Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset Ct. 2,1 

Ego flos campi et lilium convallium.
Numérotation du verset Ct. 2,2 

Sicut lilium
inter spinas
sic amica mea inter filias.
Numérotation du verset Ct. 2,3 

Sicut malus1
1 malus ΩS ΩJ Rusch CM22 ] malum Weber CM22N
inter ligna silvarum
sic dilectus meus inter filios.
Sub umbra illius quam desideraveram2
2 quam desideraveram CM22T Ω ΩJ Rusch Weber ] quem desiderabam CM22 ΩS ; quem desideraveram Weber ( C L ) CM22N CM22P (quem vel quam.. . ) Clementina ; quam desiderabam A Φ Ω M etc.; quem desiderabam CM22
sedi
et fructus eius dulcis
gutturi meo.
Numérotation du verset Ct. 2,4 

Introduxit me rex3
3 rex Ω Rusch ] om. Weber
in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem.
Numérotation du verset Ct. 2,5 

Fulcite me floribus
stipate me malis
quia amore langueo.
Numérotation du verset Ct. 2,6 

Leva eius sub capite meo
et dextera illius amplexabitur me.
Numérotation du verset Ct. 2,7 

Adiuro
vos filie Hierusalem
per capreas
cervosque camporum,
ne suscitetis
neque vigilare4 faciatis
4 vigilare CM22T Rusch ] evigilare Weber CM22
dilectam
donec5 ipsa velit.
5 donec] quoadusque Weber CM22
Numérotation du verset Ct. 2,8 

Vox dilecti mei
Ecce iste venit saliens in montibus
transiliens colles.
Numérotation du verset Ct. 2,9 

Similis est
dilectus meus capree
hinnuloque cervorum.
En ipse
stat
post parietem nostrum
respiciens6
6 respiciens Ω Edmaior (cett. codd.) CM22B CM22N CM22S   CM22T (pr. m.) CM22V Rusch ] despiciens Edmaior. (ALMΦWS) CM22
per fenestras,
prospiciens
per cancellos.
Numérotation du verset Ct. 2,10 

En7 dilectus meus
7 En] Et Weber CM22
loquitur mihi.
Surge
propera
amica mea columba mea8
8 columba mea] om. Weber
formosa mea
et veni.
Numérotation du verset Ct. 2,11 

Iam enim transiit hiems9
9 transiit hiems] inv. Weber
imber
abiit et recessit.
Numérotation du verset Ct. 2,12 

Flores
apparuerunt
in terra nostra10
10 nostra] om. Weber
tempus
putationis advenit.
Vox turturis
audita est
in terra
nostra.
Numérotation du verset Ct. 2,13 

Ficus
protulit
grossos suos,
vinee
florentes11
11 florentes] florent Weber
dederunt odorem suum12.
12 suum CM22 L CM22 N CM22 T CM22 V Rusch ] om. Weber CM22
Surge propera13
13 propera] om. Weber CM22
amica mea speciosa mea
et veni.
Numérotation du verset Ct. 2,14 

Columba mea
in foraminibus
petre
in caverna14
14 caverna Weber CM22H Rusch ] -nis Weber (Θ) CM22
macerie.
Ostende mihi faciem tuam
sonet vox tua
in auribus meis.
Vox enim tua
dulcis
et facies tua
decora.
Numérotation du verset Ct. 2,15 

Capite nobis
vulpes15
15 vulpes] iter . Weber
parvulas
que demoliuntur vineas.
Nam vinea nostra floruit.
Numérotation du verset Ct. 2,16 

Dilectus meus mihi et ego illi
qui pascitur inter lilia
Numérotation du verset Ct. 2,17 

donec aspiret dies
et inclinentur
umbre.
Revertere,
similis esto dilecte mi
capree
hinnuloque16 cervorum
16 hinnuloque CM22L CM22N CM22T CM22V Rusch ] aut hinulo Weber
super montes Bethel17
17 Bethel Rusch CM22 ] Bether Weber .

Capitulum 2

Numérotation du verset Ct. 2,1 
marg.| Ego flos campi] Vox Sponsi ad Sponsam vocantis eam ad strenuitatem certaminis, ad laborem agriculture spiritualis, que invitaverat eum ad quietem et amplexus lectuli {3. 112vb} floriditate et domus pulchritudine, atque magnificentia, quasi dicat : Sponsus ; o Sponsa, tu delectaris in quiete, secretis vis florere virtutibus et hanc pulchritudinem amas ; ego vero aliam pulchritudinem quero, scilicet pietatis et salutem multorum. Odorem meum toti mundo innotescere cupio quod fieri non potest posita quiete, qua delectaris, ad predicationis officium accingaris. Quod libenter facere debes, quia.
marg.| {e} Ego flos campi id est decor et gloria mundi, in quo pugnandum est.   Ego qui natura sum Deus, sum   flos campi id est virginis illius. Campus enim incultus est et tamen florem producit, sic Beata Virgo intacta et illibata Christum peperit.   Ego , inquam,   sum flos campi , omni suavitate odoriferus, aspectu decorus, gustu dulcis, tactu suavis, olfactu delectabilis, sed non lecti quem tu queris, aut horti, sed campi per victoriam certaminis obtinendus, quasi dicat : Ego sum bravium in stadio currentibus, corona proposita in campo certantibus. Unde Is. 28.b. In die illa erit Dominus corona glorie et sertum exultationis residuo populi sui, 1Cor. 9.d. Omnes, qui in stadio sunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium, 2Tim. 2.a. Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit.
marg.| Ideo enim dicit : Ego flos campi quasi dicat : qui habere me desiderat, campum certaminis non fugiat. Vel ideo dicit :   Ego flos campi non lectuli id est ego sum vernans indeficienter et mundus naturaliter, adherens radicibus originis mee, quia a Patre procedens, non ab eo divisus est, flos lectuli marcidus est, quia a radice separatus.
marg.| Vel Ego sum   flos campi id est illis fragrans suavius, vernans iucundius, qui pro me certant fortius et qui mihi laborant fructuosius.
marg.| Vel Ego sum   flos campi id est eorum, qui per caritatem sunt extensi ad alios et per iustitiam, secundum utramque sui partem expositi. In illis enim salva pace contemplativorum floret Sponsus fructuosius, fragrat suavius et latius, vernat propensius.
marg.| Vel [ Ego modo sum [  flos campi fide, spe et caritate currentibus, in futuro ero fructus lectuli pervenientibus. Sic ergo currite, ut comprehendatis ; quasi dicat : Sponse : Tu vis habere me modo fructum lectuli, sive domus, suavitate mea pasci desiderans ; sed ego adhuc sum flos campi per certamen obtinendus, per laborem colligendus, tandem maturatus in fructu in eterna requie, que est lectus amplissimus, domus ingens et locus spaciosissimus, semper sine fastidio comedendus. Nam qui edunt, inquit, me, adhuc esurient ; et qui bibunt me, adhuc sitient, Eccles. 34.c. De illa domo dicitur Baruc. 3.c. O Israel, quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius.
marg.| Vel ideo . Ego flos campi non horti, quia omnibus volentibus ad delectabiliter intuendum, ac suaviter odorandum expositus, non in horto, non in lecto vel domo singulariter possidendus, vel inclusus. Hoc dicitur contra quosdam vanissime presumentes, qui in solo otio contemplationis, non in labore actionis, vel in sollicitudine prelationis opinantur esse salutem, quasi solus lectus contemplationis sit floridus et totus campus conversationis active sit sordidus.
marg.| Quod etiam videtur sentire ipsa Sponsa, infra 5.b. Ubi Sponso roganti ut aperiat, respondet : Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos ? Sed ne lectulus se solum floridum estimet, ne etiam hunc florem sibi soli vindicet, dicit Sponsus : Ego flos campi] Et   l aborantibus spem fructus promittens, in flore enim fructus speratur, non dicit : Sum, vel fui, vel ero, sed sine tempore, ego flos campi, ut innueret quod semper est cum laborantibus. Mt. ultimo d. Ecce, inquit, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Vel
marg.| Ego flos campi quasi dicat : o Sponsa, noli in abscondito cubiculi, vel in horto lectuli me querere, quia palam me exhibeo omnibus ad cognoscendum, inveniendum, obtinendum, ut flos campi, quo nihil est magis expositum. Vel   Ego flos campi] id est ex me omnis odor, omnis vernantia, omnis pulchritudo, omnis fructus Ecclesie, quasi flore unico et singulari. Unde Eccl. 24.c. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis.
marg.| Vel Ego flos campi id est ego solus campo Ecclesie vernantiam et floritionem, suavitatem et odorem tribuo. Quod autem generaliter florem se dicit, non determinando aliquem, inde est, quia non unico modo floret in campo Ecclesie ; sed ut ita dicam, rubet in Martyribus, candet in Virginibus, viret in Confessoribus, pallet in Penitentibus, rutilat in Predicatoribus et ita de aliis. Campus enim Ecclesie sic habet flores Electorum, sicut celum stellas. Nam sicut stella differt a stella in claritate, 1Cor. 15.f. Ita flos differt a flore in colore. Christus enim alios rubricat {3. 113ra} imitatione sue passionis, alios candidat sanctimonia castitatis, alios virides facit virore patientie, alios pallidos pallore penitentie, alios rutilantes splendore sapientie. Et ita ex Christo tanta pulchritudinum varietas, ut ex uno Sole tota mundi luminositas. Unde ut dicit Io. 8.b. Ego sum lux mundi, ita dicit hic, ego sum flos campi. Ut enim Sole iustitie sublato, remanet totus homo, vel mundus tenebrosus, tenebrosis spiritualibus ; sic sublato isto flore misericordie, nihil pulchritudinis remanet in campo Ecclesie. Preterea, quid fragat suaviter, aut sapit dulciter, aut lucet delectabiliter in unoquoque Sanctorum, nisi flos iste ? Unde 1Cor. 2.d. Christi bonus odor sumus. Et Augustinus In proximo non diligitur nisi Deus. Id vero solum quod diligit in proximo, fragat, sapit et lucet. In eo ergo ipse solus, flos et fragat et sapit et lucet in campo Ecclesie. Merito ergo dicit :   Ego flos campi] Sed quomodo flos campi est Dominus ? Responsio. Sicut aromatica species est odor vasis ; aut aurum, sive lapides pretiosi sunt divitie vasis continentis illa. Ecclesia vero campus dicitur propter duo. Primo, quia est locus certaminis. Unde Eccl. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore et prepara animam tuam ad tentationes, quasi dicat : ingrediens Ecclesiam, scias te locum ingredi certaminis. Secundo, quia est locus laboris id est ager, vel vinea, ut legitur Is. 5.b. Vinea Domini Sabaoth domus Israel est. Et Mt. 20.a. Ite et vos in vineam meam. Est et ager. Mt. 13.c. Simile est regnum celorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. Est etiam campus propter extensionem benevolentie, propter latitudinem caritatis, propter equalitatem iustitie.
marg.| Vel sic Ego qui sum fructus celi, ut Deus, sum   flos campi id est mundi, ut homo, quasi dicat : qui vult satiari fructu per fruitionem, redoleat florem per imitationem.
marg.| Vel sic Ego sum   flos campi id est virgo de virgine natus. Alii virgines sunt flores horti id est de corrupta muliere nati. Vel hoc dicit Sponsus ad reprimendam presumptionem illorum, qui velut montes preminent altitudine scientie et vite sanctitate ; quasi dicat : ego sum flos, non solum montium id est Sanctorum vita et scientia sublimium, sed etiam campi id est simplicium.
marg.| Vel ego sum   flos non solius montis Iudee, que velut mons prima recepit radios fidei ; sed etiam   campi id est Gentilitatis in qua velut in campo Diabolus libere et absque offendiculo discurrebat.
marg.| {a} Et lilium convallium id est decus et gloria humilium, qui parati sunt ad patiendum et compatiendum : quibus ego revelo humilitatis mee claritatem, quam gessi in humanitate nascens et moriens, quibus etiam revelo claritatem eterne Deitatis magis, quam montibus id est sapientibus huius mundi. Unde Lc. 10.d. Confitebor tibi Domine Pater celi et terre, quia abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Et Iac. 4.b. Deus superbis resistit ; humilibus autem dat gratiam.
marg.| Vel lilium convallium id est natum in convallibus, quasi dicat : sicut lilium nascitur in convallibus ; ita ego natus sum de humilibus parentibus.
marg.| Vel sic. Ego sum [ lilium convallium id est decus et decor Gentium et omnium, qui aquas vitiorum velut valles in se excipiebant. Non enim veni vocare Iustos, sed peccatores ad penitentiam. Mt. 9.b. Vel convalles dicuntur plebes humiles. Convalles enim dicuntur valles, que montes coniungunt, vel montibus coniuncte sunt ; ita plebes humiles laicorum, velut in medio duorum montium sunt inter Claustrales et Clericos seculares. Ab altero monte lucem doctrine et exempli, ab altero radios suscipientes. Ex utroque etiam monte doctrinis quasi diversis fluviis descendentibus irrigantur. Et hoc est quod legitur in Ps. 103. Inter medium montium pertransibunt aquam. Specialiter ergo lilium istarum convallium se dicit Sponsus et tacet de montibus, ut castitatis etiam coniugalis lilii particeps reputetur. Idem ergo secundum unam expositionem sunt campus et convallis, scilicet cetus simplicium. Sed campus dicitur ex planitie iustitie, vel extensione caritatis ; convallis autem ex montium circumstantium supereminentia. Possunt intelligi etiam convalles omnes Electi, sicut et campus : Campus propter planitiem iustitie et latitudinem caritatis ; convalles propter humilitatem, qua salubriter se supprimunt et invicem alteri se subiiciunt, ut legitur Rm. 12.c. Honore invicem prevenientes. Placet igitur Sponso in Electis quod campus sint ; sed specialiter placet quod convalles et duplici humilitate humiles interiori, scilicet. Et ideo generali nomine floris campum laudat dicens.   Ego flos campi] Sed speciali nomine lilii convalles attollit, {3. 113rb} dicens.   Et lilium convallium] quasi dicat : mihi iustitia placet, placet caritas ; sed specialiter placet humilitas. Unde non caritatem Marie dicitur respexisse ; sed humilitatem. Et humilitatis Magister specialiter fuit Dominus. Mt. 1.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Lilium autem ideo se nominat Sponsus, quia in illo ipse flos est fructus ; sic Christus Dominus flos et fructus idem est : sed flos exspectantibus, fructus fruentibus. Unde Eccl. 24.c. Flores mei fructus honoris et honestatis. Item lilium totum quod habet decoris et odoris, fructus et amenitatis, transmittit ad summum et in capite collocat : Sic Christus Dominus quidquid habet, Patri attribuit, a quo ducit originem. Unde Io. 17.b. Omnia mea tua sunt. Item lilium ardores extinguit et dolores mitigat ? Sic Christus Dominus ardorem per gratiam extinguit et dolorem penitentie per misericordiam dimittit. Item lilium in medio floris habet grana aurea, que septem hastulis supportantur, in quo septiformis gratia designatur, que ipsum super omnes implevit. Is. 11.a. Designantur in granis aureis initia bonorum operum et thesauri sapientie et scientie, qui in eo sunt absconditi. Cor. 2.a. Sequitur.
marg.| {b} Sicut lilium inter spinas : sic amica inter filias. Sponsus, laudato se, laudat Sponsam : quia laus Sponse in ipsum redundat : et laus eius in Sponsam. Omnia enim communia sunt amantibus. Laudando autem ipsam ad patientiam et tolerantiam tribulationum incitat. In hoc autem consistit laus eius : quia sicut lilium spinis, inter quas nascitur, melior absque comparatione est ; sic Sponsa inter omnes alias nationes. Item, sicut lilium suum candorem retinet inter spinas : et quanto magis ipsis pungitur, maiorem reddit odorem ; Sic Sponsa inter hereticos conversans, vel malos Christianos, qui sunt filie sacramento tenus, candorem sue innocentie non amittit : sed quanto magis ab eis dilaceratur et pungitur, tanto maiorem odorem bone opinionis latius emittit. quasi ergo Sponsus diceret ad Sponsam : Tu queris requiem et laudem lectuli ; sed scito, quia candidior tribulationum aculeis efficieris et purgatior et exercitatior spinis et punctionibus heresum. Maior enim est fructus predicationis et uberiorem reddit Ecclesiam, ut dicit Augustinus quam quietis. Et ideo noli timere tribulationum spinas, quia.
marg.| {b} Sicut lilium inter spinas crescit, candet et redolet.
marg.| {d} Sic amica mea inter filias id est hereticos impugnantes, vel falsos fratres dilacerantes. Amica vero hic proprie intelligitur Ecclesia primitiva de Iudeis : cui Sponsus dixit, Io. 15.b. Vos autem dixi amicos. Eodem 20.e. Sicut misit me Pater ; et ego mitto vos. Unde et talis potest esse sensus.
marg.| {b} Sicut ego lilium id est innocens.
marg.| {c} Inter spinas id est inter Iudeos, qui “circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis”a adversum me.
a Ps. 117, 12.
marg.| {d} Sic amica mea id est primitiva Ecclesia de Iudeis.
marg.| {e} Inter filias id est inter Synagogam et Gentilitatem, que undique eam pungebant et dilacerabant. Unde dictum est ei ; Ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum ; Mt. 10.b. Vel
marg.| {b} Sicut ego   lilium inter spinas corone spinee.
marg.| {d} Sic amica mea semper est   inter filias. Quod est dicere : Sicut ego innocens in ludibrio et tormento fui portans coronam spineam, Io. 19.a. Sic amica mea id est primitiva Ecclesia de Iudeis : Inter filias id est inter Synagogam et Gentilitatem semper fuit. Et hoc est quod ipse rogat, Io. 17.d. Volo Pater, ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem, quam dedisti mihi. Vel generaliter   amica voca tur tota Ecclesia et conversatio eius super terram describitur, dum lilio inter spinas comparatur, in quo duo maxime designantur, scilicet Dei clementia, qua teneritudo lilii inter spinas, illesa servatur et timor Ecclesie ex testimonio Sponsi suam cognoscentis teneritudinem ; sic debet timere malorum cohabitationem, sicut lilium spinarum circumvallationem. Quanto enim periculo lilium est inter spinas, tanto discrimine vivitur inter malos. Dicitur igitur Sponsus : [Sicut lilium inter spinas ; sic amica mea inter filiut si Ecclesia gaudet se esse lilium, timeat et de vicinitate spinarum : Est autem lilium infra spinas, lilium inter spinas et lilium supra spinas. Lilium infra spinas est virginitas subiecta criminibus ; Est enim crimen spina, sed spina pessima. Lilium inter spinas, est virginitas impugnata tentationibus ; Tentatio enim est valde pungens lilium. Supra spinas lilium est virginitas superans tentationis impugnationem. De primis dicitur Dt. 32.d. Foris vastabit eos gladius et intus pavor, iuvenem simul, ac virginem lactantem cum homine sene. De secundis vero dicitur Lam. 1.b. Sacerdotes eius gementes, virgines eius squalide et ipsa oppressa amaritudine. De tertiis dicitur Apc. 14.a. Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati ; virgines enim sunt et sequuntur agnum, quocumque ierit. Primum lilium representant {3. 113va} fatue virgines, que fulgentes lampades virginitatis habuerunt, sed caritatis oleum intus non receperunt. Secundum representant virgines sapientes, que cum lampade virginitatis oleo caritatis accepto, fatigate tentationibus dormitaverunt. Mt. 25.a. Tertium lilium representant eedem virgines, quando omni dormitione superata intraverunt cum Sponso ad nuptias. Primum lilium fuit puelle saltantis id est Herodiadis. Mt. 14.a. Secundum B. Agnetis, que passionem sustinuit, ne serviret copule coniugali. Tertium fuit Beate Virginis, que nullum sensit umquam aculeum libidinis.
marg.| Item est triplex genus spinarum : Prime spine sunt concupiscentie carnales. Secunde mundane sollicitudines. Tertie mali cohabitantes. De primis dicitur Gn. 3.c. Terra id est caro germinabit tibi spinas et tribulos id est carnales concupiscentias. De secundis dicitur Mt. 13.c. Qui etiam in spinis seminatus est, hic est qui audit verbum et sollicitudo seculi istius et fallacia divitiarum suffocant verbum. De tertiis dicitur 2Rg. 23.a. Prevaricatores quasi spine evellentur universi, que non tolluntur manibus. Mi. 7.a. Qui optimus est in eis quasi paliurus et qui rectus quasi spina de sepe.
marg.| Item Io. ultimo d. Egredietur fons de domo Domini et irrigabit torrentem spinarum. Sancta igitur anima fide pura, spe secura, caritate solida, inter aculeos carnalium concupiscentiarum integra, inter pungentes sollicitudines illesa, inter malignantes bona, inter discordantes pacifica, quasi dicat : aliud est quam lilium inter spinas ? De primo genere spinarum dicit Ps. 31. Conversus sum in erumna mea id est in iugum pristine servitutis quod abieceram in Baptismo, dum configitur mihi spina id est carnalis concupiscentia, usque ad consensum infigitur, quasi dicat : cum carnalis concupiscentia usque ad consensum infigitur, redigor in pristinam servitutem, quasi viribus hosti redditis, ut dicit Augustinus sup. Rm. 7. Vel conversus sum in erumna mea id est in dolorem et lamentationem penitentialem, dum spina carnalis concupiscentie infigitur usque ad consensum. De secundo genere spinarum habemus optimum exemplum in Luna, ubi videtur homo fasce spinarum oneratus, nullo tamen vulnere sauciatus. Sic enim est anima sancta sub sollicitudine active vite, ut sub fasce spinarum a quibus multas punctiones spinarum excipit, non tamen aliqua ulcera culparum. De tertio genere spinarum dicitur Phil. 2.b. Omnia facite sine murmurationibus et hesitationibus, ut sitis sine querela et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis prave et perverse id est sitis lilia candida et illesa inter spinas. His spinis circumsepta est undique via nostra id est vita nostra, ut promisit Dominus Os. 2.b. Sepiam viam tuam spinis. Lilium in radice, que latet sub terra fidem significat, que est de occultis, in hastili quod in altum surgit, spem : in flore, castitatem : in granis aureis, caritatem, in clava que est in medio, timorem.
marg.| Flos sex folia candida habet, quia sex sunt que incorruptam precipue servant castitatem, scilicet sobrietas, operatio, cultus asperitas, custodia sensuum, raritas sermonum, vitatio opportunitatis peccandi id est loci, temporis et persone. De primo 1Pt. 5.b. Sobrii estote et vigilate. Hoc folium lacerat spina gulositatis et ebrietatis, que via sunt ad luxuriam, ut patet in Loth, qui inebriatus perpetravit incestum. Gn. 19.g. Unde Rm. 13.d. Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis. De secundo dicitur Io. 9.a. Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est, venit nox, quando nemo potest operari. Et hoc folium violat spina otiositatis, que iterum via est ad luxuriam. Unde Ez. 16.f. Hec fuit iniquitas Sodome sororis tue, superbia, saturitas panis, abundantia et otium ipsius et filiorum eius. Propter quod dicitur Eccl. 33.d. Mittet servum in operationem, ut vacet, multam enim malitiam docuit otiositas. De tertio dicitur Mt. 6.d. Ne sitis solliciti anime vestre, quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Hoc folium pungit spina nimie compositionis, que iterum est via ad luxuriam, ut patet in Moabitis, que se ornaverunt ut filios Israel traherent ad fornicandum secum. Nm. 25.a. Propter quod dicitur, 1Tim. 2.c. Volo mulieres esse in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa, sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona. De quarto dicitur Prv. 4.d.
marg.| Oculi tui recta videant et palpebre tue precedant gressus tuos. Is. 33.b. Quis habitabit ex vobis cum igne devorante et ardoribus sempiternis ? Qui ambulat in iustitiis et loquitur veritatem qui proiicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere ; qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum, iste in excelsis habitabit. Hoc folium lacerat spina curiositatis, {3. 113vb} videndi vana, vel audiendi nova, que est via ad luxuriam, ut patet in Dina Filia Iacob, que egressa, ut videret mulieres regionis illius, corrupta est a Sichem filio Emor, Gn. 34.a. Unde Eccl. 26.b. In extollentia oculorum fornicatio mulieris et in tenebris suis agnoscetur ; Propter quod dicit Ier. 9.f. Docete filias vestras lamentum et unaqueque proximam suam planctum : quia ascendit mors per fenestras, ingressa est domos vestras disperdere parvulos de foris et iuvenes de plateis. De quinto dicitur Eccl. 22.d. Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum certum etc. Hoc folium dirumpit loquacitas, que via est ad luxuriam, ut patet in muliere illa, de qua dicitur Prv. 7.b. Ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio preparata ad capiendas animas, garrula, vaga, quietis impatiens etc. Unde Paulus 1Cor. 15.d. Nolite seduci : Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala, vel confabulationes pessime. Ideo dicit Eccl. 28.d. Ori tuo facito ostia et seras auribus tuis. De sexto dicitur, 1Tim. 5.b. Adolescentiores viduas devita. Opportunitas enim via est ad luxuriam. Unde Thamar filia David corrupta est ab Amnon fratre suo, quia sola fuit cum solo in thalamo, 2Rg. 13.c. Propter hoc dicitur Loth, Gn. 19.d. Salva animam tuam, noli respicere retro post tergum tuum, nec stes etc. Item intra florem lilii sunt sex grana aurea, que significant caritatem : quia tribus modis diligitur Deus et tribus de causis. Diligitur etiam dulciter, sapienter, fortiter. Dulciter ex toto corde, sapienter ex toto anima, fortiter ex tota virtute. Dulciter diligebat Petrus, cum dicebat : Absit a te, Domine, non erit tibi hoc ; Mt. 16.d. Sed non sapienter, quia salutem, totius humani generis impedire volebat. Unde statim dictum est ei : Vade post me Sathana, scandalum mihi es : quia non sapis ea, que Dei sunt, sed que sunt hominum. Sapienter etiam diligebat Petrus, cum diceret : Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo, Mt. 26.d. Sed non fortiter, quia postea ad vocem ancille unius negavit eum. Fortiter dilexit Petrus, cum diceret : Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob : Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Iesum, quem vos, quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti : vos autem iustum et sanctum negastis et petistis virum homicidam donari vobis : auctorem vero vite interfecistis, Act. 3.c. Et iterum 4.d. Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire, quam Deum, iudicate : Non enim possumus que vidimus et audivimus non loqui. Dulciter etiam diligebat Propheta, cum diceret : Quam magna multitudo dulcedinis tue, Domine, quam abscondistis timentibus te ! timore, scilicet qui profecto est amoris, ut dicit Augustinus Sapienter docebat diligere, cum diceret : Psallite sapienter. Fortiter, cum dicebat ; Diligam te, Domine, fortitudo mea. Ecce tres modi diligendi Deum, quos debet habere quilibet fidelis. Propter quod dictum est Petro ter : Simon Ioannis diligis me, Io. 20.d. Tribus etiam de causis diligitur Deus, scilicet propter temporalia, que tribuit : propter spiritualia, que infundit : propter celestia, que promittit. Unde Ier. 5.f. Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo et plenitudinem annue messis. Item 1Cor. 2.c. Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, que preparavit Deus his, qui diligunt illum. Et est sumptum de Is. 64.a. Secundum aliam editionem. Et cum hoc lilium ita sit ordinatum, tamen sentit spinas tentationum, aliquando sub se, aliquando circa se, aliquando iuxta se, aliquando intra se, aliquando supra se. Spine sub se sunt divitie temporales, que verbum Dei suffocant. Unde Mt. 13.a. Alia ceciderunt inter spinas et creverunt spine et suffocaverunt ea. Spine circa se sunt falsi fratres et perversi, qui pacem turbant. De his Naum. 1.c. Sicut spine, inquit, se invicem complectuntur ; sic convivium eorum pariter potantium : consumentur sicut stipula ariditate plena. Spine iuxta se sunt carnales voluptates. De quibus Gn. 3.c. Maledicta terra in opere tuo, in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vite tue : spinas et tribulos germinabit tibi. Spine intra se sunt male cogitationes et prava desideria. De quibus Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti et ecce totum repleverant urtice, operuerant superficiem eius spine. Spine supra se sunt Demones, sive Demonum suggestiones : De quibus Is. 7.d. Vepres et spine erant in universa terra et omnes montes in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium. Iste spine aliquando pungunt lilium in radice, dum scilicet de fide tentant, aliquando in stipite, dum spem frangere conantur ; aliquando in flore, dum castitatem violare machinantur, aliquando in granis, dum caritati insidiantur, inter fratres {3. 114ra} dissensiones excitando : aliquando in clava, dum timorem eliminare nituntur, Deum misericordem asserendo, longam vitam promittendo, peccata attenuando. Hec enim sunt tres lancee, quas Ioab id est Diabolus fixit in corde Absalon 2Rg. 18.c. Item notandum quod in tribus locis invenitur lilium, scilicet in convalli, in spineto, in agro. In convalli, ut sup. eod. 1. Ego flos campi et lilium convallium. In spineto, ut hic : Ut lilium inter spinas. In agro Mt. 6.d. Considerate lilia agri quomodo crescunt. Ecce triplex castitas, virginalis, vidualis et coniugalis. Item notandum quod lilium est amari saporis, sed suavis odoris : quia castitas amara est in vita, sed suavis est in fama. Item quoniam Sponsa Sponsum ad mollis lecti suavitatem invitaverat, quasi Sponsus eam potius in lectulo amplexari, quam in medio tribulationum videre gauderet ; ideo subdit Sponsus. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Non dicit, sicut lilium inter lilia, sic amica mea inter filias : sed sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Quod est contra quosdam, qui cohabitationem peccatorum abominantur, similes Scribis et Phariseis, qui super hoc arguebant Dominum, quia peccatores recipiebat. Unde Lc. 14.a. Erant appropinquantes ei publicani et peccatores, ut audirent illum et murmurabant Scribe et Pharisei dicentes, quia hic peccatores recipit et manducat cum illis. Inter bonos enim bene vivere bonum est. Sed inter malos bene vivere et innocentiam retinere, perfectum est. Perfectius autem inter eos, qui pacem odiunt, pacificum esse. Unde laudat se. Ps. 119. Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus. Est etiam hoc contra illos, qui infirmos aspernantur : quia spinas concupiscentiarum sentiunt, se autem sanctos reputant, quia nullis carnis punctionibus stimulantur. Sed audiat hoc abominatrix infirmorum anima, se non esse amicam Sponsi, fuerit, nisi ut lilium inter spinas. Ideo enim, ne minus amari in medio spinarum, quam in molli lectulo se timeret Sponsa, contubernio spinarum coniunxit nomen amice. Et ne nimis decoram se crederet ex spinarum punctionibus, ideo nominat illam lilium inter spinas, quasi dicat : nec amoris gratia, nec odoris fragrantia, nec decoris vernantia, minuitur in Sponsa vicinitate, aut punctione spinarum, sed potius augmentatur. Item non dicit : sicut lilium inter spinas, sic dilecta mea inter filias, sed amica mea, quasi dicat : aperte per hec, anima, que spinas tentationum et tribulationum sollicitudines propter me sustinet, amicam meam se comprobat evidenter. Et ut amor Sponse notatur hic erga Sponsum ; sic notatur etiam amor Sponsi erga Sponsam. Qui enim lilium inter spinas colligere vult, aculeos spinarum necessario patitur. Quod liquidum est in ipso Sponso. Nam istud lilium de medio spinarum id est de medio reproborum colligens aculeos spinarum passus est : dum Electos colligeret predicando per se et per suos, persecutorum morsiones sustinuit. Unde Eccles. 10.b. Qui dissipat sepem id est Synagogam peccatorum, mordebit eum coluber. Fecit autem Dominus sicut canis venaticus, qui feram insequens, caput inter spinarum aculeos immittit, non timens exulcerationem, ut feram capiat. Nonne sic fecit Dominus, Ecclesiam quasi feram inter spinas id est inter reprobos latitantem, extrahit, sed punctiones spinarum usque ad sanguinis effusionem sustinuit, in cuius signum coronam spineam portavit in capite super crucem, propter quod dictum est de his spinis. 2Rg. 23.a. Prevaricatores, quasi spine, evellentur universi, qui non tolluntur manibus, sed si quis eas tangere voluerit, armabitur ferro et ligno lanceato id est patientia invincibili et longanimitate inflexibili. Notatur etiam in hoc verbo Sponse compassio erga infirmos. Lilium enim inter spinas facile penetrabile et vulnerabile est ; Sic Ecclesia et Ecclesie membra inter infirmos fratres, penetrabilia debent esse per compassionem. Que est enim illa vox Apost. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur et ego non infirmor, nisi vox lilii inter spinas ? Item notatur in hoc verbo ordinabilitas et sociabilitas et humilitas Sponse. Non enim dicitur : sicut lilium inter spinas, sic amica mea supra filias, sed inter spinas et inter filias, in quo notatur ordinabilitas et sociabilitas : Item non dicit. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filios, sed inter filias, ecce humilitas. Hec enim tria Sponse sunt necessaria ad hoc, ut amica vocetur. Ordinabilitas, quoad se : sociabilitas, quoad proximum, humilitas quoad Deum. Sequitur.
marg.| {a} Sicut malus inter ligna silvarum ; sic Dilectus meus inter filios] Vox est Sponse ad adolescentulas suas, que laudata a Sponso et exemplo eius ad patientiam admonita, reciproca laude eum attollit et se passuram promittit. Malus enim {3. 114rb} visu, odore et gustu, omnia ligna silvestria antecedit. Sic Christus precedit omnes Sanctos, qui dicuntur filii gratia, non natura, sicut ipse. Et hoc est : Sicut malus inter ligna silvarum etc. quasi dicat : . Sponsa : Sponsus me dixit lilium inter spinas et ego dico eum malum inter ligna silvarum id est bonum inter malos et sanctissimum inter sanctos. Et hoc est quod dicitur Ps. 13. et 38. Omnes declinaverunt simul, inutiles facti sunt etc. Hoc est : Omnes sunt ligna silvarum id est infructuosi et spinosi, preter Sponsum, qui est aspectu desiderabilis, quia ipse est, in quem desiderant Angeli prospicere, 1Pt. 1.c. Odore delectabilis. Ipse est enim de quo scriptum est : Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Gn. 27.d. Gustu suavis. Ipse est enim panis ille suavissimus, de quo scriptum est : Paratum de celo panem prestitisti eis, sine labore, omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem. Flos mali quidam candidus est, quidam roseus : Sic Sponsus candidus fuit nascendo de Virgine, purpureus patiendo in cruce, roseus resurgendo. Et ideo recte comparatur malo. Item tres fuerunt arbores in Paradiso. Prima scientie boni et mali, qua hominis obedientia probaretur, in qua et lapsus est in culpam. Secunda, qua homo aleretur, cuius a Paradiso eiectus perdidit alimoniam. Tertia arbor vite, qua vita hominis servaretur, qua privatus perdidit incorruptionis gloriam. Ideo ut hoc triplex damnum homini restitueretur per Christum et restitui ostendatur, signanter malo comparatur. Malus enim in hieme est rugosa, frigoris asperitate : in vere et estate speciosa, florum amenitate : in autumno fructuosa, pomorum ubertate. Hec tria Sponsus habuit. Rugositatem in passione ; speciositatem in resurrectione, fructuositatem in predicatione. Per passionem restituit damnum amisse obedientie, per resurrectionem, damnum amisse glorie, per predicationem, damnum perdite alimonie. Item notandum quod Sponsa Sponsum, non amicum, sed Dilectum nominat, declinans presumptionem, qua amari se innueret, si amicum illum diceret : Dilectum igitur illum melius nominat, ut ad gratam reamationis vicissitudinem illum invitet, quanquam Sponsa, nec ipsum diligere possit, nisi prius diligatur ab eo, sicut 1Io. 4.b. Dicitur. In hoc est caritas Dei, non quasi nos dilexerimus eum, sed quoniam ipse prior dilexit nos. Et notandum quod sunt filii reprobi, sunt filii probi, sunt filii probati. Primi sunt mali ad mortem presciti, filii scelerati. De quibus Is. 1.a. Ve genti peccatrici, populo gravi iniquitate, filiis sceleratis. Secundi sunt boni predestinati ad vitam, virtutibus sublimati. De quibus Ps. 81. Ego dixi Dii estis et filii excelsi omnes. Tertii sunt Angeli iam boni et beati. De quibus Iob. 1.b. Cum assisterent filii Dei coram Domino, affuit inter eos et Sathan. Item in eod. 38.a. Quis dimisit lapidem angularem eius, cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei id est Angeli ? Inter primos est Dilectus, quasi malus inter ligna hortorum. Inter secundos quasi amygdalus inter ligna hortorum. Inter tertios, quasi lignum vite inter arbores Paradisi. Primi sunt ligna silve, que querentia Regem suis conformem moribus, reprobata sunt ab oliva, ficu et vite et elegerunt rhamnum id est Diabolum, Idc. 9.b. Que dixit eis : Si vere me Regem vobis constituitis, venite et sub umbra mea requiescite. De secundis dicitur Ez. 47.b. Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte torrentis. Torrens iste est eterna beatitudo. De quo Ps. 35. De torrente voluptatis tue potabis eos.
marg.| In ripa ulteriori sunt Angeli iam beati. In parte interiori sunt homines beatificandi.
marg.| Quibus dicit Sponsus : Transite ad me omnes, qui concupiscitis me, Eccl. 24.c. Et ut transire possint, ipsemet navem adduxit, qua securi transirent id est crucem. De qua Sap. 14.a. Exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Et vide, quam significanter hec dicantur. Malus enim inter arbores sublimes est exigua, inter lenes scabrosa, inter planas spinosa : Sic Christus inter superbos fuit humillimus. Unde Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Inter delicatos plenus doloribus. Unde Is. 35.a. Desideravimus eum despectum et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem. Inter hypocritas seipsos iustificantes, peccator reputatus. Unde Io. 9.e. Nos scimus, quia hic homo peccator est. Ecce malus inter ligna silvarum. Videamus quomodo amygdalus inter ligna hortorum sit. Amygdalus pre ceteris arboribus florescit, oleo pinguescit, per fructum eius infirmus convalescit. Sic Christus pre ceteris sanctis floruit puritate, pre ceteris caritate, pre ceteris per seipsum fruimur sanitate. Ipse enim est ille Medicus, de quo dicitur Eccl. 38.a. Honora Medicum propter necessitatem, etenim illum creavit Altissimus et iterum {3. 114va} infra Unguentarius faciet pigmenta suavitatis et unctiones conficiet sanitatis. De his tribus dicitur Eccl. ultimo b. Florebit amygdalus, ecce primum : impinguabitur locusta, ecce secundum : dissipabitur Caparis, ecce tertium. Et sequitur in eadem auctoritate. Quoniam ibit homo in domum eternitatis sue, ubi est Dilectus, quasi lignum vite inter ligna Paradisi id est sanctos Angelos. Attendendum autem subtilius est predictum verbum. Silvarum enim ligna unius tantum nature sunt, quia tota de terra oriuntur, sine alterius arboris insitione. Malus vero quasi duplicis nature est. Nam truncum habet a terra productum, surculum aliunde accipit venientem, que coniuncta per insitionem, unam arborem faciunt tantum. Sic omnes homines preter Christum unius nature tantum sunt, scilicet humane ; Christus vero duplicis, humane scilicet et divine. Humanitati enim quasi trunco, Divinitas quasi surculus desuper veniens, in unitate persone inserta est et unita. Et hoc innuit Sponsa, cum dixit : Sicut inter ligna silvarum etc. Hanc insitionem figuravit ignis, quem vidit Moyses in rubo lucentem, sed rubum non comburentem, Ex. 3.a. Hoc idem prophetavit Balaam, ubi dixit : Orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israel. Nm. 24.c. Is. 11.a. Egredietur virga de radice Iesse. Hoc vidit Ier. 31.d. Cum dixit Novum faciet Dominus super terram, femina circumdabit virum. Hoc non latuit Ez. 1.a. Cum dixit. Vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab Aquilone et nubes magna et ignis involvens et splendor in circuitu eius et de medio eius quasi species electri. Hoc impletum scivit Io. 1.b. Cum dixit. Et verbum caro factum est. Quid enim est, verbum caro factum est, quam verbum carni insitum est, ut surculus trunco ? Quod videns Iac. 1.c. Dixit. In mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras. Habet autem malus ista, umbram amenissimam, sub qua respirare et quiescere desideravit Sponsa, cum se Sole persecutionum fuscatam conspiciens exclamavit. Decoloravit me Sol. Habet etiam umbra fructum amenissimum et dulcissimum, cuius refectionem desiderans Sponsa, ait. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie ? Sic rogavit et exaudita est. Unde gaudens et letabunda subiungit.
marg.| {a} Sub umbra illius, quam ] etc. Umbra Sponsi dicitur lex litteraliter intellecta, ut dicitur Col. 2.d. Nemo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomenie, aut Sabbatorum, que sunt umbra futurorum ; in verbo vero sedendi designatur imperfecta erectio et longa exspectatio Patrum. Et est sensus.
marg.| {a} Sub umbra illius] id est sub, onere figurarum legis.
marg.| {b} Quam desideraveram] in Patriarchis et Prophetis, quorum unus dicebat. Mitte, Domine, quem missurus es. Ex. 4.d. Et alius. Videbo eum, sed non modo : intuebor eum, sed non prope. Nm. 24.c. Et alius. Utinam dirumperes celos et descenderes. Is. 64.a.
marg.| {c} Sed] diu exspectans et non plene quiescens.
marg.| {d} Et fructus eius] id est legis intelligentia, vel beatitudo eterna, que legi promittitur ; vel ipsa precepta legis, quorum observantia promeretur fruitionem Dei.
marg.| {e} Dulcis gutturi meo] id est cordi meo quod intellectu veritatem legis percipit et affectu pregustat suavitatem. Vel per umbram protectio et refrigerium Sponsi et future suavitatis quidem permodica degustatio et umbratilis, comparatione future veritatis ; in verbo vero sedendi intelligitur docendi auctoritas et regni dignitas et iudiciaria potestas, que omnia collata sunt Ecclesie a Sponso suo. Unde sensus est. Sub umbra illius, quam desideraveram, sedi id est sub protectione secura, sub refrigerio quieta, sub odore umbraculi letabunda. Sedi, auctoritate docendi predita, regni dignitate sublimata, iudiciaria potestate honorata. Quod autem Ecclesia habeat docendi auctoritatem, nullum latet, quia dictum est Apost. Mt. ultimo d. Ite, docete omnes gentes, item regia dignitas cunctis patet. Unde Ps. 44. Astitit Regina a dextris tuis. Et alibi, intende, prospere procede et regna.
marg.| De iudiciaria potestate nemo dubitat, qui novit forum penitentiale et iudiciale. De hac umbra dicitur in Ps. 16. Sub umbra alarum tuarum protege me. Item Ps. 56. In umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Propter hoc ipse Sponsus dicitur protector potentie firmamentum virtutis, tegimen ardoris, umbraculum meridiani. Eccl. 34.c. Umbraculum {3. 114vb} meri diani factus est Sponsus proprie in incarnatione : Iuxta illud Lc. 1.d. Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Tegimen ardoris fuit in passione, ubi ardorem iracundie Dei Patris pro Sponsa sustinuit. Firmamentum virtutis fuit in missione Spiritus Sancti. Iuxta illud Lc. ultimo g. Sedete in civitate etc. Quod autem dicit [sedi
marg.| et non sedebo, refertur ad certitudinem prophetalem, qua futura, sicut preterita narrantur.
marg.| {d} Et fructus] id est corporis et sanguinis eius perceptio, qua reficior et sustentor in via peregrinationis mee.
marg.| {e} Dulcis gutturi meo] id est intime affectioni. Aliquando autem guttur Ecclesie dicitur cetus Doctorum et Predicatorum, per quos vitalis spiritus et vox sancte eruditionis exit ad alios. Et secundum hoc fructus Sponsi triplex est. Primus est tota multitudo Electorum. De quo dicitur Io. 12.d. Nisi granum frumenti mortuum fuerit, ipsum solum manet ; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Quod autem multum suavitatis habeat fructus iste, testatur ipsemet Sponsus. Prv. 8.d. Delitie mee sunt esse cum filiis hominum. Hinc fructum esurit ipse adhuc. Unde in iudicio ipse dicturus est quibusdam, qui hunc fructum deberent ei colligere et preparare : Esurivi et non dedistis mihi manducare. Mt. 25.d. Ergo non pertinet ad guttur Ecclesie, qui hunc fructum non esurit. Secundus fructus est bona operatio. De quo dicitur in Ps. 1. Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo. Et hunc fructum debet esurire, quia ad guttur Ecclesie pertinere se dicit. Monstrum enim est, ut dicit Bernardus lingua magniloqua et manus otiosa. Tertius fructus est ipse Sponsus. Gn. 15.a. Ego merces tua. Unde Ps. 126. Filii merces fructus ventris. Quem qui plus comedit, plus esurit. Eccl. 24.c. Qui edunt me, adhuc esurient. Iste fructus dulcis est in ore predicantibus, dulcior in palato cordis meditantibus, dulcissimus in gutture gustantibus. Item est alius quadruplex fructus valde necessarius. Primus est penitentie, secundus iustitie, tertius contemplationis, quartus predicationis. De primo dicitur Mt. 3.b. Facite dignos fructus penitentie. De secundo Iac. 3.d. Fructus iustitie in pace seminatur facientibus pacem. De tertio dicitur Io. 15.a. Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum. De quarto dicitur Io. 15.c. Non vos me elegistis ; sed ego elegi vos et posui vos, ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat. Item notandum quod triplex est estus et triplex umbra protegens. Est enim estus Solis, estus ignis, estus vitiati pulmonis. Estus a Sole veniens, est ira Dei, qua peccatori irascitur. Unde Ps. 88. Exardescet sicut ignis ira tua et Ps. 120. Per diem Sol non uret te. Estus ab igne veniens, est ardor luxurie, quo carnale desiderium accenditur. Unde Rm. 1.d. Exarserunt in desideriis suis in invicem ; masculi in masculos turpitudinem operantes. Item Iob. 31.b. Ignis est usque ad consummationem devorans et omnia eradicans genimina. Estus a pulmone veniens, est propria malitia, qua cor ad nocendum accenditur. Unde Ier. 1.c. Ollam succensam ego video et facies eius a facie Aquilonis. Olla succensa cor succensum malitia, Aquilo Diabolus, flatu male suggestionis accendens cordis malitiam, quia halitus eius prunas ardere facit. Iob. 41.b. Contra primum estum umbra divine misericordie, quia ira Dei temperatur. Unde Hab. 3.a. Cum iratus fueris, misericordie recordaberis. Et de hac umbra dicitur Is. 49.a. Sub umbra manus sue protexit me. Contra secundum estum est umbra passionis Dominice, cuius imitatione, vel etiam recordatione concupiscentia refrenatur. Unde 1Pt. 4.a. Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini, quasi dicat : cogitationes Dominice passionis erunt vobis arma protegentia contra estum concupiscentie. Contra tertium estum est umbra Sapientie, qua malitia vincitur. Unde Sap. 8.a. Sapientiam non vincit malitia. Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. Ecce in hac triplici umbra perfecta refrigeratio designatur, quam sequitur pausatio, sive quies a tumultu inquietudinum que notatur in verbo sedendi. Sessionem autem sequitur refectio spiritualium gaudiorum, que notatur in fructu. In figura horum trium contulit Dominus tria filiis Israel in deserto. Propter primum, nubem ad refrigerandum, propter secundum festivitates ad quiescendum, propter tertium, manna ad reficiendum. Sedere autem debemus ad quinque. Primo ut nosipsos iudicemus. Unde Dn. 7.c. Iudicium sedit, libri aperti sunt. E contrario quidam sedent, ut alios iudicent. De quibus Ps. 68. Adversum me loquebantur, qui sedebant in porta.
marg.| Item sedere debemus, ut nosipsos humiliemus. Unde Psalmus 120. Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Et Is. 47.a. Descende {3. 115ra} Sede in pulvere, virgo filia Babylonis. Propter quod Dominus sedit super asinam : Mt. 21.a. E contrario sedent multi super mulam fatuitatis cum Absalon, cuius capillos id est cogitationes, abstulit ventus elationis et sic periit 2Rg. 18.b. Item sedere debemus, ut infirmitatem nostram revelemus. Unde Apostolis dolore Dominice passionis fatigatis dictum est. Sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Lc. ultimo g. propter quod et Dominus sedit iuxta fontem fatigatus ex itinere. Io. 4.a. E contrario sedent multi, ut voluntatem suam perficiant. Unde Ex. 32.b. Sedit populus comedere et bibere et surrexerunt ludere. Item sedere debemus, ut alios doceamus. Unde Iob. 29.d. Cum sederem quasi Rex circumstante me exercitu, eram tamen merentium consolator ; Propter quod et Dominus sedens in monte docebat Discipulos suos, dicens ; Beati pauperes spiritu etc. Mt. 5.a. E contrario quidam sedent, ut honorentur. Mt. 23.a. Super cathedram Moysi sederunt Scribe et Pharisei. Item sedere debemus, ut regnemus. Unde Mt. 19.d. Amen dico vobis quod vos qui secuti estis me etc. sedebitis et vos super sedes duodecim etc. Tunc non continget amplius cadere, sicut ille cecidit, qui dicebat : Exaltabo solium meum : sedebo in monte Testamenti. Is. 14.d. sequitur.
marg.| {a} Introduxit me Rex in cellam vinariam ] etc. Vox est Ecclesie primitive de Iudeis, que refecta dulci fructu Sponsi, letabunda loquens adolescentulis suis, ait se in cellam vinariam introductam, ibique vino spiritualis letitie copiose potatam.
marg.| Et rectus est ordo, quia post fructum sequitur vinum. Potest autem intelligi velut cella aquaria, lex iuxta exteriorem intelligentiam ; cella vero vinaria, iuxta interiorem intellectum ; in quam intrantes et copiose bibentes, inebriantur et instar ebriorum exuunt se temporalibus ; inde nudi exeuntes ad opera active ; vel ibi nudi remanentes in delitiis contemplative et rapti extra se et supra se, nuditatis opprobria vilipendunt : quia non sensu proprio reguntur ; sed virtute vini aguntur. Cella ista aquaria neminem inebriat ; sed in nuptiis Christi et Ecclesie facta est vinaria, quando aqua conversa est in vinum, sicut dicitur Io. 2.b. Primitiva igitur Ecclesia de Iudeis, que solam aquam bibere consueverat, videns se ad internam suavitatem spiritualis intelligentie introductam a Sponso.
marg.| Recte ait Introduxit me Rex in cellam vinariam] In qua vino quadruplici me potavit. Primo sensu historico, secundo tropologico, tertio allegorico, quarto anagogico. Quod autem non alia de causa, nisi ad bibendum et inebriandum introducta fuerit Sponsa in cellam vinariam, ostendit ipsa, ubi temporalibus omnibus velut ebriam se nudavit, sicut legitur Act. 4.g. Quotquot possessores domorum, aut agrorum erant vendentes, afferebant pretia eorum, que vendebant et ponebant ante pedes Apostolorum. In hac cella duo sunt excessus contemplationis. Unus in intellectu, in lumine cognitionis ; alter in affectu, in fervore devotionis. Qui his duobus potibus inebriatur, in cella vinaria fuisse probatur.
marg.| vel introduxit me Rex in cellam vinariam] id est in cogitationem supernorum gaudiorum, in quam aliquis per servum, aliquis per amicum, aliquis per Regem ipsum introducitur.
marg.| Per servum introducitur, qui timore pene ad cogitanda celestia se convertit. Per amicum, qui desiderio premii hoc facit. Per ipsum Regem, qui solo amore Sponsi celestia meditatur. Innuens ergo Sponsa se non timore supplicii, ut servam : non amore premii, ut mercenariam ; sed sola caritate Patris, ut filiam introductam, ait.
marg.| {a} Introduxit me Rex] ipse, non amicus.
marg.| {b} In cellam] non aquariam, que est cogitatio temporalium.
marg.| {c} Vinariam] que est meditatio spiritualium. Vel per cellam vinariam, Ecclesia, de Gentibus accipitur, ut dicit Glossa Que vinaria dicitur, quia aliis vinum verbi Dei et dona Spiritus Sancti exemplo et predicatione propinat et eos amore Sponsi ebrios facit. Et est sensus [introduxit me Rex in cellam vinariam id est me gentili Ecclesie in unitate fidei percepta gratia Baptismatis sociavit. Et loquitur Sponsa in persona illorum, qui exemplo et predicatione gentilis Ecclesie conversi sunt ad fidem Christi. Vel pro Iudeis, qui in fine seculi convertentur ad Christum : hoc dicit. Et ponit preteritum, pro futuro certitudine prophetali. Vel per cellam vinariam intelligitur universalis Ecclesia, vino id est {3. 115rb}   grat ia Spiritus Sanctus plena, in cuius unitatem Ecclesia primitiva de Iudeis, que hic loquitur et etiam Ecclesia de Gentibus introducta spiritualem gratiam accepit, que per vinum designantur. Est sensus. [Introduxit me Rex in cellam vinariam id est   gratiam spiritualem mihi contulit et sue per hoc Ecclesie me sociavit. vel   cella vinaria est celestis regni affluentia, in quam introductam se dicit Sponsa spe, non re : promissione, non solutione. vel   cella vinaria est spiritualium bonorum copia, que ideo vina dicuntur ; quia reficiunt, inebriant, iucundant. Quibus inebriatus Ioseph pallium reliquit Egyptiace mulier : Gn. 39.c. id est   temporalia mundo. Est sensus. Introduxit me Rex in cellam vinariam] id est bonorum spiritualium affluentiam mihi contulit, quibus inebriata sum. Potest etiam intelligi cella vinaria, contemplationis gratia, que velut cella vinaria multa et varia genera spiritualium poculorum continet, quibus iucundat et inebriat potatores. Unum poculum est puritas mentis, secundum, pax, sive quies mentis, tertium securitas mentis, quartum iucunditas, sive gaudium in Spiritu Sancto. Est ergo sensus : [Introduxit me Rex in cellam vinariam id est gratiam contemplationis mihi contulit, cuius populus multipliciter me inebriavit. Item cella vinaria potest intelligi claustralis conversatio ; Que multa vina continet. Vinum compunctionis in lugentibus peccata : vinum devotionis, in recolentibus Dei beneficia : vinum exultationis, in spe gaudentibus : vinum aromaticum, in suaviter contemplantibus : vinum floratum in novitiis : vinum ferratum, in tribulatis ; vinum rosatum, in perfectis, qui iam dissolvi cupiunt et esse cum Christo. Vel cella vinaria potest intelligi celestis Sapientia, que multas cellas, sive vasa vinaria habet. Quarum prima est cogitativa, secunda meditativa, tertia contemplativa, quarta prophetativa, quinta raptiva, a qua raptus, sive extasis dicuntur, sexta aspectiva, manifeste, scilicet visionis : et hec erit in patria.
marg.| Prima est de creaturis, in quantum signa sunt et vie ducentes ad cognitionem prime veritatis : quia invisibilia Dei per ea, que facta sunt, intellecta conspiciuntur a creatura mundi. Rm. 1.c.
marg.| Secunda est similiter de creaturis, inquantum vie sunt ad nostram cognitionem et eruditionem salutarem, videlicet cum in ipsis rebus legimus, quid nobis sit faciendum. Verbi causa. In Sole et Luna et aqua et terra et etiam in cauda cuiuslibet animalis. Iob. 12.b. Interroga iumenta et docebunt te : et volatilia celi et indicabunt tibi : loquere terre et respondebit tibi.
marg.| Tertia est de creatione mundi et de toto regno celorum, regno mundi id est universitate inferiori et gubernatione utriusque. Et de hac cella potamus, cum Dei Sapientiam et potentiam et benignitatem per utriusque regni gubernationem intelligimus. A magnitudine enim speciei et creature cognoscibiliter poterit Creator eorum videri. Sap. 13.b.
marg.| Quarta est celestis, ac divini consilii revelatio, sive illuminatio, de qua viri sancti inebriantur, aut propter seipsos, ut revelatione divinorum consiliorum se esse amicos et familiares Dei cognoscant, aut propter proximos, ut eis, quid agendum sit, annuntient. Et de hoc dicitur Sap. 7.d. Sapientia omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert et amicos Dei et Prophetas constituit.
marg.| Quinta est in secretorum Dei et ineffabilium raptus, sive excessus, qui revera proprie dicitur introductio in cellam vinariam, ubi tanta inebriatio sit, ut sopor morti simillimus irruat : Ibi enim omnium mundanorum etiam proprii corporis fit oblivio.
marg.| Et de hac cella potatus fuerat Paulus : cum diceret : Scio hominem in Christo ante annos 14. sive in corpore, sive extra corpus, nescio : Deus scit etc. quoniam raptus est in Paradisum : et audivit arcana verba, que non licet homini loqui, 2Cor. 12. Sexta est aperta Dei visio et totius celestis curie, que est visio speciei, que succedet fidei. De qua dicitur 1Cor. 13.d.
marg.| Videmus nunc per speculum in enigmate : tunc autem facie ad faciem. In hanc cellam sextariam se gratulatur inductam Sponsa, non quod tota in quamlibet partem introierit ; sed quod non sit aliqua pars huius celle, in quam aliqua pars Ecclesie non fuerit introducta. Beatus Bernardus.   duas cellas distinguit. Unam aquariam, que est timor, in qua fuit Sponsa toto tempore legis, quia serviebat timore. Aliam vinariam, que est amor, in quam introductam se gloriatur Sponsa, intuens in spiritu aquam vinum factum in nuptiis Christi et Ecclesie id est   timore versum in amorem. ] Unde Dominus dicit Apostolis : Iam non dicam vos servos, sed amicos ; quia servus nescit quod faciat Dominus eius. Vos autem dixi amicos, quia omnia, quecumque audivi a Patre meo, nota fecit vobis. Io. 15.b. Sequitur.
marg.| {3. 115va} {a} Ordinavit in me caritatem] Quod de Sponsi vel Sponse caritate potest intelligi, secundum diversas Glossa De Sponsi caritate sic intelligitur :   Ordinavit in me caritatem] id est ordinata caritate membra mea id est omnes Electos sibi copulavit, eminentiora maiori affectu et minora minori complectens id est maioribus maiorem, minoribus minorem conferens gratiam. Vel sic :   Ordinavit in me caritatem] sua  m id est erga me, ut mihi prius suam exhiberet et postea meam exigeret. Sicut legitur 1Io. 4.b. Non quasi nos dilexerimus Deum ; sed quoniam ipse prior dilexit nos. De caritate Sponse sic exponitur.
marg.| {a} Ordinavit in me caritatem] id est ostendit mihi qualiter Deus, qualiter proximus sit diligendus id est quo ordine et quomodo. Ordinem ponit Augustinus in libro de doctrina Christiana.
marg.| Primo, diligendum est quod supra nos est id est Deus.
marg.| Secundo quod nos sumus id est anima nostra.
marg.| Tertio quod iuxta nos est id est proximus, homo, scilicet et Angelus.
marg.| Quarto quod infra nos est id est corpus nostrum. Alium ordinem ponit hic Glossa Primo, inquit, diligendus est Deus ; secundo, parentes ; deinde filii ; post domestici, qui et si boni sunt, malis filiis preponendi sunt ; tandem inimici. Et huic ordini videtur contradicere Augustinus ubi dicit : Omnes homines equaliter diligendi sunt : et pari voluntate vita eterna omnibus est optanda.
marg.| Modum diligendi, tam Deum, quam proximum, determinat ipse Dominus Mt. 22.d. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua et ex tota virtute tua id est dupliciter, sapienter, fortiter : Vel toto corde, ut omnes cogitationes nostre retorqueantur in ipsum : tota anima, ut omne desiderium sit in ipsum, vel propter ipsum ; tota virtute, ut omnia opera fiant propter ipsum. Et proximum tuum sicut teipsum id est ad id quod teipsum ; vel eodem modo, quo teipsum id est minus Deo ; et plus, quam corpus.
marg.| Vel sic : Ordinavit in me caritatem] id est in toto cetu virtutum eam quasi Reginam et Imperatricem constituit. Caritas enim omnis operationis meritorie Princeps est et Imperatrix et etiam forma. Cetere enim virtutes per solam caritatem meritum habent et gratiam apud Deum. Vel   Ordinavit in me caritatem] id est finem omnium preceptorum eam constituit, ut scilicet propter illam excitandam, vel conservandam, vel augendam, vel roborandam, omnia precepta sunt scripta. Unde 1Tim. 1.b. Finis precepti est caritas. Et Mt. 22.d. In his duobus preceptis tota lex pendet et Prophete. Et Rm. 13.c. Qui diligit proximum, legem implevit. Vel   Ordinavit in me caritatem] id est in medio trium virium id est in concupiscibili, velut lignum vite in medio Paradisi, illam plantavit. Vel   Ordinavit in me caritatem] id est ordinatam me fecit habere caritatem, ut in via esset igniculus et in patria caminus. Sicut legitur Is. 31.d. Vidit Dominus cuius igniculus est in Sion et caminus in Hierusalem. Vel   Ordinavit in me caritatem] ut   t imor sit primus quasi initium Sapientie et amor novissimus quasi consummatio eiusdem. Vel   Ordinavit in me caritatem] id est super omnes animi affectiones eam extulit. Vel   Ordinavit in me caritatem] quo  a d effectus, sive motus illius.
marg.| Ut primus motus eius sit zeli : Cuius duo sunt rami, scilicet desiderium glorie Sponsi ; et ira adversus eius contumeliam excandescens. Secundus motus sit benevolentie : Cuius tres sunt rami. Primus est, quo fratribus bona, que non habent, optamus. Secundus, quo bona, que habent fratres, amamus. Tertius, quo eorum profectibus congaudemus. Tertius motus sit pietatis : Cuius duo sunt rami. Primus ramus est, quo malis compatimur. Secundus, quo bona nostra eis communicamus. Quartus est terrena propter Deum contemnere. Sequitur.
marg.| {b} Fulcite me floribus, stipate me malis : quia amore langueo] Sponsa eius, quem desideraverat id est Sponsi umbra refrigerata, fructu cibata, calice potata, munere caritatis ordinata, ostendit quantum hec beneficia Sponsi mentem eius erexerint et ab amore terrenorum extraxerint. Ut autem ab hac perfectione non deficiat, convertens se ad socios Sponsi id est Prelatos, Doctores et Angelos, ait.
marg.| {b} Fulcite me floribus] id est exemplis bene incipientium me consolamini : et roborate, ne cadam.
marg.| {c} Stipate me malis] id est exemplis perfectorum munite, hec aliis ad imitandum proponendo.
marg.| {3. 115vb} {d} Quia amore] id est pre amore Sponsi.
marg.| {e} Langueo] id est defectum in amore temporalium sustineo. Quantum enim ad amorem Christi quis accedit, tantum amore temporalium languescit et deficit. Vel [amore langueo id est pro amore eius penas carnis sustineo. Quanto enim quis plus Sponsum amat, tanto plus carnem domat et in ipso spiritum roborat : Et quanto languidior fit homo exterior, tanto robustior fit interior. Unde 2Cor. 4.d. Licet is, qui foris est noster homo corrumpatur ; tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. Item nomine florum intelliguntur pia vota et sancta desideria fidelium : quibus Sponsa fulcitur, dum eorum orationibus, ne deficiat adiuvatur. Mala vero sunt exempla bonorum operum, quibus adversus insultationes maledicorum Sponsa munitur. Sicut dicitur 1Pt. 2.c. Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum in die visitationis : quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes etc. Est igitur sensus : O vos adolescentule, o vos amici Sponsi.
marg.| {b} Fulcite me floribus] id est iuvate orationibus.
marg.| {c} Stipate me malis] id est munite me bonis operibus. Vel aliter, ut sit vox Sponse ad omnes fideles, qui in ea sunt : quorum alii fulciunt Sponsam rosis, ut Martyres ; alii liliis, ut Virgines ; alii violis, ut Confessores et Claustrales ; alii malis id est operibus misericordie stipant, ut Doctores et Predicatores et boni activi in coniugio viventes.
marg.| Vel sic.
marg.| {b} Fulcite me floribus] id est initiis bonorum operum : Flores enim initia sunt fructuum.
marg.| {c} Stipate me malis] id est perfectis operibus munite, quasi dicat : incipite bona opera et perficite perseverando, ut in bonis operibus vestris recreando quiescam, que adhuc non valeo plene quiescere contemplando revelata facie vultum Sponsi. Dicitur etiam hoc contra vaniloquos Doctores et Predicatores. Contra etiam magniloquos Advocatos, qui omnes solis verborum foliis fulcire et stipare volunt Ecclesiam, quasi solis foliis stare possit. [Fulcite me
marg.| inquit [floribus
marg.| virtutum [stipate me malis
marg.| bonorum operum. O infructuosi et foliosi Doctores, sub vestris foliis ego corruo. O verbosi litigatores, ego diripior, ego depredor ; vestrum fulcimentum mihi ruina est. O Doctor, vestra stipatio mihi direptio est. O litigatores, solis virtutibus ego subsisto ; solis bonis operibus ego defendor. Igitur [Fulcite me floribus id est virtutibus, vel floridis sententiis. [Stipate me malis
marg.| bonorum operum, non foliis eorum. Dum enim Doctores recta, que docent, exemplis destruunt, non solum non fulciunt Ecclesiam ; sed diruunt. Ipsi enim sunt columne Ecclesie. Et ideo non est mirum, si ipsis cadentibus, cadit Ecclesia. Advocati quoque non solum Ecclesiam non stipant ; sed devorant et impugnant intolerabilium salariorum exactione : et dum pro aliis videntur stare, alios impugnant. Dicitur etiam hoc contra Prelatos, qui Ecclesiam umbra Egypti et baculo arundineo Pharaonis id est potentia et protectione seculari solummodo fulcire et stipare conantur. Clamant enim nobilibus, potentibus : indiget Ecclesia, ut eis fulciatur ne corruat : et protegatur per eos, ne temporalia sua amittat. Et hi, qui cum Ecclesiam temporaliter protegere videantur, maxime eam depauperant expensis intolerabilibus et debitis insolubilibus onerant et personis inutilibus aggravant. Ecclesia igitur sub onere sumptuum superfluorum depressa, sub pondere subditorum iniquorum gravata, ramositate nepotulorum inutilium et aliorum cognatorum repleta, iam non valens subsistere clamat : O Prelati.
marg.| {b} Fulcite me floribus, stipate me malis] id est viros fide florentes et opere fructificantes, fama redolentes et vita reficientes, in me instituite, qui me fulciant et defendant.
marg.| {d} Quia amore] id est desiderio talium   langueo] Gre  g orio pro hoc : Amore langueo : ponit. Vulnerata caritate ego sum.
marg.| Est autem triplex languor amoris in Sponsa.
marg.| Languet enim vilitate, timens, ne propter vilitatem peccatorum suorum Sponsus ab ea recesserit.
marg.| Languet anxietate, timens, ne propter virtutum inopiam Sponsus redire nolit.
marg.| Languet instabilitate, timens, ne fervor suus tepescat propter tedium. Et contra hunc triplicem languorem querit Sponsa triplex remedium. Contra primum florum amenitatem, dicens : Fulcite me floribus] Contra secundum fructuum ubertatem, dicens : [Stipate me malis
marg.| Contra tertium, levam Sponsi sub capite ad sustentationem et dexteram in amplexu ad delectationem. Unde subdit.
marg.| {3. 116ra} {a} Leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me] et signanter sequitur hoc. Viderat enim Sponsam Sponsus debilem et languentem et fulciri querentem ; et ideo levam capiti suo supposuit. Unde in gratiarum actionem erumpens ait.
marg.| {a} Leva eius sub capite meo] id est sub mente. Leva Sponsi, comminatio supplicii est : que ideo sub capite Sponse est, quia non iam timore, sed amore servit.
marg.| {b} Et dextera illius] id est permissio regni illius.
marg.| {c} Amplexabitur me] in futuro, quando dicetur mihi : Veni de Libano, Sponsa mea, veni de Libano : veni, coronaberis. Infra 4.b. Vel leva Sponsi, iustitia est, que per timorem fulcit Ecclesiam, ne corruat in peccatum. Dextera Sponsi est misericordia, que per spem amplexatur et consolatur Ecclesiam, ne desperet. Et de hoc amplexu dextere dicit Ps. 31. Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino, misericordia circumdabit.
marg.| Sed quia non undique ab omni adversitate protegit Sponsus Ecclesiam, modo non dicit et dextera illius amplexatur me, sed amplexabitur] quando fiet sermo, qui scriptus est : absorpta est mors in victoria, 1Cor. 15.g. Hec est gloria Sponse quod pulvinar habet iustitiam. Dicitur e contrario, adultera anima gaudet pulvillo vanitatis id est adulatione, fulciri a miseris adulatoribus. De quibus dicitur Ez. 13.c. Ve qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub capite universe carnis. Is. 9.c. Et erunt, qui beatificant populum istum seducentes et qui beatificantur precipitati. Item leva Sponsi, potestas secularis : dextera, potestas Ecclesiastica. Leva igitur Sponsi sub capite Sponse, est potestas secularis sub cetu Apostolico, sub Romana Ecclesia. Et de hoc gloriatur Ecclesia quod levam, qua comprimi et impugnari et trucidari solebat et consueverat, modo sub capite suo subiectum habeat.
marg.| Dextera vero amplexari se gaudet ; quia sola Ecclesiastica potestate vult protegi et defendi per ministros suos. Et hoc significatum est Mt. 26.e. ubi Dominus dixit Petro. Converte gladium tuum in locum suum. Item per levam significantur activa, per dexteram contemplativa. Illam habet Sponsa sub capite ; quia per eam sustentatur. Ista amplexatur ; quia contemplativa arctius astringit Sponsam Sponso. Item per Levam Sponsi significantur mali ; per dexteram Electi.
marg.| Illos habet Sponsa sub capite ; quia caput eius, ne in lutum deliciarum et divitiarum submergatur, multis tribulationibus et impugnationibus elevat quod etiam significatum est, Gn. 7.c. ubi dicitur : Multiplicate sunt aque et elevaverunt Arcam in sublime a terra. Dextera vero amplexatur Sponsam ; quia Electi tota caritate Ecclesiam amplexantur, ut potius velint interfici, quam ab ea separari. Item per levam, sicut dicunt Glossa significantur temporalia, que data sunt Ecclesie ad sustentationem et ideo sub capite habet levam. Per dexteram significantur eterna bona, que in futuro Sponsam undique circumdabunt. Unde gloriando dicit.
marg.| {a} Leva eius sub capite meo] id est consolatio temporalium sub mente per contemptum conculcante ea, sed tantum ad sustentationem habente.
marg.| {b} Et dextera illius] id est iucunditas eternorum.
marg.| {c} Amplexabitur me] in futuro. Et sumpta est hec expositio de Prv. 3.c. ubi dicitur : Longitudo dierum in dextera eius et in sinistra illius divitie et gloria. Notabile autem, est quod dicit :   Leva eius sub capite meo] nec addidit, est, vel fuit, ut per hoc innueret quod omni tempore temporalia debet habere Ecclesia tantum ad sustentationem, numquam ad delectationem.
marg.| Etiam defectus verbi significat quod ipsa temporalia in defectu continuo sunt et per hoc nec vere sunt. Item notandum quod leva Sponsi supposita est lapso, ut erigatur de stercore. Ps. 112. Suscitans de terra inopem et de stercore erigens pauperem. Item supponitur Iusto, ne deficiat in labore. Unde Hbr. 12.a. Recogitate eum, qui talem sustinuit adversus semetipsum a peccatoribus contradictionem, ut non fatigemini animis vestris deficientes. Item supponitur devoto, ut quiescat in supernorum cognitione. Unde Ps. 4. In pace in idipsum dormiam et requiescam. Et Ct.3.116rb} 5.a. Ego dormio et cor meum vigilat. Primus dicit : Cum cecidero, non collidar ; quia Dominus supponit manum suam, secundum hoc dicitur : [Leva
marg.| lesis valens. Secundus dicit : Emitte manum tuam de alto, eripe me et libera me de aquis multis et de manu filiorum alienorum, secundum de hoc dicitur leva] lavans natantes. Tertius. In umbra manus sue protexit me. Is. 49.a. secundum hoc dicitur [leva
marg.| quasi leta vacantibus. Dextera vero, que non supponitur, sed amplexatur, tria facit ; tangit, stringit et unit. Tangit, ut Sponsa Sponsum super omnia diligat. Stringit, ut inseparabiliter ei adhereat. Unit, ut in regno pariter cum ipso gaudeat. Propter primum dicit : Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum S. qui datus est nobis Rm. 5.a. Propter secundum dicit. Ps. 62.
marg.| Adhesit anima mea post te : me suscepit dextera tua. Propter tertium dicit 1Cor. 15.d. Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc et ipse filius subiectus erit illi qui subiecit sibi omnia ; ut sit Deus omnia in omnibus. Sponsa itaque sic suspensa inter levam et dexteram Sponsi, merito dicit Leva eius sub capite meo ] etc. {d}   Adiuro vos, filie Hierusalem per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit] Hucusque vox Sponse beneficia Sponsi recolentis, ut sic minores ad amorem Sponsi alliceret. Quantum vero Sponsus miseratus sit languorem Sponse, quantumque eam habere amplexibus suis gaudeat, his verbis insinuat dum omnem tumultum, omnem turbationem, omne quod impedire possit eius quietem, sub adiuratione interdicit, Somnus Sponse accipitur hic quies contemplationis, ubi non solum quiescit Sponsa a turbine et tumultibus active ; sed etiam multiplicibus deliciis reficitur. Ibi enim Dei visionibus illustratur oculus et amplexibus eius fruitur, ex quibus permixtione sanctissima fecundatur. Filie Hierusalem, dicuntur Ecclesie, vel plebes in fide generate, quarum pericula sollicitudines Prelatorum et Doctorum Ecclesiarum vigilantium requirunt. Capree et cervi camporum sunt Doctores et Prelati Ecclesiarum, in quibus Sponsa contemplando quiescit et dormit cum Sponso. Sed et hunc somnum iucundissimum inquietant et perturbant filie Hierusalem, causarum tumultibus, vagitibus querimoniarum, iugibus infirmitatum planctibus. Unde dicit eis Sponsus.
marg.| {d} Adiuro] id est contestor.
marg.| {e} Vos filie Hierusalem] id est plebes subdite generate in fidem ab illis, qui Deum proprius vident.
marg.| {f} Per capreas cervosque camporum] id est amore, quo diligitis Doctores et Prelatos Ecclesiarum.
marg.| {g} Ne suscitetis] a s omno exigentia peccatorum, vel litium vestrarum.
marg.| {h} Neque evigilare faciatis] id est in aliquo commoveatis :
marg.| {i} Dilectam] id est sponsam in amore meo, quiescentem et contemplationi vacantem.
marg.| {k} Donec ipsa velit] id est donec Spontanea voluntate, pro necessitate, vel utilitate minorum ipsa exeat a lecto contemplationis ad agrum actionis, quasi dicat : Sponsus subditis.
marg.| Adiuro vos] per amorem, quem debetis Doctoribus et Prelatis, ne aliquid faciatis, propter quod oporteat eos quietem contemplationis relinquere ; et discordiis vestris pacificandis interesse, vel egritudinibus peccatorum vestrorum curandis, Sacramentorum, vel discipline medicamenta adhibere. Et bene per capreas, Doctores et per cervos Prelati accipiuntur. Capre enim visum habent perspicacem, ardua pascua querunt, viridiores herbas comedunt, ruminant et findunt ungulam.
marg.| Sic Doctores intellectum perspicacem in spiritualibus investigandis habent, vel habere debent, Arduas veritates Sacre Scripture, quibus pascuntur, querunt. Non enim omnis veritas pascua est Doctorum, maxima contemplando ardua veritas et aliis inaccessibilis.
marg.| Sententias meliores et veriores et utiliores auditoribus sibi studendo incorporant, ut postea docendo, vel predicando refundant. Ruminant meditando. Findunt ungulam discernendo et discretionem ubique servando, studendo et docendo.
marg.| Cervi tempore amoris discedentes a patria, alter alterius clunibus supposito capite transeuntes, per flumen se sustentant, ordinate incedunt : primus fert, ultimus fertur : primo fatigato, ultimus succedit : canibus insequentibus, cornibus dorso impositis, per dumeta illesi incedunt et evadunt, caligantibus oculis serpentem comedunt et hausto fonte, visum recuperant et iuventutem : pilos deponunt : saltibus magis, quam passibus innitentes, hiantia et spinosa et lutosa transiliunt : nihil durum habent exterius, nisi cornua. Ecce tales debent esse Prelati. Amore Dei debet relinquere {3. 116va} propria : debent etiam mutuo alterius onera portare, delicias et divitias huius mundi contemnendo transire, in omnibus factis suis ordinate procedere, auctoritatem et potestatem prelationis, dum urgentur a detractoribus, dorso patientie debent imponere ; et sic illesi poterunt transilire et serpentem id est Diabolum debent comedere id est in se et subditis devorare et annihilare et potato fonte Sapientie id est Christi doctrina, visum interiorem peccatorum caligine obscuratum poterunt recuperare gratia Dei illustratum et sic vetustate culpe deposita, per novam gratiam invenescere : pilos id est superflua debent deponere et saltibus id est mentis elevatione debent hiantia superbie et spinosa avaritie et lutosa luxurie pertransire.
marg.| Nusquam etiam debent habere duritiam, nisi in cornibus id est in potestate dignitatis et hoc pro loco et tempore in subditorum excessibus corrigendis. Quare autem Sponsus adiuraverit adolescentulas per capreas cervosque camporum et non potius montium, admirantur aliqui. Sed sciendum quod capree et cervi montium id est anachorete, Eremite, claustrales quidam, numquam de montibus id est de alto contemplative ad plana active descendunt, capree vero et cervi camporum id est Doctores et Prelati Ecclesiastici, plus in planis active, quam in sublimibus contemplative morari coguntur ; et ideo plebes subdite per istos potius adiurantur, ut quanto eos utiliores et pro se vigilantiores esse cognoscunt, tanto eis pareant facilius et vacare permittant liberius contemplationi, donec ipsi velint id est donec hauserint contemplando quod refundant postea predicando.
marg.| Quid enim aliud faciunt sacri Doctores et Prelati, cogitantes, meditantes, studentes, contemplationi vacantes, quam escas subditis preparare, vasa craterarum implere, vasa Musicorum temperare ad canendum et citharizandum, retia reficere ad piscandum, iacula acuere ad venandum ?
marg.| Igitur o pulli corvorum, ne prohibeatis parentes vestros a pastu ; quia non pascent vos, nisi prius paverint se.
marg.| O convive, ne prohibeatis vasa craterarum impleri, si vultis inebriari bono vino.
marg.| O lugentes, nolite prohibere vasa Musicorum id est psalterium et citharam et huiusmodi vasa temperari, si vultis celestibus cantilenis dulceri.
marg.| O Reges, o Principes, ne prohibeatis acuere tela venatores vestros et piscatores vestros reficere retia, si vultis bonos pisces et venationem optimam manducare.
marg.| Quod est dictum Adiuro vos, filie Hierusalem, per capreas cervosque camporum] id est per amorem, quem debetis Prelatis et Predicatoribus vestris, vel Doctoribus ; vel si vultis Doctores vestros esse capreas perspicacitate, ut vobis recte videant et provideant : et Prelatos cervos virtuositate, ut cornibus virtutum protegant vos et defendant.
marg.| Ne suscitetis] eos inquietudine aliqua a lumine contemplationis, a colloquio Sponsi.
marg.| Neque evigilare faciatis] a s omno contemplationis, ut quietem eorum irrumpere faciatis [Donec ipsa velit id est donec tempus congruum advenerit quod eorum arbitrio relinquitur iudicandum.
marg.| Videant ergo Doctores et Prelati, quando dormiendum et quando vigilandum : quando laborandum et quando quiescendum sit.
marg.| Aliter Capree et cervi camporum id est sapientes et potentes seculi, per campos licentie vagantes, latitudinem vanitatis et voluptatis sequentes, quorum venatio id est conversio desiderabilis est filiabus Hierusalem et ideo per illos adiurantur quorum captionem esuriunt, ne sacros venatores a Preparatione venationis prohibeant.
marg.| Et hoc est Adiuro vos, filie Hierusalem per capreas cervosque camporum] id est vultis capreas, cervosque camporum et eis refici et satiari.
marg.| Ne suscitetis neque evigilare faciatis Dilectam, donec ipsa velit] ] Secundum hoc capree et cervi montium, sunt Demones perspicaces subtilitate nature et fortitudine et elatione velut cornibus elevati, per quos, filie Hierusalem non adiurantur quod eorum captio desperata sit. De his sacris piscatoribus et venatoribus dicit Dominus. Ier. 16.c. Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus et piscabuntur eos : et post hec mittam eis venatores multos et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum.
marg.| Et Gn. 27.a. dicit Isaac Esau filio : Sume arma tua, pharetram et arcum et egredere foras. Cumque venatu aliquid apprehenderis, {3. 116vb} fac mihi inde pulmentum, sicut velle me nosti et affer, ut comedam et benedicat tibi anima mea, antequam moriar.
marg.| Quod unicuique Doctori et Predicatori dicit Dominus. Sequitur.
marg.| {a} Vox dilecti mei] audiens Sponsa adiurationem Sponsi, vidensque hanc determinationem appositam, donec ipsa velit : animadvertit se surrecturam. Sed primo ostendit Sponsum talem esse pro quo libenter surgendum sit. Et hoc est : Filie Hierusalem, vobis adiuratio facta est, ne me suscitetis.
marg.| Et iterum mihi subito.
marg.| {a} Vox dilecti mei] id est Sponsi mei, quem diligo, facta est ; hec scilicet que sequitur ; Surge, propera, amica mea etc. Et possent querere adolescentule : Ubi est dilectus tuus ? quomodo vocem eius audire potuisti.
marg.| {b} Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles] non dicit : Ecce ille, vel ipse ; sed [iste venit
marg.| duplici demonstratione utens, Ecce et iste. Per quod insinuat Sponsa presentiam incarnationis et manifestationem eius mundo, sicut dicitur Bar. 3.d. In terris visus est et cum hominibus conversatus est. Cuius saltus in montibus ad litteram dici possunt alacres eius in montes : vel doctrina et mirabilia, que fecit in montibus, possunt dici saltus. Saltus enim mirabilis fuit ipsa transfiguratio, qua de statu infirmitatis, secundum iudicium Apostolorum, in statum glorie saltavit. Item saltus erant subite apparitiones ipsius in montibus, ad litteram et in Sanctis,
Numérotation du verset Ct. 2,mystice 
marg.| . Subito enim apparet in eis, quibus subito revelat ; et ab eisdem subito exilit, a quibus mira velocitate disparet.
marg.| Transilit autem colles id est minores Sanctos, in quibus non ita evidenter apparet.
marg.| Vel transilit colles id est superbos, quorum vita tota proclivum est, nec altitudinem montium id est Sanctorum attingit, nec ad vallem humilium descendit, sed in medio quasi parata ad precipitium pendet.
marg.| Colles ergo transilit Sponsus ; quia illis gressuum suorum vestigia id est affectuum, vel operum nulla imprimit.
marg.| In montibus salit ; quia illis imitationis sue vestigia profundius infigit.
marg.| In vallibus vero humilium et in planitie Iustorum simpliciter ambulat ; quia in eis minus expressa vestigia sua format.
marg.| Vel montes sunt sublimiores Angeli, in quibus Sponsus salit ; quia per eos adventus suus in carne mundo innotuit.
marg.| Colles sunt Demones ab altitudine Angelorum Sanctorum cadentes ; nec tamen ad vallem humilitatis pervenientes : quos veniens Sponsus transiliit ; quia nulla signa sui adventus, quibus eum cognoscerent, eis impressit.
marg.| Vel montes sunt ipsa iustitia, sicut dicitur in Ps. 35. Iustitia tua, sicut montes Dei.
marg.| Pluraliter dicit, sicut montes Dei ; quia iustitia non est unus mons, sed plures montes.
marg.| Alia est enim disciplina Prelatorum, alia obedientia subditorum, alia equitas proximorum, alia fides pactorum, alia veritas promissorum, alia simplicitas factorum quod dicimus mendacium hypocritarum.
marg.| Hec sunt sex partes, sive species iustitie, quasi sex montes eterni, a quibus mirabiliter illuminat Deus. In his montibus salit Sponsus, dum magnificis harum virtutum operibus cooperatur interius, dum merito illarum operatoribus iucundissimam sui presentiam exhibet. Sicut legitur Sap. 6.b. Clara est et que numquam marcescit Sapientia : et facile videtur ad his, qui diligunt eam : et invenitur ab his, qui querunt illam ; preoccupat, qui se concupiscunt, ut illius se prior ostendat ; quoniam dignos seipsa circuit querens et in viis suis ostendet se illis hilariter.
marg.| Ecce saltus et tripudium quod facit Sponsus in magnificis operibus iustitie. In minoribus vero operibus iustitie simpliciter ambulat, que per colles intelliguntur.
marg.| Vel in hoc quod dicit, saliens et transiliens, potest intelligi festinatio Sponsi, ad remunerationem Electorum, sicut legitur Eccl. 11.c. Benedictio Dei in mercedem Iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat.
marg.| Vel certe exultatio et desiderium Sponsi festinantis est in amplexus Sponse ; quia delicie eius sunt esse cum filiis hominum, Prv. 8.d. Vel conculcatio superborum in quibus quasi saltans eos toto pondere ire sue calcat, sicut legitur Eccl. 24.a. Superborum et humilium corda, semetipsos in preceps desperationis deiicientium, propria virtute calcavi. Item montes sunt viri contemplativi, in quibus salit Sponsus ; quia eis quasi {3. 117ra} exultans et de loco ad locum exiliens appropinquat. Verbi gratia. Nunc in sublimitate intellectus coruscat, nunc in puritate affectus iucundat, nunc in humilitatis profunditate magnificat. Vel salit in montibus, quia eos salire facit saltibus mirificis. Quorum primo transilitur caro et salitur in spiritum, quia qui in carne sunt, Deo placere non possunt, Rm. 8.b. Secundo, transilitur mundus et salitur in celum, ut possimus dicere cum Apostolo, Nostra conversatio in celis est, Phil. 3.d.
marg.| Tertio, transiliuntur Demonia id est spirituales nequitie, ut sit in pace locus noster, confractis potentiis, arcu, scuto et gladio et bello. Dracone infernali et Angelis eius, de celo nostrarum mentium extractis, ne inveniatur in eo amplius locus eorum, sicut legitur Apc. 12.d.
marg.| Quarto transilit homo seipsum et salit in Deum, ut possit vere dicere cum Apostolo : Vivo iam non ego, vivit vero in me Christus.
marg.| Isto saltu mirifico homo se exuit rebus omnibus, propria voluntate et sensu proprio et induit Dominum Iesum Christum, cuius possessionem, cuius voluntatem, cuius sensum sua facit, nec alia habere vult. Et de hac induitione dicitur Rm. 13.d. Induimini Dominum Iesum Christum. Et Gal. 3.d. Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. De hoc saltu dicitur Lam. 3.d. Sedebit solitarius et tacebit id est spoliatus et nudus, predicto modo et levabit se super se. Hos saltus sex alii saltus sequuntur, quibus ascendendo in cogitationem saliunt contemplativi. Primo in cogitativam, secundo in meditativam, tertio in contemplativam, quarto in prophetativam, quinto in extasim, sive raptum, sexto in visionem manifestam. Sic igitur salit Sponsus in montibus. Et hos saltus facit potus aque Sapientie salutaris salientis in vitam eternam.
marg.| Colles vero sunt activi, circa exteriora negotia occupati, quos transilit Dominus, quia in eos non facit hos saltus, nec in eis repudiat, sicut facit in contemplativis. Dicit ergo Sponsa : Vox dilecti mei que sequitur : Surge, propera, amica mea etc. Vel qua adiuravit vos, ne me suscitetis id est ab eius amplexibus abstrahatis, neque evigilare faciatis a somno contemplationis quo cum ipso dormio. Et si vultis, potestis eum invenire mecum. Inardescens enim accelerat in amplexus meos. Et ecce modo iste laudabilis, mirabilis, amabilis. Laudabilis in creaturis, quas sapienter gubernat. Mirabilis in Sanctis suis, quos potenter glorificat. Amabilis in seipso, qui se mihi tam benigne revelat. Iste inquam formosus in stola sua venit. Unde et quo ? De celo in mundum, de sinu Patris in uterum Virginis. Unde Io. 16.f. Exivi a Patre et veni in mundum. Et propter quid ? Ovem querere que perierat, drachmam requirere quam perdideram, Lc. 15.b. Et quomodo venit ? Exultanter, festinanter, quia saliens in montibus id est de monte saliens in montem et pertransiens colles desiderio veniendi ad me ; de sinu Patris venit in montem Seraphin et de monte Seraphin saliit in montem Cherubin et de illo in montem Thronorum, deinde saliit in montem Dominationum et de illo in montem Principatuum, deinde in montem Potestatum, de illo in montem Virtutum, deinde in montem Archangelorum.
marg.| Et tunc transiliit colles id est montes Angelorum et salit in montem id est in ventrem Beate Virginis. Non enim Angelus, sed Archangelus missus est ad Beata Virginem nuntiare adventum Sponsi et preparare ei hospitium. Per quod patet quod tunc transiliit colles id est minores Angelos, quibus suam incarnationem non revelavit. Revertendo vero ad Patrem, non transiliit colles, imo prima die hospitatus est apud eos. Quare ipsi primi occurrunt ei dicentes et admirantes : Quis est iste qui venit de Edom id est de mundo ? Secunda die mansit apud Archangelos, tertia apud Virtutes, quarta apud Potestates, quinta apud Principatus, sexta apud Dominationes, septima apud Thronos, octava apud Cherubin, nona apud Seraphin, decima fuit apud Patrem et tunc misit Apostolis Spiritum sanctum sicut promiserat. Unde decem tantum dies sunt ab Ascensione usque ad Pentecostem. Et hoc est quod dicitur Is. 38.b. Reversus est Sol decem lineis per gradus quos descenderat. In signum huius novies dicitur Kyrie eleyson in Missa ; et decimo loco dicitur, Gloria in excelsis Deo, quasi iam ventum sit ad Patrem. Vel salit in montibus id est de monte in montem, hoc est de Patriarcha in Patriarcham, de Propheta in Prophetam, de Rege in Regem, donec venit in Mariam. Et hos saltus manifestat Mt. 1.a. descendendo. Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob etc. Et hos eosdem saltus narrat Lc. 3.e. Sed ascendendo.3.117rb} Item notandum est hic quod dilectus increpat dilectam errantem, confortat pugnantem, laudat triumphantem. Et ideo triplex est vox dilecti. Vox increpans errantem, vox confortans pugnantem, vox laudans triumphantem. De prima dicitur : Vox Domini super aquas, Deus Maiestatis intonuit, increpando, ut errans convertatur. De secunda : Vox Domini in virtute, ut pugnans confortetur. De tertia : Vox Domini in magnificentia, ut triumphans coronetur et laudetur.
marg.| Prima confringit cedros id est superbos per penitentiam. Unde sequitur quarta vox, que respondet prime. Vox Domini confringentis cedros.
marg.| Secunda intercidit flammam ignis id est superat vehementiam tentationis per victoriam. Unde sequitur quinta vox, que respondet secunde. Vox Domini intercidentis flammam ignis.
marg.| Tertia preparat cervos salientes in vitam et condensa revelat glorie. Unde sequitur sexta vox, que respondet tertie. Vox Domini preparantis cervos. De prima dicitur, Gn. 3.b. Vocem tuam, Domine, audivi in Paradiso et timui, eo quod nudus essem. De secunda dicitur Io. 10.e. Oves mee vocem meam audiunt. De tertia dicitur Io. 3.d. Amicus Sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem Sponsi. Sed hanc triplicem vocem Sponsi, ne audiatur, impedit triplex vox contraria. Nimis tumultuosa, scilicet viam carnis, que clamat per desideria voluptatum : Vox mundi, que clamat per appetentiam dignitatum : Vox Diaboli, que clamat per invidentiam fratrum factorum perfectorum. Item notandum quod in hoc saltu Sponsi triplex eius adventus includitur. Quorum primus est in carne, quo venit ad redimendum : Secundus in corde, quo venit ad sanandum : Tertius in Maiestate, quo venit ad salvandum. Et in figura huius triplicis adventus canitur hoc Responsorium : Aspiciens a longe, triplici versiculo terminatum ; quorum primum ad primum adventum, secundus ad secundum, tertius ad tertium pertinet. Sequitur.
marg.| {a} Similis est dilectus meus capree, hinnuloque cervorum] quasi adolescentule interrogassent Sponsam quomodo dilectus est saliens in montibus, transiliens colles, respondet, quia.
marg.| {a} Similis est capree, hinnuloque cervorum] quorum alterum acutissime videt, alterum velocissime currit. Et utrumque fuit necessarium. Nisi enim acute videret, non posset in currendo discernere, in quibus salire et quos transilire deberet. Per velocitatem enim salvantis desiderium, per visum, eligentis iudicium designatur. Comparatur igitur, sive assimilatur Sponsus capree, quia acute videt. Omnia enim nuda et aperta sunt oculis eius, Hbr. 4.d. In altis montibus habitat id est sanctis viris vita eminentissimis. Unde Ps. 112. Qui in altis habitat et humilia respicit in celo et in terra. Velociter saltat, quia contemplantibus subito se videndum intellectui et degustandum affectui parumper exhibet, sed statim resiliens iucunditatem aspectus sui et suavitatem amplexus subtrahit et disparet vix visus.
marg.| Item caprea venatores a longe conspiciens, ad ardua montium surgit et sic Sponsus ubi venatores egregios id est contemplativos Sanctos viderit se sequentes, fugit ad ardua. Unde infra 6.a. Averte oculos tuos, quoniam ipsi me avolare fecerunt.
marg.| Item caprea ex lascivia quadam aliquando se venatoribus et canibus exhibet et sic provocat ad sequendum se. Sic et Sponsus aliquando in oratione se exhibet, ut ardentius post ipsum curratur.
marg.| Item caprea de suo latibulo latratibus canum compellitur egredi ; sic et Sponsus planctibus, gemitibus, rugitibus, suspiriis, eiulatibus, ululatibus contemplantium et orantium compellitur exire de suo latibulo, ubi se clausum per iustitiam tenet, peccatis nostris exigentibus. Siquidem peccata nostra diviserunt inter nos et Deum nostrum. Is. 59.a.
marg.| Item retiaculis capitur et Sponsus amore speciosarum mentium velut quibusdam funibus captus ligatur.
marg.| Item caprea in locis tam excelsis aliquando habitat, ut illuc canes, aut venatores irrepere nullatenus possint et non visa venatoribus videt eos ; sic et Sponsus lucem habitat inaccessibilem, 1Tim. ultimo c. et non visus venatores suos de longe contemplatur quietus in loco suo. Unde Is. 18.b. Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est.
marg.| Et his causis capree similis est dilectus et hinnulo pene eisdem, excepto quod in caprea intelligitur magis perspicacitas intellectus, in hinnulo magis hilaritas affectus, In hoc etiam similis est hinnulo, quia non oppugnat cornibus insequentes, ut cervus, sed potius fugiendo eos pertrahit, {3. 117va} ubi ulterius fugere non potest, sed necessario capitur : Sic et Sponsus venatores suos vivaciter eum sequentes ad ardua virtutum pertrahit, ibique se capiendum et comedendum exponit et instar hinnuli de ipsis dentibus comedentium vix degustatus effugit et disparet. Item hinnulus varietate pilorum distinctus est, sic et Sponsus varietate virtutum et miraculorum et operum Glossa quedam volunt quod Sponsus in hoc assimilatur capree, quia carnem habuit similem peccatrici, ut dicitur Rm. 8.a.
marg.| Et hinnulo cervorum in hoc quod natus est de Patriarchis, qui per cervos significantur. Et sicut hinnulus velocior est cervis ; ita Christus Patriarchis, quia illi pondere peccatorum pressi fuerunt ad minus venialium ; iste immunis fuit ab omni peccato et causa peccati. His igitur et multis aliis de causis dicit Sponsa : Similis est dilectus meus, quem ego diligo et qui me diligit, capree, hinnuloque cervorum. In hinnulo etiam significatur humilitas eius, quia in tantum se humiliavit, ut Deus existens homo fieret, immensus, parvus. Unde Is. 9.b. Parvulus natus est nobis et filius datus est nobis. Sequitur.
marg.| {a} En ipse stat ] etc. Adhuc est vox Sponse loquentis ad adolescentulas suas, quasi dicat : dixi vobis quod Sponsus venit saliens in montibus et transiliens colles. Et verum dixi, quia.
marg.| {a} En] id est ecce videre potestis, ut fiat demonstratio ad intellectum fidei.
marg.| {b} Ipse] immutabilis Deus.
marg.| {c} Stat] paratus auxiliari.
marg.| {d} Post parietem nostrum] id est velatus carne nostra quam assumpsit. Verumtamen triplex est paries, post quem stat Sponsus. Primus est ipsa humana natura, de quo in Ps. 61. dicitur : Tamquam parieti inclinato et macerie depulse. Et dicitur inclinatus iste paries, quia per peccatum primorum parentum a sua rectitudine, in qua erectus fuerat, declinavit. Post hoc parietem stantem Sponsum non potuit videre Synagoga ; imo in ipsum parietem quasi ceca impegit, sicut legitur Is. 59.b. in persona eius suam cecitatem recognoscentis. Palpavimus sicut ceci parietem et quasi absque oculis attrectavimus, impegimus in meridie, quasi in tenebris.
marg.| Item Is. 25.b. Spiritus robustorum id est indignatio Iudeorum, in sua malitia pertinacium, quasi turbo impellens parietem. Secundus paries est congeries peccatorum nostrorum, quam nos edificamus ex duris operibus luti et lateris, ut legitur Ex. 2.c. cum cemento carnalis amoris. De hoc pariete dicitur Ez. 8.d. Fili hominis, fode parietem. Post hunc parietem stat Sponsus invisus et divisus a nobis, sicut dicitur Is. 59.a. Iniquitates vestre diviserunt inter vos et Deum vestrum et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis. Sed effosso pariete et diruto per penitentiam vocem Sponsi audire et ipsum utique videre incipimus. Tertius paries est difficultas et duritia et sollicitudo huius vite, que sola electos a presentia Sponsi dividit. Et de hoc dicitur in Ps. 17. In Deo meo transgrediar murum. Primus ergo paries, qui vult videre dilectum, penetrandus est acumine fidei. Secundus diripiendus est penitus instrumentis penitentie, que sunt discipline, vigilie, abstinentie, orationes, peregrinationes, eleemosyne et huiusmodi. Tertius paries transgrediendus est ducatu gratie, sicut legitur Mic. 2.d. Ascendet pandens iter ante eos. Stat igitur dilectus post hunc triplicem parietem paratus adiuvare volentes penetrare, vel diruere vel transgredi parietes istos. Quod autem dicit, nostrum, innuit hunc triplicem communem omnibus esse. Et ideo bene dicit.
marg.| {a} En ipse stat] non inclinatus peccato, ut nos.
marg.| {d} Post parietem nostrum] triplicem.
marg.| {e} Respiciens per fenestras] Fenestre in Ecclesia ministre sunt luminis abundanter et significant Apostolos, qui abundanter Ecclesiam lumine predicationis illuminant. Cancelli sunt parva foramina muri, per quos parvum lumen intrat in domum et significant Prophetas, qui parvam et obscuram de Christo cognitionem dederunt respectu Apostolorum, quibus dixit Dominus, Mt. 5.b. Vos estis lux mundi. Per utrosque respicit Christus Ecclesiam oculis misericordie, dum per utrosque illam illuminat, licet dispariter. Que disparitas notatur per hoc quod dicit.
marg.| {e} Respiciens] id est recte aperte aspiciens.
marg.| {f} Per fenestras] id est predicationem et miracula Apostolorum.
marg.| {g} Prospiciens] id est procul aspiciens.
marg.| {h} Per cancellos] id est per Prophetas. Vel fenestre sunt magni Doctores Ecclesie, cancelli minores Predicatores : Per utrosque Dominus respicit Sponsam, quia per utrosque {3. 117vb} illuminat Ecclesiam, sed parum, quia terra id est amor terrenorum iam ascendit usque ad fenestras et obscurat eas. Unde Ez. 41.c. Terra autem erat usque ad fenestras et fenestre clause super ostia. In respectu et prospectu cancellorum notatur zelotypia Sponsi, que oculos eius ab intuitu Sponse avertere non sinit, insidians et explorans, ne forte aliqua signa adulterii in Sponsa deprehendere queat, que punire merito valeat. Unde Ex. 20.a. Ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes. Et Sap. 1.c. Auris zeli audit omnia. Ier. 23.c. Si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum dicit Dominus. Sequitur.
marg.| {i} En dilectus meus loquitur mihi] Verba gratitudinis et amatorie suavitatis sunt ista, quasi dicat : Sponsa, non solum stat Sponsus respiciens per fenestras et prospiciens per cancellos, imo personaliter loquitur mihi per inspirationem. Et quid loquatur, subiungit.
marg.| {k} Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea et veni] quasi sufficienter dormierit Sponsa, ipse Sponsus, qui prius adiuraverat filias Hierusalem, ne suscitarent eam, donec ipsa vellet, suscitat eam. Que suscitatio uno modo nihil aliud est, quam ad active laborem fructiferum instigatio : Et quod surgere libenter debeat Sponsa, more Rhetoris in ipsa serie exhortationis inserit eleganter satis, dicens.
marg.| {m} Amica mea] id est que amas et amatis a me.
marg.| {n} Columba mea] id est simplex, non invida, Spiritu Sancto illustrata.
marg.| {o} Formosa mea] fide et morum compositione.
marg.| {k} Surge] a l ecto contemplationis, ubi usque modo suaviter dormivisti, ut stes in campo actionis.
marg.| {l} Propera] quia tempus breve est et morbus invalescens : Et ideo mora in periculo est, quia « Sero medicina paratur. Cum mala per longas convaluere moras ».b
b Cf. Ovidius , Remedia amoris, v. 91 : « Principiis obsta: sero medicina paratur | Cum mala per longas convaluere moras ».
marg.| De hoc dicitur Prv. 6.a. Discurre, festina, suscita amicum tuum ne dederis somnum oculis tuis, quasi dicat : pro salute aliorum debes irrumpere somnum tuum. Unde dicit Glossa Pro quiete tua non debes dimittere predicationem, quia Christus, qui in magna quiete erat cum Patre, quietem suam quodammodo pro predicatione intermisit.
marg.| {p} Et veni] ad impendendam curam salutis proximis per studium sedule predicationis, ut cum magno comitatu ad nuptias recipi merearis, quasi dicat : Sponsus Sponse : Tu credis te venturum ad nuptias, si vacaveris contemplationi, sed venies melius per laborem huiusmodi. Hec Glossa vult quod melior sit activa, quam contemplativa. Et verum est, sed contemplativa felicior, vel securior est. Unde Apostolus, non de quiete contemplationis gloriatur, sed de labore predicationis : Gratia Dei, inquit, sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi, 1Cor. 15.b. Aliter ut sit evocatio et exercitatio ab amore terrenorum ad desiderium eternorum, a somno culpe ad vigilias penitentie, secundum quod dicitur Eph. 5.d. Surge, qui dormis et exurge a mortuis et illuminabit te Christus.
marg.| {m} O amica mea] cui contuli caritatem qua me diligeres.
marg.| {n} O columba mea] cui contuli simplicitatem, qua me solum intenderes.
marg.| {o} O formosa mea] cui contuli formam meam id est imaginem et similitudinem meam, ut me imitari valeres et velles.
marg.| {k} Surge] a m undo ad celum per voluntariam paupertatem, a peccato ad gratiam per penitentiam.
marg.| {l} Propera] ut iacturam preteriti temporis redimas velocitate boni operis. Vel ideo propera, quia via longa est et tempus breve et locus remotus quo ire debes ; ne forte superveniat nox et oporteat te in via remanere. Unde Io. 9.a. Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est ; veniet nox, quando nemo potest operari. Vel propera, ut latrones vie cursu velociori effugias, ut adversarios tuos ad curiam prevenias, ut cum Sponso tuo simul domum introeas : Ipse enim exultavit ut gigas ad currendam viam. Vel propera, quia ipse locus in quo es id est mundus, fugere te compellit. Unde Gregorius Cum tot mala mundus ingeminet, quid nisi ut fugiatur, clamat ?
marg.| {p} Et veni] ad me, Sponsum tuum, Magistrum tuum, Dominum tuum. Sponsum concupiscibilem, Magistrum rationabilem, Dominum irascibilem. Veni filia ad Patrem, Sponsa ad Sponsum, ancilla ad Dominum, egra ad Medicum, sitibunda ad {3. 118ra} fontem, famelica ad panem de via ad vitam, de labore ad requiem, exul ad patriam. Ecce quomodo Sponsus Sponsam alloquitur. Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos. Mt. 11.d. Item infra 25.c. Venite benedicti Patris mei, percipite regnum paratum vobis a constitutione mundi. Ecce Sponsus venit, accelerat, appropinquat, astat, respicit, alloquitur. Venit in Angelis, accelerat in Patriarchis, appropinquat in Prophetis, astat in carne, respicit in miraculis ; alloquitur in Apostolis, dicens : Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea et veni. Commendatur Sponsa hic a tribus, predicatione, oratione, contemplatione. Amica enim est, quia predicando, consulendo, ministrando lucra Sponsi querit. Columba, quia gemebunda oratione divinam clementiam sibi conciliat. Formosa celesti desiderio fulgens, divine contemplationis induit decorem. Item dicitur amica affectionibus, quibus dilectum concupiscit. Columba gemitibus, quibus peccata ingemiscit. Formosa virtutibus, quibus bene operando florescit. Amice dicitur, surge : columbe, propera, formose, veni. Dicitur enim amica, quasi animi custos ; columba, quasi colens lumbos ; formosa, quasi formam moribus socians. Ut igitur sis amica, surge per prudentiam : ut columba, propera per continentiam ; ut sis formosa, veni per morum pulchritudinem, quia concupivit Rex speciem tuam. Et quia posset Sponsa se excusare et dicere : Non possum venire, quia tempus malum est, frigidum et pluviosum et via lutosa. Non dicit Sponsus, imo tempus bonum est et via bona. Quia.
marg.| {a} Iam hiems] id est congelatio infidelitatis.
marg.| {b} Transiit] et incipiunt regiones iam albescere ad messem.
marg.| {c} Imber] persecutionis infrigidans calorem caritatis et lutum luxurie inducens [abiit et recessit
marg.| Pro tempore Confessorum dicitur hoc : Nam tempore Apostolorum et Martyrum hiems gravissima et imber vehementissimus inundavit ; sed tempore Confessorum hec abierant et recesserant. Et huius signum fuit, quia.
marg.| {d} Flores] id est initia bonorum operum, vel fides cetereque virtutes.
marg.| {e} Apparuerunt] per suos usus et effectus.
marg.| {f} In terra nostra] id est in Ecclesia gentium, quam tu et ego excolere debemus, tu predicando, rigando, ego incrementum dando. Et ideo dicitur nostra, quia communis habitatio Sponsi et fidelis omnium est Ecclesia.
marg.| Est autem triplex hiems : Prima est pigritie. De qua Iob. 37.a. Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, quia fecit magna et inscrutabilia, qui precipit nivi, ut descendat super terram et hiemis pluviis et imbribus fortitudinis sue.
marg.| Secunda est hiems penitentie : de qua Io. 10.e. Facta sunt encenia id est innovationes in Hierusalem et hiems erat.
marg.| Tertia est hiems damnabilis sententie, de qua Mt. 24.b. Orate, ut non fiat fuga vestra in hieme, vel Sabbato. Fugere enim vellent, si possent, illi, qui in iudicio audient illam damnabilem sententiam : Ite maledicti in ignem eternum, Mt. 25.d. Prima facit egestatem virtutum. Secunda ducit ad novitatem spirituum. Tertia detrudit in eternum supplicium.
marg.| Similiter triplex est imber :
marg.| Primus est imber penarum, qui mortificat eum qui diligit iniquitatem.
marg.| Secundus est imber Scripturarum, qui letificat eum qui inquirit veritatem.
marg.| Tertius est imber lacrimarum, qui purificat eum, qui desiderat mentis suavitatem. Primus imber punit peccatores. Unde Ps. 10. Pluet super peccatores laqueos etc. Secundus instruit. Unde Is. 5.b. Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Tertius dura emollit. Unde Ps. 134. Fulgura in pluviam fecit. Et hec pluvia voluntaria, Ps. 67. quam segregavit Deus hereditati sue.
marg.| Hanc habuit Magdalena : Primus de mundo vadit in infernum, secundus de mundo in celum, tertius retrocedit in nihilum. Unde Apc. 21.a. Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis Sanctorum et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor etc. Et hoc est quod dicitur hic : Hiems transiit, imber abiit et recessit. Consequens ergo est, ut flores appareant in terra nostra. Et est triplex terra : Terra, scilicet inimica, terra aliena, terra nostra.
marg.| Prima est in inferno, secunda in mundo, tertia in celo : De prima dicitur Bar. 3.b. Quid est Israel quod in terra inimicorum es ? De secunda, ibidem. Inveterasti in terra {3. 118rb} aliena. De tertia dicitur hic : Flores apparuerunt in terra nostra : Prima est terra morientium. Unde Iob. 10.d. Dimitte me, ut plangam paululum dolorem meum antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine.
marg.| Secunda est terra languentium. Unde Is. 33.b. Luxit humus et elanguit terra. Tertia est viventium. Unde Ps. 26. Credo videre bona Domini in terra viventium. De flore dictum est supra a. Sequitur.
marg.| {g} Tempus putationis advenit] quo sarmenta sterilia a vitibus debent amputari, ut vites plus fructus afferant id est peccata et vitia debent a mentibus separari gladio predicationis et mali et inutiles a Iustis et Electis dividi, charactere fidei et sancte conversationis, ut sic Iusti amplius fructificent. Et hoc est quod dicit Dominus, Io. 15.a. Ego sum vitis vera et pater meus agricola est etc. utque fructum plus afferat.
marg.| Est autem tempus triplex :
marg.| Primum est tempus deviationis quod fuit ante legem, Diabolo regnante.
marg.| Secundum est tempus visitationis quod fuit sub lege, Moyse regnante.
marg.| Tertium est tempus putationis quod est sub gratia, regnante Christo. In primo regnavit Diabolus quasi Dominus. In secundo diminuta est eius potentia per legis observantiam et factus est Diabolus quasi predo violentus. In tertio repressa est eius potentia plurimum et factus est, quasi latrunculus. De primo dicitur Rm. 5.c. Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen. De secundo, Is. 9.a. Omnis violenta predatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem et cibus ignis. De tertio dicitur, Mt. 24.d. Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
marg.| In primo tempore tentatus fuit Adam et victus sine omni repugnantia, Gn. 3.b.
marg.| In secundo pugnavit Israel et vicit, armatus legis observantia.
marg.| In tertio cavet sibi Christianus a Demonum suggestione et a tentatione illustratus a gratia.
marg.| Primum tempus fuit vacuum, in quo fuerunt servi, qui exspectabant umbram refrigerationis. Unde Iob. 7.a. Sicut cervus desiderat umbram et sicut mercenarius prestolatur finem operis sui, sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi.
marg.| Secundum fuit medium, in quo fuerunt mercenarii qui exspectabant finem operis sui. Unde Sap. 18.c. Dum quietum silentium tenerent omnia et nox in suo cursu medium iter perageret, omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus de celo venit.
marg.| Tertium est tempus plenum, in quo sunt filii qui exspectant stolas anime et corporis. Unde Gal. 4.a. Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum etc. Et hoc est tempus putationis, quo putanda est vinea quam plantavit Noe id est Christus et vino eius inebriatus, in tabernaculo suo denudatus est, Gn. 9.c. Pro hac vinea filius patrisfamilias a cultoribus id est a Scribis et Phariseis est occisus, Mt. 24.d. Ideo pro hac vinea putanda monetur surgere Sponsa a contemplatione et a mundi amore.
marg.| Et sunt tria genera sarmentorum, que putanda sunt : Quorum primum est putandum in principio, secundum in medio, tertium in fine.
marg.| Prima sarmenta sunt hereticorum dogmata.
marg.| Secunda sunt peccata nostra.
marg.| Tertia sunt corruptio humana.
marg.| Putatio primorum sarmentorum pertinet ad Prelatos, que facienda est verborum argutione. Secundo miraculorum coruscatione. Tertio gladii materialis animadversione. Propter primum habet Episcopus Logion id est Rationale in pectore. Propter secundum laminam auream, que lucet in fronte. Propter tertium aculeum in summitate Sambuce.
marg.| Hoc ordine putavit Elias Sacerdotes Baal : Primo enim coram Achab ratiocinatus est cum eis. Secundo vicit eos miraculo ignis consumentis sacrificium. Tertio trucidavit eos gladio, 3Rg. 18. Putatio secundorum sarmentorum pertinet ad quemlibet Christianum.
marg.| Que facienda est triplici sarculo : Primo, memoria mortis : secundo, verecundia confessionis : tertio labore satisfactionis. Putatio tertiorum pertinet ad Christum, quia per ipsum fiet resurrectio mortuorum, quando corruptibile hoc induet incorruptionem, 1Cor. 15.g. De qualibet putatione vere dicitur Tempus putationis advenit] Sequitur.
marg.| {3. 118va} {a} Vox turturis ] etc. Turtur dicitur Spiritus Sanctus, quia gemit id est gemere nos facit, Rm. 8.e. Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Huius turturis vox audita est in terra nostra id est in Ecclesia, quando Gabriel dixit ad Mariam : Spiritus Sanctus superveniet in te, Lc. 1.d. Vel turtur, Christus, qui singulari amore diligens comparem suam id est Ecclesiam, singulariter luxit eam in cruce et ramos Synagoge virentes olim declinans, resedit in aridis ramis Gentilitatis, vel virentes et floridos flore mundane felicitatis declinans, in arido paupertatis et penitentie resedit, sicut legitur de David 1Rg. 22.a. Convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi ere alieno atque amaro animo et factus est eorum Princeps. Huius
marg.| {a} turtur is vox] id est predicatio.
marg.| {b} Audita est ] etc. id est in illis qui prius erant mare id est instabiles ; nunc autem terra id est stabiles et fructificantes, que nostra esse cepit, quando verbum fidei suscepit. Item turtur est cetus Predicatorum et Doctorum, quorum tantus debet esse amor in commissas Ecclesias sibi, ut omnia florida mundi declinent. Non solum ne cum aliis predicaverint, ipsi reprobi efficiantur, 1Cor. 9.d. sed ut negotium salutis prosperetur in manibus eorum et recta id est debita reverentia tractent verbum veritatis, sicut legitur 2Tim. 2.b. quod nullo modo facere possunt, qui seculari vanitate prophanant. Huius turturis etc. quia in omnem terram exivit sonus eorum etc. Item vox turturis id est totius Ecclesie, que absentiam Sponsi in consolabiliter lugens ait cum Ps. 76. Renuit consolari anima mea. [Audita est etc.
marg.| quia eius oratio exaudita est in celo. Vel vox eius id est doctrina et predicatio. Audita est in terra nostra id est in Gentilitate, quam ego inspirando interius et illa docendo exterius excolimus.
Numérotation du verset Ct. 2,moraliter 
marg.| {a} Vox turturis] gemitus est penitentis, de amissione sui comparis id est Christi dolentis, hiemem vitiorum transisse et ver spiritualis novitatis venisse nuntians. Hec vox
marg.| {b} Audita est ] etc. id est in corde ipsius penitentibus quod debet esse terra nostra id est communis omnibus, Deo per devotionem, fratri per dilectionem, proximo per compassionem, sibi ipsi per temperantie virtutem. Sequitur.
marg.| {c} Ficus protulit grossos suos] Probat quod vox turturis audita est in terra nostra. Quia.
marg.| {c} Ficus] id est Synagoga legalibus observantiis velut quibusdam foliis opaca, sonante voce turturis id est predicantibus Apostolis.
marg.| {d} Protulit] vel proiecit, alia littera   grossos suos] id est ceremonias suas et immaturam legalis observantie intelligentiam abiecit. Grossi enim dicuntur primitive et immaturate ficus, que non sunt habiles esui, que concusse levi tactu cadunt ; ita Synagoga pro parte levi tactu predicationis proiecit ceremonias legales. Vel per grossos quos ficus habet pro floribus, significantur Prophete, qui de prope tetigerunt Salvatoris adventum. Ficus vero consequentes sunt Apostoli, qui dulcem cibum sancte predicationis credentibus ministraverunt. Vel Ficus protulit etc. id est Synagoga creavit Apostolos, quos totius orbis fides et salus, quasi fructus dulcissimus secute sunt. Unde subditur.
marg.| {e} Vinee] id est collectiones Iudeorum et gentium de primitiva Ecclesia, que erant Hierosolymis propagate.
marg.| {f} Florentes] id est credere incipientes et sic facile possunt corrumpi.
marg.| {g} Dederunt odorem suum] id est formam et famam sancte conversationis, sicut dicit Apostolus 1. Thess. 1.c. Imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti, ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et Achaia, a vobis enim disseminatus est sermo Domini. Et quia tanta opportunitas predicandi, ideo
marg.| {h} Surge] a p eccato, si in aliquo es, ad iustitiam, vel a quiete, ad laborem.
marg.| {i} Propera] quia mora periculosa est. Flores enim cito corrumpuntur.
marg.| {k} Amica mea] que me amas, si tamen paveris oves meas, sicut dictum est Petro Io. ultimo e.
marg.| {l} Speciosa mea] non mundi, ut hypocrite, vel Diaboli, ut adultere, sed mea id est que tuam speciositatem mihi servas.
marg.| {n} Columba mea] que felle cares et pullos mihi foves.
marg.| {m} Et veni] gressibus proprie voluntatis.
marg.| {3. 118vb} {o} In foraminibus petre] id est in fide vulnerum, pedum et manuum Christi.
marg.| {p} In caverna macerie] id est in fide fossi lateris Salvatoris, ubi est tutum refugium, sicut dicitur in Ps. 103. Montes excelsi cervis, petra refugium herinaciis. Ps. 83. Ibi enim passer invenit sibi domum et turtur nidum, ubi reponat pullos suos id est opera sua in tutamen contra accipitrem id est Diabolum. Ibi enim non audet ipse appropinquare. Unde Is. 2.c. Ingredere in petram et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini. Vel sic : Veni in foraminibus petre, in caverna macerie id est in foraminosa et cavernosa predicatione Apostolorum, qui predicaverunt in universo mundo passionem Domini. Quod est dicere : Veni predicare passionem Domini, quamvis stultitia videatur incredulis, quam predicaverunt universo mundo Apostoli, qui sunt petra et maceries id est firmamentum et munimentum Ecclesie. Vel sic : Veni in foraminibus petre id est in fide Patriarcharum et Prophetarum. Et in caverna macerie id est fide Apostolorum, ut sit basis sub columna. Maior enim est caverna foramine et fides Apostolorum amplior fide Patriarcharum et Prophetarum. Vel [Veni in foraminibus petre et in caverna macerie id est singulis iuxta capacitatem eorum predica. Maioribus maiora, minoribus minora. Per foramen enim petre capacitas minorum accipitur, per cavernam macerie capacitas maiorum. Omnes istas expositiones faciunt Glossa Potest etiam sic exponi.
marg.| {m} Veni in foraminibus petre, in caverna macerie] id est in doctrina, ac predicatione veteris et novi Testamenti, ut de medio duorum montium exeat quadriga tue predicationis. Sed quia minus Grammatice dicitur : Veni in foraminibus petre, pro veni in foramina petre. Ideo quidam sic exponunt litteram et construunt :
marg.| {h} Surge, propera ] etc. post me ad excolendas et custodiendas et propagandas vineas, quia iam floruerunt.
marg.| {n} Columba mea] habitans sive nidificans.
marg.| {o} In foraminibus petre] id est vulneribus pedum et manuum Iesu Christi.
marg.| {p} In caverna macerie] id est in fossione lateris Christi, qui est maceria id est munimentum Ecclesie. In foraminibus pedum Christi nidificat, qui pie et devote pro amore et honore eius pedes suos sanctis gressibus peregrinando, sive aliter ambulando exercet. Vel qui gressus eius ad nos id est utrumque adventum pia fide veneratur, credens per primum adventum remissionem peccatorum et gratiam bene operandi se accepisse ; et per secundum immunitatem penarum et miseriarum et gloriam se recepturum. Item in foraminibus pedum Christi nidificat, vel habitat, qui largitatem affectuum eius erga Ecclesiam recognoscit a Deo, ut per viam elevatam, vel arctam eam insequendo quereret et pedibus suis pro salute Ecclesie non parceret. Item in foraminibus pedum Christi nidificant, qui pedes veteris sui hominis in cruce penitentie, vel discipline configunt clavo timoris et clavo amoris. Similiter in foraminibus manuum Christi nidificant, qui opera manum eius tam creationis, quam recreationis pia fide et congrua devotione recognoscunt. Item qui manus suas propter ipsum largitate pia, larga pietate perforant, ut nihil de bonis eius sibi ultra necessarium victum et vestitum retineant, sed pauperibus abundanter tribuant, sicut boni dispensatores multiformis gratie Dei, 1Pt. 4.b. Item quia similia Christo et pati et facere pro honore eius et pro salute fratrum parati sunt, sicut legitur 1Pt. 2. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Similiter expone de caverna macerie. Sequitur.
marg.| {q} Ostende mihi faciem tuam] quasi dicat : Tu qui secretum contemplationis et otium amas, que in foraminibus petre et in caverna macerie habitas, surge et egredere et veni predicare, sed prius   Ostende mihi faciem tuam] id est opera tua digna conspectu meo facias, me Sponsum tuum imitans, qui prius cepi facere et postea docere. Act. 1.a. Vel Ostende mihi faciem tuam id est intentionem tuam ut non ob aliud, quam ob gloriam meam et salutem proximi tui predicare, vel docere presumas.
marg.| Vel sic.
marg.| {q} Ostende mihi] id est meis.
marg.| {r} Faciem tuam] id est intuitum tuum.
marg.| Δ hoc est,
marg.| {q} Ostende mihi faciem tuam] $mystice
marg.| . Facies Sponse est
marg.| Θ cetus
marg.| {q} Ostende mihi faciem tuam] Moraliter autem dicitur hoc anime peccatrici, que suam faciem quam ei Dominus creando contulerat et recreando formaverat, commutavit in faciem porci, vel ursi, vel hericii ; vel leonis, quasi dicat : depone faciem tuam alienam et ostende mihi tuam. Dicitur etiam hoc mulieribus pictis et fucatis, quasi dicat : aliena est facies ista quam habes et a pictoribus mutuata, ideo non cognosco eam. Unde dicturus est Dominus illis in iudicio : Nescio vos, unde sitis. Mt. 7.c. et 25.a. Vel
marg.| {q} Ostende mihi] id est vicario meo Sacerdoti.
marg.| {r} Faciem tuam] id est conscientiam tuam per confessionem.
marg.| * Unde
marg.| {3. 119ra} Δ hoc, est illud quod intueris et intelligis, aliis Electis meis predica. Et sic.
marg.| {a} Sonet vox tua] id est doctrina, laus et predicatio tua.   In auribus meis] id est meorum. Vel In auribus meis et non hominum, ut scilicet non propter favorem populi, sed propter honorem mei predices. Vel in auribus meis id est meorum non extraneorum, qui indigni sunt et velut canes morderent te, vel ut porci conculcarent verbum tuum. Iuxta quod dicitur Mt. 7.a. Nolite Sanctum dare canibus : neque mittatis margaritas ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis : et canes conversi diripiant vos.
marg.| Θ cetus Doctorum et Prelatorum, quam sibi Sponsus ostendi vult : non quia ignoret qualis est, sed quia vult eam omnibus esse manifestam. Vel per hoc ad instar ardentis amatoris in aspectu faciei Sponse aliquid amatorie suavitatis degustare se insinuat. Ideo autem faciem Sponse dicimus cetum Doctorum : quia in eis totus decor Ecclesie consistit. Hec facies Sponso ostenditur, dum ei soli in regimine suo placere querit.
marg.| * Unde Lc. 17.d. Ostendite vos Sacerdotibus. Et sic
marg.| {a} Sonet vox tua] id est confessionis tue   in auribus meis] Sun  t autem in universo quinque voces, quas Dominus vult sonare in auribus suis, scilicet vox doctrine, vox predicationis, vox confessionis, vox laudis et vox orationis. Et hec sunt quinque verba Apostoli, que vult loqui in Ecclesia Dei, potius quam decem millia in lingua, 1Cor. 14.d. Sunt etiam quinque limpidissimi lapides, quibus David dimicaturus contra Goliam se armavit, 1Rg. 17.e. Soni autem orationis, quibus sonat in auribus Dei, sunt quatuor. Unus forinsecus vocalis, qui fit lingua et labiis. Tres sunt intrinseci meliores isto. Quorum primus est cogitatio, sive intellectus eorum, que verba orationis significant. Secundus et maior isto, est devotio cordis, que nihil est, quam liquefactio, sive resolutio cordis, quam lacrimarum fluxus indicat. Tertius et maximus est pia intentio. Sine isto sono omnino muta est oratio. Quare autem Sponsus sibi ostendi faciem Sponse et vocem eius in auribus suis sonare iusserit, ostendit, cum subdit.
marg.| {c} Vox enim tua quinque partita superius.
marg.| {d} Dulcis quia laudem et gloriam meam resonat.
marg.| {e} Et facies tua id est intentio, vel conscientia, vel vita, vel Rectorum cetus.
marg.| {f} Decora id est voci consona, moribus et virtutibus ornata, nullo peccati fusco denigrata. Quia vero non sufficit Prelatis et Doctoribus aliis bonam vitam ostendere in exemplum et bonam predicationem facere nisi etiam errantes corrigant et malitiosos compescant et incautos ab insidiis eorum defendant : Ideo subdit quod pertinet ad Prelatos et Doctores.
marg.| {g} Capite retibus doctrine et predicationis venabulis, disputationis placore et allocutione sancte conversationis.
marg.| {h} Nobis non vobis id est ad honorem et gloriam meam et utilitatem vestram.
marg.| {i} Vulpes id est callidos hereticos et astutos schismaticos.
marg.| {k} Parvulas id est dum parvule sunt et nove in fraude sua, ne maiores effecte plus noceant et capi non possint. Vel parvulas id est humiles, non veritate, sed simulatione. Secundum Isid. vulpes dicitur, quasi volipes, sive a volando propter velocitatem, sive a volvendo propter involutionem dolositatis. Et ideo recte heretici vulpes dicuntur ; quia tortuose et involute ambulant disputando, vel alias colloquendo. Unde Iob. 6.c. Involute sunt semite gressuum eorum, ambulabunt in vacuum et peribunt. Habet etiam istam fraudulentiam vulpes, ut cum escam non habet, mortuam se simulat : et aves ad ipsam descendentes rapit et devorat. Ita heretici mundo mortuos se simulant et incautos ad eos venientes rapiunt et secum detrahunt ad infernum, sicut dicitur Prv. 9.d. In profundis inferni convive eius, qui enim applicabitur illi, descendit ad inferos. Has igitur vulpes capite nobis vel retibus, ut dictum est, vel vi et potentia brachii secularis.
marg.| {l} Que id est quia ille.
marg.| {m} Demoliuntur id est rodunt et corrumpunt prava doctrina.
marg.| {a} Vineas id est Ecclesias. He enim sunt vulpes, que devastaverunt agros et vineas Philistinorum. Iudicum 16.b. Et bene possunt vulpes vineas demoliri ; quia adhuc sunt in flore. Quod patet.
marg.| {o} Nam vinea nostra floruit id est germina virtutum et {3. 119rb}   bono rum operum protulit, odorem quoque sane doctrine et sancte conversationis ubique sparsit. Singulariter dicit hic :   Vinea nostra floruit et supra dixit   demoliuntur vineas] qui  a omnes vinee sunt una id est omnes Ecclesie una Ecclesia.
marg.| Moraliter autem exponitur hoc de primis motibus allidendis ad petram, ne usque ad consensum, vel opus procedant. Sequitur.
marg.| {g} Dilectus meus mihi et ego illi Vox est Sponse Sponsi imperio se parituram promittentis, quasi dicat : Dilectus meus mihi, ita precepit, ut surgerem et venirem : et faciem meam ei ostenderem : et vocem meam in predicationem laxarem : ac vulpes, que demoliuntur vineas, caperem et ego integerrime et devotissime ei obediam : quia diligit me et ego illum. Et ideo prorsus una debet esse voluntas sui precipientis et mei obedientis. Beatus Bernardus sic supplet litteram.
marg.| {p} Dilectus meus mihi intendit quia sollicitus mihi.
marg.| {q} Et ego illi intendo sollicita servire sibi, quasi dicat : Sponsa, omnino miranda est Sponsi mei dignatio, qua intendit mihi ; sed non minus laudanda miseratio, qua efficit, ut et ego intendam illi. Vel potest subaudiri iuxta eundem modum.
marg.| {p} Dilectus meus cooperatur   mihi dum me adiuvat.
marg.| {q} Et ego illi cooperor per arbitrii libertatem, secundum quod dicitur 1Cor. 3.b. Dei adiutores sumus.
marg.| Videtur autem iste defectus aliquid sublimius resonare. Est enim consuetudo locutionis non tam propria quam crebra et pene assidua defectione verba interrumpere, dum de se invicem loquuntur, crebro gemitu et singultu quodam interrumpente loquelam. Intelligamus igitur primum subaudiri, congruit, vel concordat, sub hoc sensu.
marg.| {p} Dilectus meus mihi congruit   et ego illi] quia si puritas, si speciositas, si generositas, si fidelitas quod precipuum est, Caritas mutua in alterutrum attendatur : omnino congruit mihi Sponsus et ego illi. Hec omnia habet ipse per naturam et ego per gratiam.
marg.| Vel sic, Dilectus meus mihi, est omnium laborum, dolorum, fatigationum pretium, sive premium, secundum quod ipse dixit Abrahe, Gn. 15.a. Ego sum merces tua magna nimis. Et ego illi, similiter sum omnium laborum et dolorum et fatigationum eius merces et premium. Omnia enim propter me habendam fecit, omnia sustinuit et omnes labores suos, imo seipsum propter me habendam dedit. Unde Apostolus 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno.
marg.| Vel sic, Dilectus meus mihi, totus vixit et totus mihi mortuus est. Tota vita eius et tota mors mihi fuit id est propter me. Et ego illi, similiter tota vivam et tota moriar. Et hoc est quod dicitur Rm. 14.b. Sive vivimus, Domino vivimus ; sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. Vel sic, Dilectus meus mihi, Sponsus sanguinum est : Et ego illi similiter Sponsa sanguinum sum, quia per proprii sanguinis effusionem ad me venit et ad amplexus meos et me similiter per passiones et tribulationes ad amplexus eius oportet pervenire, sicut dicitur Act. 15.b. Et hoc est quod dicit, Sephora Moysi Ex. 4.f. Tu mihi vir sanguinum es.
marg.| Vel sic, Dilectus meus mihi id est ad meam utilitatem bibit calicem passionis. Et ego illi id est ad gloriam et honorem eius bibam similiter. Unde Ps. 115. Quid retribuam Domino pro omnibus, que retribuit mihi ? Calicem salutaris accipiam.
marg.| Vel sic, Dilectus meus mihi, est quies laborum et summa delitiarum. Unde Ps. 131. Hec requies mea in seculum seculi. Et ego illi, similiter sum quies laborum et summa delitiarum suarum, secundum quod ipse dicit Prv. 8.d. Delitie mee esse cum filiis hominum. Et Is. 28.c. Hec requies mea, reficite lassum.
marg.| Vel sic, Dilectus meus mihi, soli prebet se, vel reservat deosculandum, amplexandum, commiscendum, suavitatis ineffabilis unione. Et ego illi, soli similiter in idipsum me prebeo et reservo. Primus enim Adam soli Eve et Eva soli Ade copulata est ; sic secundus Adam soli Ecclesie et Ecclesia soli ei copulatur. Vel sic, Dilectus meus mihi, est totum quod amo quod quero quod cupio. Et ego illi, similiter sum totum quod amat : totum quod querit ; totum quod cupit. Quid enim venit querere in terris, nisi ovem, que perierat : et ad drachmam, quam perdiderat ? Lc. 15.b. Et posset aliquis querere a Sponsa, quare ita libenter obediat Sponso et studeat se ei conformare per omnia. Et ipsa respondet.
marg.| {3. 119va} {a} Qui id est quia ille   pascitur inter lilia id est delectatur in puris et castis mentibus. Cibus enim et refectio, ac delectatio Sponsi, est salus credentium et pura conversatio eorum. Maxime autem inter lilia virginalis sanctimonie et puritatis et innocentie satiatur et delectatur Sponsus et aspectu pulchritudinis et odore suavitatis et tactu lenitatis. alia littera habet : Qui pascit inter lilia. In quibus verbis videtur Sponsus audivisse a Sponsa quod supra 1.b. quesierat. Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie. $moraliter Lilia sunt omnes virtutes, que et puritate candent et novitate vernant et suavitate fragrant et vulneribus sive ustionibus peccatorum refrigerium prestant, sicut lilia ustis corporibus. Inter hec lilia pascitur Sponsus et pascit. Ipsis virtutibus pascit, quas infundit, pascitur operibus earum. Nec est brevis, sive horarius pastus iste, imo durabit usque in finem seculi.
marg.| Unde sequitur
marg.| {b} Donec aspiret dies] id est donec clarescat dies eternitatis, qui vesperam non habebit, sed tantum meridiem id est plenam lucem manifeste visionis et perfectum ardorem plene dilectionis, que in die iudicii aspirabit electis, quasi aura gratissime recreationis et placidissime serenitatis.
marg.| {c} Et inclinentur umbre id est transeat et deficiat caligo ignorantie et presentis vite errores penitus evanesCt. Item umbre dicuntur omnes reprobi, frigidi sine caritate, vani sine veritate, obscuri sine puritate, qui modo stant erecti per superbiam, sed in die iudicii inclinabuntur in infernum, sub pondere suppliciorum non valentes levare faciem suam. Et de his umbris dicitur Iob. 40.c. Protegunt umbre umbram eius. Unde dicit Gregorius Umbre umbram eius protegunt, cum mali quique maiores, minores in sua perversitate defendunt. Sequitur.
marg.| {d} Revertere etc. Vox est Sponse ad Sponsum videntis se insufficientem ad ea que iubetur facere a Sponso et querentis eius auxilium, quasi dicat : ad eum : Tu hortaris me ad acquisitionem aliorum per predicationem, cum sim omnino insufficiens ex me, nisi adsis tu ipse presens. In vanum enim laborat sermo Doctoris exterius, nisi adsit gratia tua, que sola docet interius. Ideo doce interius. Oportet enim, ut adsis mihi euangelizanti, dando verbum in virtute multa et corda auditorum illustrando per gratiam, ut me audiant et intelligant et fructum afferant in patientia.
marg.| {d} Revertere ergo per gratiam, dilecte mi, quem diligo. Et revertendo.
marg.| {e} Similis esto capree, hinnuloque cervorum id est cito et velociter revertaris. Tu dico, existens.
marg.| {f} Super montem Bethel id est in excelsis montibus perfectorum, per quos cum descendis et appares aliquando minoribus, qui sunt Bethel id est domus consurgens, vel domus vigilie, vel domus Dei iuxta triplicem interpretationem huius nomen Bethel. Vel in hoc similis esto capree hinnuloque cervorum, ut sicut illi aliquando se ostendunt suis venatoribus ; ita et tu cum latueris et absconderis te mihi occupate in officio predicationis quod precipis, aliquando saltem te mihi ostendas per gratiam contemplationis, quasi dicat : licet mihi tu iniungas officium predicationis, non tamen omnino mihi subtrahas gratiam contemplationis. Tu dico, existens super montem Bethel id est excelsior montibus Ecclesie id est incomprehensibilis etiam perfectis et excelsis contemplativis.
Numérotation du verset Ct. 2,mystice 
marg.| Mystice. Vox est totius Ecclesie, que illum abiisse corporaliter et in celos ascendisse pia fide tenens et ad iudicium reversurum agnoscens, hoc ipsum petit, quia tunc liberabitur ab omni servitute corruptionis, in libertatem glorie filiorum Dei, ut dicitur Rm. 8.d. Tunc etiam reliquie Israel salve fient. Is. 10.e. et Rm. 9.f. Dicit ergo.
marg.| {d} Revertere] ad iudicium [dilecte mi
marg.| siquidem abiisti in regionem longinquam accipere tibi regnum et reverti, ut dicitur Lc. 19.b. Et revertendo.
marg.| {e} Similis esto capree, hinnuloque cervorum] id est velociter ut caprea et hinnulus revertaris. Tu dico, existens.
marg.| {f} Super montes Bethel id est super altitudines militiarum celestium, in quibus est tibi iucunda et secura habitatio.
Numérotation du verset Ct. 2,moraliter 
marg.| Moraliter. Videns Sponsa amore contemplationis multos dimittere, vel negligere officium predicationis, secundum quod dicitur Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis et oppressi ad iudicium et {3. 119vb} iustitiam et non est qui faciat. Is. 1.e. Ideo dicit.
marg.| {d} Revertere dilecte mi id est presentiam tue suavitatis mihi subtrahe, ne amplexuum tuorum suavitas et aspectus tui iucunditas me totam in se rapiat et a sollicitudine filiorum me omnino avocet et avertat. Tamen omnino non te subtrahas, sed
marg.| {e} Similis esto capree, hinnuloque cervorum] qui ostendendo se, suos venatores ad se insequendum pertrahunt. Revertere, inquam,
marg.| {f} Super montes Bethel] id est ad alta celorum. Simile infra ultimo d. Fuge, dilecte mi, assimilare capree, hinnuloque cervorum super montes aromatum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ct. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=30&chapitre=30_2)

Notes :