<29.3680> Glossae dominicanae prologus
Numérotation du verset
Qo. Prol.3680,1
prol.|
{HSC2.29.P2.1}
¶
ALiber iste1 in quinque partes dividitur : in prima prelibatur tota materia libri, ibi :
Vanitas vanitatum;
in secunda agit de vanitate mutabilitatis2, ibi:
Oritur sol
etc. In tertia de vanitate curiositatis, ibi :
Ego Ecclesiastes
(capitulo 1°); in quarta de vanitate mortalitatis, ibi
Memento creatoris
(infra 12° <capitulo>); in quinta finem operis tangit ibi:
finem loquendi
etc.
1 Liber iste
Wi1112
]
inv. RB3680
2 mutabilitatis
RB3680
] instabilitatis
Wi1112
Numérotation du verset
Qo. Prol.3680,2
prol.|
{HSC2.29.P2.2}Titulus est :
Verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem.
“In quibusdam tamen codicibus habetur:
Regis Israel,
sed male”, ut dicit Hieronymus.
a In Proverbiis enim rudium instructio traditur quod ad totum Israel pertinet. In Ecclesiaste, contemptus mundi docetur qui tantum metropolitis, id est habitatoribus, Hierusalem convenit. In Canticis vero nec ‘filius David’ nec ‘rex Israel’ vel ‘Hierusalem’ ponitur, sed tantum Cantica canticorum Salomonis quia ibi loquitur ad eos qui solum superna desiderant quibus solum nomen Salomonis. Tradunt Hebrei Salomonem hunc librum scripsisse cum penitentiam ageret de eo quod in sapientia et divitiis confisus Deum offendisset, Tertio Regum 9.b Huic libro Hieronymus prologum premittit qui satis patet.
a Cf. Glossa ordinaria (Qo. 1:1 : « Verba ecclesiastes.. Hieronymus »)
b 3Rg. 9.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Qo. Glossae dominicanae prologus ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=29&chapitre=29_Prol.3680)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Qo. Glossae dominicanae prologus ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=29&chapitre=29_Prol.3680)
Notes :