Capitulum 6

Numérotation du verset Ct. 6,1 

Dilectus meus descendit
in hortum suum
ad areolam aromatum1
1 aromatum ΩS Ω ΩJ ... Clementina ] aromatis Weber CM22
ut ibi2 pascatur
2 aromatum ut ibi] aromatis ut Weber CM22
in hortis et lilia colligat.
Numérotation du verset Ct. 6,2 

Ego dilecto meo et dilectus meus mihi
qui pascitur inter lilia.
Numérotation du verset Ct. 6,3 

Pulchra es amica mea,
suavis
et decora,
sicut Hierusalem,
terribilis
ut castrorum acies ordinata.
Numérotation du verset Ct. 6,4 

Averte oculos tuos
a me
quia ipsi me avolare fecerunt.
Capilli tui
sicut greges3
3 greges Rusch ] grex Weber CM22
caprarum
que apparuerunt de Galaad4.
4 Galaad Rusch CM22 ] monte praem. CM22 N CM22 T
Numérotation du verset Ct. 6,5 

Dentes tui
sicut grex ovium que ascenderunt de lavacro.
Omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis.
Numérotation du verset Ct. 6,6 

Sicut cortex
mali punici, sic5 gene tue absque occultis tuis.
5 sic] om. Weber
Numérotation du verset Ct. 6,7 

Sexaginta sunt regine
et octoginta concubine
et adolescentularum
non est numerus.
Numérotation du verset Ct. 6,8 

Una est columba mea,
perfecta mea,
una est matris sue,
electa genitricis6.
6 genitricis] genetricis sue Ω M ΩJ* CM22 , genetrici sue Ω M ΩJ Clementina Weber
Viderunt
eam7 filie Sion8
7 eam Rusch CM22 CM22 T] illam Weber CM22 B CM22 P CM22CM22 T (post corr.) CM22 V |
8 Sion ΩS ΩJ* Rusch ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n° 7455, 7878)] om. Weber CM22 B CM22CM22 V |
et beatissimam predicaverunt regine
et concubine9 laudaverunt eam.
9 concubine] + et Weber
Numérotation du verset Ct. 6,9 

Que est ista que progreditur
quasi10 aurora consurgens,
10 quasi] sicut CM22N CM22P
pulchra ut luna,
electa ut sol,
terribilis ut castrorum11 acies ordinata ?
11 castrorum] om. Weber
Numérotation du verset Ct. 6,10 

Descendi in12 hortum
12 in CM22 N CM22 P CM22CM22 T CM22 V Rusch ] ad Weber
nucum
ut viderem
poma convallium
et13 inspicerem
13 convallium et CM22 ΩS Ω ΩJ Rusch Clementina ] convallium ut CM22T , convallis ut Weber
si floruissent vinee14
14 floruissent vinee et germinassent Rusch CM22 ] floruisset vinea et germinasset CM22B CM22V floruisset vinea et germinassent Weber
et germinassent
mala punica.
Numérotation du verset Ct. 6,11 

Nescivi
anima mea
conturbavit me propter quadrigas
Aminadab.
Numérotation du verset Ct. 6,12 

Revertere
revertere
Sunamitis,
revertere
revertere
ut intueamur te.

Capitulum 6

Numérotation du verset Ct. 6,1 
marg.| {b} Dilectus meus descendit in hortum suum ] etc. Hoc est sextum capitulum, in quo filiabus querentibus, quo abiit Sponsus ? respondet Sponsum ipsum in seipsam descendisse, ut ipse eam imitentur, si Sponsum velint invenire. Nam ipsa est hortus, ut supra 4.c. dictum : Potuisset hoc responderi magis, natum Regem querentibus, qui non in Hierusalem nasci voluit, sed in Bethleem, que quasi hortus est respectu Hierusalem. Vel specialiter hortus dicitur Virginis uterus, qui est hortus conclusus, fons signatus. Descendit etiam :
marg.| {c} Ad areolam ] etc. id est ad fidelem animam, diversis speciebus virtutum aromaticis redolentem. Vel areolam aromatum, vocat cetum infirmorum et pauperum, ac debilium variis aromatibus indigentium ; quos crebrius visitat Dominus, ut crebrius inter eos cum humilitate queratur et labore active potius quam investigando curiose, vel ociando. Vel tam hortus quam areola cetus est claustralium, qui hortus conclusus est per discipline regularis observantiam. Areola vero aromatum per virtutum ex bonis operibus, aggregationem. In hunc hortum descendit Dominus, ut novum Adam instituat, qualiter Paradisum deliciarum, in quo positus est cautius, quam vetus custodiat, ac operetur in eo. Hunc hortum areolam facit humilitas cordium. Areola enim diminutivum est, ad quam libenter descendit Dominus. Unde Lc. 1.e. Respexit humilitatem ancille sue. Sed aromatum eam facit multiplicatio virtutum.
marg.| {d} Ut ibi pascatur ] etc. in quibus multiplici refectione reficitur, ut supra 2.a.
marg.| {e} Et lilia ] etc. id est Sanctos munditia mentis et corporis refulgentes ad se de presenti vita assumat, in quorum vita, scilicet innocentie candor, Sapientie aureus fulgor, fame bonus odor emanat, ac tumorem superbie reprimens patientie et humilitatis medicina. Vel lilia colligit Sponsus, dum semine verbi sui in auditoribus innocentiam metit. Vel dum conventus ex virginibus et continentibus simul eos in unum congregando facit, ut in eis inveniatur sancte conversationis honestas, morum gravitas, operum fulgor, fame bone bonus odor, medicinalis rigor, districtio discipline Os. ultimo c. Israel germinabit quasi lilium etc. Videns autem Sponsa, quantum Sponsus in huiusmodi delectetur, ut adolescentulas ad se preparandas magis invitet, subdit.
marg.| {f} Ego Dilecto meo ] supple in me et in alio locum preparo.
marg.| {g} Et Dilectus meus mihi ] locum preparat receptionis in seipso. Vel
marg.| {f} Ego Dilecto meo ] morem gero ad nutum eius progrediens.
marg.| {g} Et dilectus meus mihi ] votis meis, scilicet pro loco et tempore annuens.
marg.| {h} Qui pascitur inter lilia ] dum sibi in his complaceo, in quibus nitet pudicitia. Vel {3. 132rb} de B. Virg. sic.
marg.| {f} Ego Dilecto meo ] filia, mater inter mulieres ceteras sum electa.
marg.| {g} Et dilectus meus mihi ] tantum supple secundum humanitatem est filius, sine virilis seminis admixtione : quod in eo solo est reperire. Vel
marg.| {f} Ego Dilecto meo ] consentiens, respondeo, Ecce ancilla Domini. Lc. 2.d.
marg.| {g} Et Dilectus meus mihi ] favens et annuens merita dando, data conservando, conservata remunerando.
marg.| {h} Qui pascitur inter lilia ] dum mea ubera sugit
marg.| {i} Pulchra es, amica mea ] etc. Hic Sponsus Sponse, que supra eum multum commendaverat, vicem reddit, pulchram eam dicens, amicam suavem et decoram sicut Hierusalem. Pulchra est in se amica.
marg.| {l} suavis ] Deo tam diligens, quam dilecta.
marg.| {m} Decora ] aliis sicut Hierusalem illa celestis, de qua Ex. 25.d. Fac omnia secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
marg.| {n} Terribilis ] etiam est hereticis impiis et spiritibus immundis Ecclesia et hoc ex numero et fortitudine bellatorum, ex longo usu armorum, ex fidelitate et zelo, ac unanimitate pugnantium, ex presidio Angelorum, 4Rg. 7.b. Adhuc etiam ex potentissimi Regis presentia, qui promptus est ad protectionem suorum subditorum, Iosue 6.a.
marg.| {o} Ut castrorum acies ordinata ] Nam in prima acie est ipse Rex cum Ducibus suis Apostolis, in secunda exercitus Martyrum, in tertia cetus Confessorum, postremo etiam in ultima acie tempore Antichristi erunt robustissimi ex omnibus generibus electorum.
marg.| Moraliter autem anima fidelis amica est Christi in contritione. Unde Ps. 85. Confessio et pulchritudo in conspectu eius.
marg.| {l} Suavis ] in operibus misericordie.
marg.| {m} Decora ] in contemplatione.
marg.| {n} Terribilis ] in veri discretione, Gn. 82.d. Terribilis est locus iste etc.
marg.| {o} Ut castrorum acies ordinata ] in variis virtutum operibus tamquam fortissimis et fidelissimis bellatoribus premunita. Nam militia est vita hominis super terram, Iob. 7.a. Vel de Beata Virgine, que amica est id est animi custos, sive cordis. Unde Lc. 2.c. Maria autem conservabat omnia verba hec, conferens in corde suo.
marg.| {i} Pulchra ] autem per humilitatem, in qua sibi in ipsa complacuit filius Dei. Unde Lc. 1.e. Respexit humilitatem ancille sue
marg.| {l} Suavis ] misericordie ubertate. Unde et Regina misericordie dicitur.
marg.| {m} Decora ] plenitudine gratiarum. Unde in eodem capitulo Ave gratia plena.
marg.| {n} Terribilis ut castrorum acies ordinata ] Ad cuius memoriam Demones contremiscunt et eam omnino sustinere non possent. Exemplum de Theophilo. Alio etiam modo Ecclesia.
marg.| {i} Pulchra ] est in his, qui morum gravitatem in vite honestate pretendunt.
marg.| {k} Amica ] in his, quibus per sacra studia ipsius secreta panduntur.
marg.| {l} Suavis ] in his, qui per opera misericordie in conspectu Dei et hominum flagrare noscuntur.
marg.| {m} Decora ] in solitariis contemplationi deservientibus et quieti.
marg.| {n} Terribilis ut castrorum acies ordinata ] in cenobitarum Collegio, qui sub regula militant et Abbate. In primis excellit temperantia, in secundis sapientia, in tertiis iustitia, in quartis prudentia, in quintis fortitudo.
marg.| {p} Averte oculos tuos a me ; quia ipsi me avolare fecerunt ] Hec sunt verba Sponsi Sponsam quodammodo comprimentis ne nimium de sua pulchritudine presumat, nimiamque curiositatem in eum querendo, ac investigando apponat. Nam quanto plus investigatur, tanto minus intelligitur : quia magis incomprehensibilis invenitur. Oculi ergo, quibus Deum videre et contemplari cupimus, ipsum a conspectu nostro faciunt avolare. Eccl. 6. Dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me. Et Prv. 23.a. Ne erigas oculos tuos ad opes, quas habere non poteris : quia faciunt sibi pennas quasi aquile : et volabunt in celum. Quiescant ergo oculi, donec locus sit videndi, ut de ipso hic in via sufficiat nobis audire et credere quod audivimus et auditis delectari : Iuxta illud Ps. 50. Auditui meo dabis gaudium etc. Vel [Averte a me
marg.| ut cure, scilicet subditorum intendas : nam sic melius me videbis. Unde et supra, cum in subditorum curam se promptam exhibuit, ei se statim ostendit. Unde supra. [Ego Dilecto meo etc.
marg.| Modo autem avolat, cum ipsa in eum oculos diligit, avolat autem, ut avidius requiratur, gratius recipiatur, cautius custodiatur, ut curiosius compescatur et subditis impendatur et ut ad plenam in futuro fruitionem, ac decentius accendatur. Vel sunt verba Christi ad Synagogam cuius oculi, Scribe et Pharisei, qui Dominum ab ipsa avolare fecerunt. Ier. 12.b. Reliqui domum meam : dimisi hereditatem meam : dedi dilectam animam meam in manibus inimicorum eius. Quid et hodie timendum est quod litterati et maiores de Ecclesia ipsum ab ea faciant avolare. Dn. 13.a. Egressa est iniquitas a senioribus, qui videbantur etc. Ne tamen graviter ferat Sponsus quod ita a plena Sponsi cognitione et visione suspenditur, ostendit ei Sponsus quod sancte cogitationes ei remanent, quibus potest satis in ipsum intendere, ac delectari : Unde subiicit :
marg.| {3. 132va} {a} Capilli tui sicut greges caprarum, que apparuerunt de Galaad ] Per capillos, multifaria sanctarum cogitationum subtilitas designatur. Et sicut capilli de cerebro imperceptibiliter oriuntur ; sic cogitationes de mente, que caput est anime, cui semper adherere debent, ut non semper separentur ab ea, 1Rg. 1.b. dicitur quod in capite Samuelis novacula non ascendit. Sic ergo capilli isti sunt sicut greges caprarum, cum cogitationes et meditationes tote diriguntur in Deum nec in lutosis seculi se involvunt : sicut capre in altis pascuntur et arduis et lutosa, atque infima loca devitant.
marg.| {b} Que apparuerunt de Galaad ] Galaad interpretatur acervus testimonii et fuit mons ille, ad litteram, in quo Laban cum Iacob fedus iniit, ut de cetero ultra non transgrederetur ad ei nocendum ; nec Iacob ipsi similiter : In cuius testimonium ibi magnum acervum lapidum posuerunt. Laban ergo in acervo lapides ponit, cum de mundi vanitatibus et perturbationibus vir iustus virtutum occasiones sumit. Apparent ergo capilli, sive cogitationes de Galaad, cum eis bonorum operum et fortium immensa copia attestatur. Vel per capillos, qui vicinius capiti adherent, possumus etiam intelligere Religiosos, in quibus forma Ecclesie plus vigere videtur : et ita videntur capiti propius adherere et ipsam ut capilli caput, ornare, eamque totum sua pulchritudine honestare, gratiamque toti Ecclesie acquirere. Unde et hi capilli ab Ecclesia sunt fovendi, licet enim 2Rg. 14.f. habeatur quod Absalonem gravabat Cesaries. Hi debent esse graciles scilicet et subtiles, non impinguati deliciis, non dilatati terrenis, insensibiliter crescentes, ut benefacientes se benefacere, non attendentes quod sint flexibiles, dando locum ire et vertibiles ad nutum Prelati, qui abscissi id est de loco ad locum destinati, non sentiant lesionem ; avelli autem sine magno dolore a capite Christo non possunt. Tales debent esse ut greges, gregatim scilicet in caulis id est in cenobiis conversantes, caprarum, ut se sponte hostiam offerant pro aliorum peccatis, abruptaque et ardua, ac sicca loca, non humida, vel lutosa ambulare, ut arduitatem vite appetere se ostendant.
marg.| Et de talibus potest dici Sponse sancte Ecclesie.
marg.| {a} Capilli tui sicut greges caprarum, que apparuerunt de Galaad ] id est que de acervo bonorum operum ostenderunt culmen virtutum, vel de acervo bonorum operum apparuerunt in gloria felicitatis eterne.
marg.| {c} Dentes tui sicut grex ovium, que ascenderunt de lavacro ] Per dentes firma sermonum stabilitas, qui sunt sicut grex ovium, cum fidem simpliciter profitentur, a qua professione nullus quacumque ratione debet avelli. Unde Dt. ultimo c. legitur quod oculus Moysi, qui centum et viginti annorum erat, quando mortuus est, non caligavit, nec dentes illius moti sunt. Omnis sermo malus de ore vestro non procedat. Dentes sunt luporum, vel canum et non ovium, cum detractioni vel adulationi attendunt.
marg.| {d} Que ascenderunt de lavacro ] de fonte scilicet scientie et dilectionis, non de volutabro peccati, Mt. 12.c. Ex abundantia cordis os loquitur.
marg.| {e} Omnes gemellis ] scilicet, quantum ad dilectionem proximi et quantum ad promissionem vite, que nunc est et future.
marg.| {f} Et sterilis non est in eis ] id est nihil inutile, vel vanum quod teneat locum suum.
marg.| {g} Sicut cortex mali punici ; sic gene tue ] Faciei pulchritudo in genarum albedine, ac rubore consistit. Item genis dentes adherent. Per genas ergo Sponse id est Ecclesie significantur Predicatores, qui per ruborem caritatis et albedinem castitatis pulchritudinem Ecclesie representant, qui debent esse sicut cortex mali punici in fortitudine, quoad patientiam adversorum : et continere in se varios ordines gratiarum et virtutum.
marg.| {h} Absque occultis tuis ] que sancte sunt meditationes et affectiones, quasi dicat : preter illa, que interius latent, in manifestis tuis scilicet in operibus exterioribus est ista invenire. Vel occulta dicit hic peccata per ignorantiam facta : De quibus in Ps. 18. Ab occultis meis munda {3. 132vb} me, Domine. Et tunc absque ponitur pro sine. De his omnibus plenius habitum est. sup. 4.a.
marg.| {i} Sexaginta sunt Regine ] etc. Superius commendavit Sponsam a virtutum speciositate ; nunc commendat eam a fidelium ordinata et congrua distinctione. Et distinguit hic tria genera hominum in Ecclesia Dei existentium scilicet. Reginas, concubinas et adolescentulas. Regine sunt, qui Regem Christum casto amore diligunt et filios generant, quibus honor et cultus regius et regnum regnique diadema debetur. Tales sunt qui non querunt, que sua sunt ; sed que Iesu Christi. Phil. 2.c. Tales sunt, qui pura intentione et recta Christum predicant. Et sunt sexaginta, sex operibus misericordie insistentes, Mt. 25.c. Decalogum perfecte implentes : Nam senarius numerus perfectionis est primus et sexies decem faciunt sexaginta. Item quinque corporis sensus, iuxta duodecim Apostolorum doctrinam modificantes et temperantes. Concubine sunt, que licet ad thorum Sponsi accedant et filios generent : tamen regni honorem, vel diadema non habent : qui scilicet temporalium amore Christum annuntiant et quantum in ipsis est verbum Dei adulterant. De talibus non erat Apostolus, qui dicit, 2Cor. 4.a. Non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei. De his dicit etiam, 2Cor. 2. ad Non sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei.
marg.| De his dicit Scriptura. Adulterine cogitationis puer reus est, qui in oculis Sponse placere appetit, per quem Sponsus verba transmittit. Tales utiles sunt Ecclesie. Unde Phil. 1.c. Quid enim ? dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem annuntietur Christus. Unde et tales Christus in presenti remunerat, licet eis regnum non reservet. Gn. 25.a. Filiis concubinarum largitus est munera. Hi sunt octoginta : quia Decalogi doctrinam ad terrenam curam invertunt, que quatuor temporibus et quatuor mundi climatibus noscitur agitari : et quia valde subiacent divisioni, sicut et iste numerus. Unde Os. 10.a. Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Sunt autem plures, quam Regine, ad innuendum quod maior est numerus eorum, qui non recte predicant, quam qui recte, vel etiam vivant.
marg.| De his dicitur 2Rg. 16.d. quod reliquit David fugiens a facie Absalon mulieres concubinas ad custodiendum domum. Adolescentule sunt plures subdite, vel incipientes in Ecclesia : quarum non est numerus apud nos, etsi apud Deum, qui stellas numerat etc. Vel ideo dicit earum non esse numerum ; quia cum ad perfectam nondum pervenerunt etatem, non debent numerari, cum non sint tales quod possint secure ad bella procedere. Sic ergo tres partes habemus in Ecclesia scilicet bonos perfectos, qui per Reginas : malos licet utiles, qui per concubinas : et bonos incipientes, qui per adolescentulas. Ne tamen ex hoc plures esse credantur Ecclesie et non una Sponsa, subdit.
marg.| {k} Una est columba mea ] etc. Una scilicet licet plures persone.   Una ante legem, sub lege, sub gratia   Una ] qui  a una fides, unum Baptisma, unus Deus et unum corpus. Hec est enim Domini tunica, que scissa non fuit. Io. 19.   Una ] ad   u num solum creata. De qua Lc. 10.g. Unum est necessarium. Unde Ps. 36. Unam petii a Domino etc. [  Columba ] pro  p ter simplicitatem, mansuetudinem, fecunditatem et amoris inseparabilitatem.   Perfecta per caritatem, que plenitudo est legis. Consummata, vel perfecta, numero membrorum et plenitudine donorum, vel perfecta capiti Christo unita.
marg.| {l} Una est matris sue ] etc. Hec mater gratia est Dei, que filios, vel filias facit unius patris. Et bis dicit   una unit ate fidei, contra hereticos : Vel per matrem superna Hierusalem accipitur : quia eam generat, nutrit amat et custodit : quia omne donum desursum, que est mater nostra. Gal. 4.d. cum qua una est militans Ecclesia unitate amoris et gratie. Genitrix vero dicitur primitiva Ecclesia de Iudeis, cuius electa dicitur moderna Ecclesia inter multas spurias, quas simul cum ipsa produxit. Et vere una : quia non plures vere imitationis filias genitrix genuit, vel mater peperit. Electa autem est, quia laus est matris et genitricis. Adulterina enim filia testimonium dat adulterii contra matrem.
marg.| {m} Viderunt eam filie Sion ] etc. scilicet. Angeli Prv. ultimo d. Surrexerunt filii eius etc. Sole filie vere vident que regnum exspectant : quia omnis gloria filie Regis ab intus : Oculi autem stultorum in finibus terre : Prv. 17.d. ut scilicet interiora non videant, sed tantum vilissima et exteriora attendant. Item ipsa luminositas Ecclesie eos excecat : quia oculos noctue habent : et sic veri Solis claritatem sustinere non possunt.   Viderunt ergo eam filie Sion id est Ecclesie triumphantis.
marg.| {n} Et beatissimam predicaverunt ] Beatam scilicet propter spirituales divitias, beatiorem propter populi numerositatem, sed beatissimam propter ipsius Sponsi nuptias et amplexus. Et licet sole filie videant, tamen et
marg.| {a} {3. 133ra} Regi ne et concubine laudaverunt eam
marg.| Laudant enim tam bone, quam male. Bone, ut veri testes, male, ut histriones. Omnia enim, que sive boni, sive mali dicunt, vel faciunt, in laudem Ecclesie refunduntur. Et ne credatur quod solum laudetur ab his, qui de Ecclesia sunt, introducit hic Synagogam ad commendationem ipsius, maxime pro fine mundi, ubi recognoscens errorem convertetur : unde subdit.
marg.| {b} Que est ista, que progreditur quasi   Aurora ] etc. Aurora fuit in Patriarchis Luna, in Prophetis, Sol in Apostolis, vel.
marg.| {c} quasi aurora consurgens ] temporibus primitivis, scilicet Apostolorum.
marg.| {d} Pulchra, ut Luna ] temporibus Martyrum et Confessorum.
marg.| {e} Electa, ut Sol ] autem erit in ultimis temporibus, ubi scilicet magis vigebit persecutio et ideo Ecclesia amplius tunc splendescet. Tunc etiam erit.
marg.| {f} Terribilis, ut castrorum acies ordinata ] contra Antichristum et suos : quia tunc erit conflictus acerrimus et Ecclesia prevalebit. Aurore etiam comparatur in penitentibus. Lune in activis, qui curis et sollicitudinibus quasi quibusdam nebulis spinarum obfuscantur, Soli in contemplativis. Vel de anima fideli, que est Aurora in luminis cogitatione. Luna in splendore gratie. Sol in adoptione glorie. Vel Aurora in oratione. Luna in operatione. Sol in contemplatione. Vel Aurora in morte. Luna in purgatorio, Sol in gloria.
marg.| {b} Que est ] ergo [ista, que progreditur
marg.| de virtute in virtutem.
marg.| {c} quasi Aurora consurgens ] per augmentum gratie et virtutum. Iuxta illud. Nescia virtus stare loco. Prv. 4.c. Semita Iustorum quasi lux splendens etc.
marg.| {d} Pulchra, ut Luna ] in statu perfectionis, in quo exemplo suo ceteros velut pulchritudine quadam incendit.
marg.| {e} Electa ut Sol ] ea translata ad patriam. Iuxta illud. Fulgebunt Iusti sicut Sol etc.
marg.| {f} Terribilis, ut castrorum acies ordinata ] Demonibus et malis Spiritibus, quos orationibus devotis et precibus, quas fundit pro peccatoribus, eos arcet, vulnerat, deiicit et confundit. Vel de Beata Virgine potest illud exponi, ut introducatur Synagoga pro tempore ipsius, eius pulchritudinem et venustatem admirans. Licet enim ipsa Beata Virgo fuisset prenuntiata in lege et Prophetis ; Iudea tamen quasi incredula querit.
marg.| {b} Que est ista, que progreditur ] ad totius Ecclesie irrigationem et fecundationem. Eccl. 34.d. quasi aque ductus irriguus exivi de Paradiso etc. Huius progressus dilationem lamentabatur. Isaias, 63.d. cum dixit. Multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum continuerunt se super me. Et 41.d. Egeni et pauperes querunt aquas et non sunt. Unde temporibus ante ipsius progressum ponebantur omnes cum Ier. 38.b. in lacum, in quo non erat aqua. Sed cum venit in hortum Ecclesie ista aqua, quam vidit Ez. 47.a. egredientem de templo, tunc fecundari cepit Ecclesia : et omnes, ad quos pervenit aqua ista, salvi facti sunt, ut ibi habetur. Non poterat aqua ista exire, donec ductum haberet ; sed cum fluxit plenissime progreditur. Ergo ex genere regali et sacerdotali summum Regem et Sacerdotem Dominum paritura et hoc velut Aurora consurgens, cuius ortus et Luciferi similiter et Solis ortum precedit. Primo enim oritur Aurora : postea Lucifer et tandem Sol. De hac dicitur Iob. 3.b. Exspectet lucem et non videat : nec ortum surgentis Aurore Imprecatio est malorum. Et 38.b. Numquid ostendisti Aurore locum suum ? illum ostendit ei Dominus in assumptione sua, quando eam Deus ad dexteram sui benedicti filii collocavit. Hec Aurora media inter noctem humani generis et lucem claritatis eterne. In ortu huius Aurore vincitur Angelus a Iacob. Gn. 32.f. id est adventus filii Dei in carnem id est ab Angelo magni consilii Deo Patre, scil, sanctorum Patrum precibus impetratur. Consurgens est hec Aurora, non in ortu suo cadens in peccatum, ut ceteri : ipsa enim in utero sanctificata in ortu suo surrexit, non cecidit, quia nullius peccati obnoxia fuit, ut nos miseri, qui filii ire nascimur in quorum persona dicit Ps. 114. Circumdederunt me gemitus mortis etc.
marg.| {b} Que est ] ergo [ista, que progreditur
marg.| in sui nativitate.
marg.| {c} quasi Aurora consurgens ] per gratiam.
Numérotation du verset Ct. 6,9 
marg.| {d} Pulchra ] in conceptione Salvatoris, in qua ipse fomes peccati eam aliquantulum reddens obscuram, omnino fuit extinctus, quando eius speciem Rex Regum Dei filius concupivit sed tamen   ut Luna eius claritas a mole carnis aliquantulum retardabatur, in quantum, scilicet ut cum Sol iustitie per adventum ipsius in eius uterum eam totam redderet luminosam ; nihilominus tamen terre id est molis carnis {3. 133rb} impositio eam fecit pati eclipsim ; ita quod Ioseph voluit occulte dimittere eam, ut legitur Mt. 1.c. Ortus huius aurore, vel lune, hortum veri Solis, ut dictum est, precessit et quasi annuntiavit. Unde Eccl. 43.a. A Luna signum diei festi : luminare quod minuitur in consummatione.
marg.| {d} Est ergo Pulchra ut Luna ] in Christi Nativitate
marg.| {e} Electa ut Sol ] in sua assumptione, in qua omnes Angeli eius pulchritudinem admirati sunt. Eccl. 43.a. Sol in aspectu etc. Ibi electa est, illic pre electa et ad eius dexteram collocata, cum et ei dixit : Veni Electa mea et ponam in te thronum meum etc. Ibi, scilicet ad dexteram filii est ipsa.
marg.| {f} Terribilis ] potestatibus aereis   ut castrorum acies ordinata Nam bene sciunt quod quicquid pro peccatoribus petierit, impetrabit. Unde 3Rg. 2.d. dixit Salomon matri sue ; Pete, mater mea : neque enim fas est, ut avertam faciem tuam. Hec est arca federis, in qua responsa accipimus : De qua dixerunt Acharonite. 1Rg. 5.d. Adduxerunt ad nos arcam Dei Israel etc. Hec arca manna continet et reservat, quo pascamur in deserto huius seculi vagantes, usque dum veniamus ad terram promissionis. Hec est ergo   terribilis inim icis   ut castrorum acies ordinata Unde Eccl. 43.b. Vas castrorum in excelsis in firmamento celi resplendens. Ordinata tripliciter contra tres acies inimicorum, Paganos, scilicet Hereticos et Iudeos. De quibus Eccl. 50.d. Duas gentes odivit anima mea : et tertia non est gens quam oderim etc. Contra Paganos ordinata est, latriam exhibens Deo vero, cum dixit : Magnificat anima mea Dominum etc. Hic enim destruxit idololatriam, qua creature exhibetur honor soli Deo debitus Creatori. Contra hereticos, cum dixit : Et exultavit spiritus meus etc. Contra Iudeos, cum dixit : Suscepit Israel puerum suum etc. De hac ergo querit incredula Synagoga, vel pre admiratione et gaudio fidelium Ecclesia, vel ipse supernarum virtutum chorus. [Que est ista etc.
marg.| Sed ad hanc questionem respondit Ioachim summus Sacerdos, Idc. 15.d. ubi in persona Iudith dicit ad eam : Tu gloria Hierusalem, tu letitia Israel, tu honorificentia populi nostri etc. Taliter eam per circumlocutionem describit : Tamen enim uno nomine venerat comprehendi : Ipsa gloria Hierusalem id est claustralium, dans eis formam et regulam obedientie, cum dixit Lc. 1.d.
marg.| Fiat mihi secundum verbum tuum, Letitia Israel id est Scholarium et Clericorum. Scholarium dans eis formam studendi et legendi, ut attenti sint et solliciti intelligere et opere complere, que legunt Lc. 1.g. Maria conservabat omnia verba hec etc. Unde et Philippus dixit Eunucho legenti Isaiam Prophetam : Putasne, intelligis. que legis ? Ac honorificentia populi id est laicorum, in hoc quod statim credidit maius, scilicet se Dei filium parituram, ubi summus Sacerdos, scilicet Zacharias de multo minori dubitavit, scilicet Elizabeth iam senem, prolem de ipso habituram Lc. 1.b. Gloria est in se, letitia in nobis, honorificentia id est ab aliis ornata. Quod triplici eius bene congruit interpretationi : Interpretatur enim illuminata, illuminatrix et Domina, quia illuminata gloria, quia illuminatrix, vel letificans, quia Domina honorata.
Numérotation du verset Ct. 6,10 
marg.| {g} Descendi in hortum nucum ] Et hoc Synagoge ignoranti pre ignorantia supra querenti :   Que est ista etc. quasi indirecte respondendo, Sponse laudibus superaddit Sponsus quod Sponsa non solum talis est, ut Synagoga predixerat, sed etiam hortus nucum et poma convallium et florens vinea, ac mala punica, iuxta illud Prv. 23.a.
marg.| Quando sederis, ut comedas cum Principe etc. Attendamus hec, que nobis in mensa sacre Scripture apponuntur, ut et nos talia preparemus. Hortum ergo nucum dicit Sponsam pro Claustralibus et Martyribus, quibus cortex amarior id est mundus : Cuius omne gaudium amaritudinibus plenum est : Iuxta illud : Omne gaudium meum amaritudinibus respersisti, ut querens te sine offensione letari Is. 38.d. Et ecce mundi, scilicet amaritudo mea amarissima. Testa durior id est tolerantia adversorum. Iob. 2.c. habetur quod ipse sedens in sterquilinio, ecce putredo et amaritudo corticis, sive fetor, testa id est asperiore vita, vel passionum tolerantia, saniem radebat, mundi id est inquinamenta a se separabat. Sed nucleus intus dulcior et ad plures usus aptior. Hic nucleus sapidus et dulcis redditur intima consolatione, quasi oleo inde profluente. Poma convallium dicit eam, quantum ad plebem odore bonorum operum redolentem, proveniente ex interiori et exteriori humilitate Ps. 103. Qui emittis fontes in convallibus, aquis, scilicet profluis, rivulis sancte opinionis et fame. Per vineam quantum ad Clerum, floribus scientie voti, ac desiderii sancti pollentem. De hac vinea in Ps. 79. Vineam de Egypto ignorantie, scilicet transtulisti etc. Eccl. 39.b. Florete, flores etc. sup. 2.c. Vinee florentes etc. Mala punica, quoad Prelatos duros exterius in {3. 133va} tolerantia adversorum, sed intus plenos variis gratiis virtutum que partim albent per vite innocentiam, partim rubent per compassionem ad proximos. Lc. 8.c. Fructum afferunt in patientia. Dicit ergo : Vos queritis : Que est ista et unde hunc habeat apparatum et ego descendi et ideo, scilicet ipsa ascendit, quia descendit, in hortum nucum, ut ipsum colerem : Unde et ipsa in quibusdam est Aurora, in aliis Luna et in aliis Sol. Hic est hortus in quo intravit Susanna in pomerium, ut ibi lavaretur : Dn. 13.a. In hunc hortum descendit Dominus per gratiam, ut videat poma convallium id est bona opera humilium redolentia, in quibus plurimum delectatur ut dictum est et sic de aliis. Vel de Beata Virgine potest exponi, in quam descendit filius Dei, ut respondeat ipse filius Dei Angelis prius cum admiratione querentibus. Que est ista etc. Et ostenditur hic magnum pietatis divine mysterium et admirabile filiis Dei Sacramentum, qui ut nos faceret in celum ascendere, descendit in terram, secundum quod Ps. 153. oraverat : Domine inclina celos tuos et descende : Celos inclinavit, quando Angelos hominum servitio et ministerio deputavit. Sed ipse se non solum inclinavit, sed paulo minoratus ab Angelis usque ad humanam naturam descendit, ut filius Reguli sanaretur : Io. 4.g. Ubi et descendit in hortum nucum id est Beate Virginis uterum, que est hortus conclusus. De quo sup. 4.c. Et de quo Gn. 2.b. Plantaverat autem Dominus Paradisum voluptatis ab initio etc. Et nucum est hortus iste, secundum tria, que in nuce est invenire, que et in B Virgine inveniuntur, scilicet corticis amaritudo : Maria enim interpretatur amarum mare, per contrarium sic vocata, que nihil penitus amaritudinis habebat. Teste duritia in sancti propositi firmitate. Unde Angelo respondit. Lc. 1.d. Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? Nuclei dulcedo in fructus pretiositate. Unde in eodem et benedictus fructus ventris tui.
marg.| {a} Ut viderem poma convallium ] id est multiplices fructus humilitatis ipsius, tam interioris : quam exterioris manifestarem et alios videre facerem, ac per approbationem etiam me videre significarem, secundum quod ipsa dixit Lc. 1.e. Quia respexit Dominus humilitatem ancille sue etc. Quorum unus est Sapientia, Prv. 11.a. Ubi humilitas et ibi sapientia. Alius exaltatio. Lc. 14.c. Qui se humiliat, exaltabitur. Tertius bonorum operum multiplicatio Ps. 64. Valles abundabunt frumento. Quartus fluviorum doctrine, abundantia et profluvium. Ps. 103. Inter medium montium pertransibunt aque. Quintus a procella et ventis absconsio. Is. 32.a. Erit quasi , qui abscondit se a vento etc.
marg.| {b} Et inspicerem ] etc. id est Virgo Beata, de qua vitis vera processit. Floruit hec vinea in Filii Dei conceptione.
marg.| {c} Et germinassent mala punica ] per que designantur caritatis Beate Virginis, quam erga nos habet, multiplices effectus, qui licet in omnes defluant et emanent ; tamen plena remanet et redundans, cui dictum est. Ave gratia plena. Nec mirum, cum ab ipsa ortum habuerit fons indeficiens charismatum et gratiarum. Sequitur.
Numérotation du verset Ct. 6,11 
marg.| {d} Nescivi ] etc. Responsio est Synagoge se ignorasse hec dicentis et causam sue cecitatis exprimentis, cum subiungit.
marg.| {e} Anima mea ] etc. id est animalis ratio Synagoge conturbata est et excecata propter hypocrisim Phariseorum, traditiones Scribarum, avaritiam Sacerdotum, ambitionem Principum. Unde ne locum perderent et gentem suaserunt populis, ut Barrabam peterent. Hi dicuntur quadrige Aminadab id est Iudaici populi, qui dixit Ex. 19.b. Omnia quecumque dixerit nobis Dominus, audiemus et faciemus. Interpretatur autem Aminadab populus spontaneus. Vel aliter. Hoc dicitur, ut recognoscat Synagoga suum errorem, que despexit Ecclesiam et scandalizata fuit, videns doctrinam quatuor Evangelistarum preferri doctrine legis et prophetarum, que Evangelica dicitur : quadrige Aminadab id est Christi, qui ut Aminadab de tribu Iuda fuit et mortem sponte suscepit. Ps. 92. Elevaverunt flumina, Domine etc. Ecce conturbatio. Is. 53.c. Oblatus est, quia ipse voluit. Vel prima quadriga Christi fuit ex Apostolis, secunda ex Martyribus, tertia ex Confessoribus, {3. 133vb} quarta erit ex viris fortissimis tempore Antichristi. De his quadrigis, Za. 6.a. Levavi oculos meos et vidi et ecce quatuor quadrige etc. His quadrigis adducti sunt parvuli ad fidem Ecclesie. Is. ultimo f. Adducunt omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino in equis et in quadrigis etc. Et dicit Synagoga.
marg.| {d} Nescivi ] id est non approbavi. Eodem modo sumitur Mt. 7.c. Nescio vos, secundum quod etiam dicitur in Ps. 1. Novit Dominus viam Iustorum. Vel quatuor quadrige, sive rote volubiles, sunt quatuor affectiones humane, quibus humanus animus tota die volvitur et rotatur, gaudium, scilicet tristitia, timor et desiderium. De quibus Prv. 30.c. Tria sunt mihi difficilia et quartum penitus ignoro, via Aquile etc. Per viam Aquile in celo inane gaudium nascens de prosperitate et terrena felicitate. Ez. 17.a. Grandis Aquila magnarum alarum etc. Sed Abdie habetur. Si exaltatus fueris, ut aquila etc. per viam colubri supra petram, tristitia de adversitate quasi repit et consternatur, contra quam necessarius est aspectus serpentis et utilis in palo. Per viam navis in mari, timor nocivi. In navi enim maris est magnum periculum. Sap. 14.a. Exiguo ligno etc. In hac navi fluctuant, quos vanus metus exagitat et ventus rapidus humane cogitationis conturbat. Talibus expediret dicere. Domine, salva nos, perimus. Per viam viri in adolescentia, qui sibi semper vitam repromittit longiorem, spes sive desiderium humanum, quo sepissime humanus animus quadrigatur. Ps. 51. Speravit in multitudine divitiarum suarum etc. Contra quod bonum esset quod sequitur. Ego autem, sicut oliva etc. He sunt quadrige Aminadab id est spontanei, sponte scilicet eis se committentis.
marg.| {f} Revertere, revertere, Sunamitis ] etc.
marg.| Prius dixit Synagoga se nescisse et conturbatam fuisse. Videns ergo Sponsus, vel ipsa Ecclesia quod suum iam recognoscit errorem, hortatur eandem ut ad veritatem fidei revertatur, ad pacem germanitatis, ad agnitionem Redemptoris, ad operum perfectionem, propter quod et quater dicit Revertere Sunamitis id est captiva quadruplici servitute, scilicet Principum, mandatorum, legis et peccati   Revertere etia m per culpe agnitionem, idololatrie abiurationem, pene approbationem et religionis amorem. Vel vox est Sponsi hortantis Ecclesiam, que in membris suis multipliciter per peccata ab eo discessit, cui quater dicit   Revertere a quatuor , scilicet partibus mundi. Vel specialiter dicit ad animam captivatam per peccatum, ut revertatur per boni concupiscentiam et per illa tria, que sunt in penitentia. Vel ut revertatur a quatuor naturalibus affectionibus ipsam in hac misera vita rotantibus, scilicet gaudio, tristitia, timore et spe, que per quadrigas, ut dictum est significantur. Is. 30.e. Erunt aures tue audientes vocem post tergum monentis.
marg.| {g} Revertere ] inquam   revertere, ut ego et mei   intueamur te id est speciem tuam, quam prius habueras : et adhuc, si reversa fueris, recuperabis. Vel   ut intueamur Ego quidem per approbationem ; tu vero te ipsam per reprobationem et erroris recognitionem. Quandiu enim aversa es, nec ego te intueor, nec tu teipsam vides.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ct. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=30&chapitre=30_6)

Notes :