<29.462b> Prologi ‘Memini me’ Hugonis de Sancto Charo expositio
Numérotation du verset
Qo. Prol.462b,1
marg.|
{71ra}
Memini me hoc ferme
quinquennio etc. Hieronymus huic libro preponit proemium, qui de Hebreo in Latinum transtulit librum istum. In quo proemio ostendit cuius rogatu hoc opus inceperit et rogatu cuius consummaverit. Nam rogatu Blesille incepit, cuius rogatu etiam commentum facere incepit, ut sine presentia Hieronymi posset intelligere totum librum istum ; sed antequam Hieronymus consummasset, mortua est Blesilla, propter quod Hieronymus per quinquennium opus reliquit imperfectum. Postea vero rogatu Paule et Eustochii opus suum consummavit in Bethleem quod Rome inceperat. In fine Prologi ostendit quod in translatione huius libri nullius interpretis auctoritatem secutus est ; tamen in his que non multum discrepabant ab Hebraica veritate translationi Septuaginta Interpretum se coaptavit ; interdum Aquilam, quandoque Symmachum, aliquando Theodotionem secutus est. Et hoc fecit, ne novitate nimia lectoris studium deterreret. Et iterum ne contra conscientiam suam ageret, si omisso fonte hebraice veritatis opinionum rivulos sectaretur. Dicit ergo Hieronymus :
{a}Memini me hoc ferme
marg.|
id est fere
{b}Quinquennio, cum adhuc Rome essem et Ecclesiasten Sancte Blesille
marg.|
dativi casus
{c}Legerem ut eam ad contemptum huius mundi provocarem et omne quod in mundo cerneret
marg.|
oculis corporis,
{d}Putaret esse pro nihilo
marg.|
id est vanum et vacuum. Omnis enim creatura vanitati subiecta est. Rm. 8.d. Item Gn. 1.a. Terra erat inanis et vacua.
{e}Rogatum ab ea
marg.|
memini me, inquam.
{f}Ut in morem commentarioli
marg.|
id est commenti plani et facilis.
{g}Obscura queque
marg.|
huius libri.
{h}Dissererem
marg.|
explanando.
{i}Et absque me
marg.|
id est me absente.
{k}Posset intelligere que legebat
marg.|
in hoc libro.
{l}Itaque quoniam in procinctu nostri operis
marg.|
id est ante consummationem.
{m}Subita morte
marg.|
id est inopinata et nimis festina preventa est. scilicet Blesilla.
{n}Et non meruimus
marg.|
id est non fuimus digni ego et vos.
{o}O Paula et Eustochium, talem vite nostre habere consorte
m]
marg.|
id est in Bethleem. Hec Paula fuit quedam matrona duas habens filias : Sanctis autem Episcopis quodam tempore convenientibus Rome, Epiphanus transmarinus hospitatus est in domo eius, qui religionem et privilegia Terre sancte multum commendavit ; et quomodo ibi Christus moratus est et predicavit ; et quomodo Apostoli ibi fuerunt et multa talia dixit coram Paula et filiabus eius. Unde et Paula alteram filiarum suarum tradidit nuptui ; reliquam autem, scilicet Eustochium secum duxit Hierusalem et de proprio sumptu Paula in Bethleem construxit cenobium Monialium, ubi ipsa cum filia sua Eustochio sub regula vixit. Ad quarum rogatum Hieronymus Bethleemites multa scripsit et hoc opus quod Rome ad petitionem Blesille inchoaverat, ad earum preces in Bethleem consummavit.
{p}Tantoque vulnere
marg.|
scilicet morte Blesille.
{q}Tunc percussus obmutui
marg.|
{71rb}
id est ab opere illo cessavi.
{r}Et nunc in Bethleem positus, angustiore videlicet, civitate
marg.|
quam Roma.
{s}Et illiu
s]
marg.|
id est Blesille.
{t}memorie et vobis reddo quod debeo
marg.|
scilicet operis incepti consummationem.
{u}hoc breviter admonens
marg.|
id est admonendo insinuans,
{x}Quod nullius
marg.|
interpretis.
{y}auctoritatem secutus sum
marg.|
in hoc opere faciendo.
{a}sed de Hebreo transferens
marg.|
in Latinum immediate.
{a}maxime Septuaginta etc.
marg.|
id est translationi usitate et publicate.
{b}me coaptavi
marg.|
sequendo eos.
{c}in his dumtaxat que non multum ab hebraicis.
marg.|
litteris discrepabant.
Numérotation du verset
Qo. Prol.462b,3
{d}Interdum Aquile quoque
marg.|
id est editionis Aquile.
{e}Et Symmachi
marg.|
id est editionis eius.
{f}Et Theodotionis
marg.|
id est editionis eius.
{g}Recordatus sum
marg.|
in hoc opere.
{h}Ut nec novitate nimia lectoris studium deterrerem
marg.|
si omnino discreparem ab illis et ideo in parte secutus sum eos.
{l}Nec rursum contra conscientiam meam fonte veritatis omisso
marg.|
id est hebraica veritate.
{k}Opinionum rivulos consectarer
marg.|
et ideo nullius auctoritatem secutus sum, sed immediate transtuli de Hebreo. <FINIS>.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Qo. Prologi ‘Memini me’ Hugonis de Sancto Charo expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 05/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=29&chapitre=29_Prol.462b)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Qo. Prologi ‘Memini me’ Hugonis de Sancto Charo expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 05/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=29&chapitre=29_Prol.462b)
Notes :