Capitulum 2

Numérotation du verset Qo. 2,1 

Dixi ergo1 in corde meo : Vadam et affluam deliciis et fruar bonis. Et vidi quod hoc quoque esset vanitas.
1 ergo] ego Weber
Numérotation du verset Qo. 2,2 

Risumque2
2 Risumque] Risum Weber
reputavi errorem et gaudio dixi :
Quid frustra deciperis ?
Numérotation du verset Qo. 2,3 

Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum. Quo3 facto opus est sub sole numero dierum vite sue.
3 Quo] quod Weber
Numérotation du verset Qo. 2,4 

Magnificavi opera mea.
Edificavi mihi domos
et4 plantavi vineas,
4 et] om. Weber
Numérotation du verset Qo. 2,5 

feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus
Numérotation du verset Qo. 2,6 

et5 extruxi mihi piscinas aquarum ut irrigarem silvam lignorum germinantium.
5 et] om. Weber
Numérotation du verset Qo. 2,7 

Possedi servos
et ancillas
multamque familiam habui.
Armenta
Quoque
et magnos ovium
greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem.
Numérotation du verset Qo. 2,8 

Coacervavi mihi argentum
et aurum
et substantias
regum
et6 provinciarum
6 et] ac Weber
feci mihi
Cantores
et cantrices
et delicias filiorum hominum scyphos
et urceolos7
7 urceolos] urceos Weber
in ministerio
ad vina
fundenda.
Numérotation du verset Qo. 2,9 

Et supergressus sum opibus omnes
qui ante me
fuerunt8 in Hierusalem. Sapientia quoque perseveravit mecum
8 ante me - fuerunt] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 2,10 

et omnia que desideraverunt
oculi mei
non negavi eis nec prohibui cor meum9
9 meum] om. Weber
quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his que paraveram. Et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.
Numérotation du verset Qo. 2,11 

Cumque me convertissem
ad universa opera que fecerant manus mee
et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi
et nihil permanere sub sole.
Numérotation du verset Qo. 2,12 

Transivi
ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam.
Quid
est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum ?
Numérotation du verset Qo. 2,13 

Et vidi quia tantum precederet sapientia stultitiam
quantum differt lux tenebris.
Numérotation du verset Qo. 2,14 

Sapientis oculi
in capite eius
stultus in tenebris ambulat.
Et didici quod unus utriusque esset interitus
Numérotation du verset Qo. 2,15 

et dixi in corde meo : Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientie dedi operam ?
Locutusque fui10 cum mente mea animadverti quod hoc
10 fui] om. Weber
quoque esset vanitas.
Numérotation du verset Qo. 2,16 

Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum
et futura tempora oblivione cuncta operient pariter11. Moritur doctus similiter et indoctus
11 operient pariter] pariter obruent Weber
Numérotation du verset Qo. 2,17 

et idcirco teduit me vite mee,
videntem mala universa esse12 sub sole
12 universa esse] inv. Weber
et cuncta vanitatem et13 afflictionem spiritus.
13 et] atque Weber
Numérotation du verset Qo. 2,18 

Rursum detestatus sum omnem industriam meam qua14 sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me
14 qua] que Weber
Numérotation du verset Qo. 2,19 

quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit
et dominabitur in laboribus meis
quibus desudavi et sollicitus fui. Et est quicquam tam vanum ?
Numérotation du verset Qo. 2,20 

Unde cessavi
renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.
Numérotation du verset Qo. 2,21 

Nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quesita dimittit.
Et hoc ergo vanitas et magnum malum.
Numérotation du verset Qo. 2,22 

Quid enim proderit homini de universo labore suo
et afflictione spiritus qui15
15 qui] qua Weber
sub sole cruciatus est ?
Numérotation du verset Qo. 2,23 

Cuncti dies eius laboribus16 et erumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit. Et hoc17 nonne18 vanitas est ?
16 laboribus] doloribus Weber |
17 hoc] hec Weber |
18 nonne] non Weber |
Numérotation du verset Qo. 2,24 

Nonne melius19 comedere
19 melius] + est Weber
et bibere
et ostendere anime sue bona de laboribus suis ?
Et hoc de manu Dei est.
Numérotation du verset Qo. 2,25 

Quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego ?
Numérotation du verset Qo. 2,26 

Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et intelligentiam20.
20 intelligentiam] laetitiam Weber
Peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam
ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo. Sed et hoc vanitas est21 et cassa sollicitudo mentis.
21 est] om. Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset Qo. 2,1 
marg.| {b} Dixi ergo ] etc. Dixerat supra Ecclesiastes : Dedi cor meum, ut scirem prudentiam et doctrinam id est ut haberem scientiam ad docendum, non ad vivendum, in quo curiositas et vanitas manifeste apparet. Sed quia in his nil nisi laborem et afflictionem invenit ; ideo quasi acidiatus et fatigatus labore, scientiam spernens, ad delicias et voluptates se convertit et ecce qualiter desperata mens se totam in voluptatem proiicit, carnis blandimenta sola bona reputat. Sed etiam in hoc vanitatem reperit, quia preterita voluptas presenter non delectat et exhausta non satiat : Nec solum corporalis voluptas, sive letitia tentatio est possidenti, sed etiam spiritualis : ita ut stimulo corripiente et Angelo Sathane indigeat, qui colaphizet eam, ne elevetur. Sic dicit Paulus de se 2Cor. 12.b. Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus etc. Loquitur autem hic Salomon modo Concionatoris, sententiam vulgi in se suscipiens et falsam postea ostendens.
marg.| {b} Dixi ergo in corde meo ] viso labore et afflictione, que est in acquisitione scientie :
marg.| {c} Vadam et affluam deliciis ] carnalibus.
marg.| {d} Et fruar bonis ] presentibus : quod est amplexari arcam pro pretio : munusculum pro amico : gaudiola pro amasio : vestigia pro cervo : phantasma pro re : umbram pro corpore : viam pro fine : intuitus vanissimos pro summa veritate : stillas tenuissimas pro suavitatis abysso. Denique cum frui sit inherere amore alicui rei propter se, sicut docet Augustinus in 1. de Doctr. Chr. idem est dicere.   Fruar bonis id est inherebo Dei vestigiis : omnino non curans de ipso quod faciunt amatores terrenorum, de quibus dicitur. Et inimici eius terram lingent : propter tenuissimam aspersuram suavitatis, quam habent exterius ; sed si morderent fortiter, sentirent interius punctionem et amaritudinem infinitam. Sed malunt lambendo maiorem famem huiusmodi voluptatis insatiabilis provocare quam torrente summe voluptatis ad plenum potari. Signanter autem dixit : [Vadam et affluam deliciis quasi resolutus calore earum : quia malorum est abire ; bonorum vero venire, sicut notatur Mt. 25. Ite, maledicti etc. Venite, benedicti etc. Sequitur.
marg.| {e} Et vidi quod hoc quoque esset vanitas ] affectus, prior autem fuit vanitas intellectus.
Numérotation du verset Qo. 2,2 
marg.| {f} Risumque ] id est temporalem letitiam.
marg.| {g} Reputavi errorem ] Unde Lc. 6.d. Ve qui ridetis nunc, quia lugebitis.
marg.| {h} Et gaudio ] temporali [dixi : quid frustra decipieris ?
marg.| Gaudio id est gaudenti. Non enim dirigebat sermonem Ecclesiastes ad gaudium ; sed ad gaudentem. Contra gaudium benedicit [ decipieris quia non est gaudium pro gaudio amplectens : non est coniunctio convenientis cum conveniente : neque perceptio rei naturalis conveniens virtuti apprehendenti : {3. 75rb} ergo non est gaudium a definitione, sed potius tristitia. Preterea non est res, sed somnium et phantasma. Item si esset verum gaudium ; non esset tuum, sed asini tui. Distat autem inter risum et gaudium, quia gaudium est intrinseca mentis letitia : Risus vero est interius letitie preconcepte ruptis claustris modestie forinseca quedam proditio. Et sciendum quod spirituale gaudium nequaquam animam ad risum dissolvit : illa vero letitia, que a carnis blandimento concipitur, per carnis motum facile aperitur : Nam que primum ad animum ingrediens mentem inordinate dissolvit : eadem postmodum Via, qua illapsa est, cum retrorsum crescere ceperit, sine modestia facile erumpit.
marg.| Unde Magister Hugo de Sancto Victore . Lubrica mens semen perversum quod primum sine modestia concipit, quasi parturiens, postmodum sine pudicitia effundit. Primo autem decipitur, quando blandimentis mundi illecebras intus ad gaudium suscipit : postea errat, quando conceptum intus gaudium ad lasciviam per risum effundit. Gaudium vero tantum arguitur ; risus vero omnino reprobatur : quia risus omnino malus est ; gaudium vero non malum est. Et hoc est quod dicit : Risum reputavi errorem ] quia cum mens inepte gaudium suum foras fundit, quasi ad sinistram pergens, rectum iter, quo in Deum gaudendo pergere debuerat, derelinquit.
marg.| {h} Et gaudio dixi, quid ] etc. delectando in noxiis et putando tibi bene esse, cum male sit ?   frustra vero dicit, quia presens delectatio a consideratione futurorum cor avertere potest : sed a pressura supervenientium malorum liberare non potest.
marg.| vel frustra decipi dicitur humanum gaudium : quia fallacis boni gaudia tantis amaritudinibus admixta sunt, ut iure displicere debeant ; etiamsi debeant semper manere : et ita utrobique decipitur mens humana et cum, scilicet malum non videt quod patitur : et cum non previdet malum quod patietur. Alia translatio expressius dicit :   Risum reputavi amentiam et iucunditati dixi, quid hoc facis id est quid in his transitoriis delectaris et perpetuum putas quod velut umbra fugit ? Quicquid in mundo amatur, carcer anime est : ubi anima misera amatoris vinculo amoris reclusa tenetur, atque ligata. Et ideo huiusmodi risus est risus de carcere et vinculis ; propter quod dicitur amentia. Item risus de honore mundi risus est de illusione et ludibrio. Omnis enim purpura illusio est, postquam Domino Christo Iesu in purpura est illusum. Eodem modo omnis corona et omne sceptrum. De hoc dicit August.
marg.| Risus eorum, risus est phreneticorum. Et alibi : Sapientes malunt se habere sanos et plangentes, quam phreneticos ridentes. E converso stultus mavult esse phreneticus ridens : quam sapiens plangens. Preterea : que potest maior amentia cogitari, quam risum asini sui suum deputare : et quia ridet asinus suus, ideo credere se ridere ? Et hoc accidit omnibus de istis transitoriis ridentibus. Non enim ridet cor eorum ; nec rident ipsi ? sed ridet asinus eorum id est caro. E contrario cor Sapientum gaudet, sed asinus luget. Io. 16.e. Vos quidem nunc tristitiam habetis id est asinus vester : iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum. Et istud est verum gaudium. Unde Eccles. 39.c. Non est oblectamentum super cordis gaudium. Prv. 14.b. Cor quod novit amaritudinem anime sue : in gaudio eius non miscebitur extraneus.
Numérotation du verset Qo. 2,3 
marg.| {i} Sequitur  : Cogitavit in corde ] etc. in quo est luxuria : {a}   Carnem meam ] Et ad {3. 75va} Δ {a}   Carnem meam ] Et ad quid hoc ? {b}   Ut animum ] etc. Non enim simul esse possunt Sapientia et ebrietas. Unde Prv. 20.a. Luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas, quicumque his delectatur non erit sapiens. Os. 4.c. Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor. Ioel. 1.b. Flete et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine : quoniam perit ab ore vestro.
marg.| Hieronymus Nihil adeo obruit intelligentiam ut comessatio et ebrietas. Item Hieronymus Venter pinguis nihil celeste, nil tenue cogitare potest.
marg.| Dicit enim quidam Philosophus quod anima cibis et potibus velut speculum incrassatur, intantum, ut in ea relucere ad liquidum non possint rerum imagines.
Numérotation du verset Qo. 2,3 
moraliter
marg.| {i} Cogitavi in corde meo abstrahere a vino ] etc. Vinum est corporalis iucunditas, que potatores suos super vino inebriat. Unde Ier. 51.a. Calix aureus Babylonis in manu Domini inebrians omnem terram : de vino eius biberunt omnes gentes : et inde commota sunt. Ab isto vino cogitavit Ecclesiastes abstrahere carnem suam et bibere aquam angustie, sive penitentie et comedere panem tribulationis, ut sic transferre posset animam suam ad Sapientiam. Sciens illud Is. 28.e. esse verum. Sola vexatio tantummodo dabit intellectum auditui. Et illud Ier. 6.b. secundum aliam translationem : Per omne flagellum et dolorem erudieris, Hierusalem. Et Eccl. 22.a. Flagella et doctrina in omni tempore Sapientia. Propterea dicitur Iob. 28.b. quod Sapientia non invenitur in terra suaviter viventium. Merito ergo Ecclesiastes viso quod risus sit error et gaudium mundi deceptio : dicit [Cogitavi in corde meo abstrahere a vino mundane iucunditatis.
marg.| {a} Carnem meam, ut animum transferrem ad Sapientiam ] acquirendam.
marg.| {c} Devitaremque stultitiam ] que est cecitas, vel excecat : quod fit cum omnes cordis conatus sub rationis moderamine cohibentur ad speculandum veritatem.
marg.| {d} Donec viderem, quid esset utile filiis hominum ] quod videre non possunt, nisi qui iam de tenebris stultitie in lucem Sapientie eruperunt.
marg.| {e} Quo facto ] id est in quo facto, ut scilicet viderem, quid utile est filiis hominum.
marg.| {f} Opus est sub Sole numero dierum vite sue ] id est quamdiu durat hominum vita, quasi dicat : ad hoc quod proposui necessaria est tota vita hominis, ut nec alibi cogitetur. Qui enim cor suum alibi colligunt et alibi dispergunt : hi veritatem invenire non possunt ; quia id quod alibi de veritate lucrari videbantur, alibi perdunt. Hi enim congregant mercedes et mittunt in sacculum pertusum. Si enim per parsimoniam cor colligis et per avaritiam dispergis, quid prodest ? Quid confert, si gulam stringens per continentiam voluptatis collegisti cor tuum et oculos aperiens per ambitionem dispersisti ? Intrasti ad te et exivisti a te et ideo foris es : si autem foris es, ubicumque es, cum veritate non es, quia veritas intus est.
marg.| Magister Hugo de Sancto Victore . Quare tamdiu queris veritatem et non invenis, nisi quia queris, ubi non est quod queris : Foris enim queris ; et quod queris, intus est. Propterea querit Dominus. Adam ubi es ? Non enim requiem invenire poteris, ubi es : quia ibi veritas non est ubi es. Sub umbra, sub foliis vanitas : quia fructum perdidisti. Species rerum visibilium umbra est ; et tu animam tuam in eis effudisti et abscondisti te sub foliis, ut lateres. Sed quomodo lucem queris, tenebras intrans ; et in fructu vanitatem conspexisti et in foliis veritatem esse putas ? Si terrena omnia vana sunt ad fruendum, quomodo non sunt ad videndum vaniora ? Videamus ergo nostrum Adam vetera studia renovantem et transfugam veritatis umbram et latebras et tegmina foliorum requirentem. Videamus quid facit : vidit cibum et contemplatus est ; quoniam delectabilis est ad videndum et suavis ad vescendum : et aperuit fauces et ait : Vadam et affluam divitiis et fruar bonis. Et ecce post tergum eius clamat veritas : Adam ubi es ? Ille vero audiens vocem eius et convictus a veritate intus clamante, negare non potuit veritatem et ait : Audivi, Domine, vocem tuam : et vidi quoque quod hoc esset vanitas ; et ideo risum reputavi errorem : et gaudio dixi, quid frustra decipieris ? Vel sic lege litteram.
marg.| {e} Quo facto ] id est in quo facto utile filiis hominum.
marg.| {f} Opus est sub Sole numero dierum vite sue ] id est ad quod filiis hominum habeant quod utile eis, opus habent laborare tota vita sua, qua vivunt sub Sole, ubi mereri et demereri possunt. Vel sic :
marg.| {f} Opus est numero dierum vite sue ] id est opus est, ut vita sua numerum habeat dierum id est quod dies vite boni sint, soli enim boni digni sunt numero et non mali. Stultorum enim infinitus est numerus. Et Ps. 39. Multiplicati sunt super numerum, qui oderunt me, dicit Dominus. De Abraham vero legitur ; quod mortuus est senex et plenus dierum. Sequitur.
Numérotation du verset Qo. 2,4 
marg.| {g} Magnificavi opera ] Hoc dupliciter legitur litteraliter et mystice. Litteraliter sub persona curiosorum. Mystice sub persona Christi, qui est verus Salomon. Et agitur hic secundum priorem expositionem de secunda vanitate affectus, que est concupiscentia oculorum, {3. 75vb} qua homo cupidus laborat divitiis temporalibus congregandis et multiplicandis. Et tales laborant apprehendere umbram, ventum, mendacium. Eccl. 34.a. quasi , qui apprehendit umbram et ventum persequitur ; sic qui intendit ad visa mendacia. Ier. 8.b. Apprehenderunt mendacium et noluerunt reverti.
marg.| Dicit ergo. {g} Magnificavi opera mea ] Et que sint illa opera ostendit :
marg.| {h} Edificavi mihi domos ] ruituras et plures, cum una sufficeret. Ideo ve tibi. {3. 76ra} Δ Is. 5.c. Ve qui coniungitis domum ad domum. Ier. 22.d. Ve qui edificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio.
marg.| {a} Plantavi vineas ] quasi non sufficerent plantate ab aliis.
Numérotation du verset Qo. 2,4 
mystice
marg.| {g} Magnificavi opera mea ] Secundario describitur hic domus Regum et gloria veri Salomonis id est Christi : quamquam ab intentione antecedentium et sequentium multum longe videatur esse ; sed quia moris est Scripture hoc modo mystica inserere, mysterium prosequamur. Dicit ergo verus Salomon : id est Christus Dominus.
marg.| {g} Magnificavi opera mea ] id est parvulos, qui sub pedagogo Regis fuerant et sub elementis mundi huius legi servierant, ut legitur Gal. 3.d. et 4.a. magnos feci id est servos timore pene et mercede temporalium servientes, feci filios et heredes.
marg.| Vel {g} Magnificavi opera mea ] extendens Electos, qui sunt opera mea, ad magna speranda et gravia sustinenda.
marg.| Vel {g} Magnificavi opera mea ] id est magnifice et mirabiliter ea feci. Unde Hab. 3.a. Domine, consideravi opera tua et expavi :
marg.| {h} Edificavi mihi ] id est ad honorem meum et utilitatem meorum.
marg.| {i} Domos ] exteriores, scilicet bonos seculares ; et interiores, bonos claustrales. De quo 3Rg. 6.b. fecit Salomon interiorem domum oraculi in Sanctum Sanctorum.
marg.| Sanctum dicitur cetus bonorum secularium et velut navis Ecclesie : Sanctum vero Sanctorum et velut Chorus, sive cancellum Ecclesie : dicitur cetus sive Chorus bonorum claustralium.
marg.| Et iste due domus una domus sunt : quia una est columba mea. Ct. 6.c. Unde Proverbior. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum et excidit in ea columnas septem.
marg.| Vel sic : {h} Edificavi mihi domos ] in Civitate Ecclesie : Θ id est varios Ecclesiarum Conventus et vicos in ea constitui, scilicet Ordines diversarum professionum, ut unus vicus sit Ordo Cisterciensium, alius Augustinensium et sic de aliis. De hoc dicit Ps. 121. Hierusalem que edificatur ut civitas etc.
marg.| {a} Plantavi vineas ] id est diversas electorum congregationes, quorum quidam ferunt vinum compunctionis, alii vinum compassionis, alii vinum devotionis, alii vinum iucunditatis quod letificat cor hominis. Eadem est enim vinorum spiritualium varietas, que et lacrimarum : Nam et ipse lacrime vinum spirituale sunt, iuxta illud : Potasti nos vino compunctionis.
marg.| Vineas vero dicit pluraliter, propter hanc vinorum varietatem, cum tamen sit una vinea Domini, ut dicitur Is. 5.b. Vinea Domini Sabaoth domus Israel est. Sed quia hec vinea conversa est Domino in amaritudinem, sicut dicitur Ier. 2.d. Quomodo conversa es mihi in pravum vinea aliena ? Ideo plantavit plures vineas particulares in gentibus, de quibus Ct. 1.b. Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi.
Numérotation du verset Qo. 2,4 
moraliter
marg.| Moraliter : in persona cuiuslibet Iusti vel Prelati. {g} Magnificavi opera mea ] etc. Opera nostra magnificanda sunt, ut habeant sublimitatem recte intentionis, ut scilicet pro honore Dei fiant et latitudinem caritatis, ut pro edificatione proximi fiant et profunditatem humilitatis, ut inde non superbiamus. Breviter ergo altitudinem debent habere, ut ad Deum eleventur supra nos. Latitudinem, ut ad proximum dilatentur iuxta nos : Profunditatem, ut lateant infra nos. De altitudine dicitur Mt. 5.b. Sic Luceant opera vestra coram hominibus, ut glorificent Patrem vestrum, qui in celis est. Et 1Cor. 10.g. Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. De longitudine ibidem dicitur : Sine offensione estote Iudeis et Gentibus Ecclesie Dei : sicut et ego per omnia omnibus placeo : non querens quid mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. De profunditate dicitur Eccl. 10.d. Noli te extollere in faciendo opere tuo. Lc. 17.c. Cum omnia bene feceritis, dicite : servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus. Ve ergo illis, qui mutilant opera sua auferentes eis altitudinem elevationis ad Deum. Contra quos dicitur Os. 5.a. Victimas declinastis in profundum. Et Ps. 16. Oculos suos statuerunt declinare in terram. Latitudinem fraterne utilitatis auferunt : qui tantum que sua sint, querunt. Contra quos dicitur. 1Cor. 10.f. Nemo quod suum est, querat, sed quod alterius. Auferunt autem profunditatem proprie humilitatis, qui de bonis, que faciunt, intumescunt. Contra quos dicitur Is. 16.b. Audivimus superbiam Moab : superbus est valde : superbia eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius : idcirco ululabit Moabus Eccl. 10.b. Quid superbis terra et cinis ?
marg.| Sequitur : {h} Edificavi mihi domos ] non aliis. Hoc est contra Prelatos nostri temporis : qui quidem domos id est Ecclesias edificant, sed non sibi : quia in eis non habitant, sed in curiis et litibus vagantes, incidentes in illam maledictionem Dei, que legitur Dt. 28.c. Domum edifices et non habites in ea, Dicitur etiam hoc contra carnales Prelatos : qui non domos, sed tuguria edificant piscibus* et passeribus. Non enim ex cedris quadris et altis Ecclesias suas edificant id est viris honestate vite et sublimitate scientie altos, sed de nepotulis qui sunt sicut spine et festuce non attendentes illud Is. 9.b. quod dicunt boni Prelati : Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus id est viris quatuor virtutibus quadratis edificabimus, sycomoros id est ficos fatuas id est terrenis deditos succiderunt, sed Cedros immutabimus. Propter hoc dicitur Is. 1.c. Relinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario. Ve huiusmodi proditoribus et infidelissimis Architectis, qui domos magnificas Deo deberent edificare, sicut Salomon et ipsi edificant tuguria vilissima ad fructus proventuum tantummodo colligendos.
marg.| Item quilibet deberet in seipso edificare domos multas, velut in quadam civitate. Primam domum debet facere hiemalem id est domum patientie, in qua se tueatur a grandine et pluvia tribulationum. Secundam debet facere domum subterraneam, scilicet domum humilitatis, in qua est omnimoda securitas. Tertiam debet facere domum balnearum id est domum luctus, seu lacrimarum, ubi lavet maculas peccatorum. Quartam domum estivalem, velut solarium, scilicet domum spei. Quintam domum coquine, ubi carnes coquuntur id est domum discipline, sive penitentie. Sextam domum cenaculum contemplationis, ubi iugis refectio et deliciarum convivium celebratur. Et ut breviter dicam, tot domos necessarias habet unusquisque, quot sunt virtutes. Nulli sufficit una sola domus quod dicimus propter quosdam, qui uni soli virtuti, vel duabus omnem operam suam impendunt.
marg.| Sequitur {a} Plantavi vineas ] id est Ecclesias, quas Prelatus debet plantare fidem predicando, fodere debet vitia detestando, pastinare mores instruendo, propagare ad maiora exhortando, custodire sepem boni exempli Circumdando. Unde Mt. 21.d. Homo quidam erat paterfamilias, qui plantavit vineam et sepem Circumdedit ei et fodit in ea torcular et edificavit in medio eius turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.
Numérotation du verset Qo. 2,5 
marg.| {b} Feci hortos ] novos ad spatiandum.
marg.| {c} Et pomaria ] id est viridaria.
marg.| {d} Et consevi ea cuncti generis arboribus ] quia varietas delectabilis est.
Numérotation du verset Qo. 2,5 
mystice
marg.| {b} Feci hortos ] id est Conventus infirmorum, qui aquis cenosis non celestibus id est terreis cogitationibus et carnalibus adhuc affectionibus, nondum spiritualibus irrigantur. Hi sunt horti olerum, olera enim cibus sunt infirmorum. Unde Rm. 14.a. Qui infirmus est, olus manducet. Talem hortum volebat facere Achab de vinea Naboth id est Christi, 3Rg. 21.a. Locutus est Achab ad Naboth, dicens : Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est et prope domum meam.
marg.| {c} Et pomaria ] id est Conventus fortium alte radicatorum, fructus bonorum operum et bene redolentium ad celum levantium ; tamen fructus ferentium communes, quia de arboribus aromaticis nulla fit hic mentio specialis, nisi in genere,
marg.| Unde sequitur
marg.| {d} Et consevi ea cuncti generis arboribus ] quod refertur ad varietatem nationum, de quibus omnibus aliquid habet Ecclesia, vel ad varietatem gratiarum, vel ad diversa genera hominum tam bona, quam mala.
marg.| Habet enim Ecclesia ulmos id est steriles bonis operibus, sed tamen vires aliquando sustentant : Habet et spinam, scilicet detractores ad custodiam pomarii : Habet et myrrham penitentium : Habet et cedrum contemplantium : Habet et pomum Predicatorum, de quibus Iob. 9.d. Dies mei transierunt velut naves poma portantes ; et ita pomarium Ecclesie habet omnia genera arborum ad diversos usus et omnia propter electos. Sequitur.
Numérotation du verset Qo. 2,5 
moraliter
marg.| {b} Feci hortos ] deliciarum id est claustra, ubi non olera, sed rose et viole et lilia crescunt id est patientes, humiles et continentes. Et de his hortis dicitur Ct. 4.d. Fons hortorum puteus aquarum viventium, que fluunt impetu de Libano.
marg.| {c} Et pomaria ] id est Ecclesias bonorum operum odore repletas.
marg.| {d} Et consevi eas cuncti generis arboribus ] id est genere cunctorum hominum fructuosorum ; hoc contra illos, qui unum solum genus hominum in Ecclesiis suis instituunt id est solos Advocatos, vel solos Nobiles.
Numérotation du verset Qo. 2,6 
marg.| {e} Et extruxi mihi piscinas aquarum ] id est stagna aquarum.
marg.| {f} Ut irrigarem silvam lignorum germinantium ] id est arborum fructiferarum.
Numérotation du verset Qo. 2,6 
mystice
marg.| {e} Et extruxi mihi piscinas aquarum ] id est varias congregationes doctrinarum et lacrimarum, sive opulentias divitiarum terrenarum.
marg.| {f} Ut irrigarem silvam lignorum germinantium ] id est congregationes hominum immundorum et infructuosorum, qui tantum scientiis lucrativis et opulentiis terrenis irrigati fructificant porcis.
marg.| Silva enim est collectio arborum que non fructificant, vel solis porcis fructificant ; sic exponit Hieronymus in malo, vel in bono.
marg.| {e} Extruxi mihi piscinas aquarum ] id est duplicem piscinam, inferiorem et superiorem. Inferior est Vetus Testamentum, superior est Novum Testamentum. His piscinis, horti Ecclesie, quasi pluviis celestibus irrigantur. Unde Dt. 11.b. Terra ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Egypti, de qua existi, ubi iacto semine hortorum more aque ducuntur irrigue, sed montuosa est id est in monte virtutum sita, exspectans pluviam doctrine et gratie de celo id est a Christo.
marg.| {f} Ut irrigarem ] rore doctrine celestis.
marg.| {g} Silvam lignorum germinantium ] id est homines infructuosos et tortuosos rectificarem et fructuosos efficerem.76rb }
Numérotation du verset Qo. 2,6 
moraliter
marg.| {e} Et extruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium ] Piscine aquarum viventium solebant esse claustra, ubi velut pisces in flumine natabant Religiosi et nutriebantur ; nunc autem computrescunt, velut pisces sine aqua. Unde Is. 50.b. Ponam flumina in siccum, computrescent pisces sine aqua et morientur in siti. De his piscinis solebat irrigari silva lignorum germinantium id est multitudo secularium, qui silva dicuntur comparatione cultus et fructuositatis claustralium. Vel ideo silva dicuntur, quia sunt locus venationis, ubi fere a canibus Domini capiuntur.
marg.| Vel ideo, quia inde exciduntur ligna in edificium domus Domini. Ligna germinantia dicuntur illi, qui germen boni propositi in cordibus gestant. De hoc Ct. 7.b. dicitur ad Sponsam : Oculi tui sicut piscine in Esebon, que est porta filie multitudinis. Esebon interpretatur cogitatio meroris, vel cingulum tristitie.
Numérotation du verset Qo. 2,7 
marg.| {h} Possedi servos et ancillas ] { 76va } Δ {a}   Multamque familiam habui ] alia littera habet. [  Et vernaculi fuerunt mihi ] In hoc notatur tertia vanitas affectus, scilicet superbia vite. Non enim sufficit curiositati lascivie in rebus creatis ad hominis servitutem, nisi et superbia equalitatem conditionis sue transgrediens hominibus dominetur. Vernaculi vero dicuntur filii servorum, qui in domo Domini sui nati sunt et nutriti necdum libertate donati.
marg.| {b} Armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem ] supple possedi.
Numérotation du verset Qo. 2,7 
mystice
marg.| {h} Possedi servos ] id est homines timore servientes, tamen spiritualia desiderantes.
marg.| {i} Et ancillas ] id est animas corporis cure deditas.
marg.| Vel [ servos id est maiores [et ancillas id est minores.
marg.| Vel servi Salomonis sunt Predicatores qui toti Ecclesie serviunt. Hi sunt pincerne qui propinant Sponso et Sponse vinum sacre doctrine, de quibus dicitur 3Rg. 10.a. quod unius vestis ornamento erant induti, quos videns Regina Saba, non ultra habuit spiritum, quia Ecclesia de gentibus videns Apostolos et sequaces eorum idem predicantes et idem operantes, non habuit Θ ultra fiduciam in doctrina Philosophorum suorum. Ancille sunt minores Predicatores, humiles in oculis suis. De quibus, Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum et excidit columnas septem, immolavit victimas suas etc. misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad menia civitatis.
marg.| {a} Multamque familiam habui ] Vel secundum aliam litteram. Et vernaculi fuerunt mihi id est timorem initialem habentes, servos et ancillas in aliquo antecedentes, ut dicit Hieronymus
marg.| {b} Armenta quoque ] id est robustos et operosos in predicatione et doctrina. Sicut legitur de Christo Lc. ultimo c. Vir potens in opere et sermone. Vel secundum Hieronymum Operosos et laborantes absque scientia Scripturarum, qui ideo homines id est rationales non dicuntur, quia scientiam Scripturarum non habent.
marg.| {c} Et magnos ovium greges ] id est magnas plebes, vel conventus simplicium, qui etsi non magna faciunt, ut armenta ; tamen non faciunt aliis quod sibi nollent fieri. Et dicitur hic magnos greges et non magna armenta, quia plures sunt in Ecclesia simplices, quam prudentes, vel fortes.
marg.| {d} Ultra omnes, qui fuerunt ante me in Hierusalem ] quia in his omnibus nullus Doctorum comparabilis fuit Christo. Unde Ps. 140. Absorpti sunt iuncti petre Iudices eorum.
Numérotation du verset Qo. 2,7 
moraliter
marg.| {h} Possedi servos et ancillas ] id est virtutes, que sunt timores, vel timorum cognate, ut innocentia, pietas, virginitas, reverentia, verecundia.
marg.| {a} Multamque familiam habui ] id est cogitationes, affectiones, locutiones et operationes Domino famulantes.
marg.| {b} Armenta quoque ] id est opera fortia. Armentum enim ab armo dicitur.
marg.| {c} Et magnos greges ovium ] id est innocentium et simplicium subditorum multitudines, que est gloria Pastorum. Unde Prv. 14.d. In multitudine plebis dignitas Regis et in paucitate plebis ignominia Principis.
marg.| {d} Ultra omnes, qui fuerunt ante me in Hierusalem ] quia Prelati novi Testamenti antecedere debent Patres veteris Testamenti ; sed utinam pares essent.
Numérotation du verset Qo. 2,8 
marg.| {e} Coacervavi mihi argentum et aurum ] Unde de ipso dicitur, Eccles. 47.c. Collegisti quasi aurichalcum purum et quasi plumbum complesti argentum.
marg.| {h} Et substantias Regum et provinciarum ] mihi tributa reddentium. His autem divitiis provocatus ad luxuriam.
marg.| {i} Feci mihi cantatores et cantatrices et delicias filiorum hominum ] Et hoc vanitas est. Unde Is. 5.c. Cithara et lyra et tympanum et tibia in conviviis vestris et opus Domini non respicitis.
marg.| {m} Scyphos et urceolos in ministerio ad vina fundenda ] feci mihi.
Numérotation du verset Qo. 2,8 
mystice
marg.| {e} Coacervavi mihi argentum ] id est eloquentes.
marg.| {g} Et aurum ] id est Sapientes.
marg.| {f} Vel Argentum et aurum ] id est sacram Scripturam candore puritatis et nitore veritatis resplendentem.
marg.| Vel secundum Hieronymum {f} Argentum id est apertiorem sensum, { 76vb } {g}   Et aurum id est occultiorem.
marg.| {h} Et substantias Regum et provinciarum ] Secundum Hieronymum id est dogmata Philosophorum et varias artes, ac disciplinas eorum, que omnia Christus ad informationem morum in Ecclesia congregavit. Unde patet quod non est vitium aliquando inducere auctoritates Philosophorum.
marg.| {h} Vel Substantias Regum ] id est bona opera illorum qui bene se regunt : De quibus Is. 49.f. Erunt Reges nutritii tui et Regine nutrices tue. Sequitur.
marg.| {i} Feci mihi cantatores ] id est robustos Doctores, qui psallunt spiritu, psallunt et mente, 1Cor. 14. Cantatores enim debent esse robusti quod notat sexus et alte cantare.
marg.| {k} Et cantatrices ] id est infirmos Doctores, qui quidem psallunt, sed vocem in altum tollere nequeunt, quia fragiles sunt ad omnia adversa muliebriter trepidantes.
marg.| {l} Et delicias filiorum hominum ] id est rationabilium, qui et re et nomine sunt homines, quorum delicie sunt virtutes et dona spiritualia ; que, sicut Paradisus habent poma varia spiritualium voluptatum. De quo Ct. 4.d. Emissiones tue Paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus.
marg.| {m} Scyphos ] id est Apostolos {n}   Et urceolos ] id est eorum sequaces, sive successores.
marg.| Vel Scyphi sunt maiores Predicatores, Urceoli Minores quos Dominus in Ecclesia congregavit.
marg.| {p} Ad vina ] Sapientie.
marg.| {q} Fundenda ] auditoribus sitientibus, non ad haurienda tantum et avare retinenda.
marg.| {o} In ministerio ] ergo facti sunt omnes qui in Ecclesia Dei vasa sunt id est Doctores et Predicatores. Unde 1Cor. 4.a. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores ministeriorum Dei. Vasa Musicorum sunt Cantatores ; et Cantatrices id est Predicatores. Vasa craterarum sunt Scyphi et Urceoli id est Predicatores. Et de his omnibus dicitur Is. 22.g. Suspendam super eum omnem gloriam domus patris eius, vasorum diversa genera, omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas Musicorum, 3Rg. 10.d. dicitur quod omnia vasa mense Salomonis erant aurea. Et Christus primo id est tempore Apostolorum et Martyrum habuit omnia vasa aurea ; postea tempore Confessorum argentea, clare et dulciter resonantia ; modo vix habet enea patienter pro Christo labores et contumelias sustinentia, sed fere omnia sunt testea avaritie et luxurie dedita. Unde Lam. 4.a.a « Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum ». Filii Sion incliti et amicti auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli ?
a Lam. 4, 1.
Numérotation du verset Qo. 2,8 
moraliter
marg.| {e} Coacervavi mihi argentum et aurum et substantias Regum et provinciarum ] id est ornatum verborum et Sapientiam Philosophorum et virtutes et opera eorum ad morum instructionem pertinentia ; que omnia a Philosophis et hereticis auferenda sunt, tamquam ab iniustis detentoribus : Et in Ecclesie Gazophylaciis reponenda, sicut docet Augustinus in 3. lib. de doctr. Christi. Quod figuratum est Ex. 11.a. ubi filii Israel iussi sunt postulare ab Egyptiis vasa aurea et argentea et vestes plurimas et portare secum.
marg.| {i} Feci mihi Cantatores ] id est tales in Ecclesia institui, qui non solum in prosperis, sed etiam in adversis cantarent id est frequenter canerent, inde laudes et gratiarum actiones Domino referendo.
marg.| {k} Et Cantatrices ] que tantum in prosperis cantant : Vel Cantatores dicuntur virtutes, que de adversis magnifice cantant, ut est patientia, humilitas, mansuetudo, spes, magnificentia, longanimitas et huiusmodi. Cantatrices sunt virtutes operose ; ut compassio, pietas, caritas, fides et huiusmodi, que tempore pacis cantant.
marg.| {l} Et delicias filiorum hominum ] non iumentorum. De quibus So. 1.c. Visitabo super viros defixos in fecibus suis id est in deliciis carnis et divitiis mundi.
marg.| {m} Scyphos et urceolos in ministerio ad vina fundenda ] etc. hoc non mutatur.
Numérotation du verset Qo. 2,9 
marg.| {r} Et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem ] Ecce quod supra diximus ; extra se querit Adam solatium, quia quod intus est, perdidit. Magnificat extra opera sua, qui intus minoratus est. Edificat sibi domos, quia proiectus est de habitaculo conscientie sue. Plantat vineas et facit hortos, quia germina Sapientie in corde suo aruerunt. Extruxit piscinas, quia fontem aque vive salientis in vitam eternam intus non habet. Silvam lignorum germinantium irrigat, quia umbram querit luce veritatis amissa. Possidet servos et ancillas, multamque familiam qui seipsum non possidet, sed servus est vitiorum. Glorie speciem attendit exterius, morbum interius non attendit. Magnum putat esse quod est inflatum et ideo gaudet exterius magnus videri et intus inanis esse non timet. Sed hanc potentiam, pecunie abundantiam et thesaurorum gloriam sequitur iactantie vanitas,
marg.| Unde sequitur
marg.| {i} Feci mihi cantatores et cantatrices ] etc. {3. 77ra} Δ Unde magister Hugo de Sancto Victore exclamat. O infelix ! numquid his delectationibus queritur Sapientia, quam querere proposuisti ? Exisse a vanitate videbaris, quomodo tam cito reversus es ? Quomodo, nisi quia in circuitu cum impiis ambulasti et involuta fuit semita tua : Reduxit te parsimonia, ubi gula prostraverat : et ecce iterum in voluptate corruisti et captivus factus es vanitatis.
marg.| {a} Sapientia quoque perseveravit mecum ] et ideo secure peccasti. Alia translatio dicit.   Sapientia stetit mecum non proficiens per momenta, sicut in nobis ; sed in plenitudine stans. Sed que est hec Sapientia, que ita decursus amat et secretum fastidit ? Cave, o Salomon, ne in umbra foliorum decipiaris, ubi latuit pater tuus, qui veritatem videre non potuit. Umbra namque, etsi requiem habere videtur, lumen non habet. Species rerum visibilium folia sunt, que modo pulchra et virentia apparent ; sed cadunt subito, cum turbo exierit. Hec folia dum stant, umbram faciunt et habent refrigerium suum, sed tamen umbra inimica est lumini : Carni ad horam refrigerium prestare videntur : sed oculos mentis caligare faciunt. Est autem et hec Sapientia sua, qua requies carnalis callide et astute et quasi prudenter servatur : qua sapientia filii tenebrarum prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua, qui iacent in umbra foliorum ; sed lumen vere sapientie videre non possunt, sola carnis commoda respiciunt ; anime detrimenta non attendunt. Cauti autem volunt esse, ubi timendum non est ; stulti et imprudentes sunt, ubi grave est periculum et intolerabile detrimentum. O folia et umbra ! qualis est fructus, videtur, ubi Adam absconditus est et non est intuitus veritatem, fructum foliorum suorum edidit et perdidit immortalitatem. Recognosce miser, ubi es : et converte te de umbra ad claritatem : et dic. Cum me convertissem ad universa opera, que fecerant manus mee : et ad labores, in quibus frustra sudaveram ; vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi et nihil permanere sub Sole. Sequitur.
Numérotation du verset Qo. 2,9 
mystice
marg.| {r} Et supergressus sum opibus ] id est divitiis Sapientie et scientie.
marg.| {t} Omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem ] id est qui ante adventum Christi Ecclesiam rexerunt, quia doctrina Christi Θ omnem humanam scientiam incomparabiliter excedit et omnem sapientiam mundi stultam esse ostendit. Propter quod exclamat, Apostolus. Rm. 11.d. O altitudo divitiarum Sapientie et scientie Dei etc. Unde et virga Moysi, virgas Magorum devoravit. Ex. 7.b.
marg.| {a} Sapientia quoque perseveravit mecum ] vel   stetit alia littera, non proficiens per momenta temporum, sicut in nobis, sed a primo instanti conceptionis stans in perfectione. Creata enim fuit anima eius in scientia et virtute perfecta : Unde Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram et femina circumdabit virum id est hominem perfectum, quoad animam, scientia et virtute. Nec est contrarium quod legitur Lc. 2.g. Iesus autem proficiebat Sapientia et etate et gratia apud Deum et homines. Proficiebat quidem non incremento Sapientie et gratie in se, sed in cordibus hominum, etsi in effectu quoad proficientes verbo et exemplo eius.
Numérotation du verset Qo. 2,10 
marg.| {b} Et omnia, que desideraverunt ] etc. interiores vel exteriores.
marg.| {c} Non negavi eis ] ad litteram, loquitur enim in persona Epicureorum, quos dimittit Dominus secundum desideria cordis eorum, ut eant in adinventionibus suis.
marg.| {d} Nec prohibui cor meum ] freno rationis.
marg.| {e} Quin omni voluptate ] etc. ad libitum.
marg.| {f} Et oblectaret se in his, que paraveram ] ad fruendum quod est totum et solum malum hominis, ut dicit Augustinus Et
marg.| {g} hanc ratus sum ] etc. quasi dicat : putabam hunc esse fructum laborum meorum, si voluptati corporis deservirem.
Numérotation du verset Qo. 2,10 
mystice
marg.| {b} Et omnia, que desideraverunt ] etc. quia Christus continue sine omni impedimento, vel retardatione, contemplatione Dei fruebatur et in creaturis semper Deum videbat.
marg.| {g} Et hanc ratus sum ] etc. id est mei et meorum.
marg.| {h} Si uterer labore meo ] referens illum ad fruitionem visionis eterne. Unde Io. 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum. Sequitur.
Numérotation du verset Qo. 2,11 
marg.| {i} Cumque me convertissem ] dicit Salomon a supradicto errore.
marg.| {k} Ad universa opera ] etc. id est inutiliter.
marg.| {l} Vidi in omnibus vanitatem ] triplicem, scilicet mutabilitatis, mortalitatis, curiositatis.
marg.| {3. 77rb} {m} Et afflictionem animi ] qui in his irretitur.
marg.| {n} Et nihil permanere sub Sole ] id est omnia temporalia vidi caduca et transitoria.
marg.| Vel sub Sole dicit ea, que fiunt pro his, que sub Sole, que cito pereunt ; sed ea, que pro ipso Sole fiunt, permanent in eternum : et pro illis laborare non est frustra laborare. Sed quia ad perfectum non sufficit mala reprobare, nisi etiam bona eligere quis noverit, postquam vidit Salomon in omnibus, que sub Sole fiunt, esse vanitatem et afflictionem spiritus ; proponit transire ad Sapientiam contemplandam supra Solem. Sed nimis difficilis est transitus iste et multorum dierum infirmos gressus habentibus. Nemo enim in hac mortali vita Sapientiam plene comprehendere potest. Trahitur enim de occultis Sapientia et in occultis invenitur. Semper enim secretum amat, nec se contemplandam prebet, nisi his, qui toto animo ingrediuntur ad eam. Sed hoc valde grave est infirmis, scilicet amata deserere, ignota querere, nisi prius doloribus erudiantur : et incipiant esse amara, que prius dulcia erant et ita quodammodo compelluntur transire inviti ad Sapientiam contemplandam, cuius suavitatem cum gustare ceperint, non iam compelli opus habent, sed sequuntur volentes : et libenter omnia despiciunt, ut transire possint ad Sapientiam contemplandam et tunc velociter currunt, ut Sponsa, Ct. 1.a. Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. Sic Moyses cum adhuc esset in Eremo et uxorem haberet Ethiopissam, nec novisset adhuc, nisi ignem consumentem : mirabatur quod rubus arderet et non consumeretur. Et animus quandiu carnali concupiscentie iunctus est : necdum ad amplexus Sapientie pervenit ; in igne consumente est et devorante usque ad consumptionem : sed cum hec deseruerit, incipit calere amore Sapientie, que lumen habet et non consumptionem : Est enim Sunamitis, que senes calefacit et iuvenes non urit. Hoc igne accensus Moyses usque ad colloquium Dei pervenit et missus est ad populum liberandum. In hoc enim igne Deus loquebatur et igne audiebatur et per ignem intelligebatur. Quo viso transivit Moyses, ut videret visionem hanc magnam et sic transivit ad contemplandam Sapientiam : et locutus est ei Deus, sicut amicus solet loqui ad amicum suum. Transivit et Abraham de igne Chaldeorum ad contemplandam Sapientiam et venit in terram visionis, quam monstravit ei Deus et locutus est ei Deus. Transivit et Isaac ad contemplandam Sapientiam, cum egressus est ad meditandum in agrum et locutus est ei Deus. Iacob quoque transivit ad contemplandam Sapientiam de Mesopotamia veniens et vidit Deum facie ad faciem et salva facta est anima eius. Transierunt postea omnes Prophete ad contemplandam Sapientiam et locutus est eis Deus. Transierunt et Philosophi, omnia terrena ad contemplandam Sapientiam, sed minime, contemplati sunt ; quia evanuerunt in cogitationibus suis et defecerunt scrutantes scrutinio. Alii autem moribus querendam Sapientiam estimaverunt : et facti sunt plurimi bonorum suorum temporalium contemptores ; sed non vitiorum suorum correctores. Et isti usque ad aliquid pervenerunt : quia speciem pietatis habuerunt ; sed veritatem non tenuerunt. Abiecerunt pecuniam, sed retinuerunt infidelitatis malitiam : et ideo non invenerunt Sapientiam, quia non introibit in malevolam animam Sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Novissime autem venit ipsa Sapientia : et transivit in mundum et contemplati sunt eam amici eius et etiam inimici. E dixit eis, qui transierant ad eam contemplandam. Beati oculi, qui viderunt, que vos videtis. Transeamus et nos usque in Bethleem : et videamus hoc verbum quod factum est. Transite ad me, inquit Sapientia. Eccl. 24.c. et a generationibus meis implemini. Quod audiens Salomon, relictis mundanis omnibus, ait.
Numérotation du verset Qo. 2,12 
Transivi ad contemplandam Sapientiam, erroresque et stultitiam
marg.| {o} Han c, scilicet Sapientiam, ad sequendum, {3. 77va} illa autem ad fugiendum. Est autem error, ut dicit magister Hugo de Sancto Victore , nescire quod rectum est ; stultitia vero scire rectum et non sequi ; Sapientia vero cognoscere et amare bonum : cognoscere et odire malum : et hoc totum in ipsa sapientia cognoscitur, cum ipsa videtur. Salomon antequam transisset ad contemplandum Sapientiam, cecus erat ; quia ire putavit, ubi non est homini via : putavit enim querere et investigare omnia, que sub Sole sunt et magnum aliquid credidit illorum investigare, que extra hominis naturam consistunt : Sed nunc illuminatus a luce Sapientie ait :
Quid est inquam, homo ut sequi possit Regem factorem suum ?
marg.| {a} Nec querit solum quasi admirando dignitatem, sed quasi cognoscendo infirmitatem propriam, quasi dicat : nihil est, ut sufficiat, ut possit sequi factorem suum : Si enim non potest consequi facturam, multo magis non potest sequi factorem. Factorem dico, qui creavit Regem, qui dirigit ad quod creavit. Sed quis sequitur factorem suum ? Ille qui vivit, ut factus est : qui incedit, secundum quod institutus est : qui servat bonum quod creatus accepit : et quod natura contulit, impollutum custodit. Et quis sequitur Regem suum ? Qui festinat pervenire, quo invitatur : qui legibus bene presidentis obtemperat : qui tendit, ad quod dirigitur : qui iubentis imperio, voluntate spontanea per omnia se inclinat. Sed quis est hic et laudabimus eum, fecit enim mirabilia in vita sua ?
marg.| Vel sic {a} Qu id est   inquam, homo ] id est quantus id est quam digna res est homo ?
marg.| {b} Ut sequi possit ] id est imitari in comprehensione Sapientie [  factorem suum  ?
Numérotation du verset Qo. 2,13 
Et vidi quia tantum precederet Sapientia
marg.| {c} hominis, quamvis non pura.
Stultitiam, quantum differt lux a tenebris
marg.| {d} quia Sapientia lux est ; et stultitia tenebre vel cecitas, sive dicatur Sapientia Christus, sive Sapientia donum. Et etiam vidi quod.
Numérotation du verset Qo. 2,14 
moraliter
marg.| {e} Sapientis oculi ] interiores, scilicet.
marg.| {f} In capite eius ] id est in Christo, qui est caput Ecclesie, ut dicitur Col. 1.c.
marg.| Et nota tria, que preexiguntur ad hoc, ut homo habeat Sapientiam. Primum est, ut intelligat dignitatem suam, quam habet ex hoc quod acquirendo Sapientiam sit similis Creatori suo quod notatur ibi Qu id est   homo id est quante dignitatis, ut investigando Sapientiam possit sequi factorem suum id est imitari et ei assimilari. Rm. 13.d. Induimini Dominum Iesum Christum. Secundum est, ut intelligat differentiam, que est inter Sapientiam et stultitiam : quia Sapientia assimilat hominem vere luci, que est Deus, stultitia vero Diabolo, qui est tenebre quod notatur ibi : [Et vidi, quia tantum precederet Sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. Tertium est quod intelligat quod Sapientia clarificando oculos mentis dat homini oculos Aquile, ut videre possit verum Solem, in cuius contemplatione est summa beatitudo.
marg.| {e} Sapientis oculi sunt   in capite eius id est in corde eius, iugiter illud intuens, ne quid fedum, aut turpe sit in eo, ubi debet Sapientia hospitari. Sapiens oculos suos id est sensus ad interiora sua circumspicienda ab exterioribus abducit. Stultus vero neglectis interioribus suis, oculos suos in exteriora dispergit. Unde Prv. 17.d. Oculi stultorum in finibus terre : Et ideo quasi cecus nescit quo vadat.
marg.| Unde sequitur
marg.| {g} Stultus in tenebris ambulat ] id est ignorantia terrenorum id est in terrenis, que ignorat, quia si ea vere cognosceret, fugeret. Sapiens ex affectu Dei et coniunctione ad ipsum, que fit per amorem, illuminatur magis et magis ad videndum et cognoscendum vere omnia. E contrario stultus ex affectu terrenorum et coniunctione ad illa, que fit per amorem, obtenebratur. Unde animal quod vivit de terra, scilicet talpa, cecum est.
marg.| Et ideo stultus etc. quia cecus est, currit ad laqueos Diaboli. Unde Eccl. 9.d. In medio laqueorum ingredieris et super {3. 77vb} arma dolentium ambulabis.
marg.| {h} Et ] hec considerans   didici quod unus utrisque id est sapienti et stulto.
marg.| {i} Esset interitus ] Unus quantum ad substantiam mortis : et etiam unus quoad ignominiam : quia sepe eque, vel plus ignominiose moritur sapiens, ut stultus : Unus etiam quantum ad previsionem ; multoties enim sapiens sicut stultus ex improvisa morte moritur, quasi dicat : Salomon, considerans res, vidi quod omnes communi morte pereunt et simili miseria hic premuntur : quamvis oculi illius in celo sint et oculi illius in finibus terre.
Numérotation du verset Qo. 2,15 
marg.| {k} Et dixi in corde meo ] loquens in persona infirmorum, quos consideratio ista sepe a bono proposito revocat.
marg.| {l} Si unus et stulti et meus occasus erit ] id est si similis est interitus sapientis et stulti.
marg.| {m} Quid mihi prodest quod maiorem Sapientie dedi operam ] contemplande vel acquirende ; quasi dicat : nihil prodest investigatio Sapientie ; quia omnes similiter moriuntur.
marg.| Sed hec sententia cito falsa probatur, si homo redeat ad cor suum, ubi videtur veritas. Unde Is. 46.c. Redite prevaricatores ad cor. Et Io. 4.c. Voca virum tuum. Quod audiens Salomon invenit predictam sententiam falsam esse.
marg.| Unde sequitur
marg.| {n} Locutusque fui cum mente mea ] quia redii ad cor.
marg.| {o} Et animadverti quod hoc ] id est subreptio hec, qua dixi quod nihil prodest operam dare sapientie [quoque esset vanitas
marg.| [Vel animadverti quod hoc esset vanitas id est falsum, scilicet quod omnino unus esset interitus Sapientis et stulti, quia sapientis interitus via est ad beatitudinem : interitus stulti via est ad eternam damnationem.
marg.| Unde sequitur
Numérotation du verset Qo. 2,16 
marg.| {p} Non enim erit memoria sapientis similiter, ut stulti in perpetuum ] imo dissimiliter : quia hic erit in gloria ; ille in pena. Prv. 10.b. Memoria iusti cum laudibus ; nomen autem impiorum putrescet.
marg.| Vel more concionantis dicuntur ista : quia oblivioni datur Sapientia sicut stultitia, sicut dicunt infirmi.
marg.| {q} Et tempora oblivione cuncta operient pariter vel   non operient alia littera quod notat hec dictio ; non, que ponit <Glossa> interlinearis super hoc verbum operient.
marg.| Etiam legitur interrogative in persona infirmorum, vel remissive, sive assertive in persona sapientis : quia in memoria eterna erit Iustus ; periit autem memoria eorum cum sonitu et Dominus in eternum permanet.
marg.| {r} Moritur doctus similiter ut indoctus ] Concionatorie dicitur hoc in persona infirmorum. Non enim similiter moritur doctus et indoctus, imo dissimiliter : Nam preciosa est in conspectu Domini mors Sanctorum eius, mors vero peccatorum pessima : Tamen videtur hic ad litteram signare Theologos, qui sacris litteris edocti eque improvidi et imparati moriuntur ut indocti, vel eque facile moriuntur spiritualiter succumbentes tentationibus ut indocti implentes in se illud Philosophi : Scire aut parum, aut nihil valet ad virtutem.
Numérotation du verset Qo. 2,17 
marg.| {s} Et ideo teduit me vite mee ] quia omnia vanitas, dicit <Glossa> interlinearis Vel quia similiter moritur doctus et indoctus me dico.
marg.| {t} Videntem mala universa esse sub Sole ] id est universitatem malorum esse sub Sole, vel universa, que sub Sole fiunt id est pro terrenis, non pro celestibus, mala esse occasionaliter vel penaliter ; Mundus enim totus in maligno positus est. a.1Io. 5.d.
marg.| {u} Et cuncta ] esse   vanitatem triplicem id est iniquitatis, sollicitudinis, imperfectionis, vel sicut prediximus.
marg.| {x} Et afflictionem spiritus ] quia in eis labor et timor et dolor et nulla requies. Unde Apost. Rm. 7.d. Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis huius.
Numérotation du verset Qo. 2,18 
Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub Sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me,
Numérotation du verset Qo. 2,19 
quem ignoro, utrum sapiens, an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus sui
marg.| {y} Non enim {3. 78ra} quasi ministrum et dispensatorem se gerens, sed quasi Dominum, non attendens quod omnia sibi credita sunt et commissa ad dispensandum pro arbitrio creditoris, non pro libito voluntatis proprie.
Et est quicquam tam vanum
marg.| {a} ut tali heredi laborare et congregare ? quasi dicat : non
Numérotation du verset Qo. 2,20 
unde cessavi
marg.| {b} a studio simul et opere.
renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole
marg.| {c} ne vitio talis heredis materiam dissipationis congregarem. Et si bene advertitis, triplicem causam tedii vite sue ponit hic Ecclesiast. Prima est consideratio mortis. Secunda consideratio vanitatis.
marg.| Tertia consideratio stulti heredis. Quare autem laborare desistat Salomon, ostendit.
Numérotation du verset Qo. 2,21 
marg.| {d} Nam cum alius laboret in Sapientia ] id est propria investigatione.
marg.| {e} Et doctrina ] id est aliena eruditione.
marg.| {f} Et sollicitudine ] id est providentia immoderata.
marg.| {g} Homini otioso quesita dimittit ] in morte sua.
marg.| {h} Et hoc ergo ] id est sic laborare.
marg.| {i} Vanitas et magnum malum ] quasi dicat : ideo desino laborare : quia magna stultitia est quod alius per Sapientiam bona multiplicat et alius per stultitiam dissipat. Sic tamen ad litteram accidit Salomoni, cui successit Roboam filius eius : qui stulte perdidit quod Salomon sapienter congregavit. Hoc quotidie videmus in quibusdam Doctoribus et Predicatoribus : qui multas divitias de agro, vel thesauro Scripturarum effodiunt : quas humiles et devoti auditores comedunt et absque labore suas faciunt, ipsis fame et siti et paupertate pereuntibus. Unde Iob. 27.c. Si comportaverit quasi terram argentum et sicut lutum preparaverit vestimenta : preparavit quidem, sed Iustus vestietur illis et argentum innocens dividet. Dt. 28.d. Non sit fortitudo in manu tua, fructus terre tue : et omnes labores tuos comedat populus, quem ignoras.
marg.| Hieronymus In hunc circulum res recurrit, ut alter alterius labore fruatur : et sudor mortui sint delicie viventis. Idem Hieronymus Quanto labore scribant et sepe stilum vertant, noverunt librorum Auctores ; Sapientie autem et doctrine est terrena calcare, non congregare.
Numérotation du verset Qo. 2,22 
marg.| {k} Quid enim proderit homini de universo labore suo ] tam corporali, quam spirituali id est scriptis edendis et expositionibus faciendis.
marg.| {l} Et afflictione spiritus ] in utrisque.
marg.| {m} Quo ] scilicet, labore.
marg.| {n} Sub Sole cruciatus est ] id est pro terrenis congregandis.
Numérotation du verset Qo. 2,23 
marg.| {o} Cuncti dies eius doloribus ] vel laboribus, sed verius utrisque.
marg.| {p} Et erumnis ] id est gravibus afflictionibus.
marg.| {q} Pleni sunt ] non solum respersi.
marg.| {r} Nec per noctem ] quando est tempus quiescendi.
marg.| {s} Mente requiescit ] homo.
marg.| {t} Et hoc nonne vanitas est ? ] quasi dicat : planum est quod sic, maxime in curiose philosophantibus et avare temporalia congregantibus.
marg.| De quibus dicit Iob. 15.c. Sonitus terroris semper in auribus illis et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. Sed de Iusto dicitur Prv. 15.b. Secura mens quasi iuge convivium : sequitur.
Numérotation du verset Qo. 2,24 
Nonne melius est comedere et bibere et ostendere anime sue
marg.| {u} id est animalitati sue.
Bona de laboribus suis]
marg.| {a} corporalibus, vel spiritualibus id est Scripturis.
Numérotation du verset Qo. 2,24 
mystice
marg.| {b} Et hoc de manu Dei ] quasi dicat : frui hic de laboribus suis donum Dei est. Et loquitur concionatorie in persona luxuriare volentium Glossa exponit mystice sic.
marg.| {u} Nonne melius est comedere ] Corpus Christi.
marg.| {x} Et bibere ] sanguinem eius. De quo Ct. 5.a. Comedite, amici et bibite et inebriamini, carissimi.
marg.| {y} Et ostendere ] ipsa experientia.
marg.| {z} Anime sue ] non carni.
marg.| {a} Bona de laboribus suis ] hic per spem et pregustationem ; in futuro per speciem et satietatem : Satiabor, inquit Ps. 16. cum apparuerit gloria tua.
marg.| {b} Et hoc de manu Dei est ] id est cibus et potus donum Dei est. Unde Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis ; et ego reficiam vos.
marg.| {u} Vel sic. Nonne melius est comedere ] panem penitentie{x}   Et bibere ] vinum sacre Scripture.
marg.| { 78rb } {y} Et ostendere anime sue bona de laboribus suis ] id est per laborem penitentie a se removere peccata, quibus amotis videt anima bona eterna, que prius videre non poterat velata peccatis. Unde Ps. 118. Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua.
marg.| {b} Et hoc de manu Dei est ] id est donum Dei est. Unde Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine.
Numérotation du verset Qo. 2,25 
marg.| {c} Quis ita vorabit ] divitias temporales id est sine masticatione discretionis comedit ut ego ?
marg.| {d} Et deliciis affluet ] ut ego ? quasi dicat : de experimento meo discite nihil boni, vel veri, vel solidi esse in deliciis istis ? Nam si esset, hoc ego in eis invenissem. Vel de deliciis spiritualibus intelligitur sic.
marg.| {c} Quis ita vorabit ] id est avide comedet panem bonorum operum : et bibet vinum sacre Scripture, ut ego ?
marg.| {d} Et delitiis ] spiritualibus [affluet ut ego ? quasi dicat : nullus. Ipse enim aliquando sapientissimus fuit et ideo maiores in his delicias reperiebat.
Numérotation du verset Qo. 2,26 
marg.| {e} Homini bono ] etc. Ostenso quod quibusdam est iugis letitia in cogitatione Sapientie ; quibusdam vanitas et afflictio : ostendit, quibus dat Deus veram letitiam et quibus miseriam. Bonis dat letitiam, vel corrigentibus se : Iuxta illud Os. 10.d. Secundum aliam litteram : Seminate vobis in iustitia, vindemiate in fructu vite et illuminate vobis lumen scientie. Primo enim seminanda est iustitia, deinde fructus vite est metendus et tunc demum lumen scientie poterit apparere. Peccatoribus autem dat Deus miseriam sempiternam ; quos tamen permittit hic florere divitiis, secundum quod dicit Ps. 72. Ecce peccatores et abundantes in seculo obtinuerunt divitias, que deficiunt ; sed preparabuntur miserie, que numquam deficient. Propter quod dicit Iac. 5.a. Agite nunc, divites, plorate ; ululantes in miseriis, que advenient vobis. Dicit ergo.
marg.| {e} Homini bono in conspectu suo dedit Deus Sapientiam et scientiam et intelligentiam ] id est Deus, a quo omne bonum, qui dat omnibus affluenter et non improperat, ut dicitur Iac. 1.a. dedit gratis et tu gratis des : Iuxta illud Mt. 10.b. Gratis accepistis, gratis date.
marg.| {f} Sapientiam ] de divinis.
marg.| {g} Et scientiam ] de humanis.
marg.| {h} Et intelligentiam ] de celestibus creaturis.
marg.| {e} Homini bono in conspectu suo ] non in conspectu hominum, ut hypocrita. Talem enim fugit Sapientia. Unde Sap. 1.b. Spiritus Sanctus discipline, supple dator, effugiet fictum id est hominem, scilicet hypocritam : et auferet se a cogitationibus, que sunt sine intellectu.
marg.| Item bono homini dat Deus.   Sapientiam qua Deus contemplatur et amatur.
marg.| Et scientiam quia bene in mundo conversatur.
marg.| Et intelligentiam qua mysteria Scripture penetrantur.
marg.| Vel Sapientiam qua sapiunt res secundum saporem proprium.
marg.| Et scientiam qua estimantur res iuxta valorem suum.
marg.| Et intelligentiam qua cognoscuntur res secundum totum esse suum. Et hec lectio melior est. Medium enim causatur ab ultimis. Nam vera rerum estimatio surgit ex sapore rerum et cognitione. Cui enim res note sunt et sapiunt prout ut sunt : ille solus potest estimare de eis. Hanc Sapientiam, hanc scientiam, hanc intelligentiam quasi triplicem funiculum, qui difficile rumpitur, dat Deus homini bono, ut regulam, qua se et alios regulet : ut lucernam, qua se et alios illuminet : ut cibum, quo se et alios satiet : ut gladium, quo se et alios defendat : ut agrum, vel vineam, ut in ea laborando sibi et aliis fructificet : ut pecuniam, ut eam ad usuram accommodet : ut uxorem, ex qua Deo filios spirituales generet : ut chirographum de pacto inter Deum et hominem : ut hereditatem perpetuo possidendam iure hereditario. Unde Ps. 118. Hereditate acquisivi testimonia tua. Ecclesiastic. 24.c. Legem mandavit Moyses, hereditatem domui Iacob. De hoc dicitur Bar. 3.d. Deus noster adinvenit omnem viam discipline et tradidit illam Iacob puero suo et Israel dilecto suo : et post hec in terris visus est et cum hominibus conversatus est.
marg.| { 78va } {a} Peccatori autem ] id est pellicatori, secundum Isidorum, qui celesti Sapientie quam debuit habere ut Sponsam, sicut legitur Sap. 8.a. Superinduxit non unam pellicem tantum, sed multas scilicet scientias seculares, vel lucrativas, sive delicias et divitias cum quibus fornicatur et tanto gravius, quanto spiritualius. Tali inquam, pellicatori.
marg.| {b} Dedit Deus afflictionem ] laboriosi studii, ut die ac nocte pelles caprarum intueatur et vitam labore miserabili consumat cum huiusmodi pellicibus fornicando.
marg.| {c} Et curam ] cor urentem.
marg.| {d} Superfluam ] in non necessariis congregandis tam spiritualibus, quam temporalibus.
marg.| {e} Ut addat ] scientiam super scientiam ; post illam, prebendam super prebendam.
marg.| {f} Et congreget ] ad malum suum.
marg.| {g} Et tradat ] dimittendo in morte, vel amittendo non sponte.
marg.| {h} Ei qui placuit Deo ] quasi boni dispensatori. Sepe accidit hoc quod multi vane et avare conquirunt et congregant thesauros divitiarum, vel scientiarum, de quibus numquam comedunt, sed aliis ignorantibus relinquunt. De quibus Ps. 38. Thesaurizat et ignorat, cui congregabit ea. Aggei 1.b. Seminastis multum et intulistis parum, in horrea cordium vestrorum ; comedistis studendo et non estis satiati ; bibistis et non estis inebriati ; operuistis vos et non estis calefacti.
marg.| {i} Sed et hoc vanitas ] triplex supradicta, scilicet.
marg.| {k} Et cassa sollicitudo mentis ] Cassa a fructu, quia fructus divitiarum quarumlibet copia est, ut dicit Tullius. Sed hunc fructum multis divitie sue non conferunt, quia cupiditatem non minuunt.
marg.| Sollicitudo hec tria mala facit. Primum iugis transitus et assidua conculcatio turbarum cogitationum, que nihil boni virescere, nihil fructificare in mente permittit. Is. 51.g. Posuisti ut terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus. Secundum malum est distractio, sive dilaceratio cordis ; quot enim prebendas, vel alias sollicitudines habet quis, tot divisionibus divisum est cor eius. Tales enim bene indigerent sapienti Medico, qui cito posset et sciret reintegrare cor eorum, quia prope interitum sunt, sicut dicitur Os. 10.a. Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Propter quod misertus eorum Dominus, dicit Is. 18.a. Ite Angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum terribilem, post quem non est alius. Tertium malum est ludibrium : Nam de mente male sollicita ludunt res, de quibus est sollicita. Et est ludus, qui vulgo dicitur trahipilum ; quasi enim pilos capitis mentem trahunt res ex omni parte, dum per varias cogitationes, ac desideria illam rapiunt et bonis cogitationibus omnino depilant. De quo Is. 22.f. Mittet te Dominus in terram latam et spatiosam quasi pilam, ibique morieris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Qo. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=29&chapitre=29_2)

Notes :