando.
marg.| Hoc funiculo ligat Christus Diabolum, ita ut nocere non valeat, quantum velit. Is. 37.f. Ponam circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te per viam, per quam venisti, Tb. 8.d. Tunc Raphael Angelus apprehendit Demonem et religavit eum in deserto superioris Egypti. Hoc funiculo eiecit Dominus vendentes et ementes de templo, Io. 2.c. Cum fecisset Iesus quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo.
marg.| Vel Funiculus triplex, est triplex modus diligendi Deum, scilicet ex toto corde, ex tota anima et ex tota fortitudine, Dt. 6.a. id est dulciter, prudenter, fortiter : Vel tota cogitatione, tota affectione, tota operatione, ut nihil cogites nisi ipsum, aut propter ipsum ; nihil diligas nisi ipsum, aut propter ipsum, nihil facias, vel patiaris nisi propter ipsum. Et funiculus talis revera difficile rumpitur.
marg.| Item, Funiculus triplex, quo ligamur Christo, est Contritio, Confessio, Satisfactio : vel cogitatio, locutio, operatio : vel amor, timor, pudor. Amor Dei benefici, timor Dei iudicaturi, pudor peccati, vel offense Dei.
marg.| Item, Funiculus triplex, est rectitudo dilectionis, de qua Ct. 1.b. Recti diligunt te. Amplitudo dilectionis, de qua Mt. 5.g. Diligite inimicos vestros. Fortitudo dilectionis, de qua Ct. ultimo b. Fortis est, ut mors, dilectio. Recte ergo subiicit Salomon de hoc triplici funiculo post verbum de Societate, ut ostenderet quale oporteat esse vinculum huius societatis, quam ex quatuor commendavit, scilicet ex fulcimento contra casum, ex sublevatione a casu, ex fomenti calefactione contra frigus, ex adiumento contra hostium impugnationem.
marg.| {c} Melior est puer ] etc. sicut supra diximus. Vanitas iniquitatis triplex est, scilicet vanitas cupiditatis, voluptatis, curiositatis.
marg.| Prima pertinet ad concupiscentiam oculorum, secunda ad concupiscentiam carnis, tertia ad superbiam.
marg.| Hucusque dictum est de duplici vanitate, scilicet cupiditatis et voluptatis ; hic adiungit Ecclesiastes de tertia vanitate, que pertinet ad superbiam vite, quam reprimit etiam in Regibus, preferens puerum pauperem sapientem, Regi seni stulto, qui nescit perpendere eventus rerum id est qualiter aliquis vinculatus de carcere quandoque sublimatur in Regem, mortuo pessimo, qui regnabat, sicut dicitur Eccl. 10.b. Sedes Ducum superborum subvertit Deus et sedere fecit mites pro eis. Et hoc est quod dicitur.
marg.| {c} Melior est puer ] non etate, sed puritate ; non sensu, sed malitia.
marg.| {d} Pauper ] rebus mundi, vel spiritu.
marg.| {e} Et sapiens ] virtute saporandi res secundum saporem suum et scientia estimandi res secundum valorem suum.
marg.| {f} Rege sene et stulto, qui nescit previdere ] vel [providere in posterum id est nescit ante videre quod futurum est, vel accidere potest in posterum. Hoc scilicet.
marg.| {h} Quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ] Sicut Ioseph de carcere Putipharis, factus est secundus post Pharaonem et Dominus et rector totius Egypti, Gn. 41.e. Unde de ipso dicitur Sap. 10.c. Sapientia venditum Iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum ; descenditque cum eo in foveam et in vinculis non dereliquit eum, donec afferret illi sceptrum regni.
marg.| {i} Et alius natus in regno ] id est filius Regis et natus de Rege.
marg.| {k} Inopia consumatur ] ut Ioachim iunior, qui de regno Iuda translatus est in Babylonem, ubi in carcere multas sustinuit egestates, 4Rg. 24.d. Et Nabuchodonosor postquam dixit : Nonne hec est Babylon, quam edificavi in robore meo, factus bestia fenum, ut bos comedi ? Dn. 4.f. Et hoc est quod dicitur Eccl. 11.a. Multi potentes oppressi {3. 83vb} sunt valde et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.
Numérotation du verset Qo. 4,mystice 
marg.| .
marg.| {d} Puer pauper et sapiens ] est Christus. Puer enim fuit etate vite, Lc. 2.f. Puer autem crescebat et confortabatur.
marg.| Item puritate vite, Is. 42.a. Ecce puer meus, vel servus meus suscipiam eum. Is. 9.b. secundum Septuaginta. Puer natus est nobis. Iste puer fuit pauper pro nobis, sicut legitur 2Cor. 9.b. Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi, quia cum dives esset, egenus factus est propter vos, ut vos inopia illius divites essetis.
marg.| Et adeo pauper fuit quod nec domum habuit ubi nasceretur, sed in diversorio etiam alieno natus est, Lc. 2.a. Nec etiam in tota vita sua domum habuit, sicut ipsemet testatur, in multorum confusionem, qui alta palatia sibi, vel parentibus suis construunt de patrimonio crucifixi, Mt. 8.c. Vulpes foveas habent etc.
marg.| Idem Lc. 9.g. Lam. 3.c. Recordare etc. Sapiens etiam fuit, Lc. 2.g. Iesus autem proficiebat Sapientia et etate et gratia apud Deum et homines. Rex senex et stultus, Diabolus est. Rex quidem superborum, Iob. 41.d. Ipse est Rex super omnes filios superbie. Senex id est antiquus. Ipse enim est initium viarum Domini. Iob. 40.c. Vel senex id est morti vicinus. Apc. 12.c. Ve terre et mari, quia descendit Diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. Stultus fuit, quando stans altus esse voluit. Is. 14.d. Ascendam in celum et ero similis Altissimo. Dicit ergo.
marg.| {c} Melior est puer pauper et sapiens ] id est Christus Dominus.
marg.| {f} Rege sene et stulto ] id est Diabolo.
marg.| {g} Qui nescit ] id est scire noluit.
marg.| {h} Previdere in posterum quod de carcere catenisque quis egrediatur ad regnum ] id est Christus, qui de carcere Pilati, vel sepulchri et vinculis quibus ligatus fuit ad columnam, egressus est ad regnum Patris. Unde Lc. 19.b. Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum. Et revertenti in regionem longinquam dicit, quia regnum suum non est de hoc mundo, sicut ipse dixit Pilato, Io. 18.g. Regnum, inquit, meum non est de hoc mundo : Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis.
marg.| {i} Et alius natus in regno ] id est Diabolus in celo creatus.
marg.| {k} Inopia consumatur ] omnis boni. Vel Rex senex et stultus, est Antichristus, qui natus est in regnum temporalis dominationis, iusto Dei iudicio permittente propter peccata eorum, qui noluerunt recipere veritatem. Unde Apostolus 2. Thessal. 2.c. Eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent, ideo mittet illis Deus operatorem erroris, ut credant mendacio.
marg.| Hic Rex senex et stultus nescit quod deiiciendus sit et inopia consumendus ; et puer pauper id est Iesus de carcere et vinculis, ut diximus, in regnum in dextram Patris sublimandus.
marg.| Vel aliter, Rex senex et stultus est populus Iudaicus, qui propter legem et Prophetas, quibus se regebat, dicitur Rex.
marg.| Senex vero dicitur, quia maior natu et quia propinquus morti eterne : Quod enim antiquatur et senescit prope interitum est. Hbr.
marg.| {c} . 3.d. Vel senex, quia vetera querens tantum id est terrena.
marg.| Puer pauper et sapiens, est populus Gentilis, qui de carcere et vinculis peccatorum egressus est in libertatem filiorum Dei.
Numérotation du verset Qo. 4,moraliter 
marg.| {d} Puer pauper et sapiens ] est vir iustus, vel homo interior id est anima, qua est puer id est purus secundum conditionem suam, qua ad imaginem et similitudinem Dei creatus est.
marg.| {d} Pauper ] id est paupertatem suam agnoscens.
marg.| {e} Et sapiens ]  ; id est utilia et profutura sibi querens. Rex senex et stultus est iniustus quilibet, vel homo exterior, qui regere vult et imperare, non regi, vel imperari.
marg.| Hic senex est, quia morti proximus et stultus instar equi, vel muli, de quo Apostolus 2Cor.
marg.| {c} . 2.d. Animalis homo non percipit ea, que Spiritus Dei sunt.
marg.| Constat ergo quod puer pauper et sapiens melior est Rege sene et stulto, qui nescit sibi previdere in posterum contra egestatem inferni.
marg.| Et ideo inopia consumetur, sicut dives epulo, qui etiam guttam aque habere non potuit, licet impudenter illam quesierit, Lc. 16.f. Hic autem puer de carcere et vinculis id est de corpore mortis huius egredietur ad regnum glorie in morte.
marg.| {3. 84ra} {a} Vidi ] Prophetica visione.
marg.| {b} Cunctos viventes ] vita nature.
marg.| {c} Qui ambulant sub Sole ] id est in vanitate, non in veritate.
marg.| {d} Cum adolescente secundo ] id est cum Antichristo, qui dicitur secundus adolescens, respectu pauperis pueri et sapientis, de quo predictum est id est respectu Christi, qui est primus adolescens.
marg.| {e} Qui consurget pro eo ] id est secundus adolescens pro primo id est Antichristus pro Christo, sicut ostensum est ex 2. Thessal. 2. Cum isto adolescente secundo vidit Salomon cunctos viventes, qui ambulant sub Sole, qui diligunt vanitatem et querunt mendacium, quasi cum Capite et Duce eorum futuro et cum illo damnandi sunt, sicut omnes Electi, qui cum Christo supra Solem ambulant, cum illo coronandi sunt. Deinde multitudinem adherentium Antichristo, qui ambulant cum illo in via perditionis, ostendit Salomon, cum subiungit.
marg.| {f} Infinitus est numerus populi omnium, qui fuerunt ante eum ] qui tamen pertinent ad ipsum. Nam in eis iam operatur mysterium iniquitatis, ut dicitur 2. Thessal. 2.b.
marg.| {g} Et qui postea futuri sunt ] in fine temporum ei adherentes.
marg.| {h} Non letabuntur in eo ] imo damnabuntur cum eo, quando Dominus Iesus interficiet eum spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui, 2. Thessal. 2.b.
marg.| {g} Qui postea futuri sunt ] socii secundi adolescentis.
marg.| {h} Non letabuntur in eo ] id est in priore adolescente. Hanc expositionem facit Barachias Hebreus. Hieronymus : Sed Origenes et Victorinus in quadam magna Glossa que sic incipit : Origenes et Victorinus, sic intelligunt.
marg.| {a} Vidi ] Prophetico spiritu.
marg.| {b} Cunctos viventes ] Vita gratie.
marg.| {c} Qui ambulant sub Sole ] iustitie id est sub ducatu eius. Vel sub Sole id est sub estu tribulationis.
marg.| Omnes enim, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur pro Christo, 2Tim. 3.c.
marg.| {d} Cum adolescente secundo ] id est cum Christo.
marg.| {e} Qui consurget pro eo ] id est pro veteri Rege et stulto, scilicet Diabolo. Quod autem sequitur.
marg.| {f} Infinitus est numerus populi, qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt, non letabuntur in eo ] id est in Christo, exprimitur multitudo Gentilium, qui fuerunt ante adventum Christi : et Iudeorum, qui in fine recepturi sunt Antichristum ; et ideo non letabuntur in Christo. Quod vero dicit Gregorius Ponti Episcopus etc. iuxta litteram est, Nec est dictum Sapientia Salomonis. Parum est enim dictu quod illi, qui sunt sub filio Regis senis et stulti, non letabuntur in eo id est in filio pro eo quod mala, que Rex senex et stultus irrogaverat, nescierunt, licet melius sit eis sub filio, quam sub patre.
marg.| {i} Sed et hoc ] scilicet, regnum temporale, cui succedit consumptio copie, vel regnum spirituale, cui succedit inopia peccati.
marg.| {k} Vanitas et afflictio spiritus ] Vane enim regnum spirituale obtentum est, si deseritur et auget afflictionem spiritus occasionaliter.
marg.| {l} Custodi ] etc. Postquam egit Salomon de multiplici vanitate culpabili, hoc intendit ponere remedium contra illas. Et primo contra primam, que est vanitas curiositatis.
marg.| Hec enim est principalis intentio Salomonis in hoc libro, ut vanitatem culpe a nobis excludat, cuius prima species est curiositas, que consistit in nimio appetitu sciendi que non oportet, ut supra ostensum est, ideo primo contra illam ponit antidotum, scilicet doctrinam fidei, que in Ecclesia docetur. Et ideo in primis hortatur ire ad Ecclesiam cum humilitate et mansuetudine et puritate, dicens :
marg.| {l} Custodi pedem tuum ] id est affectum tuum, ne offendas peccando.
marg.| {m} Ingrediens domum Dei ] vel templum Dei id est Ecclesiam, quasi dicat : ingredere domum Dei, sed sine offensione peccati. Aliter melius est non ingredi. Unde Mt. 5.d. Si offers munus tuum ante altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliari fratri tuo et tunc veniens offeres munus tuum.
marg.| {n} Et appropinqua ] non corpore, sed mente digna id est in humilitate et mansuetudine et conscientie puritate ; Iac. 4.b. Appropinquate Deo et appropinquabit vobis, emundate {3. 84rb} manus vestras, peccatores : et purgate corda vestra, duplices animo.
marg.| {o} Ut audias ] aure cordis precepta Dei, non vanas fabulas et obedias. Talis enim fuit Moyses. Unde solus accessit in montem ad audiendum Dominum, alii remanserunt inferius. Ex. 19.a.
marg.| {p} Multo enim melior est obedientia ] voluntaria.
marg.| {q} Quam stultorum victime ] inobedientium, qui donis et victimis volunt emere impunitatem peccatorum non cessantes a peccatis. Sed Dominus ait : Misericordiam volo, non sacrificium. Os. 6.b. Item Eccl. 30.b. Miserere anime tue placens Deo.
marg.| {r} Qui nesciunt, quid faciant mali ] dum non obediunt et offerunt munus suum Deo.
Numérotation du verset Qo. 4,moraliter 
marg.| {l} Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei ] id est vide, ubi figas pedem affectionis et intentionis, intrans in religionem, de qua dicit Dominus. Mt. 21.b. Domus mea domus orationis vocabitur ; vos autem fecistis illam speluncam latronum. Et est sumptum de Is. 56.c. ubi dicitur : Adducam eos in montem sanctum meum : et letificabo eos in domo orationis mee. Quidam enim hanc domum ingredientes pedem affectionis et intentionis in sola coquina, vel refectorio ponunt. Unde patet quod non domum Dei sed coquinam, vel refectorium ingrediuntur. Illuc enim intrat quis, ubi pedem fixerit. Similiter qui intrat Ecclesiam prebendalem, ponens pedem intentionis et affectionis in proventibus temporalibus non in Ecclesia ; sed in stabulo, vel sterquilinio pedem ponit : ergo intrat in stabulum, vel sterquilinium ; non in Ecclesiam. Debet ergo dici Canonicus stabuli, vel sterquilinii ; non Ecclesie Dei. Ideo dicitur Prelato ingredienti domum Dei id est suscipienti prelationis officium, ut scilicet custodiat, ubi pedem affectionis et intentionis ponat.
marg.| Corrupto igitur ingressu, necesse est progressum esse inutilem et egressum malum, sicut dicit beatus Bernardus : Sibi ingrediuntur, sibi progrediuntur et sibi egredientur, dum que sua sunt, ibi, tantummodo querunt ; et qui infideliter intrat, infideliter agit Custodi ] ergo [pedem tuum ingrediens domum Dei
marg.| ut scilicet in ipsa domo, non extra eum ponas.
marg.| {n} Et appropinqua, ut audias ] legem Dei. Et revera necesse est appropinquare volentem audire sacram Scripturam, vel doctrinam ; quia rauce et nimis dimisse sunt fauces eius id est Doctores, Predicatores. Magis enim de terra, quam de celo loquuntur : quia qui de terra est, de terra loquitur ; qui autem de celo venit, super omnes est. Io. 3.d. Tamen dicitur eis. Is. 40.b. Super montem excelsum ascende tu, qui Evangelizas Sion : exalta in fortitudine vocem tuam, qui Evangelizas, Hierusalem. Exalta, noli timere.
marg.| Vel appropinqua, ut audias id est exi de terra si vis audire de celo loquentem. Qui enim tantum chaos id est totam terram inter se et eloquia Dei ponit, audire non potest. Unde potest dici talibus illud Lc. 16.g. Magnum chaos firmatum est inter nos et vos, ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint neque inde huc transmeare. Ideo dicit Dominus, Is. 42.c. Quis cecus, nisi servus meus : et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi ?
marg.| {p} Multo enim melior est obedientia, quam stultorum victime ] Et assignat rationem Beatus Gregorius super 1Rg. 15. quia per obedientiam mactatur propria voluntas : per victimam vero caro aliena. Et videtur hoc esse contra multos etiam claustrales, qui instar feneratorum, qui libenter dant eleemosynas, sed restituere nolunt, que tenentur ; sic isti privatas orationes et privatas observantias, ad quas non tenentur, libenter faciunt ; canonicas vero horas et alias sue professionis observantias, ad quas tenentur, valde male reddunt, etiam folia verborum non integra reddunt.
marg.| De hoc expressum legimus exemplum 1Rg. 15.e. de Saule, qui cum iussus fuisset demoliri omnia, que erant Amalech : et holocausta et sacrificia ab eo non requirerentur : holocausta obtulit et Amalech pepercit.
marg.| Ideo ait ei Samuel : Numquid vult Dominus holocausta, aut victimas et non potius, ut obediatur voci eius ?
marg.| {r} Qui nesciunt quid ] id est quantum.
marg.| {s} Faciant mali ] qui, scilicet omissis necessariis id est obedientia, que sola virtus est, ut dicit Ambrosius, suas offerunt victimas singulares.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Qo. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=29&chapitre=29_4)

Notes :