Capitulum 7
Numérotation du verset
Qo. 7,1
Quid necesse est homini maiora se querere
cum
ignoret quid conducat sibi
in vita sua
numerum1
1 numerum] numero
Weber
dierum peregrinationis sue
et tempore quo velut umbra preterit.
Aut quis
ei poterit indicare
quid post eum futurum sub sole
sit.
Numérotation du verset
Qo. 7,2
Melius est nomen bonum
quam pretiosa unguenta2
2 pretiosa u.]
inv. Weber
et dies mortis quam3 nativitatis.
3 quam] die
Weber
Numérotation du verset
Qo. 7,3
Melius est ire ad domum luctus
quam ad domum convivii.
In illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid
Futurum
sit.
Numérotation du verset
Qo. 7,4
Melior est ira risu
quia per tristitiam vultus corrigitur, animus delinquentis.
Numérotation du verset
Qo. 7,5
Cor sapientium
ubi tristitia est
et cor stultorum ubi letitia.
Numérotation du verset
Qo. 7,6
Melius
est a sapiente
corrigi4 quam stultorum
4 corrigi] corripi
Weber
adulatione decipi.
Numérotation du verset
Qo. 7,7
Quia sicut sonitus
spinarum ardentium sub olla sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.
Numérotation du verset
Qo. 7,8
Calumnia conturbat sapientem
et perdet robur cordis eius5.
5 eius] illius
Weber
Numérotation du verset
Qo. 7,9
Melior est enim6
6 enim]
om. Weber
finis orationis quam principium.
Melior est patiens arrogante.
Numérotation du verset
Qo. 7,10
Ne sis
velox7
7 sis velox]
inv. Weber
ad irascendum quia ira in sinu stulti
requiescit.
Numérotation du verset
Qo. 7,11
Ne dicas : quid putas cause est quod priora tempora meliora fuere
quam nunc sint8 ?
8 sint] sunt
Weber
Stulta est enim huiuscemodi interrogatio.
Numérotation du verset
Qo. 7,12
Utilior est sapientia cum divitiis
et magis prodest videntibus
solem.
Numérotation du verset
Qo. 7,13
Sicut
enim protegit sapientia
sic protegit pecunia.
Hoc autem plus habet eruditio
et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo.
Numérotation du verset
Qo. 7,14
Considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
Numérotation du verset
Qo. 7,15
In die bona
fruere bonis
et malam diem precave.
Sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias.
Numérotation du verset
Qo. 7,16
Hec quoque vidi
in diebus nativitatis9 mee. Iustus perit in sua iustitia10
9 nativitatis] vanitatis
Weber
|
10 sua iustitia]
inv. Weber
|
et impius multo vivit tempore
in sua malitia11.
11 s. m.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Qo. 7,17
Noli esse iustus
multum
neque plus sapias quam necesse est.
Ne obstupescas
Numérotation du verset
Qo. 7,18
ne impie agas multum
et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo.
Numérotation du verset
Qo. 7,19
Bonum est te
sustentare iustum
sed12 ab illo
12 sed] + et
Weber
ne subtrahas manum tuam quia qui Deum
timet nihil negligit.
Numérotation du verset
Qo. 7,20
Sapientia confortavit13
13 confortavit] -bit
Weber
sapientem super decem principes civitatis.
Numérotation du verset
Qo. 7,21
Non est enim homo iustus in terra
qui faciat bonum et non peccet.
Numérotation du verset
Qo. 7,22
Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur
ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum14 maledicentem tibi.
14 servum] + tuum
Weber
Numérotation du verset
Qo. 7,23
Scit enim conscientia tua 15
15 c. tua]
inv. Weber
tua quia16 tu crebro maledixisti aliis.
16 quia] + et
Weber
Numérotation du verset
Qo. 7,24
Cuncta temptavi in sapientia.
Dixi
: sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
Numérotation du verset
Qo. 7,25
multo magis quam erat.
Et alta profunditas
quis inveniet eam ?
Numérotation du verset
Qo. 7,26
lustravi universa animo meo ut scirem17 considerarem et quererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti
17 scirem] + et
Weber
et errorem imprudentium.
Numérotation du verset
Qo. 7,27
Et inveni amariorem
morte mulierem
que laqueus venatorum est
et sagena cor eius.
Vincula sunt manus eius18 qui
18 eius] illius
Weber
placet Deo effugiet illam19.
19 illam] eam
Weber
Qui autem peccator20 capietur ab illa.
20 peccator] + est
Weber
Numérotation du verset
Qo. 7,28
Ecce hoc inveni,
dixit21 Ecclesiastes, unum et alterum
21 dixit] dicit
Weber
ut invenirem rationem
Numérotation du verset
Qo. 7,29
quam adhuc querit anima mea et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.
Numérotation du verset
Qo. 7,30
Solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum
et ipse se infinitis miscuerit questionibus.
Quis talis ut sapiens est ?
Et quis
cognovit solutionem
verbi ?
Capitulum 7
Numérotation du verset
Qo. 7,1
marg.|
Quid necesse est homini ]
etc. occasione verborum intellectum hominum transcendentium de Deo et de eius prescientia disputantium, sepe cadunt homines in errorem, ut credant se non posse vitare peccatum, ex quo Deus previdit ipsum peccaturum. Ideo Salomon dehortatur infirmos a tali disputatione dicens.
marg.|
{a}
Quid necesse est homini maiora se querere]
id est inquirere ? quasi dicat : non est necesse. Unde Eccl. 3.c. Altiora te ne quesieris et fortiora te ne scrutatus fueris ; sed que precepit tibi Deus, cogita illa semper. Prv. 25.d. Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum ; sic qui perscrutator est Maiestatis, opprimetur a gloria inani, scilicet quam querit ; vel divina, quam ingenio suo metiri contendit. Rm. 12.a. Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem.
marg.|
{b}
Cum ignoret]
homo, quid conducat sibi in vita sua numerum dierum peregrinationis sue id est vite sue, qua peregrinatur a Domino super terram, quasi dicat : quid necesse est homini maiora se querere id est plura quam expediat, vel necessarium sit ei nosse ; cum ignoret quid conservet sibi in vita sua numerum dierum peregrinationis sue id est dies numerabiles id est paucos, qui vix ad cognoscenda necessaria sufficiunt. Vel sic lege secundum Glossa
marg.|
{a}
Quid necesse est homini maiora se querere]
id est non necessaria et difficilia.
marg.|
{b}
Cum ignoret quid conducat sibi]
id est quid sit utile, vel inutile sibi.
marg.|
{c}
In vita sua]
propria, necdum aliena. Item.
marg.|
{a}
Quid necesse est homini maiora se querere, cum ignoret numerum dierum peregrinationis sue]
id est quamdiu victurus sit in hac vita peregrina. Et iterum : quid necesse est homini maiora se querere [cum ignoret de tempore.
marg.|
{d}
Quod velut umbra preterit]
id est vanissime et velocissime, quam breve sit et quam charum. Merito autem peregrinatio dicitur huius vite viatio, quia peregrina est nobis regio huius exilii. Unde 2Cor. 5.b. Dum sumus in hoc corpore peregrinamur a Domino. Et quia transire debemus mare huius mundi ad visitandum Hierusalem civitatem supernam : Ab ipso enim Baptismo cruce signati sumus per fidem et baculum sancte spei ibidem suscepimus, quo fulciremur in discriminibus vie. Peram etiam caritatis ibidem assumpsimus, qua nobis et proximis necessaria provideremus. Et tangit Salomon hic tres causas, propter quas summa stultitia est maiora se querere et necessaria dimittere.
marg.|
Prima est incertitudo mortis, que tangitur, ibi : Numerum dierum peregrinationis sue ]
etc. Propter quod deberet homo esse intentus et sollicitus tantum circa bona opera et necessaria ad vitam eternam habendam. Unde Dominus ipsemet dicit Io. 9.a. Me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est, veniet nox etc. Et infra 9.c. Quodcumque potest manus tua instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas.
marg.|
Secunda causa est brevitas temporis, que notatur, ibi : Et tempore quod velut umbra preterit]
quod vix sufficit ad peragendum iter peregrinationis vite presentis. Et ideo tempus deberet esse pretiosissimum et tantum in bonos usus expendi. Oportebit enim quemlibet in die iudicii reddere rationem de qualibet particula temporis, qualiter et in quos usus sit expensa. Nam sicut non perit capillus de capite, sic non peribit momentum de tempore, ut dicit Bernardus Ideo dicitur Lam. 1.e. in persona Ecclesie. Abstulit Dominus omnes magnificos meos de medio mei, vocavit adversum me tempus, ut contereret electos meos.
marg.|
Tertia causa est, quia nescit homo quid filii sui post eum facient pro eo. Et ideo utile esset, ut ipsemet in vita sua pro se operaretur et hoc est quod sequitur.
marg.|
{e} Aut quis ei poterit indicare, quid post eum futurum sit
{3.
88rb}
sub
Sole id est in tempore ? quasi diceret non potest scire homo quid fiet post mortem eius pro eo a filiis suis, vel ab aliis : Et ideo bonum est, ut quilibet pro seipso laboret dum licet et de fine suo cogitet assidue et que sint ei necessaria in via, querat et curiosa et inutilia dimittat. Unde Ps. 38. Notum fac mihi Domine, finem meum et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. Sap. 9.d. Difficile estimamus que in terra sunt et que in prospectu sunt, invenimus cum labore ; que in celis autem sunt quis investigabit ? quasi diceret nullus ; que autem sint utilia et necessaria, circa que debet homo esse sollicitus et attentus, ostendit Salomon diversis propositionibus, dicens.
marg.|
{f}
Melius est nomen bonum]
id est bona fama a bonis exhibita.
marg.|
{g}
Quam unguenta pretiosa]
corporalia, quia illa solum corpus reficiunt, sed bona fama animam impinguat. Unde Eccl. 41.c. Curam habe de bono nomine ; hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri magni et pretiosi. Item.
Numérotation du verset
Qo. 7,2
marg.|
{f}
Melius est nomen bonum]
quo a Christo Christiani nominamur.
marg.|
{g}
Quam unguenta pretiosa]
quibus corpora inunguntur. Huiusmodi enim unguenta quatuor prestant corporibus, scilicet sanitatem, nitorem, odorem, incorruptionem. Sed hoc nomen non solum confert animabus sanitatem et nitorem spiritualem et odorem et incorruptionem, sed etiam confert regnum eternum et Sacerdotium. Unde 1Pt. 2. Vos estis genus electum, regale Sacerdotium. Confert etiam eterne hereditatis filiationem, ut scilicet filii Dei nominemur et simus. Unde 1Io. 3.a. Videte qualem caritatem dedit nobis Deus Pater, ut filii Dei nominemur et simus. De hoc nomine dicitur Is. 56.b. Hec dicit Dominus Eunuchis : qui custodierint Sabbata mea et elegerint que ego volui et tenuerint fedus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus ; nomen sempiternum dabo eis quod non peribit. Hoc autem nomen nihil aliud est quam gratia adoptionis qua adoptamur Deo in filios et signamur, ut non solum simus, sed etiam appareamus filii Dei. Unde Eph. 4.g. Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis in die redemptionis. Apc. 2.e. Vincenti dabo manna absconditum id est refectionis eterne suavitatem ; et dabo illi calculum lucidum id est corpus glorificatum lucidum plus quam Sol : et in calculo novum nomen scriptum, quia in ipso corpore glorificato apparebit gratia, qua erimus filii Dei quod nemo scit nisi qui accipit. Ideo quotidie dicimus orantes : Sanctificetur nomen tuum id est confirmetur in nobis. Mt. 6.b. Item Apc. 3.c. Scribam super illum, scilicet qui vicerit nomen Dei mei et nomen civitatis nove Hierusalem que descendit de celo a Deo meo et nomen meum novum. Scribitur autem hoc nomen omnibus virtutibus quasi quibusdam litteris aureis ipsius Dei digito. Unde in fine dicet omnibus : cuius est imago hec et superscriptio ? Mt. 22.c. Imago quoad naturalia, superscriptio quoad gratuita. Vel potest dici nomen bonum, notitia bone vite, que ad modum unguentorum reddit bonum odorem. Unde 2Cor. 2.d. Odorem notitie Christus manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo. Et de hoc dicitur Eccl. 49.a. Memoria Iosie in compositione odoris facta est opus pigmentarii. De huiusmodi nomine dicitur Lc. 10.c. Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in celis id est notitia vestra a Deo probata et confirmata. Unde Apc. 3.a. Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vite. Et quia, ut diximus, hoc nomen omnibus virtutibus, sine quibus non est salus, scribitur et componitur ; ideo in Baptismo nomen imponitur, quia tunc primo littere gratiarum et donorum digito Dei describuntur in anima baptizati ; ex quibus istud nomen novum, scilicet sanctitatis componitur.
marg.|
Ex hoc nomine notus erat Deo Moyses, Ex. 33.c. cum ei dicebatur a Domino : Novi te ex nomine id est ex figuris et titulis gratiarum, quibus te inscripsi et insignivi.
marg.|
Bonitas autem nominis id est fame consistit in sex, scilicet bonitate et veritate eorum, que predicantur, bonitate et auctoritate predicantium, latitudine et perseverantia predicationis. Et hec est fama que impinguat ossa id est virtutes, sicut legitur Prv. 15.d. Vel ossa id est viros fortes et robustos, qui totum corpus Ecclesie sustinent, qui de bona fama aliorum velut unctione suavissima impinguantur, posset intelligi bonum nomen gratia predestinationis, de quo supra 6.d. Quis futurus est, iam vocatum est nomen eius, quasi in libro vite scriptum est nomen eius. Et hoc nomen melius est quam unguenta pretiosa, non solum corporalia, sed etiam quam spiritualia id est quam virtutes.3.88va} Melior est enim gratia predestinationis, quam gratia iustificationis, quoad securitatem. Nam gratia predestinationis neminem perire sinit ; gratiam vero iustificationis Iudas habuit et tamen periit. Item. Melius est nomen bonum id est bona fama, quam unguenta pretiosa virtutum, quia in bona fama Deus glorificatur et proximus edificatur ; unguenta autem virtutum secundum se sibi soli proficiunt. Et hoc dicitur contra quosdam, qui dicunt sibi sufficere, si habeant unguenta virtutum, non curantes de fama, non attendentes quod dicit Dominus Mt. 5.b. Sic luceant opera vestra etc. Et Eccl. 41.c. Curam habe de bono nomine. Et Ier. Crudelis est, qui famam negligit. Sequitur.
marg.|
{a}
Et dies mortis, quam nativitatis]
melior est scilicet in eis, qui habent bonum nomen : Ps. 115. quia pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum eius. In talibus enim dies mortis est egressus de presenti miseria ; dies nativitatis est ingressus in illam. Et hoc manifeste apparet quod dicitur hic ex faciebus mortis et nativitatis. Mors enim nihil aliud est quam exitus de carcere, finis exilii, laboris consummatio, ad portum applicatio, peregrinationis finitio, oneris gravissimi, scilicet corporis depositio, de equo furioso id est de carne descensio, de ruinosa domo liberatio, breviter omnium egritudinum terminatio, omnium periculorum evasio, omnium malorum consumptio, omnium vinculorum disruptio, debiti naturalis solutio, reditus ad patriam, ingressus ad gloriam. E contrario, nativitas est omnium malorum ingressio. Ob hoc, ut dicit Hieronymus ad Tirasium de morte filie sue. Doluit Dominus Lazarum non dormientem, sed potius resurgentem ; flebat, quem cogebatur propter salvandos alios seculo revocare. Hanc vitam dans Dominus ingemiscebat, quam tu doles esse sublatam. Habet et alia multa bona, que in parte tangit Hieronymus in predicta Epistola, quorum explicatio tractatum requireret specialem.
Numérotation du verset
Qo. 7,2
moraliter
moraliter
marg.|
{a}
Dies mortis]
melior est, qua morimur peccato, vel mundo.
marg.|
{b}
Quam]
dies, Nativitatis, qua nascimur filii ire ; vel qua nascimur mundo, vel prelationi. Unde HIer. 20.d. Maledicta dies, in qua natus sum : dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta Hieronymus sic exponit.
marg.|
{a}
Dies mortis, quam nativitatis]
melior est id est certior ; quia in morte patet, qualis fuit homo, qui moritur ; sed in nativitate nescitur, qualis erit, qui nascitur. Sequitur.
Numérotation du verset
Qo. 7,3
marg.|
{c}
Melius est ire ad domum luctus]
id est ubi lugetur mortuus, vel infirmus, ubi, scilicet ostenditur miseria fragilitatis nostre in presenti cadavere.
marg.|
{d}
Quam ad domum convivii]
ubi, scilicet fiunt convivia nuptiarum, vel alia.
marg.|
{e}
In illa enim]
scilicet, domo luctus.
marg.|
{f}
Finis cunctorum admonetur hominum]
id est reducitur ad memoriam communis conditio humane fragilitatis et mortis necessitas.
marg.|
{g}
Et vivens cogitat, quid futurum sit]
scilicet, vile cadaver. Ideo fiunt Epitaphia, ut quilibet mortem suam aliena morte quasi legens dicat.
marg.|
Quod sumus, iste fuit : erimus quandoque quod hic est.
marg.|
Et hoc est quod legitur Eccl. 38.c. Memor esto iudicii mei, sic enim erit et tuum : mihi heri, tibi hodie.
Numérotation du verset
Qo. 7,3
moraliter
moraliter
marg.|
{c}
Melius est ire ad domum luctus]
Domus luctus est infernus, ad quam eundum est per recogitationem et timorem, sicut legitur Is. 38.b. Ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Domus convivii, mundus est, ubi reprobi convivantur. Is. 22.d. Ecce gaudium et letitia occidere vitulos et iugulare arietes : comedere carnes et bibere vinum. Item domus luctus est Ecclesia, que luget filios suos ubique mortuos. HIer. 31.c. Vox in excelso audita est, Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eos, quia non sunt ; vel quia nolunt ire ad solemnitatem Domini, ad quam invitati sunt. Lam. 1.b. Vie Sion lugent eo quod non sit, qui veniat ad solemnitatem. Domus convivii est Synagoga peccantium, qui carnes aliorum conferunt ad vescendum in Ecclesia.
marg.|
{f}
Finis cunctorum admonetur hominum]
id est futura felicitas et futura calamitas, ut illa queratur, ista fugiatur. Item domus luctus est mens lugubris, lugens Dei contumelias,
{3.
88vb} presentes miserias, culpas proprias et alienas. Domus convivii est mens secura et gaudens de propriis bonis, de qua dicitur Prv. 15.b. Secura mens, quasi iuge convivium. Est igitur sensus secundum hoc.
marg.|
Melius est lugere humiliter mala sua, vel aliena, quam temere gaudere de bonis propriis.
marg.|
Melius est aquas lacrimarum pro peccatis effundere, quam vinum letitie de bonis factis potare. Et huic sententie congruit quod sequitur.
marg.|
{g}
Et vivens cogitat, quid futurum]
vel futurus, sit.
marg.|
Inde enim crescit luctus ; quia cogitat quod iudicandus est et damnandus, nisi hic peccata sua lavet aqua lacrimarum et redemerit pretio eleemosynarum. Sequitur.
marg.|
{h}
Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis]
Iuxta litteram, melior est ira patris in filium delinquentem, quam risus : id est vultus austeritas, vel aspera correctio, sive increpatio, quam remissio blandientis, ut patet in Heli 1Rg. 3.c. Et de hoc dicitur Eccles. 30.b. Lacta filium tuum et paventem te faciet : lude cum illo et contristabit te.
marg.|
Similiter verum est de patre spirituali id est de Prelato, cuius ira id est disciplina debet esse in filios delinquentes ; alioquin frustra portat baculum pastoralem, in quo tria officia Pastoris notantur. Unde.
marg.|
Attrabe per primum, medio rege, punge per imum.
marg.|
Et non solum frustra, sed etiam magis inutiliter, quam formido hortorum, vel vinearum : cuius baculus, etsi nihil percutiat ; tamen terret aves et feras, ne demoliantur hortos, aut vineas.
marg.|
Propter hoc dicitur in Ps. 88. Posuisti firmamentum eius id est Prelatum, qui deberet esse firmamentum Ecclesie, formidinem.
marg.|
Non est ergo pater, qui peccatis, aut vitiis filiorum non irascitur.
marg.|
Hec enim ira bona est : que etsi turbet oculum rationis ad tempus, postea limpidiorem reddit.
marg.|
De hoc dicitur Eccl. 7.c. Filie tibi sunt ; serva corpus illarum : et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.
marg.|
Potest et hoc intelligi de ira divine animadversionis id est presentis adversitatis et risu presentis prosperitatis, que usualiter fortune arrisio appellatur. Et est sensus.
marg.|
{h}
Melior est ira risu]
id est adversitas presens, quam prosperitas. Unde Gregorius Cum omnis fortuna timenda sit, magis timenda est prospera, quam adversa.
marg.|
Et Augustinus Summa ira Dei est, cum parcit hic ; summa vero misericordia, cum non parcit.
marg.|
Ad hoc enim parcit hic, ut in eternum non parcat ; et ad hoc non parcit hic, in eternum parcat. Unde alibi rogat Augustinus Domine, hic ure, hic seca, dummodo in futuro parcas.
marg.|
Hoc est contra multos, qui iram huiusmodi tota mente persequuntur et risum totis viribus insequuntur.
marg.|
De quibus dicitur Iob. 6.c. Qui timet pruinam, irruet super eum nix.
marg.|
Quod autem ira huiusmodi melior sit, quam risus, apparet ex hoc quod pater amantissimus et sapientissimus filiis carissimis et omnibus amicis, imo et filio unigenito illam dare maluit : ex quo apparet quod maiores gratie debentur Deo de ira sua, quam de risu.
marg.|
Quod videtur velle Iob. 35.c. Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit carmina in nocte ? Et Ps. 41.
marg.|
In die, scilicet prosperitatis, mandavit Dominus misericordiam suam et nocte, scilicet adversitatis, canticum eius, Act. 5.g.
marg.|
Ibant Apostoli gaudentes, a conspectu Concilii ; quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati ; non quod exaltati honoribus, aut locupletati divitiis, aut delibuti delitiis.
marg.|
Ita huiusmodi id est tristis facies ostendenda est detractori, cum male loquitur de absente. Prv. 25.d.
marg.|
Ventus Aquilo dissipat pluvias, vel nubes ; et facies tristis linguam detrahentem.
marg.|
Tribus generibus hominum convenit ostendere iram suam, scilicet patri carnali, patri spirituali et audienti detractores.
marg.|
Nam si audis canem latrantem id est fratrem tuum alii detrahentem et non corrigis, peccas. Ps. 100.
marg.|
Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. Generaliter autem omni homini congruit, ut si videt, vel audit aliquem alicui detrahentem quod ei irascatur, ad minus tristem faciem ostendendo.
marg.|
{i}
Quia : per tristitiam vultus]
audientis.
marg.|
{k}
Corrigitur animus delinquentis]
id est detrahentis, vel aliter peccantis.
marg.|
{3.
89ra} {a}
Cor sapientium ubi tristitia est]
quadrupliciter : Primo, in luctu penitentie, quasi in extinctorio telorum igneorum Diaboli id est carnalium desideriorum. Secundo, in tormento discipline, quasi in repressorio carnalis concupiscentie. Tertio, in pena gehenne, quasi in refugio ab insultibus presentium gaudiorum. Quarto, in medio Sapientium, ubi semper est tristitia de peccatis. Unde Prv. 15.b. Non amat pestilens eum, qui se corripit, nec ad Sapientes graditur. Item in eodem 15.d. Auris que audit increpationes vite in medio Sapientum commorabitur. Ibi eum semper, aut trucidantur, aut de morte eorum tractatur et ideo semper est in tristitia et ira contra vitia. Ideo etiam dicitur [cor Sapientium, ubi tristitia
marg.|
quia atrocissimus hostis humani generis est voluptas et ideo illum summa diligentia declinant et fugiunt Sapientes, tristitiam quasi clypeum fortissimum contra eius iacula opponentes.
marg.|
Tristitia enim est sal contra spurcitiam voluptatis, ne vermibus scateant Sapientes.
Mt.
5.a. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Item cor Sapientium ubi tristitia]
id est ad peccata propria et proximorum, Ez. 43.c. Fili hominis, ostende domui Israel templum et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam et erubescant ex omnibus que fecerunt.
marg.|
{b}
Et cor stultorum]
qui odiunt correctiones.
marg.|
{c}
Ubi letitia]
mundialis, vel carnalis, que dolorem parit. Unde Prv. 15.b. Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat.
marg.|
{d}
Melius est a Sapiente]
id est a Deo, vel ab homine iusto.
marg.|
{e}
Corripi]
in presenti obiurgationibus, aut flagellis.
marg.|
{f}
Quam stultorum]
Prelatorum, vel Confessorum.
marg.|
{g}
Adulatione decipi] ; a
dulatio enim est quasi fascinatio, que aufert, vel obscurat visum spiritualem. Unde Sap. 4.c. Fascinatio nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentie transvertit sensum sine malitia. Ibi Glossa Fascinat et gravat, qui adulando impedit, vel laudando decipit. Unde Gal. 3.a. O insensati Galate ! quis vos fascinavit non obedire veritati ? Et Eccl. 18.c. Donum invidi cruciat oculos. Invidus enim Latine, significantius dicitur fascinator Grece. Mt. 15.b. Si cecus ceco ducatum prebeat, ambo in foveam cadunt. Adulatores sunt inflatores vesicarum id est superbie et inanis glorie, que sunt proprie vesice Diabolice.
marg.|
Item sunt Sirenes maris, que suavitate cantus sui submergunt incautos in fluctibus peccatorum. De quibus dicitur, Is. 13.e. Sirenes in delubris voluptatis id est in domibus Prelatorum, ubi voluptas hospitium habet et ubi idola adorantur.
marg.|
Item sunt incantatores Diaboli, qui auditores suos adeo dementant, ut omnia incredibilia de se credant.
marg.|
Item sunt nutrices Diaboli, que fetus Diabolicos lacte adulationis lactant et nutriunt. Et de hoc dicitur Prv. 1.b. Fili, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
marg.|
Item lamie sunt infernales, de quibus Lam. 4.a. Lamie nudaverunt mammas et lactaverunt catulos suos.
marg.|
Item sunt Sacerdotes mortis, qui filios mortis incessanter sepeliunt, Lc. 9.g. Sine mortuos sepelire mortuos suos. Ubi dicit Gregorius Mortuus mortuum sepelit, cum peccator peccatori adulatur.
marg.|
Item sunt iaculatores Diaboli, quia Diabolum velut a somno excitatum et conturbatum per penitentiam in peccatore modulationibus suis iterum soporant eum et delicatum somnum ei faciunt.
marg.|
Item sunt rane Egypti, de quibus Ps. 104. Edidit terra eorum ranas in penetralibus Regum ipsorum, omnia enim penetrant iste rane et nullum consilium absconditur eis. Sunt enim consiliarii familiares Magnatum, qui se peiores Egyptiis monstrant. Ipsi enim ranas fugari petierunt a Moyse. Ex. 8.c. Isti vero eas nutriunt et advocant, ne discedant.
marg.|
Item sunt illusores, quia Magnatibus illudunt in veste alba, sicut Herodes Domino, Lc. 23.b. Adulatio enim nihil aliud est, quam quedam vestis alba, qua adulatores turpitudines Magnatum operiunt, ne videantur ab eis. Ideo de hoc dicitur Is. 3.c. Populus meus qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Ier. 5.g. Stupor et mirabilia facta sunt in terra, Prophete prophetabant mendacium et Sacerdotes applaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia.
marg.|
Item sunt proditores qui osculo produnt amicos, sicut {3.89rb} Iudas Dominum. Unde Prv. 27.a. Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta odientis oscula. Item sunt aucupes Diaboli, qui retia et pedicas tendunt ad capiendas animas Magnatorum. Ier. 5.f. Inventi sunt in populo meo impii insidiantes, quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. Prv. 29.a. Homo qui blandis, fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit pedibus, vel gressibus eius. Item sunt latrones, qui occulte homines iugulant sub pretextu familiaritatis. Unde significantur per Ioab 2Rg. 20.c. qui dixit ad Amasam : Salve, mi frater et tenens manu dextera mentum eius, quasi osculans eum, percussit eum gladio in latere et effudit intestina eius. Item sunt furnarii Diaboli, qui succendunt ollam eius id est mentes peccantium. Unde Os. 7.a. Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Ve ergo Magnatibus, qui sepultores suos amicos dicunt et sepulturam reputant laudem suam, qui malunt abscondi vulnera sua quam curari, quorum gaudium est sepeliri et dolor suscitari. Unde dicit Beatus Bernardus. Mira perversitas, homo irascitur medicanti id est arguenti et non irascitur sagittanti. Quare autem dixit Salomon quod [melius est a Sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi subiungit.
Numérotation du verset
Qo. 7,7
marg.|
{h}
Quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti
id est arrisio et applausus adulatoris. Olla est cor Magnatis cuiuslibet, spine ardentes verba adulantium et arrisio. Et est sensus : Sicut spine ardentes bullire faciunt ollam et accendunt, ita verba et arrisio adulantium accendunt corda Magnatum. Congruentius autem potest intelligi de stulto decepto et non de stulto decipiente sic.
marg.|
{h}
Sicut sonitus spinarum ]
etc. insuavis crepitatio est.
marg.|
{i}
Sic risus stulti]
qui gaudet de successione sua, non est nisi crepitatio eius id est frequens crepatio. Totiens enim crepat stultus, quotiens ridet de adulatione sua.
marg.|
{k}
Sed et hoc]
scilicet adulari peccatori, vel arridere adulanti.
marg.|
{l}
Vanitas]
quia duos simul evacuat et adulantem et illum cui fit adulatio.
marg.|
{m}
Calumnia]
id est iniquitas abundans, vel falsa criminatio, propria vel aliena.
marg.|
{n}
Conturbat Sapientem]
imperfectum adhuc, qui de perversitate quam videt, turbatur magis zelo compassionis, quam dolore proprie passionis. Unde Eccl. 26.a. A tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit, delaturam civitatis et collectionem populi et calumniam mendacem. Perfectus vero sapiens nullo modo turbatur, quia omnia considerat provenire ad utilitatem iustorum. Unde Prv. 12.c. Non contristabit iustum, quicquid ei acciderit.
marg.|
{o}
Et perdidit robur cordis eius]
id est virtutem fiducie et magnanimitatis eius. Dum enim considerat tot calumnias iustis et innocentibus irrogari et se non posse resistere et Deum non statim subvenire, deficit in seipso.
marg.|
{p}
Melior est finis orationis quam principium]
id est melius est bene consummare orationem, quam bene inchoare. Et intelligitur hoc de omni genere orationis, tam rhetorica, quam theologica. Orator siquidem orditur orationem validis rationibus, in medio utitur mediocribus, in fine ponit validissimas rationes. Epilogus enim magis confirmat memoriam quam exordium. Et ita melior est finis orationis Rhetorice quam principium id est rationes que in fine ponuntur quam que in principio.
marg.|
Similiter melior est finis orationis
Theologice, qua oramus Deum, sive meditando, sive loquendo, sive operando
quam principium
quia omnis laus in fine canitur et iustitia consummata melior est quam inchoata. Et dicitur hoc contra tria genera hominum.
marg.|
Primo, contra imperseverantes, qui incipiunt, sed non perficiunt : Contra quos Dominus importunitatem orationis commendat. Lc. 11.a. de amico petente tres panes. Et eod. 18.a. Oportet semper orare et non deficere. Lc. 14.f. Hic homo cepit edificare et non potuit consummare.
marg.|
Secundo, contra temerarios responsores et precipites Iudices. Unde Prv. 18.c. Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.
marg.|
Tertio, contra incipientes audire sacram doctrinam et statim resilientes et fastidientes. Quidam enim auditis introductionibus id est historiis, vel tribus questionibus et duobus sermonibus contenti sunt, non attendentes quod dicitur Ct. 5.a. Bibite et inebriamini carissimi. Item Io. 2.a. {3.89va}
Iuss
it Dominus implere hydrias aqua, at illi impleverunt eas usque ad summum. Prv. 19.d. Fili, necesses audire doctrinam, nec ignores sermones scientie. His ergo commendatur finis orationis sacre et dicitur melior esse, quam principium, ut ad perseverantiam trahat. Vel aliter. Una oratio est tota series legis, quam Deus toti humano generi locutus est. Et huius orationis finis est caritas. Unde 1Tim. 1.a. Finis precepti est caritas. Rm. 13.c. Plenitudo legis est dilectio. Principium eius est timor. Eccl. 1.b. Dilectio Dei honorabilis Sapientia. Initium sapientie timor Domini. Est ergo sensus.
marg.|
Melior est finis orationis
etc. id est melior est caritas quam timor. Vel principium orationis est gratia, que excitat ad orandum Deum. Finis eius est gloria eterna, que petitur in oratione. Et non est dubium quin melior sit gloria quam gratia.
marg.|
{a}
Melior est patiens arrogante
Patiens enim unum solum malum et modicum patitur, propter quod postea coronatur eternaliter, 2Cor. 4.d. Id quod in presenti est momentaneum et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate etc. Arrogans vero multa mala et magna etiam a seipso patitur, propter que postea condemnatur. Arrogans enim dicitur, qui usurpat sibi quod non est suum id est qui irrogatam sibi iniuriam vult vindicare. Scriptum est enim : Mihi vindictam et ego retribuam, dicit Dominus. Ez. 9.a. secundum aliam translationem. Et hec est prima iniquitas arrogantis, quia alienam iustitiam sibi usurpat. Secunda est, quia in eadem et propria causa vult esse actor et iudex. Tertia est, quia etsi ad ipsum pertineret iudicium, vel vindicta ; tamen pendente lite usque ad diem ultionis et iudicii non liceret, propter quod dicit Apostolus 1Cor. 4.a. Nolite iudicare ante tempus. Quarta est, quia dum alii nocere cupit, seipsum occidit. Sicut dicit beatus Augustinus Qui alii nocere desiderat, similis est furioso, qui gladio suo se transverberat, ut tunicam alterius scindat. Quinta est, quia pervertit ordinem iudicii. Primo enim debuit incipere vindicare a seipso, qui iniuriam fecit Domino, auferens ei iustitiam suam et proximo suo indebite respondendo. Sexta est quod adversus furiosum litem et bellum movet in tempore furie. Septima est quod patientie donum quod custodire debuit, gratis deseruit. Octava est quod fratri quod debebat et quando debebat non reddidit, scilicet patientiam tempore contumelie, vel iniurie irrogate. Nona est, quia de ira, vel odio iustitiam vult facere, que de solo iudicio debet procedere. Decima est, quia Chirurgico suo oblatrat sicut canis. Alias causas invenies Prv. 16.d. ibi : Melior est patiens viro forti et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
marg.|
{b}
Ne sis velox ]
etc. De hoc Iac. 1.c. Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram. Ideo tardus, quia vitiis alienis periculose irascimur. Dum enim turbatur oculus mentis, periculose adhibere poteris ignem, aut ferrum alienis vulneribus sanandis. Nimis velox est ad saltum, qui prius salit quam attendat, quo saliat ; sic nimis velox est qui statim irascitur iniurianti, vel alias peccanti. Demum esse velocem ad irascendum, nihil aliud est quam esse velocem ad insaniendum.
marg.|
Provocata enim debet venire ira, non se ingerere in probra, ut dicit Beatus Bernardus. In sinu autem stulti dicitur ira requiescere, sicut in proprio domicilio. Unde ira in sinu stulti est, quasi leo in spelunca sua ; unde non est ambulandum inter stultos, sicut nec inter speluncas leonum. Periculosum est leonem dormientem excitare, sic stultum ad iram provocare. Unde Prv. 26.c. Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui pertransit et impatiens commiscetur rixe alterius. Item eodem 17.b. Semper iurgia querit malus id est iracundus, Angelus autem crudelis mittetur contra eum. Iracundus enim melius per alium iracundum castigatur, sicut equus rabidus per alium equum rabidum statim mitescit. Aliter.
marg.|
{b}
Ne sis velox ad irascendum
quasi diceret quiescat ira tua in corde tuo ut non exeat foras, vel saltem tarda sit ad motum.
marg.|
{c}
Quia ira in sinu stulti requiescit
quod plus est, quam tardam esse ad motum.
marg.|
{d}
Ne dicas
etc. Hactenus de his que videntur insipientibus mala, dictum est, hoc est de ira, luctu, correctione, que
{3.
89vb} tamen bona sunt, hic agit contra blasphemiam quorumdam, qui de providentia Dei qua mundus regitur, male sentiunt, dicentes, antiqua tempora meliora fuisse quam moderna. Interrogant enim stulti, quare Deus concessit antiquis patribus tantam affluentiam, tot et tantas divitias et delitias temporales, plures uxores et alia multa, que omnia nobis interdicuntur.
marg.|
Preterea sepe loquebatur et apparebat eis, vindicabat in hostes eorum ; modo e contrario omnia fiunt. De hoc admirantur stulti, quia videtur quod Dominus sit iratus nobis, quia exponit nos tribulationibus, ut hostes nostros diligat, quos florere facit, vel permittit. Hunc errorem intendit hic Salomon eliminare et de divina providentia qualiter sentiendum est docere. Unde dicit.
Numérotation du verset
Qo. 7,11
marg.|
{d}
Ne dicas :
apud te vel aliis.
marg.|
{e}
Quid putas cause est quod priora tempora
: scilicet Abrahe, Isaac et Iacob et Moysi.
marg.|
{f}
Meliora fuere quam nunc sunt
: sub Christo. Hoc non est verum ; tunc enim multi erant increduli et pauci fideles, modo plures sunt fideles, quam tunc, licet plurimi infideles. Preterea nunc est tempus gratie, tunc tempus ante legem, vel sub lege. Nunc victus est Diabolus, tunc regnabat ut Dominus. Nunc aperta est ianua Paradisi, tunc erat clausa Tunc natus est in Iudea Deus, nunc in omnem terram exivit sonus eorum. Si dicas quod fiebant tunc plura miracula.
marg.|
Responsio. Opus erat tunc : causa autem diversitatis huius est sola voluntas Dei et Sapientia et Potentia eius, qua cuncta ordinat et moderatur, prout videt sue reipublice expedire, omnia enim ad gloriam suam et nostram utilitatem fecit. Facit enim sicut potentissimum, sapientissimum, optimum decet facere. De antiquorum vero felicitate si quis attenderit, quam bene illa ipsi usi fuerint ; et nos, quam male nostra parva utamur felicitate, plane et plene videbit, quia talis dari debuit et nobis negari. Sicut dicit beatus Bernardus : Da mihi unum Timotheum et ego cibabo eum auro et potabo balsamo. Sic et dico : Da mihi unum Abraham, vel unum David et dabo ei omnes mundi divitias et delicias et gloriam. Sicut enim ille fecit, sic iste omnia hec faceret instrumenta et adiumenta veniendi ad Deum. Preterea, imbecillitas humani generis non fuit deterrenda in principio austeritate, sed quasi edentula pascenda sorbitiunculis et lacte temporalium ; nunc vero populus Dei quasi adultus non sorbitiunculis, non lacte pascendus est, sed ad mensam Patris invitandus et virili et magnifica strenuitate exercendus. Etas enim ista iuventutis et virilitatis est et apta bellis non cunabulis.
marg.|
Qui igitur causatur tempora preterita meliora fuisse modernis, eo quod ista sunt arctioris discipline ; illa vero amplioris licentie idem est, ac si causaretur, cur non omnia tempora etatis humane deducantur in cunabulis et cur maiora imponantur provectis et exercitatis, quam teneris et novitiis. Si vero querat aliquis, quare modo ita multiplicentur flagella in mundo.
marg.|
Responsio. Ideo superfundi aquam tribulationis, ut extinguatur incendium voluptatis et cupiditatis. Et ideo sal tribulationis superaspergi, ut putredo et vermes carnalis concupiscentie moriantur. Ideo absynthio tribulationis aspergi mammillas Babylonis id est fontes presentium voluptatum, ut parvuli ablactentur. Et generaliter, ideo mundum vult Dominus calamitosum esse, ut non debeat diligi. Ideo spinosum, ut non debeat amplecti. Ideo ruinosum, ut timeamus ei inniti. Vel sic potest intelligi.
marg.|
{e}
Quid putas
cause est quod priora tempora scilicet beati Benedicti, Augustini etc.
marg.|
{f}
Meliora fuere
ad bene operandum et contemplationi vacandum opportuniora
quam nunc sunt
. Responsio manifesta est, quia Ecclesia tunc non habebat divitias, aut potestatem iudiciariam, sicut modo et ideo in pace tunc erat Ecclesia ; nunc autem ubique terrarum turbatur ambitionibus, laceratur Schismatibus, inquietatur questibus, perstrepit litibus, concutitur bellis et ideo illa tempora meliora fuerunt. Stulta est enim huiusmodi interrogatio et opinio, que tamen frequens est apud homines, quia nullum tempus melius est alio. Habet enim quelibet virtus suum tempus et messem atque vindemiam suam. Verbi gratia. Patientie tempus et messis atque vindemia est tempus persecutionis, tribulationis, tentationis. Fortitudinis tempus et messis et vindemia est tempus occupationis et laboris. Obedientie et magnanimitatis tempus et messis et vindemie est tempus, cum ardua instant, aut imperantur dura. Habet et sapientia et pietas et cetere virtutes huiusmodi tempus, ac messem, atque vindemiam suam scilicet,
{3.
90ra} tempus pacis et tranquillitatis, in quo celeste horreum atque cellarium frugibus bonorum operum repletur. Apparet ergo nullum tempus vacuum esse virtutibus, sed partitum equaliter. Ut sicut tempus belli et persecutionis sterile videtur contemplationi et pietati et huiusmodi virtutibus et tempus pacis fertile ; sic e contrario tempus pacis vacuum et sterile videtur patientie et fortitudini et huiusmodi virtutibus bellicosis. Nullum ergo tempus alio melius est, sed homo Dei, omni genere virtutum armatus, tempore belli utatur virtutibus bellicosis et est tempus bonum et fertile sibi ; tempore pacis utatur pacificis et equaliter inveniet tempus bonum et eque fertile, temporis autem varietatem dimittat dispositioni divine. Et hanc expositionem innuit quedam Glossa que dicit : Sic debes vivere, ut dies presentes sint tibi meliores quam preteriti, semper enim est tempus operandi. ideo sequitur.
marg.|
{a}
Stulta est
etc. que supponit tempora alia aliis esse meliora. Omnia enim sunt equalia ad serviendum Deo, ut preostensum est. Sequitur.
Numérotation du verset
Qo. 7,12
marg.|
{b}
Utilior est Sapientia
etc. supple, quam sola id est sine divitiis. Et hoc propter fructus pietatis et opera misericordie, que valde necessaria sunt. Primo, quia illis redimit homo animam suam a carcere Diaboli et a perditione inferni. Unde Prv. 13.b. Redemptio anime viri proprie divitie. Secundo, quia eis feneratur Domino, ut det sibi spiritualia bona. Prv. 19.c. Feneratur Domino, qui miseretur pauperis. Tertio, quia preparant viam ad Deum. Prv. 18.c. Donum hominis dilatat viam eius et ante Principes spatium ei facit. Quarto, quia multiplicant amicos plurimos, verum est quando dantur. Unde Dominus Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis id est inequalitatis, reducendo scilicet ad equalitatem. Quinto, quia eis facimus nobis thesauros in celo. Mt. 6.c. Thesaurizate vobis thesauros in celo. Sexto, quia sunt semina eterne vite, 2Cor. 9.b. Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet, Os. 10.d. Seminate vobis in veritate iustitiam et metite in ore misericordie. Septimo, quia sunt arma in defensione et impugnatione contra Diabolum. Ecclesiast. 29.c. Super scutum potentis et super lanceam pugnabit adversus inimicum tuum, eleemosyna scilicet. Octavo, quia conservant homini gratiam. Eccl. 29.c. Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservavit. Propter hos usus et alios plures [utilior est Sapientia cum divitiis quam sine illis.
marg.|
{c}
Et magis prodest]
Sapientia cum divitiis quam sola.
marg.|
{d}
Videntibus Solem]
materialem id est viventibus ; quod ideo dicitur, quia post mortem nullum usum habent divitie. [Vel videntibus Solem
marg.|
iustitie id est Christum, qui nihil terrenum inter se et verum Solem interposuit, quo visus eius abscondatur ab eis. Quare autem utilior sit Sapientia cum divitiis ostendit Salomon.
marg.|
{e}
Sicut enim ]
etc. Sapientem contra vitia et insidias inimici.
marg.|
{f}
Sic protegit pecunia]
habentem et cui datur Sed non tantum, nec taliter, quia Sapientia per se sine divitiis protegit, divitie vero sine Sapientia non et ideo sequitur.
marg.|
{g}
Hoc autem ]
etc. etiam sine pecunia : Pecunia vero non tribuit vitam, sed emit et redimit et hoc non sine Sapientia. Differt autem eruditio et Sapientia, quia magis Sapientia ad contemplationem spectat, eruditio ad operationem. Unde eruditio dicitur virtus, sive ars operum rectiva secundum contemplationem Sapientie preeuntis.
marg.|
Et nota similitudinem protectionis inter Sapientiam et Pecuniam : Sicut enim Sapientia non protegit, nisi cum fuerit operata et associata fuerit eruditioni, sic pecunia tunc primo protegit cum fuerit erogata et exposita distributioni. Ideo signanter dicit Salomon : [Hoc autem plus habet eruditio et Sapientia sociate simul.
marg.|
{h}
Quia vitam ]
etc. id est utenti ea et comedenti fructus eius. Ille enim possessor est Sapientie qui comedit fructus eius, sicut arborem possidet qui habet fructus eius. De hoc dicitur Prv. 16.c. Fons vite eruditio possidentis supple, ipsam eruditionem.
marg.|
{i}
Considera opera Dei]
quam magna, quam mirabilia sint. Unum enim gratuita pietate eligit, alium iusto iudicio, licet occultissimo despicit. Sicut patet in Iacob et Esaü. Unde Mal. 1.a. Iacob dilexi, Esaü autem odio habui. Propter {3.90rb} quod exclamat Apostolus Rm. 11.d. O altitudo divitiarum Sapientie et Scientie Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles vie eius. Item :
Considera opera Dei
id est diligenter attende, que sint opera Dei propria et omnipotentie et Sapientie eius et bonitati eius congrua, ne forte illa alii attribuas et non ei ; et ita fias iniuriosus in eum, auferens ei quod suum est ; et idololatra in creatura, attribuens ei quod solius Dei est. Item
Considera opera Dei]
ut eum timeas et glorifices. Unde Sir. 43.b. Vide arcum celi, vel sacre Scripture et benedic eum qui fecit illum.
marg.|
Item considera opera Dei quam sint immutabilia.
marg.|
{k}
Quia nemo ]
etc. id est emendare.
marg.|
{l}
Quem ille ]
etc. id est reprobavit. Iob. 12.c. Si destruxerit Deus, nemo est qui edificet ; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. Hoc est contra multos Doctores et Predicatores, qui impatienter sustinent, si auditores sui a verbo eorum non continuo corriguntur, incorrigibilitatem eorum suam contumeliam arbitrantes. Si quis vero eorum exhortationibus convertatur, hoc divine Sapientie surripiunt et sapientie vel eloquentie ascribunt.
marg.|
Hi non attendunt quod conversio peccatorum non est opus virtutis humane, sed divine. Sicut enim ferens lucernam non prebet visum gradientibus, sed in adhibitione lucerne adiuvat : Et sicut afferens cibum vitam comedenti non prestat, sed prestitam conservat : Et sicut preco virtutem preliandi non prebet preliantibus, sed tantum in prelium invitat : Et sicut tuba victoriam non prebet, sed excitat preliantes : Et sicut campana devotionem orationis non confert, sed ad orationem vocat ; sic Predicator, aut Doctor gratiam convertendi non prestat, sed tantum minister, aut instrumentum est, quo Deus operatur in conversione peccatorum.
marg.|
Ideo autem dicit Salomon quod nemo corrigit, quem Deus despicit ; quia Deus quosdam despicit, quosdam appreciatur. Illos appreciatur quos corrigit, quos multis bellis persecutionum, tribulationum, tentationum eripit de manibus inimici. Illos vero despicit, quos velut vasorum fragmenta, vel pannos irreparabiles proiicit et quos velut cadavera in ceno divitiarum, ac deliciarum putrescere permittit et quos etiam nec extra, nec intus visitat.
marg.|
{m}
In die bona]
id est in presenti tempore, quo mereri potes vitam eternam.
marg.|
{n}
Fruere bonis]
tibi concessis et sic utere, ut ad vitam eternam referas promerendam. [Vel fruere bonis
marg.|
operibus et virtutibus.
marg.|
{o}
Et malam diem ]
etc. id est diem iudicii, que mala videtur malis. Unde So. 1.d. Dies illa dies ire, dies tribulationis et angustie.
marg.|
Vel sic. {m}
In die bona]
id est in tempore prosperitatis.
marg.|
{n}
Fruere bonis]
id est afflue operibus misericordie.
marg.|
{o}
Et malum diem]
scilicet adversitatis.
marg.|
{p}
Precave]
id est precogita : Iacula enim previsa minus ledunt, dicit Gregorius Unde Eccl. 18.c. Memento paupertatis tempore abundantie et necessitatem paupertatis in die divitiarum : A mane usque ad vesperam immutabitur tempus.
Numérotation du verset
Qo. 7,15
moraliter
moraliter
marg.|
{m}
In die bona]
Dies bona est cuiusque virtutis illuminatio, secundum quod dicit Gregorius super Iob. in princ. scilicet illuminationem propriam. Sive ergo de dono luctus compunctio velut dies pluviosa mentem illustret et compluat ; sive de luce Sapientie velut serenissima dies contemplationis effulgeat et sic de aliis ; fruendum est bonis illius diei id est cum gaudio utendum quamdiu durat. Unde Apostolus, Hbr. 12.d. Videte, ne quis desit gratie Dei.
marg.|
Cui revera multi in parte ista desunt nolentes uti gratia, quam Deus administrat ; Nolunt enim bibere vinum compunctionis, quamdiu Deus propinat illud, sed quasi evertentes scyphum in mediis lacrimis ab oratione recedunt.
marg.|
Similiter in ipso gaudio contemplationis faciunt. Ideo dicitur eis, Eccl. 14.b. Non defrauderis a die bono et particula diei bone non te pretereat, quasi dicat : tota utere ; quia vero multi nolunt uti cum possunt, infligitur eis sepe non posse cum velint. Sequitur.
marg.|
{o}
Et malam ]
etc. Et potest intelligi dies mala dies tentationis, vel tribulationis, vel extreme damnationis, ut dictum est : Dies extreme damnationis precavetur penitentia, vel innocentia : Soli enim innocentes et penitentes ibi securi erunt. {3.90va} Dies tribulationis interdum precavetur prudentia, sicut docet Dominus, Mt. 10.c. Si vos fuerint persecuti in unam civitatem, fugite in aliam. Dies tentationis precavetur aliquando orationis, aut consolationis suffragio, aliquando occupationis refugio, aliquando solius gratie divine adiutorio, aliquando amotione materie ipsius tentationis, aliquando premeditatione tentationis, aliquando propositi confirmatione. Et de hoc Eccles. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei : sta in iustitia et in timore et prepara animam tuam ad tentationem.
marg.|
{a}
Sicut enim ]
etc. id est eiusdem conditionis hanc diem et illam fecit Deus : ut sicut in potestate tua est frui bonis die bona ; sic in potestate tua est precavere diem malum et hanc expositionem requirit illud quod sequitur.
marg.|
{b}
Ut non inveniat ]
etc.
Ps.
144. Iustus enim est Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis. Neminem enim impingit in diem malum, sed precavere nolentes, in illum incidunt, vel seipsos precipitant. De hoc dicitur, Eccl. 15.c. Deus ab initio constituit hominem et reliquit in manu consilii sui. Et iterum. Apposuit tibi aquam et ignem : ad quod volueris, porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors : bonum et malum : quod placuerit ei, dabitur illi. Hoc igitur adverbium, sicut, notat similitudinem diei ad diem, quasi dicat : Salomon, qualem hanc diem, talem illam fecit Deus id est utramque liberam nobis et voluntariam.
Numérotation du verset
Qo. 7,16
marg.|
{c}
Hec quoque ]
etc. alia littera id est in presenti vita. Vita presens vanitas dicitur, quia tota triplici vanitati subiecta est, scilicet mutabilitatis, mortalitatis, iniquitatis. Item dicitur nativitas id est ingressus in vitam. Tota enim vita presens in transitu est et preteritione et dum una pars vite nostre preterit, succedit altera : de illa egredimur et in istam ingredimur et ideo vere tota vita presens et mors et nativitas appellatur. Et hoc tangitur. Sap. 5.c. ubi dicitur. Sic et nos, vel mox nati continuo desinimus esse.
marg.|
Vidi
scilicet quod {d}
Iustus perit ]
etc. Et accipitur hec propositio, tripliciter, comitative, causaliter et occasionaliter. Comitative sic.
marg.|
{d}
Iustus perit ]
etc. perseverans id est affligitur et occiditur. Is. 47.a. Iustus perit : et non est, qui recogitet in corde suo et viri misericordie colliguntur. Et videtur hoc mirabile multis, sed non est mirabile, imo iustum : Aurum enim exuritur et contunditur et luto parcitur : quia de auro purgato fit vas honorabile ; non de luto. Item ferrum quandiu calidum est et candens, instanter malleis tunditur, ut dilatetur ; ferro autem frigido parcitur. In hunc modum faber mundi ; qui fabricatus est Auroram et Solem, iustos viros igne caritatis candentes, malleis tentationum, ac tribulationum et persecutionum instanter contundit ; frigidis autem et induratis parcit. Preterea non est mirum, si victor ad coronam vocatur : si emeritus ad quietem assumitur : si fructus maturus colligitur in horreum : si aurum probatum, aut vas fabricatum reponitur in thesaurum. His de causis iustum est Iustum occidi et perire corporaliter in iustitia. E contrario autem videtur valde mirandum quod vir iustus, tam honorificus, tam Deo necessarius et utilis Ecclesie sue, vivere non sinitur : quod lucerna in Ecclesia Dei extinguitur quod Ecclesia in his viris decollatur, mutilatur. Item causaliter sic :
marg.|
{d}
Iustus perit ]
etc. id est pro iustitia sua, quam defendet, ut beatus Thomas Cantuariensis, Mt. 5.a. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, Eccl. 4.d. Pro iustitia certa usque ad mortem et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. Tertio, occasionaliter sic : Et est moralis lectio ista.
marg.|
{d}
Iustus perit ]
etc. id est ex iustitia sua, dum ex ea male extollitur et intumescit in superbiam : sicut Phariseus, Lc. 18.b. Sequitur.
marg.|
{e}
Et impius ]
etc. Tripliciter comitative id est in sua malitia perseverans. Sic enim videmus quotidie quod unus impius et perniciosus vivit tamdiu, donec totam diecesim suam exemplo suo corruperit et calumniis atque exactionibus depauperaverit ; donec vineam Naboth in hortum olerum commutaverit. 3Rg. 21.e. Donec lapides quadros in lateres et cedros sublimes in sycomoros commutaverit, Is. 9.b. Donec nidum Ecclesie pullis suis id est nepotulis et pueris repleverit. Tales Prelati multo tempore vivunt in sua malitia, in Dei contumeliam : in Ecclesie subversionem. Unde
{3.
90vb} admiratur, Iob. 11.a. Quare impii vivunt : sublimati sunt Confortatique divitiis : semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Et postea sequitur. Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad infernum descendunt. Item causaliter.
marg.|
{e}
Impius malo ]
etc. id est pro sua malitia. Sicut enim Iustus pro sua iustitia affligitur et impugnatur ab iniquis ; ita impius pro malitia sua protegitur et honoratur, Iob. 40.c. Protegunt umbre umbram eius, Ps. 9. Dum superbit impius incenditur pauper, quoniam laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur. Item occasionaliter :
marg.|
{e}
Impius multo ]
etc. id est ex sua malitia, cuius dolor et gravitas compulit eum ad querendum Medicum : Et de huiusmodi dicit Ps. 15. Multiplicate sunt infirmitates eorum postea acceleraverunt. Et Ps. 82. Imple facies eorum ignominia et querent nomen tuum, Domine.
marg.|
{f}
Noli esse ]
etc. id est nimis, ut misericordiam excludas, quia summum ius, summa est iniuria : dicit Glossa Talis multipliciter peccat. Primo, quia dum omnia vult vindicare, purgatorium superfluum facit et futurum iudicum. Unde dicit auctoritas. Si omnia hic vindicarentur, locum divina iudicia non haberent. Secundo, quia dum omnia in omnibus ulcisci attentat, omnibus se opponit et omnes sibi oppositos facit. Et hoc dicitur Gn. 16.d. Hic erit ferus homo, manus eius contra omnes et manus omnium contra eum.
marg.|
Tertio, quia qui minima tanta solemnitate ac districtione punit quod in magnis criminibus vindicandis nimium esset, quasi si pro occidendo pulice quis ensem evaginet, aut securim exacuet.
marg.|
Quarto, quia disciplinam iustitie in carnificinam et trucidationem convertit et dum putrida resecare intendit, etiam sana atrociter cedit. De huiusmodi dicitur Prv. 30.d. Qui vehementer emungit, elicit sanguinem. Talis homo similis est stulto, qui audierat dici quod Deus preceperat recte ambulare et non deviare ad dexteram, vel sinistram et ideo quodcumque discrimen ei in via occurreret, volebat divertere, sed muros et domos et sepes quacumque difficultate transcendente nitebatur : et aliquando cessabat a cepto itinere.
marg.|
Talis homo non poterat ire per civitates diu, nisi multe domus diruerentur. Sic nimis iustus per viam iustitie parum potest ambulare et Ecclesias, in quibus conversatur, crebris scandalis et perturbationibus diruit et evertit. Item assimilatur homini procere stature et duri corporis, qui in medio parvulorum, vel infirmorum, vel mulierum pregnantium ita impetuose incedit, ut alios impingat, alios premat, alios deiiciat, alios conculcet : De quo Prv. 9.d. quasi tempestas transiens non erit impius. Item assimilatur homini stulto, qui per diversa loca transiens, omnes lapides, quos non recte positos viderit, aliter conatur ordinare et omnes claudos ad currendum recte compellere et omnes luscos recte aspicere et omnes dies, ac noctes ad equalitatem reducere. Nimietas autem, sive multitudo iustitie, que hic inhibetur, in quatuor consistit. Primum est, si misericordiam absorbeat, de quo Prv. 12.b. Novit Iustus animas iumentorum suorum : viscera autem impiorum crudelia, Iac. 2.c. Iudicium sive misericordia fiet illi, qui non fecerit misericordiam. Secundum est, si possibilitatem excedat : ut similes vellet vindicare in Regem. De hoc Eccles. 4.d. Noli resistere contra faciem Potentis, nec coneris contra ictum fulminis. Tertium, si mensuram peccati excedat. De hoc Dt. 16.d. Iuste quod iustum est, exequeris. Item in eodem 25.a. Pro mensura peccati, erit et plagarum modus. Quartum est, si pena vindicte peccato sanando non congruat. Sicut faciunt aliquando Episcopi et Archidiaconi : qui peccata fornicationis in Sacerdotibus purgant pena pecuniaria, sicut stultus Medicus, qui pro malo digiti sanando facit minutionem in oculis. Sequitur.
marg.|
{g}
Neque plus ]
etc. id est non aliud desideres scire, quam quod necessarium est scire, neque nimis etiam de necessariis inquiras, aut subtilius, quam valeas. Et ita tria videntur hic inhabita, scilicet curiositas de impertinentibus : scrupulositas nimia de pertinentibus, nimia subtilitas de omnibus. Est ergo summa dicti. [Neque plus sapias, quam necesse est id est neque curiositate, vel nimia scrupulositate, vel nimia subtilitate aliquid inquiras. Rm. 12.a. Non plus sapere, quam oportet sapere. Eccl. 3.c. {3.91ra} Altiora te ne quesieris. Prv. 25.d. Perscrutator Maiestatis opprimetur a gloria.
marg.|
{a}
Ne obstupescas]
id est ne ita admireris omnia, ut a bono torpescas : quasi dicat : in omni opere tuo tene modum. Vel [ne obstupescas id est stupidus fias id est insensibilis quod fit longa stimulatione peccati, sicut nates asinorum longa stimulatione insensibiles facte sunt ; ita ut non sentiant punctiones. Vel [ne obstupescas id est ne stupidus fias fructum immaturum comedendo id est in hac vita delectationes et quietem querendo Ier. 31.e. omnis homo, qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes eius.
marg.|
{b}
Ne impie agas multum]
id est ne multiplices peccata ; vel ne diu permaneas in peccato. Eccl. 17.d. Ne dormieris in errore impiorum, ante mortem confitere. Vel multum impie agit, qui peccata negligit. Prv. 18.a. Impius cum venerit in profundum vitiorum, contemnit. Item multum impie agit, qui sine pudore peccata committit. Ier. 3.b. Frons meretricis facta est tibi, erubescere noluisti. Item impie multum agit : qui peccata sua publicat. Is. 3.b.
marg.|
Peccatum suum quasi Sodoma predicaverunt, nec absconderunt.
marg.|
Item multum impie agit, qui correctionem odit. Prv. 29.a. Viro, qui corripientem se dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus : et eum sanitas non sequetur. Vel sic et melius.
marg.|
{a}
Ne obstupescas]
id est ne stupido corde peccata aliorum videas, vel audias id est ne insensibilis sine zelo et compassione fias ad aliena peccata.
marg.|
{b}
Ne impie agas multum]
id est ne, nimis severe, aut rigide arguas peccatores : ne dum sanare intendis, vitam extinguas.
marg.|
{c}
Et noli esse stultus]
id est stans altus per superbiam, vel in his, que Dei sunt ignarus.
marg.|
{d}
Ne moriaris in tempore non tuo]
id est morte subita, vel immatura, sicut Dathan et Abiron, quos vivos terra absorbuit : Nm. 26.e. De hoc dicit Ps. 54. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.
marg.|
{e}
Bonum est te sustentare iustum]
corporaliter et spiritualiter. Eccles. 4.a. et 12.a. Desudet eleemosyna in sinu tuo, donec invenias Iustum, cui des.
marg.|
{f}
Sed et ab illo]
id est alio quamvis iniusto.
marg.|
{g}
Ne subtrahas manum tuam]
sed si potes et sufficis, omnibus subveni. Lc. 6.e.
marg.|
Omni petenti te tribue. Gal. 6.c. Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Nec est contrarium quod Eccl. 12.a. dicitur : Da bono ; et non receperis peccatorem, benefac humili et non dederis impio. Intelligitur enim impio id est impietatis : Sicut ille, qui dat histrionibus propter histrionatum, non propter necessitatem. Unde Hieronymus Histrionibus dare, nihil aliud est, quam Demonibus immolare. Vel aliter :
Numérotation du verset
Qo. 7,19
marg.|
{e}
Bonum est te sustentare iustum]
id est frequenter sustinere arguentem te et corripientem et flagellantem Ps. 140. Corripiet me Iustus in misericordia etc.
marg.|
{f}
Sed et]
propter hoc, qui te arguit et corripit et flagellat [ab illo ne subtrahas manum tuam id est servitium, vel subsidium tuum, imo tanto ferventior esse debes in eius exhibitione, quanto ille sollicitior est in tui curatione.
marg.|
{h}
Quia qui Deum timet]
qui pluit super bonos et malos. Mt. 5.g.
marg.|
{i}
Nihil negligit]
id est omnibus sine respectu personarum bene facit id est generaliter omnibus indigentibus, vel sine acceptione persone, non attendens affectum carnis. Timor enim Dei sollicitator est instantissimus et custos vigilantissimus, qui pigritiam et negligentiam instanti stimulatione excludit. Securitas mater est negligentie, sicut timor mater diligentie. Diligentia autem in quatuor consistit, scilicet in studio, labore, sumptu, tempore. Unde diligens est, qui ista quatuor adhibet, prout magnitudo rei requirit. Negligens vero dicitur, qui unum istorum quatuor omittit. Seneca. Turpissima est iactura, que per negligentiam fit. Ier. 48.b. Maledictus, qui opus Dei facit negligenter.
marg.|
{k}
Sapientia confortavit Sapientem]
possessorem enim suum. [Super decem Principes civitatis id est plus quam omnes Principes mundi. Nomine enim denarii universitas designatur ; quia ultimus numerus est. Unde Iob. 19.a. En decies confudistis me. Item nomine civitatis accipitur mundus. Unde Os. 11.c. Deus ego et non homo, in medio tui sanctus,
{3.
91rb}
et c
ivitatem non ingrediar. Est ergo sensus ad litteram : [Sapientia confortavit sapientem super decem Principes civitatis id est super omnem fortitudinem mundi armatum ; quia in omnibus periculis reddit intrepidum quasi dicat : sapiens sis, non stultus ; quia Sapientia melior est fortitudine corporali. Vel sic secundum Hieronymum.
marg.|
{g}
Ne subtrahas manum tuam]
id est non te excuses paupertate id est si non potes rebus, subveni Sapientia : Quia
Numérotation du verset
Qo. 7,20
marg.|
{k}
Sapientia confortavit]
id est fortem fecit.
marg.|
{m}
Sapientem super decem Principes civitatis]
id est plus quam possent omnes divites mundi divitiis suis.
Numérotation du verset
Qo. 7,20
mystice
mystice
marg.|
{k}
Sapientia]
increata.
marg.|
{l}
Confortavit]
id est fortem intus et exterius fecit.
marg.|
{m}
Sapientem]
id est Christus.
marg.|
{n}
Super decem Principes civitatis]
id est super omnes Angelos, qui civitati Ecclesie tamquam custodes et auxiliatores presunt. Et decem dicuntur ; quia denarius numerus perfectus est. Is. 62.b. Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. $moraliter Civitas est anima cuiuslibet Iusti. Unde Ps. 86.
marg.|
Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei, scilicet quod facta sit ad imaginem et similitudinem Dei. Decem Principes huius civitatis sunt decem vires anime, sive potentie eius, scilicet quinque sensus exteriores et quinque vires interiores, scilicet sensus communis, imaginatio, ratio, intellectus, memoria ; Super istos decem Principes, Sapientia sapientem confortavit ; quia ipsa sola illuminat intellectum ad cognitionem sui et accendit affectum ad amorem Dei. Ipsa scientia est estimandi res secundum valorem suum et virtus saporandi res iuxta saporem proprium. Unde qui Sapientiam habet, numquam decipitur quod non faciunt decem. Principes predicti et ideo recte prefertur Sapientia decem Principibus civitatis ; et etiam ut plus diligatur : et amissio eius plus quam amissio alicuius eorum timeatur. Quod tamen multi non faciunt, sed plus diligunt visum, vel auditum, quam Sapientiam : et plus dolent de amissione unius oculi, quam Sapientie. Item Sapientia magis confortat hominem, quam decem Principes civitatis id est ipse Christus, qui est Sapientia et virtus Dei Patris 1Cor. 1.d. magis confortavit mundum redimendo ipsum, quam omnes Angeli, qui custodiunt civitatem Dei id est Ecclesiam, vel quam cuncti sapientes et Doctores mundi. Quod autem quilibet homo indigeat confortatione, ostendit.
marg.|
{o}
Non est enim homo ]
etc. id est ; non est aliquis Iustus in terra, cui ista duo conveniant simul, scilicet bonum facere et non peccare. Non peccare invenitur in parvulis ; sed non facere bonum ; e converso in adultis non invenitur non peccare, sed facere bonum. Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei Rm. 3.d. Et 1Io. 1.d. Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus ; et veritas in nobis non est. In solo Christo et in Beata Virgine illa duo simul inveniri poterant.
marg.|
{p}
Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur ]
etc. Perniciosum genus curiositatis prohibet hic Salomon, ne, scilicet que perniciose de nobis dicuntur, vel de aliis, inquiramus. Laudes enim et vituperia nostra gladius et ignis sunt, quibus cor confoditur et uritur. Laus hominis ignis est. Unde Prv. 27.c. Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic homo ore laudantium. Item gladius est. Unde Ps. 54. Molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula. Detractio similiter gladius. Unde Prv. 25.c. Iaculum et gladius et sagitta acuta, homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. Item ignis est. Unde Prv. 16.d. In labiis impii ignis ardescit. Rumores igitur, qui de nobis dicuntur, inquirere, nihil aliud est, quam ignibus et iaculis, que in nos traiici non poterant, sponte ad comburendum, vel confodiendum se exponere. Item investigare quid de aliis dicatur, pene idem periculum habet : quoniam aliorum laus quandoque nos urit invidia et infamia eorum : quandoque nos inquinat aut consensu aut placentia, Vacare ergo talibus, nihil aliud est, quam venena sitire et cyniphes, aut muscas venari. Denique cum infamia fetor sit et fama odor : qui talia prescrutantur velut canes sunt, qui omnia sibi occurrentia olfaciunt et ad singula nares suas applicant et ideo non potest esse, quin sepe multa spurca incurrant. Ideo docet hic Salomon nares avertere a fetore infamie et ab odore laudis humane : Utrumque enim animam inficit et interficit. Sunt autem quatuor genera sermonum
{3.
91va} vitandorum, scilicet ociosus qui ad minus tempus aufert et sine culpa non est. Unde Mt. 12.c. De omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent rationem de ea in die iudicii. Item spurcus, sive turpis, qui audientes inquinat et verecundiam paulatim surripit. Unde Seneca. Desine turpe loqui : paulatim enim per verba deducitur. Item sermo venenatus id est sermo laudis, vel detractionis, qui vulnerat ut gladius et urit sicut ignis, sicut prenotatum est paulo ante. Quarto vitandus est sermo blasphemus, qui omnino subvertit, ut est hereticorum suasio. 1Cor. 15.e. Corrumpunt mores bonos colloquia prava. Hec omnia per humilitatem maxime vitantur. Humilitas enim verba detractionis non curat, quia contemnit se contemni, imo gaudet.
marg.|
Item verba adulationis non curat, quia non elevatur ad ventum. Unde Eccl. 27.b. Sapiens moratur in Sapientia sicut Sol, qui semper quicquid dicatur de eo, cursum sibi iniunctum a Deo peragit incessanter : ita homo sapiens et humilis : stultus vero mutatur, ut Luna : quia modo magnus, modo perversus sibi videtur, secundum quod a linguis hominum iudicatur.
marg.|
Sapiens igitur et humilis, si malum de ipso dicatur, estimat illud dici ad bonum suum et ad vindictam peccati sui. Sicut David cum malediceretur a Semei, 2Rg. 16.c. dicit : Dimitte eum, ut maledicat mihi iuxta preceptum Domini, si forte respiciat
etc.
Dicit ergo Salomon cunctis sermonibus, qui dicuntur]
de te, vel de aliis in laudem, vel vituperium.
marg.|
{a}
Ne accommodes]
etc. ad inquirendum quid dicitur, vel ad credendum, vel iudicandum. Si enim accommodaveris, non reddent commodatum. Vel si reddunt reddent non integrum, vel deterioratum. Ideo autem ne accomodes.
marg.|
{b}
Ne forte audias ]
etc. cuius maledictio profundius et periculosius vulnerat.
marg.|
Nam quanto magis hostis noster est, qui maledicit, aut detrahit, tanto intolerabilior est detractio eius. Unde Ps. 54. Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique etc. Et si forte maledixit tibi, debes sustinere.
marg.|
{c}
Scit enim conscientia ]
etc. Et ideo iusta pena est, ut et tu maledicaris, quia per que peccat quis, per hec et torquetur. Sap. 11.c. paratus ergo debet esse unusquisque indulgere maledicentibus ; quia et ipse simili indiget indulgentia.
marg.|
{d}
Cuncta tentavi ]
etc. Hic ostendit Salomon quod curiosi sepe nimis accenduntur in Sapientia inquirenda ; et accidit, ut Sapientia tanto altius recedat, quanto profundius inquiritur. Unde Ps. 63. Accedet homo ad cor altum et exaltabitur Deus. Et Ct. 6.a. Averte oculos tuos : quia ipsi me avolare fecerunt. Dicit ergo.
marg.|
{d}
Cuncta]
in se, vel in suo genere.
marg.|
{e}
Tentavi]
experiendo, vel iudicando.
marg.|
{f}
In Sapientia]
id est sapienter id est cum iudicio, non precipiti experientia. Vel
marg.|
{d}
Cuncta tentavi in Sapientia]
querenda id est ad querendam Sapientiam. Vel [cuncta tentavi in Sapientia id est nihil intentatum reliqui in Sapientia.
marg.|
Vel Sic construe {d}
Cuncta tentavi]
id est omnia expertus sum
in sapientia.
marg.|
{g}
Dixi]
id est humiliter et fine recto sapienti hoc proposui non causa iactantie, vel levitatis. Hoc scilicet
marg.|
{h}
Sapiens efficiar]
id est pro posse meo acquiram Sapientiam. Vel sic. Dixit, hoc scilicet [in Sapientia sapiens efficiar
marg.|
Hoc ideo dicit, quia multi in Sapientia stulti fiunt. Multe enim littere multos faciunt insanire, sicut dixit Preses Paulo. Act. 26.f.f. Ille stultus efficitur in Sapientia, quem scientia inflat. ut dicitur 1Cor. 8.a. De hoc genere hominum dicitur 2Tim. 3.b. Semper discentes et numquam ad scientiam etc. Multi in temporibus nostris senuerunt in hac sacra scientia, qui in ea stulti facti sunt, quia deteriores.
marg.|
Et quantum ad eam accesserunt, tantum illa ab eis recessit.
marg.|
Unde sequitur
marg.|
{i}
Et ipsa longius recessit a me ]
etc. ante id est recedere visa est, dum eius altitudo mihi magis et maior innotuit. Unde dicit Interl. Quanto ad Sapientiam accedis, tanto a te recedit id est altiorem se ostendit. Accidit enim in ea, ut dicit Augustinus quod ipsamet continet et dicitur Eccl. 18.a. Cum consummaverit homo, tunc incipit.
marg.|
{k}
Et alta profunditas]
eius, magis quam mihi apparuit.
marg.|
{l}
Quis inveniet eam ?
] quasi dicat : nullus in hac vita. Et hoc est quod dicitur, Eccl. 1.a. Arenam maris et pluvie guttas et dies seculi quis dinumerat ? Altitudinem celi et latitudinem terre et profundum abyssi quis dimensus est ? Sapientiam Dei precedentem omnia quis investigabit ? quasi dicat : nullus.3.91vb}
Tame
n eodem infra determinat Ecclesiasticus, qualis potest Sapientiam obtinere a Deo, ubi dicit. Fili, concupiscens Sapientiam, conserva iustitiam ; et Deus prebebit illam tibi. Ideo autem dicitur [alta profunditas
marg.|
quia descendendo per humilitatem ad illam pervenitur et ascendendo per elongationem et contemptum terrenorum. Et ideo dicitur ; quis inveniet eam quasi dicat : quis eousque descendet per humilitatem infra se, ut attingat eius profunditatem : et quis eousque ascendet super se sibi suppeditans omnia terrena, ut pertingat eius altitudinem ? Propterea dicit Sapientia de seipsa. Eccl. 24.a. Ego in altissimis habito etc. Et Bar. 3.d. Dicitur de Sapientia. Quis ascendit in celum et accepit eam et deduxit eam de nubibus ?
marg.|
{m}
Lustravi universa ]
etc. id est sagaci cogitatione.
marg.|
{n}
Ut scirem et considerarem]
id est per considerationem creaturarum cognoscerem.
marg.|
{o}
sapientiam]
occultorum et principiorum. Nam de occultis trahitur Sapientia, ut dicitur Iob. 28.c.
marg.|
{p}
Et rationem]
id est causam ad probationem, Vel [Sapientiam
marg.|
Sanctorum, que per revelationem est. [Et rationem
marg.|
humanam, que per inquisitionem est. Vel [Sapientiam et rationem id est rationabilem Sapientiam, non putativam, non phantasticam. Vel [Sapientiam et rationem id est Sapientiam, qua rationabilis et sapiens essem, non dives aut magnus.
marg.|
{q}
Et ut cognoscerem ]
etc. id est insipientiam impii, vel heretici, qui de Deo iudicat secundum sensum proprium.
marg.|
Et consistit in tribus hec impietas, hoc est in infidelitate, qua de Deo impie sentit ; et idololatria, qua creature Creatoris obsequium impendit ; et apostasia, qua a fide et cultu et lege Dei susceptis recedit.
marg.|
{r}
Et errorem ]
etc. quem nosse magna sapientia est. De quo quatuor cognoscenda sunt.
marg.|
Primum, quia error eorum de ipsa rerum substantia est, dum credunt veritatem esse quod phantasma est ; aut solidum quod vanitas. Secundum de rerum qualitate, dum credunt bonum malum et malum bonum, sicut legitur Is. 5.e. Tertium de quantitate, dum credunt magna esse, que modica sunt et e converso. Quartum de ipsa rerum possessione, dum possidere se credunt res et ipsi possidentur ab eis. Et ista quatuor etiam incipientes et novitii in Sapientia cognoscunt. Ceterum cognoscendum est quod pro istis vita eterna amittitur.
marg.|
{s}
Et inveni ]
etc. corporali [mulierem
marg.|
quia cum mors tantum separet animam a corpore, mulier separat Deum ab anima ; et ita aufert ab anima dulcedinem vite spiritualis, que in infinitum maior est dulcedine corporali, que per mortem aufertur ; et ita amarior est mulier morte. Preterea, amaritudo mortis momentanea est ; amaritudo mulieris eterna et ideo maior.
marg.|
{r}
Que laqueus venatorum est]
id est Demonum, qui venantur animas hominum ad mortem.
marg.|
Hunc laqueum tendunt Demones ad capiendas animas insipientium, unicuique mulierem preparant et exornant,
{3.
92ra}
Δ id est exornari et preparari et ostentari procurant. Nec una mulier unus laqueus : imo quot membra, vel membrorum ornamenta habet, tot laqueos habet, ita ut a planta pedis usque ad verticem non sit in ea videre, nisi laqueos. De hoc dicitur Idt. 10.a. Lavit Iudith corpus suum et unxit se myrrho optimo et discriminavit crimen capitis sui et imposuit mitram super caput suum et induit se vestimentis iucunditatis sue : induitque sandalia pedibus suis, assumpsitque dextrariola et lilia et inaures et annulos et omnibus ornamentis suis ornavit se, ad capiendum Holofernem per oculos. Et sic factum est et sepe fit Parisiis.
marg.|
{a}
Sagena cor eius]
quia omnes capit, magnos et parvos indifferenter. Ez. 16.b. Exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut eius fieres. Ideo autem dicit : [Sagena cor eius
marg.|
et non ipsa, quia sicut sagena totum fluvium occupat et nullus piscis effugit ; sic cor mulieris totum vicum, vel civitatem, vel regionem, in qua habitat, occupat et omnes capit voluntate et desiderio, licet multi effugiant ipsam ; nullus tamen effugit cor eius.
marg.|
{b}
Vincula sunt ]
etc. Unde quemcumque mulier amplectitur : non amplexus, sed captivus et vinculatus potius debet dici.
marg.|
{c}
Qui placet Deo]
placito predestinationis.
marg.|
{d}
Effugiet illam]
mulier.
marg.|
{e}
Qui autem peccator est]
id est ? qui peccatis suis displicibilem se Deo reddidit.
marg.|
{f}
Capietur ab illa]
quasi dicat : Salomon, de bene placito Dei est quod quis effugit mulierem, non de viribus suis : et de peccatis propriis est, non a Deo quod quis capiatur ab ea. Talis enim factus est, unusquisque ut nisi velit, non capiatur ab hoste. Unde dicunt Demones anime fideli : Incurvare, ut transeamus : Is. 51.g. Sed ego unum argumentum hic facio : Qui placet Deo, effugiet mulierem : ergo qui non fugit illam, sed querit familiaritatem et consortium eius, non placet Deo Prv. 23.c. Fovea profunda os aliene, cui iratus est Dominus, incidit in eam.
Numérotation du verset
Qo. 7,27
mystice
mystice
marg.|
{s}
Et inveni ]
etc. Mulier morte amarior est cetus hereticorum, vel quorumlibet malorum, qui recte laqueus venatorum sunt id est Demonum, quia blanditiis et fallaciis et suggestionibus irretiunt et involvunt incautos. Gladii etiam et sagitte Demonum, dum persecutionibus et afflictionibus corporaliter insequuntur.
marg.|
{a}
Θ
Sagena]
etiam Diaboli est cor eorum, quia voluntate et desiderio omnes capiuntur.
marg.|
{b}
Vincula]
etiam Diaboli [sunt manus eorum id est opera dicit <Glossa> interlinearis quia ipsimet vinciuntur in primis, quia funibus peccatorum suorum, quisque constringitur. Prv. 5.d. Deinde specie sanctitatis exterioris simplices ligant et sibi associant in errorem. Cetera non mutantur.
Numérotation du verset
Qo. 7,27
moraliter
moraliter
marg.|
{s}
Et inveni amariorem morte mulierem]
Mulier morte amarior est carnalis voluptas, mundi cupiditas, scientia secularis, dignitatum ambitio, que facilius decipit et effeminat et emollit, etiam fortissimos. Est et inanis gloria, que, ut dicit Gregorius et non quesita delectat et oblatam quis respuit ? Quicquid habent alia vitia, hoc habet istud per excellentiam, Emollit heros ; effeminat viriles, robur mentis annihilat, Sponsam Dei id est animam Iusti vilissime prostituit pretio vanissime laudis. De hac dicit Augustinus Cum cetera vitia in malis operibus exerceantur, ut fiat ; sola superbia etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant. Cum enim vir iustus de bono opere gloriatur, perit sibi opus. Et ideo recte tinee comparatur, quia sicut tinea de vestimento nascitur et postea comedit illud ; ita inanis gloria de bono opere oritur et devorat illud. Unde Eccl. 42.b. De vestimento procedit tinea et a muliere iniquitas viri. De hac nequissima muliere * recte dicitur.
marg.|
{c}
Qui placet ]
etc. id est qui non studet placere hominibus, sed soli Deo. Confusi enim sunt, qui hominibus placent : quoniam Deus sprevit illos. Unde Apost. Gal. 1.b. Ego autem si hominibus placerem, Christi servus non essem. Sequitur.
Numérotation du verset
Qo. 7,28
marg.|
{g}
Ecce hoc inveni]
scilicet quod mulier est amarior morte et initium omnis mali et laqueus Demonum quod revera magnum est inventu et etiam cogitatu : Aliter de inventione eius non iactaret vir prophetico spiritu plenus.
marg.|
{h}
Dixit Ecclesiastes]
id est Concionator, qui sapienter omnia investigat.
marg.|
{i}
Unum ad alterum]
vel [unum ad unum
marg.|
Secundum Hieronymum, supple, tantum inveni, quasi dicat : inveni quod peccatum peccato additur, donec grandis fiat congeries peccatorum. Peccatum enim quod mox per penitentiam non diluitur, suo pondere ad aliud trahit, dicit Gregorius
marg.|
Vel sic coniunge litteram :
[Ecce hoc inveni dixit Ecclesiastes.
marg.|
Et quid ?
Unum et alterum.
Unum id est mulierem esse morte amariorem. Et alterum quod postea dicet, scilicet quod fecerit Deus hominem rectum.
marg.|
Vel sic construe : Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes : unum ad unum id est unum contra unum, secundum quod legitur Eccles. 42.d. Omnia duplicia, unum contra unum : ut frigidum contra calidum et sic de aliis. Vel sic [Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, scilicet [unum ad alterum id est quod unum simile, currit ad aliud simile, secundum quod legitur Eccl. 13.c. Omnis caro ad similem sibi coniungitur : et omnis homo simili sibi sociabitur. Item [inveni unum ad unum accumulari, scilicet unam prebendam ad alteram : unum honorem ad alterum : unam scientiam ad alteram : unam domum ad alteram Is. 5.c. Ve qui coniungitis domum ad domum : et agrum agro copulatis. Multo fortius ve qui coniungitis prebendam prebende : et Ecclesiam Ecclesie : et dignitatem dignitati Bar. 3.b. Non est finis acquisitionis eorum, qui argentum fabricant id est sacra eloquia exponunt,
{3.
92rb}
et s
olliciti sunt, nec est inventio operum illorum. Vel sic et melius coniunge litteram : [Ecce hoc inveni, dixi Ecclesiastes. scilicet unum ad unum id est unum iuxta unum quod iam dixi, scilicet mulierem morte amariorem : et iuxta hoc et post hoc alterum unum, scilicet virum unum de mille. Melius mihi videtur sic esse intelligendum.
Numérotation du verset
Qo. 7,28
moraliter
moraliter
marg.|
{g}
Ecce hoc ]
etc. cui, scilicet experto credendum est.
marg.|
{i}
Unum ad alterum]
id est singillatim, omnia perscrutando et discutiendo. Et hoc.
marg.|
{k}
Ut invenirem]
sic perscrutando omnia.
marg.|
{l}
Rationem]
cuiuslibet rei, vel discretionem inter homines et inter eorum mores ; ut scirem, quis perfecte bonus est.
Numérotation du verset
Qo. 7,29
marg.|
{m}
Quam adhuc ]
etc. rationem hanc.
marg.|
{n}
Virum de mille ]
etc. bonum, scilicet. Istud ad litteram intelligunt quidam de Loth in Sodomis, ubi nec uxor eius bona inventa est. Glossa sic intelligit.
Virum de mille unum reperi
id est inter omnes homines paucos bonos inveni, ita quod in mille vix unum virum id est virilem hominem inveni : Mulierem vero omnino non inveni bonam, imo omnes invenit Salomon malas, quia turpiter seduxerunt eum, ut legitur 3Rg. 11.a. Et Eccl. 47.c. [
Numérotation du verset
Qo. 7,29
mystice
mystice
marg.|
Exponitur hoc de Christo, qui solus extra illam universitatem est : qua dicitur Rm. 3.d. Omnes peccaverunt : et egent gloria Dei. Et Iac. 3.a. In multis offendimus omnes. Unde Ps. 13. et 52. Non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum, scilicet Christum, qui omnino peccatum non fecit, nec etiam habuit. Dicit ergo.
marg.|
{n}
Virum de mille ]
etc. scilicet, Christum, qui caput est omnium bonorum et super omnes bonos quod significatur, per millenarium, qui perfectus est numerus. Unde dicit Sponsa, Ct. 5.c. Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.
marg.|
{o}
Mulierem vero]
etc. que aliquid muliebritatis non haberet saltem originaliter. Etiam Beata Virgo originale habuit propter quod eius conceptio non celebratur : tamen qui celebrant debent habere respectum ad sanctificationem eius, qua sanctificata fuit in utero matris sue.
Numérotation du verset
Qo. 7,29
moraliter
moraliter
marg.|
Moraliter ut dicit quedam <Glossa> interlinearis per virum intelligitur ratio virilis : per mulierem sensualitas. Inter omnes sensualitas invenitur bona, quia caro concupiscit adversus spiritum : Gal. 5.c. Ratio autem virilis aliquando invenitur, sed raro. Et hoc vult dicere Salomon per hec verba.
Virum de mille unum reperi ]
etc. Sed ne videretur Salomon damnare humanam naturam et auctorem eius causari. Ideo subdit.
Numérotation du verset
Qo. 7,30
mystice
mystice
marg.|
{p}
Solummodo hoc ]
etc. id est erectum naturaliter ad celum et interius et exterius. Figura enim corporis attestatur rectitudini mentis : unde sicut incurvatio corporis contra naturam humane mentis est. In prima conditione fecit Deus hominem rectum.
marg.|
{q}
Et ipse ]
etc. id est inseparabiliter se immisit per liberum arbitrium, in quo factus est.
marg.|
{r}
Infinitis questionibus]
id est infinibilibus in hac vita. Multa enim querunt homines scire, que non conceduntur eis scire in hac vita [Vel infinitis questionibus id est innumerabilibus curis et sollicitudinibus et concupiscentiis, que questiones dicuntur ; quia homines talia querunt, vel quia de his queretur ratio in futuro et oportebit illis questionibus respondere omnes, qui modo infinitis questionibus se immiscent. Unde infra ultimo d. Cuncta, que fiunt, adducet Deus in iudicium pro omni errato, sive bonum, sive malum. Ideo etiam dicit quod Deus fecit hominem rectum, ipse autem se immiscuit infinitis questionibus, ut ostendat quod rectitudo humana divine bonitatis opus est, incurvatio vero abusus humane libertatis. Unde Eccl. 15.c. Deus ab initio constituit hominem et dereliquit eum in manu consilii sui. Sequitur.
marg.|
{s}
Quis talis ]
etc. id est Salomon, vel Christus, quorum uterque antonomastice Sapiens dicitur, quasi dicat : quis est similis Sapienti [Vel quis talis id est tam commendabilis [ut Sapiens est
marg.|
quasi dicat : nullus commendabilis est, ut Sapiens : quasi dicat : inter omnia facit Sapientia hominem commendabilem. Vel potest intelligi relative hec dictio talis et refertur ad hoc quod dictum est : Fecit Deus hominem rectum. Et est sensus : [Quis talis id est [rectus
marg.|
ut Sapiens quasi dicat : nullus, nisi Sapiens. Et per hoc vult dicere quod solus Sapiens rectus est. Et hoc verum est. quia sola Sapientia cognoscit et sapit res, prout sunt : et ideo mentem humanam elevat ad Deum qui est finis et quies eius, ab ipsis creaturis, que tantum via sunt ad ipsum.
marg.|
{3.
92va} {a}
Et quis novit ]
etc. divini ? id est totius sacri eloquii, cuius solutio est eius explicatio. Et est similis questio Apc. 5.a. Quis est dignus accipere librum et solvere signacula eius ? Vel [verbi
marg.|
quo in iudicio sumus interrogandi. De quo dicitur. Sap. 6.b. Qui custodierint iustitiam, iuste iudicabuntur ; et qui didicerint iusta, invenient quid respondeant. Vel generaliter [verbi
marg.|
cuiuscumque dubii, quasi dicat : quis novit solutionem verbi id est quis novit respondere ad omne quare ? Et laudat se indirecte Salomon, ut dicit quedam. Glossa
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Qo. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=29&chapitre=29_7)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Qo. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=29&chapitre=29_7)
Notes :