Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset Qo. 6,1 

Est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines.
Numérotation du verset Qo. 6,2 

Vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest anime sue1
1 sue] eius Weber
ex omnibus que desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo
sed homo extraneus vorabit illud.
Hoc vanitas et miseria magna2 est.
2 m. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Qo. 6,3 

Si
genuerit quispiam centum liberos3
3 liberos] om. Weber
et vixerit multos annos et plures dies
etatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantie sue sepulturaque careat, de hoc ego pronuntio quia4
4 quia] quod Weber
melior illo sit abortivus.
Numérotation du verset Qo. 6,4 

Frustra enim venit
et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius.
Numérotation du verset Qo. 6,5 

Non vidit solem
neque cognovit
distantiam boni et mali,
Numérotation du verset Qo. 6,6 

etiam si duobus millibus annis
vixerit et non fuerit perfruitus bonis. Nonne ad unum locum properant omnia ?
Numérotation du verset Qo. 6,7 

Omnis labor hominis in ore eius
sed
anima eius5 non implebitur bonis6.
5 eius] illius Weber |
6 implebitur bonis] impletur Weber |
Numérotation du verset Qo. 6,8 

Quid habet amplius stulto sapiens7 ?
7 stulto sapiens] sapiens ab stulto Weber
Et quid pauper nisi ut pergat
illuc ubi est vita ?
Numérotation du verset Qo. 6,9 

Melius est videre
quod cupias
quam desiderare
quod nescias sed et hoc vanitas est et presumptio spiritus.
Numérotation du verset Qo. 6,10 

Quis8 futurus est
8 Quis] qui Weber
iam vocatum est
nomen eius
et scitur quod homo
sit et non possit
contra fortiorem se in iudicio contendere.
Numérotation du verset Qo. 6,11 

9Verba sunt plurima, multamque in disputando vanitatem habentia10.
9 multamque] multa Weber |
10 vanitatem habentia] inv. Weber |

Capitulum 6

Numérotation du verset Qo. 6,1 
marg.| Est et aliud malum ] etc. Adhuc agit Ecclesiastes de avaro divite : describens eum aliter, quam supra, qui cum omnia bona habeat, nihilominus nimia parcitate se cruciat, nesciens cui congreget ea : quod malum et abominabile est. Et hoc quod dicitur ; [Est et aliud malum quod vidi sub Sole ; et quidem frequens apud homines
marg.| ; et {3. 87ra} ideo peius. Hoc scilicet.
marg.| {a} Vir, cui dedit Deus divitias] mobilium.
marg.| {b} Et substantiam] immobilium.
marg.| {c} Et honorem] dignitatis et potestatis.
marg.| {d} Et nihil deest anime sue] id est sensualitati sue.
marg.| {e} Ex omnibus] etiam [que desiderat
marg.| in hoc mundo.
marg.| {f} Nec tribuit ei potestatem] id est usum potestatis.
marg.| {g} Deus, ut comedat ex eo] quia ipse dives non vult, expellens a se gratiam vitio cupiditatis et avaritie.
marg.| {h} Sed homo extraneus] quem ignorat.
marg.| {i} Vorabit illud] quod ipse avare congregavit. Am. 5.c. Vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum ex eis : Et :
marg.| {k} Hoc vanitas et miseria magna est] quia infructuosa laboranti : et quia extraneus est, qui labores suos vorat.
marg.| {l} Si genuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos et plures dies etatis habuerit] supra alios homines.
marg.| {o} Et anima illius non utatur bonis substantie sue, sepulturaque careat] ad litteram, ut usurarii.
marg.| {r} De hoc ego pronuntio] sententiam dando.
marg.| {s} Quod melior illo sit abortivus] qui statim natus moritur, vel in utero moritur id est minoris, miserie est : quia ille diu cruciatur ; hic statim moritur et non sentit tot miserias in hac vita. Preterea, in futuro ille cruciabitur in inferno ; hic in limbo tantum carebit visione Dei. Dicitur autem hoc contra illos ad litteram, qui de longiturnitate vite et multitudine liberorum gloriantur, mortis et finis ignominiam parvipendentes.
Numérotation du verset Qo. 6,mystice 
marg.| , ut dicit Hieronymus de populo Israel potest hoc accipi.
marg.| {a} Cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem] id est legem, Prophetas et promissiones ; sed non dedit ei, potestatem, ut comedat ex eo ; quia ipse noluit, luxuriam et avaritiam et idolatriam sequens.
marg.| {b} Sed homo extraneus] id est populus gentilis.
marg.| {i} Vorabit illud] id est spiritualiter intelliget et opere implebit. Unde Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. Et :
marg.| {k} Hoc vanitas et miseria magna est] Iudeis, quia propter suam malitiam hec omnia amiserunt.
marg.| Moraliter, intelligitur hoc de spiritualibus divitiis Scripturarum, quas multi congregant, qui numquam comedunt ex eis.
marg.| Ut plerique Doctores et Predicatores, qui panem verbi Dei aliis largiuntur et ipsi fame moriuntur. De quibus Is. 1.c. Regionem vestram coram vobis alieni devorant. Et Iob. 24.b. Inter acervos eorum id est pauperum, meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt. Incurrentes illam maledictionem. Dt. 28.c. Uxorem accipias et alius dormiat cum illa : domum edifices ; et non habites in ea : plantes vineam et non vindemies eam. Et.
marg.| {k} Hoc vanitas et miseria magna est] scilicet, mori fame et pascere alios.
marg.| {l} Si genuerit quispiam centum liberos] doctrina, vel predicatione.
marg.| {m} Et vixerit multos annos] in officio isto.
marg.| {n} Et plures etatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantie sue] id est non faciat opera doctrine sue, vel non gustet suavitatem sapientie sue.
marg.| {p} Sepulturaque] spelunce duplicis.
marg.| {q} Careat] ubi Sancti sepeliuntur, Abraham, scilicet cum Sara : et Isaac cum Rebecca : Iacob cum Lia.
marg.| In superiori quidem sepeliuntur viri, per quam significatur quies contemplationis.
marg.| In inferiori mulieres, per quam significatur status active. In utraque Doctor et predicator sepeliri debet, ut dicit Gregorius De hoc Iob. 3.d. Qui exspectant mortem et non venit, quasi effodientes thesaurum, gaudentque vehementer, cum invenerint sepulchrum.
marg.| Sed multi cum Ioachim sepeliuntur sepultura asini, sicut legitur HIer. 22.e.
marg.| Quod est carere sepultura. Et :
marg.| {r} De hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus] id est qui in ipso ventre parturientis conscientie id est in ipso proposito sancto, antequam ad lucem boni operis exierit, rapitur {3. 87rb} de hac vita. Et in hoc melior abortivus huiusmodi, illo, scilicet qui habuit tot filios, quia non laboravit in hac vita et in futura melius erit ei. Unde tales magistri dicunt. Iob. 3.b. Cur exceptus genibus ? cur lactatus uberibus ? Nunc enim dormiens silerem et in somno meo requiescerem cum Regibus et Consulibus terre, qui edificant sibi solitudines, aut cum Principibus, qui possident aurum et replent domos suas argento, aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, aut qui concepti non viderunt lucem.
marg.| {t} Frustra enim venit] abortivus, scilicet ad lucem presentis vite, quia nec permissus est videre.
marg.| {u} Et pergit ad tenebras] quas patiuntur parvuli ante Baptismum discedentes.
marg.| {x} Et oblivione delebitur nomen eius] id est notitia, quia modica, aut nulla fuit.
marg.| {y} Non vidit Solem] materialem, vel spiritualem.
marg.| {z} Neque cognovit distantiam boni et mali] quia usum prudentie non habuit, neque experimentum temporis. Vel sic legatur, ad litteram et melius de avaro, scilicet quo iudicatur melior abortivus et vere melior.
marg.| {t} Frustra enim venit] avarus ad lucem presentis vite. Unde Iob. 3.b. Quare non in vulva mortuus sum ? Ier. 20.d.
marg.| Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem.
marg.| {u} Et pergit ad tenebras] exteriores, quia prius habuit interiores. Apc. 6.b. Ecce equus pallidus : et qui sedebat super illum, nomen illi mors et infernus sequebatur eum.
marg.| {x} Et oblivione delebitur nomen eius] Unde Ps. 68. Deleantur de libro viventium et cum Iustis non scribantur. Sed quare hoc ? Quia.
marg.| {y} Non vidit Solem] iustitie obcecatus tenebris avaritie. Terram enim interposuit inter se et Solem. Unde dicet cum aliis in inferno.
marg.| Erravimus a via veritatis et iustitie : lumen non luxit nobis et Sol intelligentie non est ortus nobis, Sap. 5.a.
marg.| {z} Neque cognovit] avarus id est cognoscere voluit.
marg.| {a} Distantiam boni et mali] ut bonum eligeret et malum fugeret. Huiusmodi homine melior est abortivus.
marg.| {b} Etiam si duobus millibus annis vixerit] avarus.
marg.| {c} Et non fuerit perfruitus bonis] id est quantumcumque vixerit avarus sine spirituali letitia boni operis, melior est abortivus eo : quia quanto plus vivit avarus, peior sit et magis obstinatus. Unde <Glossa> interlinearis dicit. Sensus malorum immutabilis, supple, per se, vel difficile mutabilis. Unde Ier. 13.d. Si mutare poterit Ethiops pellem suam, aut pardus varietates suas et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.
marg.| {d} Nonne ad unum locum] scilicet, in terram, vel ad iudicium.
marg.| {e} Properant omnia] creata, sive facta de terra. Vel [ad unum locum properant omnia
marg.| creata id est ad non esse, sive ad nihilum et ex quo divina voluntate prodierunt, ut essent.
marg.| {f} Omnis labor hominis in ore eius] id est omnis homo pro victu laborat.
marg.| {h} Sed anima eius non implebitur bonis] quia iterum necesse est comedere. Unde Eccl. 41.b. Luctus hominum in corpore ipsorum, nomen autem impiorum delebitur.
marg.| Vel sic.
marg.| {f} Omnis labor hominis in ore eius] quia quod didicit laborando in studio, alios docere intendit.
marg.| {h} Sed anima eius non implebitur bonis] quia semper cupit discere quod doceat.
marg.| Vel sic.
marg.| {f} Omnis labor hominis] humum sapientis id est curiosi disputatoris.
marg.| {g} In ore eius] quia totus est in disputatione.
marg.| {h} Sed anima eius non implebitur bonis] quia semper maiora discere cupit, ut materiam habeat disputandi et admirari faciat audientes. De quo dicit Apost. 1Tim. 6.a. Superbus nihil sciens, sed languens circa questiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidie et contentiones. Et 2Tim. 5.b. Semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Vel spiritualiter.
marg.| {f} Omnis labor hominis] id est eius, qui homo est et re et nomine.
marg.| {g} In ore eius verificando et sanctificando et custodiendo ; {3. 87va} ut scilicet nihil, nisi quod verum et sanctum est et bonum et utile loquatur : et quod corde credit, ore audacter confiteatur : et pactum Baptismale quod ore pepigit, studeat conservare et quod ore predicat, studeat opere adimplere. Propter hoc enim precipitur in lege, ut os turturis ad ascellam retorqueatur. Lv. 1.d. De hoc dicitur Prv. 16.d. Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. Ore quidem suo compellitur confitens ad credendum et promittens ad solvendum et predicans ad operandum. Et de hoc dicitur Is. 48.b. Infrenabo te laude mea, ne intereas.
marg.| Frenum siquidem divine laudis est in ore Christiani fidei professio, in ore promittentis promissio, in ore predicantis predicatio, quo ab omni gestu inordinato et opere illicito seipsum debet refrenare. Sed de pigro Doctore dicitur Prv. 19.d. Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. Quod autem sequitur. Sed anima eius non implebitur bonis] planum est ; quia talis anime sue implende non laborat, sed animabus aliorum, vel ventri proprio.
marg.| Nec in animam suam aliquid mittit, sed in animas aliorum, vel   in ventrem suum. vel   ideo dicitur. Omnis labor hominis in ore eius] quia totus labor eius et totius generis humani, ex ore primi hominis processit. Et ideo [anima eius non implebitur bonis
marg.| presentibus, que cupit ; quia vana sunt et nihil replent.
marg.| {a} Quid habet amplius stulto Sapiens ] etc. quasi dicat : cum laborem oris et ventris communem habeat stultus et Sapiens et utrique necesse est manducare [quid habet amplius stulto etc. id est nisi ut curet, unde vivat ?
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Quid habet amplius stulto Sapiens] cui sapiunt res prout sunt ?
marg.| {b} Et quid pauper] spiritu habet amplius diviti avaro [nisi ut pergat illuc, ubi est vita
marg.| eterna ? quasi dicat : hoc unum plus habet Sapiens stulto ; quia sapiens libere vadit ad vitam ; stultus autem ligatus funibus peccatorum suorum vadit, ubi est mors. Similiter pauper, quasi expeditus cursor vadit, ubi est vita. Unde Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu etc. Dives autem avarus vadit, ubi est mors. Unde Lc. 16.e. Factum est, ut moreretur mendicus et portaretur ab Angelis in sinum Abrahe ; Mortuus autem et dives et sepultus est in inferno.
marg.| Stultus cecus est, ut viam vite non videat : dives avarus alligatus est, ut ursus : aut Simia, ut ire per viam vite non valeat, Sapiens vero oculos habet, quibus videat et se regat : pauper solutus est et expeditus, ut per viam agnitam currere prevaleat, ubi est vita. De hoc dicitur Baruc. 3.b. Quid est Israel quod in terra inimicorum es ? Inveterasti in terra aliena : coinquinatus es cum mortuis. Deputatus es cum descendentibus in infernum : dereliquisti fontem Sapientie. Nam si in via Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram. Disce, ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul, ubi sit longiturnitas vite et victus et lumen oculorum et pax.
marg.| {c} Melius est videre] id est previdere.
marg.| {d} Quod cupias] id est cupere debeas.
marg.| {e} Quam desiderare] temere.
marg.| {f} Quod nescias] id est quod ignoras, an desiderandum sit, quasi dicat : melior est scientia previsionis, qua scitur, quid cupiendum sit et quid non, quam temeraria et preceps concupiscentia eorum, que concupisci non possunt, nisi ab ignorantibus ea, Hec sunt temporalia, que cognosci simul et concupisci ab eodem non possunt. Eo enim solo concupiscuntur, quia non cognoscuntur. Lucent enim in tenebris, sicut putredines lignorum et squame piscium : que non nisi in tenebris lucent. Symmachus ita dicit. Melius est previdere, quam ambulare ut libet. Et alia translatio sic. Melior est aspectus oculorum super ambulantem in anima id est in animalitate.
marg.| {g} Sed et hoc] scilicet, desiderare quod nescias.
marg.| {h} Vanitas est et presumptio spiritus] vanitas id est evacuatio desiderii [presumptio spiritus id est preceps temeritas. Non previderetur enim, quid desideretur, sed statim ignota cupere, furiosa audacia est.
marg.| {i} Quis futurus est ] etc. Iuxta litteram intendit hic Salomon dicere de quolibet homine futuro quod predestinatum et certum est apud Dei prescientiam, qualis futurus sit in {3. 87vb} vita presenti et quid habiturus in futura. Et si malus fit hic et malum recepturus in futuro. Et quamvis hoc totum fuerit in prescientia Dei ab eterno, tamen scitur quod homo est habens libertatem arbitrii persistendi ad gratiam que omnibus se offert. Nec habet homo causam conquerendi de Deo, eo quod malus est et quod malum habeat in futuro. Siquidem reliquit eum Deus in manu consilii sui, apponens ei ignem et aquam ; ut ad quod voluerit, porrigat manum suam, sicut legitur Eccl. 15.d. Ante hominem vita et mors, bonum et malum : quod placuerit, dabitur illi. Laudanda est ergo iustitia Dei, que reddit iniquitati supplicium et equitati premium.
marg.| Sola voluntas hominis culpanda est : que eligit malum, mortem et dimittit bonum et vitam, que ante ipsam apposita erant. Sed nec culpam originalem potest homo imputare Deo ; quia nec melius est sic esse, quam non esse, ut dicit Augustinus Preterea, nec a Deo est culpa originalis, sed ab homine. Elidens igitur Salomon errorem eorum, qui dicunt quod non est imputandum homini quod peccat, vel quod non potest homo vitare, quin peccet : quia Deus previdit hoc ab eterno, dicit.
marg.| {i} Quis futurus est vel qui iam vocatum est nomen eius in prescientia Dei, quasi dicat : quicumque futurus est, vel fuit homo, antequam sit in natura, iam agnitus est in prescientia Dei, qualis futurus est in presenti et quid habiturus in futuro.
marg.| {l} Et tamen cum hoc [scitur quod homo sit id est quod rationem habeat et libertatem arbitrii potens eligere quod voluerit, bonum, scilicet aut malum. Deus enim ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui. Et ita non potest homo attribuere prescientie Dei peccata sua. Sic enim prescit Deus res, ut future sunt, nullam indicens eis necessitatem. Et ideo sequitur.
marg.| {n} Et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere supple et hoc scitur quod non possit homo contra fortiorem se, scilicet contra Deum in iudicio contende, imponendo, ei, vel prescientie eius peccatum suum.
Numérotation du verset Qo. 6,mystice 
marg.| Mystice exponitur de Christo, secundum quasdam glossulas, cuius nomen, antequam esset homo, vocatum est a Deo. Unde Lc. 2.c. Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab Angelo, priusquam in utero conciperetur. Dicit ergo.
marg.| {i} Quis futurus est] id est aliquis quasi singularis, scilicet Christus, cuius comparatione ceteri homines, quasi non sunt.
marg.| {k} Iam vocatum est etc. a Prophetis Is. 7.c. Ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen eius Emmanuel id est nobiscum Deus.
marg.| {l} Et tam en licet sit Deus [scitur
marg.| ab ipso, vel aliis, quibus ipse revelavit.
marg.| {m} Quod homo sit verus. Et etiam scitur quod.
marg.| {n} Non possit in iudicio examinationis proprie, vel generalis.
marg.| {o} Contra fortiorem se contendere] id est contra Deum, qui est ipso homine fortior. Christus enim, inquantum Deus fortior est seipso, inquantum homo imbecillior. Hoc autem totum dicitur, ut compescat se humane infirmitatis temeritas contra divine dispositionis iudicia disputare. Si enim Christus homo non potest contra Deum contendere, quanto minus purus homo. Unde Iob. 9.a. Verescio quod non iustificetur homo comparatus Deo. Si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum pro mille. Sapiens corde est et fortis robore : quis restitit ei et pacem habuit ? Et infra b. repente interroget, quis respondebit ei ? Vel quis dicere potest : cur ita facis ? Deus, cuius ire nemo resistere potest et sub quo curvantur, qui portant orbem. Quantus ego sum, ut respondeam ei et loquar verbis meis cum eo ?
marg.| {p} Verba sunt plurima] de prescientia Dei, quibus adinvicem rixantur ignari.
marg.| {q} Multamque in disputando vanitatem habentia] id est a veritate, a fructu, a certitudine vacua. Pars enim talium verborum erronea est et sic a veritate vacua. Pars perniciosa et sic fructu vacua. Pars incerta et sic a certitudine aliena.
marg.| Vel sic. {p} Verba sunt plurima, multamque in disputando ] etc. id est sophisticationem. Arguunt enim sic. Si Deus previdit hoc et non {3. 88ra} potest falli providentia Dei, ergo necessarium est hoc fore sed non sequitur hoc, quia previsio Dei non coaptatur rebus ; res enim mutabiles sunt et previsio immutabilis eadem contrariorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Qo. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=29&chapitre=29_6)

Notes :