Capitulum 8
Numérotation du verset
Qo. 8,1
Sapientia
hominis
lucet in vultu eius
et potentissimus
faciem illius commutavit.
Numérotation du verset
Qo. 8,2
Ego os regis observo
et precepta
iuramenti Dei.
Numérotation du verset
Qo. 8,3
Ne festines
recedere a facie eius
neque permaneas
in opere malo
quia omne quod voluerit faciet
Numérotation du verset
Qo. 8,4
et sermo illius potestate plenus est.
Nec dicere ei quisquam potest,
quare ita facis ?
Numérotation du verset
Qo. 8,5
Qui custodit
Preceptum
non experietur
quicquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
Numérotation du verset
Qo. 8,6
Omni negotio
tempus est
et oportunitas
Et
multa hominis afflictio.
Numérotation du verset
Qo. 8,7
Qui1 ignorat preterita et futura2 nullo scire potest
1 Qui] quia
Weber
|
2 futura] ventura
Weber
|
initio3.
3 initio] nuntio
Weber
Numérotation du verset
Qo. 8,8
Non est in hominis
dicione
prohibere
spiritum
nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello
neque salvabit impietas impium.
Numérotation du verset
Qo. 8,9
Omnia hec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus que fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
Numérotation du verset
Qo. 8,10
Vidi impios sepultos
qui etiam cum adhuc viverent4 in loco sancto
4 adhuc viverent] adviverent
Weber
erant
et laudabantur in civitate
quasi iustorum operum
sed et hoc vanitas est.
Numérotation du verset
Qo. 8,11
Etenim quia non profertur
Cito
contra malos sententia
absque timore ullo5 filii hominum perpetrant mala.
5 t. u.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Qo. 8,12
Attamen peccator ex eo quod6 centies
6 peccator - ex eo q.]
inv. Weber
malum facit7 et per patientiam
7 m. f.]
inv. Weber
sustentatur.
Ego cognovi quod erit
bonum timentibus Deum
qui verentur faciem eius.
Numérotation du verset
Qo. 8,13
Non sit bonum
Impio
nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini8.
8 Domini] Dei
Weber
Numérotation du verset
Qo. 8,14
Est et alia vanitas que fit super terram. Sunt iusti quibus mala9
9 mala] multa
Weber
proveniunt quasi opera
egerint impiorum
et sunt impii qui ita securi sunt
quasi iustorum facta
habeant. Sed et hoc vanissimum
iudico.
Numérotation du verset
Qo. 8,15
Laudavi igitur
Letitiam
quod non esset homini bonum sub sole
nisi quod comederet
et biberet
atque gauderet
et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vite quos dedit ei Deus sub sole.
Numérotation du verset
Qo. 8,16
Et
apposui cor meum ut scirem sapientiam et intelligerem distinctionem10
10 distinctionem] distentionem
Weber
que versatur in terra. Est homo
qui diebus
et11 noctibus
11 et] ac
Weber
somnum non capit oculis12.
12 non capit - o.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Qo. 8,17
Et intellexi
quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum que fiunt sub sole.
Et quanto plus laboraverit ad querendum,
tanto minus inveniet13. Etiam si dixerit sapiens
13 inveniet] -niat
Weber
se nosse non poterit reperire.
Capitulum 8
Numérotation du verset
Qo. 8,1
marg.|
Sapientia hominis]
Dixerat Salomon sup. vix bonum hominem inveniri posse, quamvis Deus eum bonum et rectum fecerit. Nunc determinat, que bona ei Deus dedit, scilicet sapientiam, rationem, arcanorum cognitionem et in tantum, ut etiam foris reluceat splendor eius. Et hoc est.
marg.|
{b}
Sapientia hominis]
qua discernit actus suos.
marg.|
{c}
Lucet in vultu eius]
id est apparet in operibus eius Nam sicut homo cognoscitur in vultu, ita sapientia in operibus. Unde Mt. 7.c. A fructibus eorum cognoscetis eos.
marg.|
Vel sic. {b}
Sapientia hominis lucet in vultu eius]
id est in facie Nam per signa exteriora sepe dignoscitur dispositio mentis. Unde Eccl. 19.d.
marg.|
Amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de eo. Exterior enim compositio, si decora sit, velut radius quidam de luce Sapientie foris emicat et resplendet, totam faciem immutans. Unde Eccl. 13.d. Cor hominis immutat faciem eius. Prv. 17.d. in facie prudentis lucet Sapientia. Vel aliter.
marg.|
{b}
Sapientia hominis lucet in vultu eius]
id est relucet, quia vultum suum versum habet ad lucem Sapientie, sicut ad speculum. Unde sicut splendor speculi extersi et politi relucet in facie versa ad ipsum ; sic splendor sapientie relucet in facie sapientis ; quia versa est ad ipsam. Sed stultus dorsum habet ad illam et ideo in eo non relucet. Vel aliter.
marg.|
{b}
Sapientia hominis lucet in vultu eius]
id est in anterioribus eius id est in spiritualibus, que anteriora sunt. Propter hoc dicitur sponsa, Ct. 6.d. pulchra ut Luna, quia Luna pulchritudinem habet in anteriori parte : stulti vero sapientia lucet in dorso eius id est in posterioribus id est in eis que mundi sunt. Unde Ier. 4.f. Sapientes sunt, ut faciant malum ; bene autem facere nescierunt. Et mirum est ; quod hodie ad laudem cuiuslibet dicitur quod sit prudens et sapiens, cum dorsum habeat lucidum et faciem tenebrosam, hoc est, cum sapiens est in temporalibus et de spiritualibus nihil novit et quasi noctiluca, que non habet lucem, nisi in posteriori et tantum de nocte lucet. De hoc dicitur Lc. 16.c. Sapientiores sunt filii huius seculi filiis lucis in generationibus suis.
marg.|
{d}
Et potentissimus]
id est Deus.
marg.|
{e}
Faciem illius commutavit]
ut de malo fieret bonus. Et ideo dicit [potentissimus
marg.|
quia hec mutatio ab Omnipotente est. Est autem triplex mutatio, de qua intelligitur hec auctoritas. Prima est conversionis, qua Deus hominem a posterioribus ad anteriora convertit, hoc est, ab amore temporalium ad desiderium eternorum. Sic fuit conversus Apostolus. Phil. 3.c. cum dixit. Que retro sunt obliviscens, ad ea, que priora sunt extendens meipsum ad destinatum persequor bravium. Hec est statura recti hominis, quam facit gratia, ut legitur Lc. 23.c. quod Iesus mulierem inclinatam que nec sursum poterat aspicere, manus impositione sanavit. Sed contrariam conversionem, scilicet ab anterioribus ad posteriora facit peccatum. Et de hoc dicitur Ier. 7.e. Abierunt in voluptatibus suis et pravitate cordis sui mali, facti sunt retrorsum et non in ante. Secunda est alterationis, qua facies hominis a deformi convertitur ad formatum, ut sit mulier amicta Sole. Apc. 12.a. contrariam mutationem facit malitia. Unde Ier. 2.d.
marg.|
Arguet te malitia tua et aversio tua increpabit te. Tertia est meliorationis, qua a debilitate mutatur in fortitudinem. Et de hac dicitur Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem. Prima mutatio est incipientium secunda
{3.
92vb} proficientium, tertia perseverantium. Et de qualibet istarum dicit Ps. 76. Hec mutatio dextre Excelsi. Tandem erit quarta mutatio, qua mutabitur gratia in gloriam, absorpta omni miseria et imperfectione. De qua dicitur 1Cor. 15.g. Canet enim tuba et mortui resurgent incorrupti et nos immutabimur. Hec mutatio est pervenientium.
Numérotation du verset
Qo. 8,2
marg.|
{f}
Ego os Regis observo et precepta iuramenti Dei]
Os Regis observat, qui totius vite sue ex ore regio regulam exspectat. Et potest intelligi Rex Deus Pater et os eius Christus Dominus. Unde Sponsa, Ct. 1.a. Osculetur me osculo oris sui. Vel Rex intelligitur Christus Dominus de quo Ps. 71. Deus iudicium tuum Regi da et iustitiam tuam filio Regis Qui ore proprio Evangelium predicavit, Mt. 5.a.
marg.|
Aperiens Iesus os suum docebat eos dicens : Beati pauperes spiritu etc. Precepta iuramenti Dei sunt precepta Evangelii, que firma et immobilia sunt, ut iuramentum. Dicit ergo Salomon, ut te ad idem provocet.
marg.|
{f}
Ego]
qui tam sapiens et tantus sum.
marg.|
{h}
Observo]
id est perfecte servo.
marg.|
{g}
Os Regis]
id est verba Christi, que locutus est ore proprio.
marg.|
{i}
Et precepta iuramenti Dei]
id est precepta Evangelica firma et immobilia. Unde Mt. 5.c. Amen quippe dico vobis, donec transeat celum et terra, iota unum, aut unus apex non preteribit a lege, donec omnia fiant.
marg.|
Vel sic. {f}
Ego os Regis]
id est Christi.
marg.|
{h}
Observo]
quasi exspectans sententiam definitivam, aut pro me, aut contra me. Et interim ne contra me detur sententia, tunc modo.
marg.|
{i}
Precepta iuramenti Dei observo]
id est ad faciendum servo. Ecce quomodo Salomon in conspectu Dei, sive Christi iudicantis se statuerat quasi iam iudicandus. Et dicit se os Regis observare id est illud solum attendere et curare et ora aliorum de se male iudicantium non curare. Sic etiam faciebat Apostolus 1Cor. 4.a. Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer, aut ab humano die, sed neque meipsum iudico ; qui autem iudicat me, Dominus est, quasi dicat : alii ora servorum attendant et observent et sententias detractorum timeant, aut adulantium sententias ament et magnis sumptibus emant [Ego
marg.|
autem [os Regis observo
marg.|
de aliis utrum superius vel inferius intonent non curo. Vel ideo.
marg.|
{f}
Os Regis observo]
ut quicquid ex eo processerit, intelligam et faciam.
marg.|
{i}
Et precepta iuramenti Dei]
id est precepta, que dicuntur iuramentum, quia firma et immutabilia. Vel quia quasi iurati Deo debemus illa custodire : sicut Propheta, qui dicebat. Ps. 118. Iuravi et statui custodire iudicia iustitie tue. Vel quia Deus observatoribus eorum iuravit reddere mercedem eternam et transgressoribus eternam infligere penam. Unde Ps. 88. Non prophanabo testamentum meum et que procedunt de labiis meis, non faciam irrita. Istud os monebat observare Ioannes, Apc. 1.c. cum dixit : Vidi septem candelabra aurea et in medio similem filio hominis vestitum podere ; et precinctum ad mammillas zona aurea. Caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba et tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis et pedes eius similes aurichalco sicut in camino ardenti : Et vox illius tamquam vox aquarum multarum et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius acutus ex utraque parte exibat : et facies eius sicut Sol lucet, in virtute sua, Aliter. Alii observant stellas, alii somnia, alii auguria, ut ex his vite sue, vel glorie consulant. [Ego
marg.|
vero [os Regis observo id est Sacram Scripturam, per quam mihi omne quod necessarium et salutare est, loquitur Deus, qui est Rex Regum. De hoc Is. 8.d. Numquid populus a Deo suo requiret visionem pro vivis a mortuis, vel ac mortuis. Et tunc aliter exponitur, ad legem et testimonium magis, supple, recurret. Alioquin male accidet ei. Unde Is. 30.a. Ve filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium et non ex me : et ordiremini telam et non per spiritum meum : ut adderetis peccatum peccato, qui ambulatis, ut descendatis in Egyptum et os meum id est sacram Scripturam, non interrogastis. Vel aliter.
marg.|
{f}
Ego os Regis observo]
debito honore et reverentia, humiliter audiens quecumque ex eo procedunt et nihil contrarium sentire presumo.
marg.|
Vel
os Regis
dicuntur predicatores. Unde Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris. Et est sensus [
Ego os Regis
observo id est quicquid dixerint Predicatores faciendum, facio. Et hoc est quod dicitur Mt. 23.a. super cathedram Moysi sederunt Scribe et Pharisei. Omnia ergo quecumque dixerint vobis, servate et facite ; secundum vero opera eorum nolite facere. Posset hoc exponi ad litteram de Salomone sub hoc sensu.
marg.|
{f}
Ego os Regis observo]
id est os meum quod est os regium, ut non aliud loquatur, quam Regem deceat. Siquidem Regem non alia verba decent, quam lenitatis et clementie et iustitie, Is. 32.b :
{3.
93ra} Fraudulenti vasa pessima sunt, ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loquatur pauper iudicium ; principes vero ea, que sunt digna Principe cogitabit et ipse super Duces stabit.
Numérotation du verset
Qo. 8,3
marg.|
{a}
Ne festines recedere a facie eius]
id est a voluntate eius, qui non deserit, nisi deseratur. Benignissimus enim Iesus primus est in adventu et ultimus in recessu, ut dicit beatus Dionysius : Et si forte recesseris per peccatum, debes statim redire per penitentiam et hoc est quod sequitur.
marg.|
{b}
Neque permaneas in opere malo]
sicut multi, qui donec senes fuerint, nolunt redire de peccatis ad Dominum per penitentiam.
marg.|
Quibus dicitur. Eccl. 5.b. Non tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem, subito enim etc. Et quidam dixit. Non est, crede mihi, Sapientis dicere, vivam : Sacra nimis vita est crastina : vive hodie. Unde Prv. 27.a. Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. Qui non est hodie, cras minus aptus erit, ad litteram autem ante faciem Dei est, qui orat, vel contemplatur. A quo loco nonnulli festinant recedere sicut latro de carcere. Contra illos dicitur.
marg.|
{a}
Ne festines recedere a facie eius]
id est a loco orationis vel psalmodie, vel contemplationis. Item ante faciem Dei sunt qui sacram lectionem et predicationem audiunt. A quo loco multi festinant, quam cito possunt recedere, de facili et cito fatigantur et quasi excommunicatum Dominum reputant, cuius allocutionem tanta festinatione declinant. Contra istos etiam dicitur. [Ne festines recedere a facie eius
marg.|
Item ante faciem Dei sunt, qui ei serviunt, ac ministrant. Sicut Raphael. Tb. 12.c.
marg.|
Ego sum Raphael unus de septem, qui astamus ante Dominum. A facie igitur Dei festinat recedere, qui ab eius servitio et ministerio, festinat recedere. Quod multis modis contingit fieri.
marg.|
Quidam enim prepropere ante expletionem operis mercedem expetunt et ante victoriam coronam. De quibus dicitur. Eccl. 20.b.
marg.|
Hodie feneratur quis et cras expetit et odibilis est homo huiusmodi. Talibus dicit Ps. 26. exspecta Dominum : viriliter age : et confortetur cor tuum : et sustine Dominum. Eccles. 2.a. Ne festines tempore obductionis, sustine sustentationes Dei. Et Mt. 20.a. dicitur. Cum sero factum esset, dixit Dominus vinee procuratori suo : Voca operarios et redde illis mercedem suam. Alii festinant stimulati molestiis et agitati impatientia. Quibus dicitur Eccl. 2.a. fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore. Tertii nimis agiles sunt, quia nec insultum suggestionis exspectant, sed sponte recedunt et inviti trahuntur ad locum orationis, quasi timeant, ne Ecclesia cadat super eos. Contra quos dicitur. Lc. 2.e. quod Anna prophetissa filia Phanuel, que interpretatur contemplans Deum, vel facies Dei, non discedebat a templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens die, ac nocte Eccl. 14.c. Sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei, in partes vade seculi sancti. Et quia qui sic festinant recedere a facie Dei, de facili corruunt in peccatum quod est quasi laqueus et cloaca Diaboli ; Ideo sequitur.
marg.|
{b}
Neque permaneas in opere malo]
Eccl. 17.c. Ne demoreris in errore impiorum, ante mortem confitere.
marg.|
{c}
Quia omne quod voluerit]
Deus [faciet
marg.|
sive de remunerando bonos et festinantes, ac currentes ad ipsum ; sive de puniendo morosos et contumaces. Ps. 134. Omnia quecumque voluit, Dominus fecit in celo et in terra id est in bonis et in malis.
Numérotation du verset
Qo. 8,4
marg.|
{d}
Et sermo illius potestate plenus est]
Cuius dicere est facere. Ps. 32. Dixit enim et facta sunt. Unde Ps. 18. Vox Domini in magnificentia. Et Mt. 7.d. Admirabantur turbe super doctrina eius. Erat enim docens eos, sicut potestatem habens et non sicut Scribe et Pharisei. Sap. 18.c. Omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus venit. Dicitur autem sermo illius omnipotens, vel potestate plenus ; quia nullus resistere, vel impedire poterit, quin fiat, quicquid dixit.
marg.|
{e}
Nec dicere ei quisquam potest, quare ita facis ?
] quasi dicat : nullis allegationibus, nullis precibus, nullis cavillationibus poterit averti eius sententia, quin penitus impleatur. Unde Prv. 6.d. Non parcet in die vindicte, nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima Iob. 41.a. Non parcam ei verbis potentibus et ad deprecandum compositis. Rm. 9.d. O homo, tu quis es, qui respondeas
{3.
93rb} Deo ? numquid dicit figmentum ei, qui se finxit ; quid me fecisti sic ? Unde dicit Glossa Precepta Dei non sunt discutienda, quare illa preceperit, sed facienda.
Numérotation du verset
Qo. 8,5
marg.|
{f}
Qui custodit ]
etc. <Glossa> interlinearis continuat sic. [Sermo illius potestate plenus est
marg.|
ut bonos bene remuneret, malos male perdat. Ergo qui custodit]
in hac vita, corde ore et opere.
marg.|
{g}
Preceptum]
de dilectione Dei et proximi quod est primum et maximum, ut dicitur Mt. 22.d.
marg.|
{h}
Non experietur quicquam mali] ; i
n futuro et etiam in presenti non inveniet quicquam sibi nocivum, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Rm. 8.e. Et ideo sermo Domini ad discipulos fuit totus de dilectione servanda. Io. 14. usque 18. Item specialiter de qualibet virtute verum est : [
Qui custodit preceptum
patientie [non experietur quicquam mali in tribulationibus et molestiis [
Qui custodit preceptum
humilitatis [non experietur quicquam mali in contumeliis et sic de aliis. Imo multiplices suavitates, utilitates sobrietates inveniet in hoc. Secundum quod dicit Ps. 18. In custodiendis illis retributio multa. Quoniam vero in omni sacrificio apponendum est sal, ut legitur Lv. 2.d.
marg.|
Ideo sequitur {i}
Tempus et responsionem cor sapientis intelligit]
id est quid et quando debeat respondere, Sapiens intelligit.
marg.|
Est autem triplex responsio, que tempus debitum requirit, scilicet responsio doctrine, quam post studium sufficiens, vel revelationem debet dare magister et non ante. Et responsio sententie quam post diligentem examinationem cause debet dare Iudex. Item est responsio boni operis, sive obedientie, quam post eruditionem, aut preceptum debet dare subditus.
marg.|
De prima dicitur. Prv. 22.c. Ecce descripsi eam tripliciter in cogitationibus et scientia, ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia etc.
De secunda dicitur Prv. 18.c. Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat.
De tertia dicitur. Prv. 29.c. Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicit, intelligit et respondere contemnit. Et hoc est quod dictum est supra 3.a. Omnia tempus habent. Verum et responsionem. Flagellis enim debemus respondere patientiam, ut asini : confessionem, ut latrones : gratiarum actionem, ut Sancti : correctionem, ut pueri : gressuum accelerationem, ut equi, edomationem ut tauri : eruditionem, ut pulli equini : impugnationem, ut ursi.
De secunda dicitur Prv. 18.c. Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat.
De tertia dicitur. Prv. 29.c. Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicit, intelligit et respondere contemnit. Et hoc est quod dictum est supra 3.a. Omnia tempus habent. Verum et responsionem. Flagellis enim debemus respondere patientiam, ut asini : confessionem, ut latrones : gratiarum actionem, ut Sancti : correctionem, ut pueri : gressuum accelerationem, ut equi, edomationem ut tauri : eruditionem, ut pulli equini : impugnationem, ut ursi.
marg.|
Item beneficiis debet respondere devotio, gratiarum actio ad meliora provocatio, fidelis dispensatio, fraterna communicatio, reddende rationis maior sollicitudo. Secundum enim quod crescunt dona, crescunt rationes donorum, dicit Gregorius.
marg.|
{i}Vel aliter
Tempus]
presens ad laborandum et faciendum penitentiam homini indultum est.
marg.|
{k}
Et responsionem]
quam Deus exiget in futuro a quolibet.
marg.|
{l}
Cor sapientis intelligit]
quia circa hoc vertitur eius studium et sollicitudo, scilicet qualiter sibi tempus indultum utiliter expendat Et qualiter de illo in die iudicii Domino respondeat, sicut enim non peribit pilus de capite ; sic non peribit momentum de tempore, ut dicit Beatus Bernardus. De hoc dicitur Sap. 6.b. Qui custodierunt iustitiam, iuste iudicabuntur : et qui didicerint iusta invenient, quid respondeant. Unde Ps. 111. Iucundus homo, qui miseretur proximo : et commodat Deo : disponit sermones suos in iudicio id est qualiter respondeat in iudicio. Vel loquitur Salomon de responsione conscientie, que tunc ipsa evidentia respondebit. Unde Is. 3.c. Agnitio vultus eorum respondebit eis.
marg.|
Hanc responsionem, quam conscientia interrogata factura est in die iudicii, cor Sapientis intelligit. Et ideo qualiter bene respondere possit, vigilanter intendit. Optimus disputator est, qui ibi bene respondebit, ubi multis concludetur in eos etiam, qui videntur modo sapiente : ubi stultus apparebit Plato cum discipulis suis, ubi Aristoteli nihil proderunt argutie sue, dicit Hieronymus
1
. Hoc attendebat Ezechias, cum diceret : Domine, responde pro me (Isaie 38.ca). Et Iob. 9.b. Si repente interroget, quis respondebit ei ? Et postea sequitur : Quantus sum ego ut respondeam ei : et loquar verbis meis cum eo ? qui etiam si habuero quidpiam iustum non respondebo ; sed meum Iudicem deprecabor.
a Is. 38, 14.
1 Hieronymus]
coniec.,
Ier.
ed
Numérotation du verset
Qo. 8,6
marg.|
[HSC1.29.8.6.1] Sequitur {m}
Omni negotio tempus est et opportunitas]
id est omne opus exigit temporis opportunitatem, extra quod non potest bene fieri, Eccl. 20.c. Ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim dicit illam in tempore suo. Negotium dicitur, quasi negans id est tollens otium, non dico quietem. Otium enim in malo accipitur, quies in bono.
marg.|
[HSC1.29.8.6.2] Cum autem dicat :
omni negotio,
generaliter intelligit de omni opere mentali et
{3.
93va} corporali. Oratio enim et lectio et contemplatio, doctrina, iudicium et quelibet actio tempus suum habent.
marg.|
[HSC1.29.8.6.3] Tempus orationis maxime est nox; opportunitas vero eius est sollicitudo et devotio et solitudo. Hec faciunt orationem opportunam. Unde Ps. 118. Media nocte surgebam ad confitendum tibi. Et Mt. 6.a : “Cum oraveris id est orare volueris, intra in cubiculum tuum et clauso ostio, ora Patrem tuum” in abscondito.
marg.|
[HSC1.29.8.6.4] Tempus lectionis est maxime ante cibum ; opportunitas vero eius est tranquillitas et sobrietas et attentio. Eccl. 38.c. Tempore vacuitatis scribe Sapientiam : et qui minoratur actu, Sapientiam percipiet.
marg.|
[HSC1.29.8.6.5]Tempus contemplationis est post longum exercitium sancte et honeste actionis. “Unde dicit auctoritas: Non erit Israelita, qui non fuerit Iacobita”b. Quod figuratum fuit Gn. 39.e. ubi legitur quod servivit pro Rachel septem annis, quibus finitis cum quereret sibi dari illam, primo data est Lia et postea Rachel.
b
¶Nota: Sur les occurrences de Iacobita dans les postilles d’Hugues et le sens de l’adage, voir la note associée à l’occurrence de
Gn. 32:28/moraliter.
marg.|
[HSC1.29.8.6.6] Tempus doctrine est post devotum et studiosum auditum. Unde Eccl. 18.c. Antequam loquaris, disce.
marg.|
[HSC1.29.8.6.7] Tempus iudicii post diligentem cause examinationem. Iob. 29.c. Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Et licet ita omnia habeant tempus et opportunitatem.
marg.|
[HSC1.29.8.6.8] Tamen {a}
Et multa hominis afflictio ]
etc. vel
indicio
vel
nuntio
. Quam litteram ultimam velle videtur. Ier. qui sic dicit. Quis enim annuntiabit ei ? Et in hoc verbo, annuntiabit, innuit satis quod debet ibi esse nuntio. Sed fere ad idem redit, quicquid dicatur, sive initio, sive indicio, sive nuntio : quia sensus est. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit : et omni negotio est tempus et opportunitas et afflictio multa est hominis stulti et improvidi, qui ignorat preterita : et futura nullo nuntio potest scire id est tantis est ignorantie tenebris. Circumdatus ante et retro ; ut nec preterita sua videat, nec futura prevideat ; et ideo mala preterita, que fecit, non plangit ; et bona, que recipit a Deo, per gratitudinem, non cognoscit, nec futura mala, que Dominus minatur, timet : nec bona, que promittit, desiderat.
marg.|
[HSC1.29.8.6.8]Vel sic. 1.
{a}
Et multa est hominis afflictio quia]
id est
Numérotation du verset
Qo. 8,7
marg.|
[HSC1.29.8.7.1]{b}
quia
ille
ignorat preterita]
mala, an remissa sint ei, vel non ; et bona perdita an restituta sint, an non.
marg.|
[HSC1.29.8.7.2]{c}
Et futura]
imminentia, atque novissima qualia, scilicet erunt, utrum damnandus, vel salvandus sit.
marg.|
[HSC1.29.8.7.3]{d}
Nullo potest scire nuntio]
vel indicio.
marg.|
[HSC1.29.8.7.4]Multa revera est afflictio in hac re dubitare, sed non est afflictio ista, nisi hominis, qui re et nomine homo est.
Numérotation du verset
Qo. 8,8
marg.|
{e}
Non est in hominis]
cuiuslibet [ditione id est potestate.
marg.|
{f}
Prohibere spiritum]
exeuntem de corpore, quin exeat tempore mortis.
marg.|
Tunc enim quasi reus de carcere rapitur ad tribunal Iudicis, recepturus propria corporis prout gessit, sicut legitur 2Cor. 5.b.
marg.|
{g}
Nec habet potestatem]
homo tunc animam retinendi. Vel [Non habet potestatem in diem mortis id est super diem mortis, ut differat, vel avertat pro voluntate sua. Vel [Non habet potestatem
marg.|
sui, vel disponendi sua.
marg.|
{h}
In die mortis]
anxietate morbi, vel debilitate corporis pressus. Et ideo prevenienda est dies mortis, ne tunc bene agere incipiamus velle, quando non possumus, ne tunc velimus incipere ordiri telam, unde fiat vestis nuptialis, qua induti et ornati debemus intrare ad nuptias : sicut fatue virgines, que veniente Sponso, ceperunt oleum mendicare quod quesivisse debuerant, quando dormitaverunt et dormierunt : Mt. 25.a.
marg.|
{i}
Nec sinitur quiescere ingruente bello]
id est incursu Demonum, vel vitiorum, cum quibus pacem habuit in vita sua. Vel [ingruente bello
marg.|
de quo dicitur Sap. 5.d. Pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos. Beatus Bernardus. dicit Ostium nostrum maligni Spiritus obsident : et adventum nostrum ille maligne effigies prestolantur. Et hoc maxime in die mortis. Unde Beatus Martinus, dum moreretur, videns sibi astare Demonem dixit. Quid hic astas, cruenta bestia, nihil in me funeste reperiens.
marg.|
{k}
Neque salvabit]
imo damnabit.
marg.|
{l}
Impietas]
impium in qua confidit et penitere noluit ante mortem,
Numérotation du verset
Qo. 8,9
marg.|
{m}
Omnia hec consideravi]
mentis intuitu.
marg.|
{n}
Et dedit cor meum]
id est spiritum applicui.
marg.|
{p}
Interdum dominatur homo homini in malum suum]
id est dominantis. Et est istud malum multiplex. Primum est proprie elationis. Unde 1Tim. 3.b. Non Neophytum, ne in superbiam elatus in iudicium incidat Diaboli. Secundum est, quia est occasio maioris damnationis. Unde Iac. 3.a. Nolite plures magistri esse, fratres mei, scientes, quia maius iudicium sumitis. Et Sap. 6.a. Iudicium durissimum fiet his, qui presunt. Tertium est, quia ad aliena peccata se obligat. Ez. 3.e. Si dicente me ad impium, morte morieris, non annuntiaveris : neque locutus fueris, ut avertatur a via sua impia et vivat : impius in iniquitate sua morietur ; sanguinem autem eius de manu tua requiram. Quartum est scandalum ex defectu defensionis subditorum. De hoc Eccl.… a. Noli querere fieri Iudex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitatem, ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua. Timenda est igitur dominatio, non appetenda ; nam pro culpa subditorum suspensi fuerunt Principes iubente Domino : Nm. 25.a. Ubi dicit Gregorius Hoc si homines attenderent, prelationes non ambirent.
marg.|
Et intelligitur generaliter de omni prelatione tam seculari, quam Ecclesiastica, ut patet per <Glossa> interlinearis
Numérotation du verset
Qo. 8,10
marg.|
{q}
Vidi impios]
in fide, iniquos in moribus.
marg.|
{r}
Sepultos]
iam in inferno cum divite epulone, vel in profundo iniquitatis per contemptum : Iuxta illud Prv. 18.a. Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit. Vel
marg.|
{r}
Sepultos]
aggere adulationis. Iuxta illud Ps. 5. Sepulchrum patens est guttur eorum.
marg.|
{s}
Qui etiam, cum adhuc viverent]
vita nature.
marg.|
{t}
in loco sancto]
Ecclesiastice divinitatis.
marg.|
{u}
Erant]
corpore, non mente : numero non merito : falsa positione, non rei varietate. Hic est Dagon iuxta Arcam 1Rg. 5.a. Hec est abominatio in loco sancto posita, de qua dicitur Mt. 24.b. Cum videritis abominationem desolationis, que dicta est a Daniele Propheta stante in loco sancto, qui legit intelligat. Hoc est pastor et idolum. Za. 11.d.
marg.|
{x}
Et laudantur]
vel [laudabantur in civitate a subditis timentibus, vel adulantibus.
marg.|
{y} quasi
iustorum operum]
id est quasi iusti. Unde Ps. 9. Laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur. Quod est ad cumulum malorum et ad frixorium Sanctorum quod, scilicet tam communiter, tam confidenter malum laudatur in civitate Dei id est in Ecclesia. Quid enim laudatur in Episcopis hodie nisi Epicureorum secta. Laus eorum a mensa incipit ; laudatur ciborum et potuum affluentia : numeratur ferculorum varietas : delicie epularum tanta festivitate narrantur. Et ex huiusmodi volunt homines inferre bonum esse Episcopum sicut legitur Dn. 14.a. Non tibi videtur Bel esse vivens Deus ? an non vides, quanta comedat et bibat quotidie ; Et ait Daniel arridens. Non erres Rex. Iste enim intrinsecus luteus et forinsecus ereus neque comedit aliquando.
marg.|
{z}
Sed et hoc]
id est hec laus, hec denominatio.
marg.|
{a}
Vanitas est]
totum hominum interiorem evacuas. Unde autem proveniat hec vanitas ostendit.
Numérotation du verset
Qo. 8,11
marg.|
{b}
Etenim quia non profertur cito sententia] a D
eo.
marg.|
{c}
Contra malos]
cum peccant.
marg.|
{d}
Absque timore ullo filii hominum perpetrant mala]
Nequitia enim, que ad scelus perpetrandum instigat, eadem impunita facit, ut scelus perpetratum vilipendat iniquus.
marg.|
Sed quanto altius securis extollitur, tanto fortius cervici subdite impingitur. De hoc dicitur Is. 26.c. Indulsisti, Domine, genti, indulsisti genti, numquid glorificatus es ? Iob. 24.d. Dedit ei Deus locum penitentie ; et ille abutitur eo in superbiam, contemnens divitias bonitatis, patientie, longanimitatis Dei, dicitur Rm. 2.a. Propter quod dicit Ps. 31. in chamo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te, quasi dicat : fac eis, Domine, ne tam velociter et impetuose currant ad malum. Prv. 22.c. Stultitia colligata est in corde pueri, virga discipline fugabit eam. Sed quod Deus ita exspectat malos ad penitentiam, licet non prosit eis, sed potius obsit, prodest tamen bonis, qui intelligunt quod ideo exspectat eos Deus, ut peniteant et vitam eternam, ad quam creati sunt habeant. Et si hoc vult de malis Dominus :
{3.
94ra} multo fortius de bonis Et hoc est quod sequitur.
Numérotation du verset
Qo. 8,12
marg.|
{a}
Attamen peccator ex eo quod centies]
id est tota vita sua. Tantum enim ad plus extenditur vita hominis Eccl. 17.a. Numerus dierum hominum, ut multum centum anni.
marg.|
{b}
Facit malum]
id est peccat.
marg.|
{c}
Et per patientiam]
Dei.
marg.|
{d}
Sustentatur]
in vita, vel exspectatur ad penitentiam. De hoc.
marg.|
{e}
Ego cognovi]
dicit Ecclesiastes.
marg.|
{f}
Quam erit bonum]
hoc, scilicet quod tamdiu exspectantur mali.
marg.|
{g}
Timentibus Deum]
et ideo penitentibus, quia initium Sapientie et penitentie timor Domini,
marg.|
{h}
Qui verentur]
ut filii.
marg.|
{i}
Faciem eius]
id est presentiam eius in die iudicii. Horrendum enim est incidere in manus Dei viventis. Hbr. 10.f. Et iterum, cognovi quod.
Numérotation du verset
Qo. 8,13
marg.|
{k}
Non sit bonum impio]
qui non timet hoc, scilicet quod exspectatur ad penitentiam ; quia quanto plus vivit, tanto peior fit.
marg.|
{m}
Nec prolongentur dies eius]
id est cognovi quod nec sit bonum impio, ut prolongentur dies eius, quibus vivit super terram.
marg.|
{n}
Sed
quasi
umbra transeant]
id est cito.
marg.|
{p}
Qui non timent faciem Domini]
id est peccare coram eo, cui omnia nuda sunt et aperta, ut legitur Hbr. 4.d. Unde solet dici : Cum quid turpe facis quod me spectante ruberes. Cur spectante Deo non magis ipse rubes ? quasi umbra transeunt impii, quia ipsi non sunt nisi umbra. Diligentes enim umbram id est temporalia, fiunt umbra, quia amiserunt verum esse hominis. De hoc Sap. 5.b. Transierunt omnia tamquam umbra. Vel sic ordina litteram. Ita Dominus exspectat.
marg.|
{a}
Attamen ego cognovi quod erit bonum]
malorum scilicet exspectatio.
marg.|
{g}
Timentibus Deum]
qui scilicet quia illi
marg.|
{h}
Verentur faciem eius]
quasi quis quereret : Unde cognovisti hoc ? Respondet.
marg.|
{a}
Ex eo quod peccator centies]
id est centum annis id est tota vita sua.
marg.|
{b}
Facit malum]
et tamen [
per patientiam
Dei.
marg.|
{d}
Sustentatur]
in vita. Et est argumentum quasi a minori simul et a maiori. Si enim bonus est Deus in malos, multo fortius in bonos, Item quia maius signum bonitatis est Deum benignum esse in malos, quam in bonos et si Deus facit quod maius est, multo fortius facit quod minus est. Simile. Rm. 5.b. Si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis igitur iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum, si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem filii eius etc. Sequitur.
marg.|
{k}
Non sit bonum]
gratie, vel glorie.
marg.|
{l}
Impio]
id est peccatori.
marg.|
{m}
Nec prolongentur dies eius]
sed cito moriatur, ne diu vivens peior fiat et tormenta maiora mereatur. Et dicit hoc Salomon ex compassione, vel ex zelo divine iustitie, quia mitius ageretur cum impio et etiam iuste, si quod hic imprecatur ei Salomon fieret.
marg.|
{n}
Sed
quasi
umbra]
id est vani et tenebrosi et fugaces.
marg.|
{o}
Transeant]
dies, inquam, peccatoris, vel impii.
marg.|
{p}
Qui non timent faciem Domini]
id est se non timere ostendunt operibus et impenitentia sua et quia peccator unus et multiplex est. Unus natura, multiplex voluntate ; unus in substantia, multiplex in persona, sicut dicitur Mc. 5.a. Mihi legio nomen est, quia plures sumus. Mihi ecce unitas substantie ; plures sumus, ecce pluralitas personarum. Ideo nunc singulariter, nunc pluraliter de illo loquitur Salomon. Vel sic construe.
marg.|
{n} quasi
umbra transeant]
illi [qui non timent faciem Domini
marg.|
Vel potest intelligi ita quod hoc promen, eius, referatur ad hoc quod precessit peccator, sub hoc sensu.
marg.|
{k}
Non sit bonum impio, nec prolongentur dies eius]
id est peccatoris.
marg.|
{n}
Sed
quasi
umbra transeant]
ambo, sc. impius et peccator.
marg.|
{p}
Qui non timent faciem Domini]
id est quia illi
{3.
94rb} non verentur, nec reverentur faciem Domini. Differt autem impius et peccator. Impius enim in fide errat, peccator in moribus : Vel impius in magnis sceleribus, peccator etiam in minoribus. Sicut legitur Prv. 11.d. Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator.
Numérotation du verset
Qo. 8,14
marg.|
{q}
Est et alia vanitas que fit super terram]
hoc est quod alibi dicit, sub Sole. Vanitatem autem vocat Salomon more concionatoris quod videtur fortuitum et non habere causam, sed est a providentia Dei rem suam publicam tam sapienter ordinantis, ut etiam de malis noverit eligere bonum.
marg.|
{r}
Sunt Iusti quibus mala]
id est presentes afflictiones.
marg.|
{s}
Proveniunt]
ut Iob et Lazarus ulceribus pleni.
marg.|
{t} quasi
opera egerint impiorum]
id est quasi hoc malis operibus meruerint.
marg.|
{u}
Et sunt ]
etc. id est radicati in temporalibus et vallati presentibus bonis.
marg.|
{x} quasi
Iustorum facta habeant]
id est quasi illud Iustis operibus suis meruerint, ut dives Epulo, qui induebatur purpura et bysso Lc. 16.e. De hoc dicitur Iob. 21.a. Quare impii vivunt, sublimati sunt, confortatique divitiis, semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum ; domus eorum secure sunt et pacate et non est virga Dei super illos. Huius autem diversitatis causas multas assignavimus alibi. Sicut enim ab eodem Medico, aliis egrotantibus ferrum et ignis, sectio et ustio, aliis refectio et unctio suavis adhibetur eodem tempore et eadem intentione, scilicet acquirendi sanitatem ; ita Dominus more bone nutricis, aliis amaritudinem absynthii et sulphuris superfundit uberibus, ut ablactentur, aliis dulcedinem ut nutriantur. Dat et bonis hic tribulationes et afflictiones et miserias ad observationem humilitatis, ad purgationem, ad limationem, ad accelerationem, ad probationem, ad maius meritum et ad multa alia. E contrario malis dat multa bona, ut boni videant huiusmodi bona non esse vera bona, nec appetenda que malis communia sunt. Item ut intelligant quod largus erit eis Dominus, qui etiam malis tam largus est. Item ut sic alliceret eos et attraheret ad se ; quosdam enim trahit beneficiis, quosdam flagellis. Unde Os. 11.b. In funiculis Adam traham te in vinculis caritatis. Item ut evidentius appareat eorum iudicium. Unde Ier. 12.a. Congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in die occisionis. Et Gregorius Pecoribus immolandis, pascue liberius conceduntur.
marg.|
{y}
Sed et hoc vanissimum]
id est fortuitum et sine causa et sine fructu [iudico
marg.|
Loquitur in persona infirmorum, vel in persona Sapientis, hoc modo.
marg.|
{y}
Sed et hoc]
id est malorum prosperitatem.
marg.|
{z}
Vanissimum iudico]
quia nihil infelicius felicitate peccantium ; Nam quanto feliciores, tanto ad peccata fortiores et liberiores.
Numérotation du verset
Qo. 8,15
marg.|
{a}
Laudavi igitur]
dicit Salomon in persona sua, sive Sapientis.
marg.|
{b}
Letitiam]
bona conscientie : De qua dicit Ps. 11. Letamini in Domino. Et Apostolus 2Cor. 1.c. Gloria nostra hec est, testimonium conscientie nostre. Eo supra
marg.|
{c}
Quod non esset homini bonum sub Sole]
id est in hoc tempore, supra
marg.|
{d}
Nisi quod comederet]
panem, qui de celo descendit, Io. 6.e.
marg.|
{e}
Et biberet]
vin
u
m quod letificet cor hominis.
marg.|
{f}
Atque gauderet]
spe futuri boni. Item totum exponitur in persona infirmorum, hoc modo.
marg.|
{z}
Hoc vanissimum iudico, laudavi igitur letitiam]
temporalem comedendi et bibendi. De qua dicitur Is. 22.d. Ecce gaudium et letitia occidere vitulos et iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum. Et Sap. 2.b. Non sit pratum quod non pertranseat luxuria nostra ; nemo vestrum exors sit luxurie nostre, ubique relinquamus signa letitie, quoniam hec est pars nostra et hec est sors nostra. Et quare hoc ? Eo.
marg.|
{c}
Quod non esset bonum sub Sole]
ubi tantum vident infirmi qui hoc dicunt.
marg.|
{d}
Nisi quod comederet et biberet, atque gauderet]
homo.
marg.|
{g}
Et hoc solum secum auferet de labore suo]
quo laborat sibi in diebus vite sue, quos dedit ei Deus sub Sole, non ad comedendum et bibendum et gaudendum, sed laborandum. Unde Iob. 5.b. Homo natus ad laborem et avis ad volandum. Gn. 2.c. Tulit Deus hominem et posuit eum in Paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum. Et his visis et consideratis diligenter dicit Salomon in persona Sapientis.
Numérotation du verset
Qo. 8,16
marg.|
{h}
Apposui cor meum]
non solum aures verbis compositis et oculos libris deauratis, ut multi, qui tantum oculis et auribus philosophantur, ut dicit Philosophus.
marg.|
{i}
Sed cor meum, ut scirem Sapientiam]
que est cognitio divinarum eternarumque rerum.
marg.|
{k}
Et intelligerem distinctionem que versatur in terra]
id est ut scirem distinguere que vera bona et que vera mala et que cuique generi hominum expedientia et qua de causa alia
{3.
94va} aliis utilia. Et hoc vocat Salomon distinctione in que versatur in terra. scilicet varietatem donorum, varietatem beneficiorum, multiplicitatem flagellorum, alternationem omnium istorum, quorum causam et scire et intelligere se velle predixit. Inquirendo autem hanc Sapientiam ostendit Salomon, quid invenit.
marg.|
{a}
Est homo]
re
et
nomine id est vere rationalis.
marg.|
{b}
Qui diebus et noctibus]
id est omni tempore Vel
marg.|
{b}
Diebus]
prosperitatis.
marg.|
{c}
Et noctibus]
adversitatis.
marg.|
{d}
Somnum non capit oculis]
cordis. Sicut dicit Ct. 5.a. Ego dormio et cor meum vigilat. Ita exponit Glossa Potest etiam intelligi ad litteram de oculis corporis sub hoc sensu.
marg.|
{a}
Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis]
id est qui semper et continue vigilat, scilicet horis ad hoc deputatis. Simile Ps. 33. Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius etc. id est omni hora laudibus Dei dicendis deputata sine intermissione et interruptione.
Numérotation du verset
Qo. 8,17
marg.|
{e}
Et intellexi quod omnium operum ]
etc. quasi dicat : intentus et assiduus et studiosus in perquirendo Sapientiam et distinctionem fui, nec inveni quod volebam, ex quo intellexi plene quod omnium operum Dei maxime gubernationis et ordinationis humanarum rerum, nullam possit homo invenire rationem suo ingenio, vel studio ; quare hic pauper sit, ille dives ; cur iste cecus nascatur, ille mancus ; cur duorum geminorum statim baptizatus salvetur, alter statim mortuus damnetur et homini eventuum rationem propriam, aut causam humana investigatio invenire non potest. Et hoc est de secretis Chusi. Propriam vero rationem voco finem, fructum meritum. Quo enim fine, aut fructu, aut merito talia fiant, soli Deo patet et cui ille voluerit revelare.
marg.|
{f}
Et quanto plus laboraverit]
homo studendo.
marg.|
{g}
Ad querendum]
rationem homini.
marg.|
{h}
Tanto minus inveniet]
non solum, quia cum accedit homo ad cor altum meditando, exaltatur Deus, sed quia perscrutator Maiestatis opprimetur a gloria, Prv. 25.b. Et etiam quia iustum est, ut in eo puniatur homo in quo delinquit. Delinquit autem abusione intellectus id est curiositate, quia vult ea investigare et comprehendere ratione, que Deus vult homines latere, nec alicui innotescere, nisi sua speciali revelatione. Unde Act. 1.a. Non est vestrum nosse tempora, vel momenta, que Pater posuit in sua potestate. Preterea investigare Dei consilia, que ipsa vult esse abscondita, quid aliud est quam divine voluntati adversari et secreta Dei temere explorare ? Per amicitiam autem et orationem querenda est cognitio divinorum consiliorum, non per explorationem. Unde Iob. 15.b. Vos autem dixi amicos, quia omnia quecumque audivi a Patre meo nota feci vobis. Am. 3.b. Non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit ad servos suos Prophetas secretum suum.
marg.|
{i}
Et etiam si dixerit Sapiens]
de quo videretur.
marg.|
{k}
Se nosse]
rationem operum Dei.
marg.|
{l}
Non poterit reperire]
nedum scire, quasi dicat : Salomon ; dixi quod nullum potest homo operum Dei rationem invenire [etiam si Sapiens dixerit se nosse, non poterit reperire
marg.|
; quasi dicat : non est credendum ei, si dixerit se nosse. Glossa vult quod Sapiens hic dicatur Sapiens, non qui est, quia ille, qui est Sapiens, hoc non diceret, scilicet se nosse. Aliqui sic intelligunt.
marg.|
{i}
Si Sapiens dixerit se nosse]
rationem operum Dei.
marg.|
{l}
Non poterit reperire]
merito iactantie excecatus id est etiam nec casu in notitiam eorum incidere. Sicut enim differt invenire et reperire, quia invenire est in notitiam eorum que querimus, venire, reperire, in notitiam aliquorum que non querimus, casu incidere. Unde, tu non inventa reperta es.
marg.|
{m}
Omnia hec]
opera Dei, tam occulta miranda.
marg.|
{n}
Tractavi in corde meo]
perquirens eorum rationes.
marg.|
{o}
Ut curiose intelligerem]
id est diligenter intus legerem et eorum occulta cognoscerem, quasi dicat : Salomon, ea, que dixi, scilicet quod homo malus ad malum suum damnatur et quod confidens in ingenio, vel studio suo, rationem operum Dei invenire non potest ex magna consideratione et pertractione dixi et ideo credendum est mihi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Qo. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=29&chapitre=29_8)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Qo. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=29&chapitre=29_8)
Notes :