Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset Ct. 1,1 

Incipit Sirasiim id est Canticum Canticorum. 1 *
1 Incipit... Canticorum ΩN] Incipiunt Cantica canticorum M Q ΩS Ed1455 , om. Rusch Weber
Osculetur me
osculo oris sui
quia
meliora sunt ubera tua
vino
Numérotation du verset Ct. 1,2 

Fragrantia2 unguentis optimis
2 Fragrantia plerique codd. et edd. ΩS CM22L CM22S   Rusch ] Flaglantia CM22B CM22N Weber , flagrantia CM22
oleum effusum
nomen tuum
ideo
adolescentule
dilexerunt te3*.
3 te Cor2 ΩS Ed1455 Clementina Weber ] Cor1 (non est ibi NIMIS quamvis cantetur in ecclesia) + nimis Rusch cum antiphonis officii; cf. Corpus antiphonalium officii, n° 3261, 5273
Numérotation du verset Ct. 1,3 

Trahe me4 post te
4 Trahe me Cor2
curremus5
5 curremus] currimus L² S*
in odorem* unguentorum tuorum6*.
6 in odorem (W ΩM Ω ΩS] odore M Q Y² Φ Z² W² Γ Ω Rusch Ed1455 Ed1530) unguentorum tuorum Amiatinus L M Q Y Ζ² W S Φ ΠH Γ ΨD Ω Ed1455 Ed1530 Clementina ] om. Weber
Introduxit me rex
in cellaria sua7.
7 cellaria sua] cubiculum suum M W (cubilum) S* Greg. Magnus in loc. cum Greg. Illib., Salis. Epiph. Sang.
Exultabimus8
8 Exultabimus] Exultavimus Cava Σ ΠH Q* S* ΓA k* m
et letabimur
in te9
9 te] ea Y
memores uberum tuorum
super vinu.
Recti diligunt te.
Numérotation du verset Ct. 1,4 

Nigra sum
sed formosa,
filie Hierusalem
sicut tabernacula
Cedar
sicut pelles10 Salomonis.
10 pelles CM22 B CM22 N CM22 P CM22 S CM22 V (pr. m.) ΩS Rusch Clementina Edmaior.P*) Weber ] pellis Edmaior. (Φ Θ Ψ etc.), cett. codd. CM22
Numérotation du verset Ct. 1,5 

Nolite me considerare quod fusca sim11
11 sim CM22 P CM22 T ΩS Rusch Edmaior. ] sum CM22
quia decoloravit me sol
filii matris mee
pugnaverunt contra me.
Posuerunt me custodem
in vineis.
Vineam meam
non custodivi.
Numérotation du verset Ct. 1,6 

Indica mihi
quem diligit anima mea
ubi
pascas
ubi cubes
in meridie
nec12* vagari incipiam
12 nec ΩJ* ΩS !] ne cett. Rusch Edmaior.
post13 greges
13 post Ω Rusch ] per Weber
sodalium tuorum.
Numérotation du verset Ct. 1,7 

Si ignoras te
o pulcherrima14
14 pulcherrima ΩS ΩJ Rusch ] pulchra Weber CM22
inter mulieres
egredere
et abi post vestigia gregum tuorum15
15 tuorum ΩM ΩJ ΩM] om. Weber CM22
et pasce hedos tuos
iuxta tabernacula pastorum.
Numérotation du verset Ct. 1,8 

Equitatui meo
in curribus pharaonis
assimilavi te amica mea.
Numérotation du verset Ct. 1,9 

Pulchre sunt gene tue
sicut turturis,
collum tuum
sicut monilia.
Numérotation du verset Ct. 1,10 

Murenulas aureas
faciemus
tibi vermiculatas
argento.
Numérotation du verset Ct. 1,11 

Cum16* esset rex
16 Cum Ω CM22 ] Dum CM22T* Rusch
in accubitu suo
nardus mea
dedit odorem suum.
Numérotation du verset Ct. 1,12 

Fasciculus myrrhe
dilectus meus mihi
inter
ubera mea
commorabitur17*.
17 commorabitur ΩS Weber CM22 ] commorabit cett.
Numérotation du verset Ct. 1,13 

Botrus cypri
dilectus meus
mihi
in vineis
Engaddi.
Numérotation du verset Ct. 1,14 

Ecce tu pulchra es
amica mea
ecce tu pulchra,oculi tui columbarum.
Numérotation du verset Ct. 1,15 

Ecce tu pulcher es dilecte mi
et18* decorus
18 et ΩS Weber ] quia Rusch (hapax)
lectulus noster floridus.
Numérotation du verset Ct. 1,16 

Tigna19 domorum nostrarum20
19 Tigna ΩS Rusch (tygna) Clementina ] Tegna Z* M* (ut vid.) , Tignaria Amiatinus, Ligna X ΨD Q² Hugo de S.-Caro (Ed1703), Tecta Σ ΘΗ ΘA Iust. |
20 nostrarum ΩS Rusch Weber etc. ] nostrorum ΣT ΠH Q Y Z* |
cedrina
laquearia nostra
cypressina21.
21 cypressina ΩS ] chyprissina Cava, ciprassina , ciprasina Q*, cyparissina ΠH, cyparisisina S*

Capitulum 1

Numérotation du verset Ct. 1,1 
marg.| {3.106ra} {a} Osculetur me ] Deus Pater.
marg.| {b} Osculo oris sui ] id est unione filii sui. Vel sic :   Osculetur me osculo oris sui id est ad erudiendum et reconciliandum me Deo : non Angelos, non Patriarchas, non Prophetas mittat ; sed ipsum filium in propria persona mittat. Vel ad ipsum filium potest sermo dirigi sub hoc sensu.
marg.| {a} Osculetur me ] filius ipse.
marg.| {b} Osculo oris sui : id est non iam per alium ; sed ore proprio me erudiat : et me sic loquentem non spernat. Hoc impletum credimus, quando sedens in monte docebat discipulos suos, dicens : Beati pauperes spiritu ; quoniam ipsorum est regnum celorum. Mt. 5.a. Ibi revera osculum sui oris proprii dedit, quia aperiens os suum gaudium regni celestis nobis promisit. Est autem os multiplex, unde suscipitur osculum, scilicet : Os carnis, a quo suscipitur osculum luxuriosum. Os Demonis, a quo sumitur osculum venenosum. Os hominis, a quo sumitur osculum domesticum. Os Dei, a quo sumitur osculum sanctum. Primum est malum, secundum peius, tertium bonum, quartum melius, quia religiosum. Unde illud eligens pre ceteris sancta anima ait :   Osculetur me osculo oris sui. Nec nominat, cuius osculum desiderat ; quia tanta est vis amoris, ut quem presentem in corde et cognitum tenet, quemlibet cognoscere putet. De primo osculo dicitur Prv. 7.c. de muliere stulta : Apprehendit iuvenem et deosculatur eum. Secundum osculum dedit Ioab Amase 2Rg. 20.c. Et Iudas Domino Mt. 26.e. Tertium dedit Isaac Iacob filio suo dicens : Da mihi osculum, fili mi, Gn. 27.d. De quarto dicit. Apost. Rm. ultimo c. Salutate invicem in osculo sancto. Et in hoc osculo tria notantur
Numérotation du verset Ct. 1,1 
mystice
marg.| Mystice. Primo, osculantium labia sese consociant Secundo, interiores anhelitus conspirant. Tertio, corpora ipsa sibi invicem appropinquant. In primo figuratur coniunctio naturarum hominis et verbi. In secundo unio spirituum divini et humani. In tertio comparticipatio passionum Christi et Christiani. De primo dicitur : Verbum caro factum est. Io. 1.b. De secundo. Qui adheret Deo unus spiritus est 1Cor. 6.d. De tertio dicitur : Si complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. Rm. 6.a. Vel $moraliter Labia sunt instrumentum sermonis, ideo designatur in eorum coniunctione mutua vicissitudo nostrarum orationum, in conspiratione anhelituum unanimitas voluntatum, in coniunctione corporum supportatio onerum. De primo Iac. ultimo d. Orate pro invicem, ut salvemini. De secundo dicitur Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. De tertio, Gal. 6.a. Alter alterius onera portate.
marg.| Item est osculum ad pedes pro peccatorum remissione, osculum ad manus pro gratiarum actione, osculum ad os pro reconciliatione, vel grata dilectione. Primum est in confessione, secundum in devotione, tertium in contemplatione. Primum est presentium, sive incipientium. De quo Lc. 7.f. Ecce mulier, que erat in civitate peccatrix, ut cognovisset quod Iesus accubuisset in domo Simonis leprosi, attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes, lacrimis cepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergere : et osculabatur pedes eius. Secundum est offerentium, sive proficientium. Tertium est perfectorum. Primum dignum est, secundum dignius, tertium dignissimum. Unde Sponsa, non osculum pedum, non manuum, sed osculum oris quod est dignissimum petens, ait : Osculetur me osculo oris sui
marg.| Et nota quod non querit suavium, nec basium, sed osculum. Suavium quidem impudicarum mulierum est ; basium, coniugatorum ; osculum amicorum. Habet autem Sponsus labia sua et Sponsa similiter. Labia Sponsi sunt misericordia et veritas ; et labia Sponse sunt amor et timor. Et hec quatuor labia sibi invicem coniunguntur. Nam misericordia amori coniungitur ; et veritas timori. Tria oportet eam habere, que osculum petit, scilicet penitentiam, qua de malis preteritis erubescat ; puritatem, per quam bona conscientia conspectui Sponsi munda {3. 106rb} se representet ; fervorem spiritualem, quo bona, que Deus sibi contulit ardenter diligat et ad ea, que nondum habet alacriter currat. Et ita necessario habet triplex osculum, reconciliatorium, remuneratorium, contemplatorium. Primum ad pedes, ut dictum est, pro remissione peccatorum. Secundum ad manus pro munere virtutum. Tertium ad os pro cognitione secretorum. Sive a plausione, seu a blanditione dicitur.
marg.| {a} Osculetur me osculo oris sui quasi dicat : Sponsa, applaudat mihi Sponsus meus et blandiatur id est dulcem et blandum se mihi exhibeat : qui terrificum et asperum se exhibere consuevit in veteri Testamento. Et hoc quidem promiserat ipse per Is. ultimo d. Quomodo si mater blandiatur filio suo ; ita et ego consolabor vos. Et hoc impletum testatur Apostol. Hbr. 12.c. ubi dicit : Non enim accessistis ad tractabilem montem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam etc. sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem celestem et multorum millium Angelorum frequentiam et Ecclesiam Primitivorum, qui conscripti sunt in celis et Iudicem omnium Deum et spirituum iustorum perfectorum et Testamenti novi Mediatorem Iesum et sanguinis aspersionem melius loquentem, quam Abel.
marg.| Et nota quod non dicit Sponsa. Osculetur me osculo suo ; sed osculo oris sui : quia non sibi Patrem per unionem coniugii postulat ; sed filium, qui os Patris dicitur, quia mundo Patrem manifestavit, sicut os mentis intellectum ostendit. Dicitur etiam os Dei sacra Scriptura. Unde Is. 30.a. Os enim meum non interrogastis id est sacram Scripturam non consuluistis. Et secundum hoc sensus est.
marg.| {a} Osculetur me osculo oris sui id est doctrinam sacre Scripture mihi applicet, quam olim soli populo Iudeorum coniunxerat. Item os Dei dicit cetus Predicatorum. Unde Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili id est animam a peccato, quasi os meum eris. Et secundum hoc est sensus.
marg.| {a} Osculetur me dicit Sponsa.
marg.| {b} Osculo oris sui id est cetum Predicatorum mihi mittat, quem olim soli populo Iudeorum miserat.
marg.| {c} Quia meliora sunt ubera tua vino Metaplasmus est. Loquitur enim more amantis, qui pre fervore dilectionis ordinem loquendi non valet observare. Et quasi Sponsus quereret : quare adventum meum, sive osculum meum desideras ? quasi presentem alloquens, respondet.
marg.| {c} Quia meliora sunt ubera tua id est doctrina et refectio presentie tue, sive Evangelice doctrine.
marg.| {d} Vino id est fervore legis, vel quibuslibet aliis documentis, que parvulos enecant, sicut vinum. Et revera. [meliora sunt ubera tua vino quia :
Numérotation du verset Ct. 1,2 
marg.| {e} Fragrantia id est redolentia.
marg.| {f} Unguentis optimis id est donis Spiritus Sancti quibus Evangelica doctrina tota refragrat et redolet. Que ideo dicuntur unguenta optima, quia non tantum corpus curant a fetore vitiorum ; sed etiam invisibiliter reficiunt animam collatione virtutum. Ubera vero Sponsi nominat Salomon quod muliebre est tantum, ut ostendat in principio sui carminis ista amatoria esse et non ad litteram ; sed spiritualiter esse intelligenda. Veruntamen Sponsus habet sua ubera : et Sponsa similiter sua : que in datione osculi mutuo coniunguntur, Dextrum uber Sponsi est longanimitas, qua patienter peccatores exspectat ; Sinistrum uber est clementia, qua clementer suscipit penitentes.
marg.| De primo ubere funditur lac capreum, lac amarum valde lac quidem iuste damnationis, secundum quod dicitur Rm. 1.a. An divitias bonitatis eius et patientie et longanimitatis contemnis : ignoras, quoniam benignitas Dei ad penitentiam te adducit ? secundum duritiam autem tuam et cor impenitens thesaurizas tibi iram in die ire et revelationis iusti iudicii Dei.
marg.| De secundo ubere mulget lac pietatis et propitiationis, secundum quod legitur Is. 55.b. Derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertantur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum : quoniam multus est ad ignoscendum. Dexterum uber Sponse est congratulatio, de quo funditur lac exhortationis : Sinistrum uber est compassio, de quo sugitur lac consolationis. Unde Rm. 12.c. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.
marg.| Habet et Sponsus alia duo ubera, quibus incessanter lactat filios suos, que sunt misericordia et veritas. Dexterum misericordia, sinistrum veritas. Et de misericordia sugitur lac indulgentie, de veritate vero sugitur lac doctrine.
marg.| Est autem triplex misericordia Sponsi. Prima est speciosa, secunda spatiosa, tertia pretiosa. Speciosa purificat a vitiis animarum et corporum. Spatiosa locupletat divitiis charismatum spiritualium. Pretiosa accumulat delicias gaudiorum celestium. Prima speciosa dicitur, quia facit animam {3. 106va} speciosam, ut sit omnis gloria eius filie Regis abintus. Secunda speciosa, quia a summo celo egressio eius. Tertia pretiosa, quia procul et de ultimis finibus pretium eius. Prv. ultimo b. Item prima per contritionem cor affligit ad dolendum. Secunda per devotionem emollit ad amandum. Tertia celesti quodam rore perfundit ad gaudendum. Hec triplex misericordia est iuxta triplicem ipsius nominis interpretationem. Dicitur enim misericordia, quasi rigori miserum cor donans : Iuxta hoc primum misericordia sumitur. Dicitur etiam misericordia, quasi mittens deorsum rigorem cordis. Et secundum hoc sumitur secunda misericordia. Dicitur et misericordia, quasi miti suavitate rigans cor. Et iuxta hoc sumitur tertia misericordia. De prima dicitur Eccl. 25.d. Speciosa est misericordia in tempore tribulationis, quasi nubes pluvie in tempore siccitatis. De secunda dicitur in Ps. 32. Misericordia Domini plena est terra. De tertia similiter dicitur in Ps. 83. Misericordiam et veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus : De ubere dextero Sponsi
marg.| Sinistrum uber Sponsi est veritas que triplex est. Prima in vera carnis assumptione. Unde Ps. 84. Veritas de terra orta est. Secunda est in promissione. Unde dicit Dominus Io. 27.c. Sermo tuus veritas est. Tertia in retributione. Unde Ps. 116. Veritas Domini manet in eternum.
marg.| Habet etiam Sponsa hec duo ubera, scilicet misericordiam et veritatem. De primo quidem lac pietatis, de secundo lac securitatis extrahitur.
marg.| Est autem misericordia Sponse triplex. Prima est indulgere inimico et orare pro eo. Secunda peccatorem a peccato suo avellere. Tertia pauperum inopiam relevare de proprio. De prima dicitur Mt. g. : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. De secunda dicitur Iac. ultimo d. Qui converti fecerit peccatorem ab errore vie sue, salvabit animam eius a morte : et operiet multitudinem peccatorum. De tertia dicitur Dn. 4.e. Peccata tua eleemosynis redime et iniquitates tuas misericordiis pauperum.
marg.| Item est triplex veritas Sponse. Prima est veritas confessionis Secunda fidei, sive laudis. Tertia operationis. Hec duo ubera Sponse, duobus uberibus Sponsi in datione osculi delectabiliter coniunguntur. Nam dexterum uber Sponsi sinistro uberi Sponse iungitur et sinistrum dextro. Triplici enim misericordie Sponsi : que est dextrum uber eius, triplex veritas Sponse : que est sinistrum uber eius quodam miro modo coniungitur. Veritas quidem confessionis obviat spaciose misericordie, ubi est peccatorum remissio. Veritas fidei obviat spaciose misericordie. Nam supra veritatem fidei charismata spiritualia edificantur, que sunt misericordie Spatiose. Veritas operationis respondet misericordie spaciose : quia facit omnia propter Deum, unde recipit premium pretiosum. Ecce habes, quomodo dextrum uber Sponsi et sinistrum sponse in datione osculi suaviter coniunguntur.
marg.| Similiter sinistrum uber Sponsi dextro Sponse coniungitur, totum toti id est triplex veritas Sponsi, triplici misericordie. Sponse. Veritas, enim assumptionis carnis obviat prime misericordie Sponse, que est indulgere inimico et orare pro eo Ad hoc enim Christus veram carnem assumpsit, ut peccata misericorditer indulgeret et pro inimicis oraret. Veritas promissionis obviat secunde misericordie Sponse, que est peccatorem a peccato avellere. Talibus enim, qui hoc faciunt, promittit Dominus regnum celorum. Unde Prv. 24.b. Erue eos, qui dicuntur ad mortem : et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. Tertia veritas Sponsi id est veritas retributionis obviat tertie misericordie Sponse, que est pauperum inopiam de proprio relevare. Nam pro misericordiis pauperum, merces eterna retribuitur, ut patet Mt. d. 25.d. Has obviationes uberum Sponsi et Sponse breviter commemorat Ps. 84. cum dicitur. Misericordia et veritas obviaverunt sibi. Sed nec osculum tacuit. Unde ait : Iustitia et pax osculate sunt. Recte ergo Salomon post osculum Sponsi et sponse, statim adiungit de uberibus eorum. Nam obviatio uberum osculum oris comitatur. Dicit igitur Sponsa : Osculetur me spon sus meus   osculo oris sui non pedum, vel manuum   quia meliora sunt ubera tua tu s ponsa   vino fragrantia unguentis optimis id est unguento spiritualis Sapientie, unguento celestis gratie, unguento immarcescibilis glorie : quibus Evangelice doctrine ubera redolent. Primum quidem bonum est, secundum melius, tertium optimum. Primum habet Evangelica doctrina in eruditione. Secundum in collatione. Tertium in promissione. Nam Evangelium Sapientiam docet, gratiam confert, gloriam spondet. Sunt et alia tria unguenta, quibus flagrat. Evangelium, {3. 106vb} scilicet unguentum contritionis, devotionis et pietatis. Primum bonum est, sed de speciebus amarissimis est confectum, que crescunt in horto nostro, hoc est, de peccatis propriis. Secundum melius, quia de speciebus pretiosissimis confectum, que crescunt in horto Domini, hoc est, de omnibus beneficiis Christi. Tertium optimum et tamen de speciebus vilissimis confectum, que crescunt in horto proximi, hoc est, de omnibus miseriis proximorum. Primum est pungitivum, dolorem faciens. Secundum est temperativum, dolorem leniens. Tertium sanativum morbum expellens. Sequitur.
marg.| {a} Oleum effusum nomen tuum Alia causa est, quare Sponsa osculum Sponsi desiderat ; quia, scilicet nomen tuum quod est Christus, est   oleum effusum id est suave et iucundum, quasi dicat : Sponsa ; quia teipsum nondum amplecti utiliter possum, interea odor nominis tui ex desiderio mecum pernoctabit. Dicitur autem nomen Christi oleum, quia reficit lassos, sanat languidos, illuminat cecos, supernatat omni nomini. Unde Phil. 2.a. Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem ; propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen quod est super omne nomen. Et Act. 4.c. “Non est aliud nomen datum hominibus sub celo in quo oporteat nos salvos fieri”.] Vel sic  Nomen tuum id est fama nominis tui quod olim clausum fuit in Iudea ; sicut oleum in vase est   oleum effusum id est toti mundo manifestatum.
marg.| Vel iuxta consuetum modum Scripture, nomen pro nominatione accipitur sicut ibi Ps. 19 : Protegat te nomen Dei Iacob id est nominatus Deus Iacob. Et est sensus oleum effusum nomen tuum id est nominatus es oleum effusum dolores peccatorum mitigans, dura corda mollificans, tristes letificans. De hoc dicitur Is. 10.f. Computrescet iugum a facie olei et Is. 61.a. Ut darem eis coronam pro cinere et oleum gaudii pro luctu. Vel quia ipse Sponsus, non nisi per gratiam nobis innotuit, merito hic per nomen gratie, eius accipitur. Et de hoc oleo dicitur Eccl. 9.b. Omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat. Et Prv. 21.c. Thesaurus desiderabilis, oleum in habitaculo, vel in tabernaculo Iusti. Hoc oleum effusum est id est extra vas suum fusum. Vas quidem proprium huius olei. Christus est plenum usque ad summum. De cuius plenitudine nos omnes accepimus gratiam pro gratia. Io. 1.b. Nomen igitur Sponsi effusum fuit quasi oleum in die Pentecostes, cum Spiritum sanctum effudit in discipulos. Act. 2.a. Sicut ipse promiserat per Ioel. 2.g. Et erit, inquit, post hec, effundam de Spiritu meo super omnem. Et quia   oleum effusum est nomen tuum ] {b}   Ideo adolescentule dilexerunt te id est rudes in fide, qui exuto veteri homine cum actibus suis, induerunt novum.
marg.| {c} Nimis id est vehementer. Et ideo feminino genere dicit adolescentule, quia ardentius amant quam adolescentuli : in quo etiam fecunditas notatur et humilitas. Quid igitur erit, si ad effusionem solius nominis ita diligitur Sponsus, cum res et veritas ipsius apparebit ? De omnibus enim que Sponsi sunt, nihil potuit nominare Sponsa quod longius a rei veritate esset ipsius, quam nomen eius. Unde dicit Glossa Quia te in essentia videre non possunt, sola dulcedine nominis tui omnibus rebus, anteponunt.
Numérotation du verset Ct. 1,3 
marg.| {d} Trahe me ] etc. Hucusque vox exspectantium incarnationem Salvatoris et dona ipsius commendantium, hic subinfertur vox illorum, qui post incarnationem ad fidem venerunt. Illa ut Sponsus veniret et osculum afferret, rogabat, ista non eum ad se descendere ; sed se post eum ad celos ascendere desiderat. Sed quia se hoc non posse conspicit ; auxilium eius et ducatum implorat, dicens.
marg.| {c} Trahe me post te. S ecundum Beatum Bernardum loquitur Sponsa ut prius. Sed sive Synagoga, sive Ecclesia, sive quelibet fidelis anima loquatur, non differt : quia omnibus congruit. Quelibet enim trahi indiget, quamdiu est sub corpore mortis huius. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam : et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Sap. 9.c. Unde Apost. clamat : Infelix ego homo ! quis me liberabit a corpore mortis huius Ro. 7.d. et Ps. 141. Educ de carcere animam meam. Trahi ergo postulat Sponsa, sive ut augeatur ei perveniendi celeritas ; sive quia retinet eam adhuc propria ponderositas ; sive quia retrahit eam mundi suavitas. Vel certe ideo precatur trahi a Sponso : quia nemo venit ad eum, nisi tractus. Unde Io. 6.e. Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit illum. Porro quos Pater trahit ; trahit et filius : quia indivisa sunt opera Trinitatis : quia indivisa est Potestas, Sapientia et Voluntas Familiarius autem a filio postulat trahi, tamquam a Sponso proprio, cuius osculum prius postulaverat.
marg.| Vel : Trahe me post te id est vim fer corpori vel carni, ut licet caro repugnet, tamen mentis desiderio {3. 107ra} sequar te compunctione et conversione quocumque ieris.
marg.| {a} Vel Trahe me post te per infusionem gratie, ut te sequar per liberum arbitrium.
marg.| Vel Trahe me post te quod ammodo invitam, ut facias voluntariam : Trahe torpentem, ut reddas currentem   Trahe inqu am   me post te aut terrendo minis, aut cedendo flagellis, aut blandiendo beneficiis, iuxta quod dicitur Os. 11.b. In funiculis Adam traham te, in vinculis caritatis. Et quid mirum, si indiget trahi, que post gigantem currit, qui salit in montibus et transilit colles ? Ideo Sponsa non valens sequi, nec volens deseri, clamat.
marg.| {a} Trahe me post te ne curram post alios amatores, aut quasi in incertum. Nec dicit, Trahe me ad te, quasi cupiens dissolvi et esse cum Christo : quod quidem nolebat adhuc, magis necessarium estimans manere in carne propter adolescentulas, quas secum ducere satagebat : que adhuc eius auxilio indigebant, sed ait :   Trahe me post te , ut conversationis tue vestigia sequi et virtutem emulari et normam tenere et morum valeam apprehendere disciplinam. In his quippe maxime opus est adiutorio, quo valeat Sponsa abnegare seipsam et tollere crucem suam et sequi sponsum, quasi Ducem et Preceptorem. Trahe igitur me post te, ne curram ego sola, licet sola trahi petierim, currunt et adolescentule mecum.
marg.| Unde sequitur {b} Curremus : ego, scilicet et adolescentule meo exemplo excitate.
marg.| {c} In odorem unguentorum tuorum ] id est in umbram tuam, vel imitationem operum tuorum, que velut unguenta redolent ; vel in considerationem miraculorum tuorum, que infirmos sanant, velut unguenta : vel in famam sive opinionem nominis tui quod est oleum effusum : vel in fidem et spem eternorum bonorum, que super omnia unguenta redolent : vel in doctrinam preceptorum.
marg.| {b} Vel sic. Curremus in odorem : id est intra odorem.
marg.| {d} Unguentorum tuorum : id est in via odorifera, quam tuo transitu odoriferam reddidisti.
marg.| Christus enim velut alabastrum omnium unguentorum spiritualium viam sancte conversationis, quam precurrendo nobis monstravit, ineffabili suavitate respersit, presertim cum in via ipsum alabastrum fractum sit et unguenta effusa. Via siquidem hec, via Crucis est, in qua clavis et lancea fractum fuit alabastrum et apotheca dissipata : unde et largiter emanaverunt unguenta, quorum odor totam hanc viam et solam, mira suavitate respersit : et quicquid est extra viam istam, totum sordet et fetet. Et ideo Sponsa cum adolescentulis suis intra viam hanc se colligens dicit : Curremus in odorem unguentorum tuorum. Vel : In odorem id est ad odorem, investigantes per odorem suavitatis tue, sicut canis venaticus ad odorem investigat feram. Vel causaliter.
marg.| {c} In odorem unguentorum : in vi odoris et virtute unguentorum tuorum, quo fames et desiderium tuum excitatur in nobis. Et hoc desiderium cum tepidum est, ambulatio est ; quando vero vehemens, cursus est. Amor enim gressus est, ut dicit Augustinus et amare est proficisci, sed vehemens amor cursus. Sed si odor unguentorum tante virtutis est, ut currere faciat, quid faciet unctio ? Revera, volare velociter. Aut etiam humiliter, dicit Sponsa : Curremus in odorem unguentorum, non in nostrorum fiducia meritorum, nec in magnitudine virium nostrarum, sed in multitudine miserationum tuarum : quia non est volentis, neque currentis ; sed Dei miserentis, Rm. 9.d. Sponsus volavit, quia unctionem habuit. Unde Ps. 17. Volavit super pennas ventorum. Sponsa vero currit, quia tantum odorem sentit. Sed oritur questio ; Cur singulariter se trahi petiit Sponsa : et adolescentulas non adiunxit secum, ut non, trahe me post te, sed trahe nos post te, diceret ? Numquid Sponsa trahi indiget et non magis adolescentule ? Ad hoc dicit Beatus Bernardus quod caritas ita postulabat dici. Duplex est enim auxilium Sponsi. Unum per correctionem, aliud per consolationem. Illud foris exercet, istud interius visitat. Illud trahit, istud currere facit. Trahimur enim cum tentationibus et tribulationibus exercemur : Currimus autem cum internis consolationibus et inspirationibus visitamur. Sponsa igitur quod austerum et durum est : sibi quasi forti et perfecte retinet et ideo singulariter dixit : Trahe me. Quod autem dulce et suave est, adolescentulis quasi novitiis et infirmis communicat et ideo dicit : Curremus in odorem unguentorum tuorum, socias consolationis habere voluit Sponsa, non laboris. Ita fecit et Sponsus. Solus enim ad passionem venit : solus in infernum descendit ; sed cum multo comitatu {3. 107rb} celos gloriosus ascendit. Signanter autem Sponsa se cursuram cum adolescentulis in odorem unguentorum promittit : quod non ausa fuit promittere Synagoga cum vetulis suis ; qui non odorem unguentorum, sed duritiam flagellorum senserunt. Non enim Moyses unguenta attulit, ut eas ungeret et attraheret ; sed ignem et ferrum, ut eas ureret et secaret. Sed Christus cum unguentis suis venit, ut Sponsam cum adolescentulis eius ungeret, non solum ad sanitatem et speciositatem ; sed etiam ad Sacerdotalem et Regiam Dignitatem, ut dicitur Apc. 1.b. Dicit ergo Sponsa : Synagoga cum vetulis suis in timore flagellorum fuit a te ; ego vero et adolescentule in odorem unguentorum curremus ad te.
marg.| Vel odor unguentorum Sponsi potest accipi opinio conversationis et predicationis eius, per quem multi ad eum currunt. Unde Mt. 4.d. Abiit opinio eius per totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis comprehensos et qui Demonia habebant et lunaticos et paralyticos : et curavit eos : et secute sunt eum turbe multe. Quippe sentiebant fragrantiam unguentorum eius. Sequitur.
marg.| {e} Introduxit me Rex in cellaria sua : Dixerat Sponsa, quia currendum est et in quo et post quem, sed quo currendum sit, non dixerat : nunc convertens se ad iuvenculas suas, quas secum cursuras promiserat quod currant ostendit, scilicet in cellaria Sponsi, in odorem qui ex ipsis procedit. Sed numquid pariter currebat Sponsa et adolescentule ; Sic revera. Sed que amat ardentius, currit velocius et ideo pervenit citius : et perveniens non repulsionem passa est, sed sine mora quasi carissime aperitur ei et introducitur. Quod ut sibi congaudeant et currere non desistant, annuntiat adolescentulis suis dicens.
marg.| {e} Introduxit me Rex : id est Sponsus meus.
marg.| {f} In cellaria sua : id est in presentem Ecclesiam, ubi omnia necessaria vite spiritualis sunt reposita. Pluraliter dicit   cellaria quia multe sunt Ecclesie singulares, quamvis una sit universalis : quia et arca Noe una fuit ; tamen multas cameras et distinctiones habuit. Sed quomodo Sponsa introducta dicitur in cellaria hec, cum ipsa sit ipsa cellaria ? Responsio. Per sui considerationem. Sicut Petrus ad se reversus dicitur. Act. 12.b. Vel universaliter in singulis personis. Singuli enim in Ecclesiam introducti sunt per fidem et omnes simul sunt ipsa. Vel cellaria Sponsi sunt diverse intelligentie sacre Scripture. Primum cellarium est historia, que est quasi grangia palearia, solum cibum continens iumentorum. Secundum est tropologia, in qua sunt tres celle. Prima est frumenti vini et olei ad reficiendum. Secunda pigmentorum et aromatum ad delectationem. Tertia est unguentorum ad sanitatem et medicationem. Moralitas enim reficit comedentes, delectat audientes, sanat utentes. Tertium cellarium est allegoria quod continet arma militantium, scilicet scuta aurea et loricas et lanceas, quas fecit Salomon. 3Rg. 10.c. id est mysteria Christi et Ecclesie militantis. Quartum cellarium est synagoge quod non aurum probatissimum continet et lapides preciosos. Agit enim tantum de Ecclesia triumphante et de his, que ad eam pertinent. Et de his cellariis dicitur Prv. 24.a. In doctrina replebuntur cellaria universa substantia preciosa atque pulcherrima.
marg.| Vel Introduxit me Rex in cellaria sua id est in Ecclesiam triumphantem spe, tandem re introducendam. Pluraliter autem dicit, cellaria propter omnimodam copiam bonorum, que ibi est, ut dicit Glossa Vel quia in domo Patris mei mansiones multe sunt, ut dicit Dominus. Io. 14.a.
marg.| {g} Sequitur : Exultabimus et letabimur in te per apostropham loquitur ad Sponsum, non elata de perceptis beneficiis, sed grata, dicit.
marg.| {g} Exultabimus corpore, cum bonorum operum attestatione.
marg.| {h} Et letabimur anima, cum bona voluntate.
marg.| {i} In te a quo recognoscimus, quicquid boni habemus, non in nobis ; sed in te gloriantes sicut in auctore. Neque cellariis tuis, ut mercenarii ; sed in te tantum ut filii : quia qui gloriatur, in Domino glorietur 2Cor. 10.d.
marg.| {k} Memores uberum tuorum id est preceptorum tuorum, vel domorum, aut doctrinarum tuarum existentium.
marg.| {l} Super vinum id est meliorum vino id est austeritate legis, aut dulcedine carnalium desideriorum, que mentem inebriant, aut suavitate omnis iucunditatis et felicitatis terrene, que letificat.
marg.| Et nota quod non dicit in presenti, exultamus et letamur in te ; quoniam introductio ista spei est et gaudium spei, Sponsam non detinet, sed suspendit et extendit in futurum. Neque eam implet aut satiat ; sed maiori fame et ardentiori desiderio accendit et dilatat : ideo rectius dicit Sponsa. Exultabimus et letabimur, in futuro. Alioquin absorpta et contenta videretur presenti gaudio quod est spei. Et potest {3. 107va} referri exultatio ad effectum et letitia ad intellectum, quasi dicat : Sponsa : Introduxisti me, Sponse, in cellaria tua : et scio quod non excludes adolescentulas meas : ideo cum introducte fuerint mecum ; exultabimus, torrente voluptatis tue inebriate.   Et letabimur, fu lgore tue virtutis illustrate, in te, in visione tui, in dilectione tui, in fruitione tui : Vel Exultabimus id est extra nos saltabimus amoris tui stimulis concitate. Et letabimur, consolationibus tuis et gaudiis delinite : Et prius ponitur exultatio affectus, quam letitia intellectus : quia illis solis promittit Sponsus aspectum sue pulchritudinis, qui in illum exultaverint desideriis sancti amoris. Secundum Beatus Bernardus. vox est adolescentularum. Exultabimus et letabimur in te, loquentium Sponse et congratulantium introducte in cellaria Sponsi sui et confidentium quod et ipse aliquando introducantur : et quod Sponsa de muneribus perceptis a Sponso, communicabit eis. Dicunt ergo adolescentule : Nunc introducta es, o Sponsa, in cellaria Sponsi tui ; ideo exultabimus et letabimur in te, non in nobis ; quia nondum meruimus introduci. Nos, inquam, exultabimus etc. uberum tuorum, quibus lactas nos parvulas, quasi dicat : equanimiter sustinemus, donec veneris, scientes te plenis uberibus ad nos reversuram. Quod autem adiungunt : Super vinum, significat eas carnalium recordatione desideriorum, que vino designantur adhuc sollicitatas : tamen eas memores suavitatis fluentis ex uberibus sue matris.
marg.| {a} Sequitur Recti diligunt te verba sunt adolescentularum adhuc Sponse loquentium, secundum Beatum Bernardum quod dicunt propter aliquas de numero ipsarum, que non idem sapiebant, licet pariter currere viderentur, murmurantes et matri invidentes, eo quod sola cellaria introisset. Quibus ut satisfaciat Sponsa, respondet : Nigra sum, sed formosa, filie Hierusalem etc. Hoc est quod dicit Apostolus 2Cor. 11.f. Periculis in falsis fratribus. Igitur propter invidentes et murmurantes Sorores dicitur Sponse ab his, que bone : ab his, que simplices, que humiles, que mansuete sunt : Recti diligunt te, quasi dicat : non cures de iniqua reprehensione blasphemarum Sororum ; quia recti diligunt te. Recti autem sunt, ut dicebat. Beatus Bernardus qui fide catholici et opere iusti sunt. Non enim sola fides rectum facit : quia fides sine operibus mortua est. Iac. 2.d. Nec opus sine fide rectum facit : quia sine fide impossibile est placere Deo, Hbr. 11.a. Alibi describitur rectum, cuius media non exeunt ab extremis. Extrema nostra sunt Alpha et Omega id est Deus principium et Deus finis. Unde illi sunt recti, qui in suis operibus habent Deum principium et finem. Tales nec per amorem in dexteram, nec per odium exeunt in sinistram ab illo : quia nec nimis amant dexteram prosperitatis ; nec nimis odiunt sinistram adversitatis. De his certum est quod diligunt Sponsam, secundum quod est vox adolescentularum ad Sponsam. Quia fit vox Sponse ad Sponsum. Sunt autem quatuor, propter que amari solent homines a Sponsis suis : potentia, sapientia, divitie et pulchritudo. Et propter eadem amandus est Christus : Sapiens enim est in creatione, potens in gubernatione, dives in possessione, pulcher in Maiestate. Et hec quatuor tangit Paulus breviter ad Hbr. 1.a. Quem constituit heredem universorum, ecce dives : per quem fecit et secula, ecce sapiens : qui cum sit splendor glorie, ecce pulcher : portansque omnia verbo virtutis sue, ecce potens. Est autem in universo triplex onus amoris, Siquidem a nobis exigit proximus pietatem, Angelus puritatem, Deus caritatem. Sic enim ait Sponsus infra 6.a. Pulchra es, amica mea, suavis et decora. Pulchra utilitate pietatis, suavis planitie puritatis, decora perfectione caritatis. Pulchra proximo, suavis Angelo, decora Sponso et ideo timenda inimico. Unde sequitur in illa auctoritate. Terribilis ut castrorum acies ordinata.
Numérotation du verset Ct. 1,4 
marg.| {b} Sequitur. Nigra sum, sed formosa, filie Hierusalem Vox est Sponse ad adolescentulas exhortantis eas ad perseverantiam et tolerantiam passionum : et murmur blasphemantium compescentis, quasi dicat : . O adolescentule, vos vultis in cellaria introduci et mecum currere vos promittitis, sed non deterreat vos afflictio, vel tribulatio : quia per hec virtutum pulchritudinem acquiretis, sicut ego. Et hoc est.
marg.| {b} Nigra sum exterius, pressuris tribulationum et sordibus penitentie.
marg.| {c} Sed formosa interius virtutum decore.
marg.| {d} Filie Hierusalem superne. De qua Gal. 4.d. Illa, que sursum est, Hierusalem libera est, que est mater nostra. Adolescentulas vocat filias Hierusalem, quia fide, spe et desiderio {3. 107vb} tendunt ad visionem pacis eterne. Et licet inter eas fuerint alique murmurantes et blasphemantes, tamen omnes vocat filias Hierusalem, tum propter Sacramentorum susceptionem : tum propter fidei confessionem, que bonis et malis communis est : tum propter fidelium societatem, aut certe propter spem future salutis, a quo non sunt penitus desperande, dum sunt in via. Qualiter autem nigram se et formosam Sponsa dicat, determinat subiungens.
marg.| {e} Sicut tabernacula Cedar filie Ismaelis. De quo scriptum est, Gn. 16.d. Manus eius contra omnes : et magnus omnium contra eum.
marg.| {f} Sicut pelles Salomonis Redde singula singulis. Nigra sum, foris, sicut tabernacula Cedar, que exposita erant ventis et procellis ; ita Ecclesia tribulationibus et persecutionibus exposita semper et in militia est : Sed formosa, interius, sicut pelles Salomonis, rubricate, quibus texit tabernaculum, ut dicit Glossa. Sed unde habet Glossa hoc, cum nusquam in Biblia legatur quod Salomon usus fuerit pellibus ad tegendum tabernaculum, vel templum, vel arcam, licet hoc Doctores aliqui doceant. Revera de David legitur 2Rg. 7.a. quod dixit ad Natham Prophetam. Videsne quod ego habitem in domo Cedrina etc. Et 1Par. 18.a. dicitur. Cum habitaret David in domo sua, dixit ad Natham Prophetam : Ecce habito in domo Cedrina ; arca autem etc. Quare ergo nominat hic Scriptura Salomonem potius, quam David ? Responsio est. Quia non David, sed Salomon nobilius arce operimentum edificavit, scilicet templi, de quo verisimile est quod pluribus pretiosis pellibus texerit arcam, donec templum edificasset, sicut preceperat Dominus. Nm. 4.d. ut, scilicet pallio Hiacynthino arca et alia vasa tabernaculi operirentur. Vel nigram se dicit Ecclesia in penitentibus, formosam in innocentibus. Vel nigram in activis, formosam in contemplativis. Unde infra 5.b. Cum vocaretur exire ad laborem active, respondit : Lavi pedes meos, quomodo iterum inquinabo illos ? Vel nigram se dicit secundum statum preteritum, quo fuit sub peccato, formosam secundum presentem, quo lota est in Baptismo et purificata fide.
marg.| {b} Vel sic. Nigra sum sicut tabernacula Cedar id est obscura et tenebrosa peccatis, secundum iudicium mundi. Unde dicit <Glossa> interlinearis Hic, sicut, non pro veritate sed pro estimatione insipientium ponitur, qui Ecclesiam putant vitiorum, vel Demonum mansionem ; sed formosa sum in veritate, sicut pelles Salomonis, hic, sicut, pro veritate ponitur.
Numérotation du verset Ct. 1,4 
mystice
marg.| Vel mystica potest hoc exponi secundum nominum interpretationem. Interpretatur enim Cedar tenebre et Ecclesia estimatur ab impiis tabernaculum tenebrorum id est vitiorum, vel Demonum. Salomon interpretatur pacificus et significat Christum, cuius pelles sunt Apostoli et Martyres tabernaculum tegentes id est Ecclesiam protegentes. Unde Iob. 2.b. Pellem pro pelle et cuncta, que habet homo dabit pro anima sua, Pelles enim Apostolorum et Martyrum dedit Christus pro pelle infirmorum. Unde Paulus 2Cor. 12.e. Superimpendar ipse pro animabus vestris. In his non tantum formosa, sed etiam nigra fuit Ecclesia secundum mundi estimationem. Unde 1Cor. 4.c. Tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc.
marg.| Vel Nigra sum in oculis meis et propria consideratione   sed formosa in oculis Sponsi.
marg.| Vel Nigra sum nigr edine proprie conditionis [Sed formosa muneribus Sponsi, qui me decoravit virtutum decore.
marg.| Vel in his verbis suggillat Sponsa latenter adolescentulas murmurantes et commendat mansuetas : Et est sensus : Nigra sum sicu t tabernacula Cedar in quibusdam vestrum   filie Hierusalem sed formosa sum, sicut pelles Salomonis in aliis. Breviter ergo. Nigram se dicit tribulatione sed formosam caritate. Nigram studio humilitatis sed formosam existentia veritatis. Nigram corporalibus miseriis sed formosam celestibus desideriis. Nigram oculis insipientium sed formosam in intellectibus sapientium. Nigram iudicio mundi sed formosam arbitrio Dei. Nigram in conspectu impiorum sed formosam iudicio Angelorum. Nigram perverse viventibus eterna supplicia comminando sed formosam sancte conversantibus eterna premia promittendo. Nigram per corporis vilitatem, sed formosam per anime sanctitatem. Nigram in terris sed formosam in celis. Nigram mala temporalia patiendo, sed formosam eterna gaudia sperando. Audi formosam spe gaudentes, audi nigram in tribulatione patientes. Rm. 12.c. Paulus niger, cum lapidatus sed formosus cum ad celum raptus. Ipse Sponsus niger fuit in passione sed formosus in resurrectione.
Numérotation du verset Ct. 1,5 
marg.| {a} {3. 108ra} Sequitur : Nolite me considerare quod fusca sim quasi dicat : Sponsa, o adolescentule, revera nigra sum ; sed nolite considerare, id est intueri, que patior, sed potius attendite fructum qui sequitur et animum quo patior et causam pro qua patior. Non enim naturalis est hec nigredo, sed accidentalis.
marg.| {b} Quia decoloravit me Sol id est estus tribulationis.
marg.| Vel Sol iustitie id est Christus, pro cuius amore dimisi mundum et mundi colorem et tribulationibus me exposui. Item Sol Ecclesiam coloravit in nativitate, decoloravit in passione, recoloravit in resurrectione. Item coloravit Beata Virgo in conceptione infusione gratie, decoloravit in passione doloris, recoloravit in assumptione gloria immortalitatis. De coloratione dicitur Lc. 1.c. Ave gratia plena. De decoloratione dicitur eodem 2.e. Et tuam ipsius animam pertransivit gladius. De recoloratione dicitur infra 6.c. Que est ista que progreditur quasi Aurora consurgens, pulchra ut Luna etc.
marg.| {c} Sequitur. Filii matris mee etc. Vox est Ecclesie primitive, que a Synagoga originem duxit, a cuius filiis id est Iudeis persecutiones sustinuit. Sicut Paulus Synagoge filius, qui primitivam Ecclesiam impugnavit, sicut ipsemet testatur 1Tim. 1.c. Sed penitentia ductus ad sororis signa conversus, fidem predicavit quam prius impugnaverat. Mater Ecclesie id est Synagoga istos filios, qui contra sororem suam pugnaverunt, non ex utero legitimo suscepit, sed ex adultero, sicut dicitur Io. 8.f. Vos ex patre Diabolo estis. Et ideo vir eius legitimus id est Christus repudiavit eam, sicut legitur Is. 50.a. Quis est iste liber repudii matris vestre, quo dimisi eam ? Et Os. 2.a. Iudicate matrem vestram, iudicate, quia non ipsa uxor mea et ego non vir eius. Filii Synagoge fuerunt Annas et Caïphas et Iudas Scarioth et Scribe et Pharisei et hi homines contra Ecclesiam Synagoge filiam in ipso ortu ipsius acerbissime pugnaverunt, quia virum eius in ligno suspenderunt. Et fortassis vox Ecclesie est ipsa in cantico Ezechie Is. 38.c. Precisa est velut a texente vita mea, dum adhuc ordirer etc. De illis vero et aliis, qui Christiano nomini contradixerunt scienter, dicit Ecclesia.   Filii matris mee etc. Signanter autem filios matris sue dicit et non patris, quia non ex Deo, sed ex patre Diabolo erant homicide, sicut ille homicida fuit ab initio. Io. 8.f. Ideo non dixit fratres mei, aut filii patris mei, sed   filii matris mee pugnaverunt contra me.
marg.| Sed, cum Ecclesia sepissime ab aliis atque aliis nationibus fuerit impugnata, sicut ipsa dicit per Ps. 128 : ”Sepe expugnaverunt me a iuventute mea”, qui de filiis matris sue tantum conqueritur ? Responsio : Quia malum a domesticis irrogatum molestius sustinetur. Unde Ps. 54 Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique ; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset etc. Item aliter exponitur de universali Ecclesia moderna, cuius mater est Ecclesia primitiva. Filii vero eius sunt omnes Christiani, sed quidam nomine tantum et temporalis hereditatis participatione filii sunt, non oneris et laboris comportatione. De istis dicit Ecclesia conquerendo.
marg.| {c} Filii matris mee id est Ecclesie primitive.
marg.| {d} Pugnaverunt contra me dis sensionibus et scissuris, detractionibus et omni genere vitiorum. Isti quanto propinquiores, tanto deteriores. Unde verum est de istis, illud Mi. 7.b. Filius contumeliam facit patri suo ; filia consurgit adversus matrem suam, nurus contra socrum suam et inimici hominis domestici eius. Hi fures sunt et latrones, querentes in Ecclesia Dei, que sua sunt, non que Iesu Christi, ut dicit Augustinus De quibus dicit Iob. 19.b. in persona Ecclesie. Simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me. Hi sunt, qui rupto muro Ecclesie et aperta ianua irruerunt super eam et ad miserias eius devoluti sunt, ut dicitur Iob. 30.b. Rupto siquidem muro canonice institutionis non curant intrare per ostium, sed undecumque irruentes ascendunt. Unde Dominus dicit Io. 10.b. de illis. Omnes, quotquot venerunt fures sunt et latrones. Hi sunt, de quibus Ez. 23.e. Cum venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum etc. Unde infra g. de illis sequitur : Ingressi sunt ad eam, quasi ad mulierem meretricem id est precibus et pretio. De his etiam dicitur Iob. 30.c. In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, id est decor et ornatus Christiane religionis et clericalis conversationis. Hanc multitudinem filiorum suscepit Ecclesia non ex Sponso proprio, sed ex {3. 108rb} adulteris id est malis Prelatis, qui fratri mortuo id est Christo non filios suscitant, sed hostes nequissimos generant sibi, non filios ; quia quales ipsi sunt, tales in Ecclesia constituunt, ut habeant testes nequitie sue, sicut legitur Sap. 4.b. Ex iniquis omnes filii qui nascentur, testes sunt nequitie adversus parentes interrogatione sua, qualis enim pater, talis filius ; et quod natum est ex carne, caro est. Io. 3.a. Contra istos clamat Ps. 78. Deus venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum etc. Breviter hec est pugna Caïn et Abel, Gn. 4.b. Ismael et Isaac. Gn. 21.b. Saul et David. 1Rg. 12. et infra per totum. Esaü et Iacob. Gn. 25.c. Unde dicit Apost. Gal. 4.d. Quomodo is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum, ita et nunc. Sed sciendum quod non hi qui filii carnis sunt, estimantur filii misericordie, sed qui sunt filii promissionis, sicut legitur Rm. 9.b. Et de his filiis dicit Ps. 17. Filii alieni mentiti sunt mihi etc. Et Is. 1.a. Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Et infra Ve genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam filiis sceleratis.
Numérotation du verset Ct. 1,5 
moraliter
marg.| {c} Moraliter in persona cuiuslibet hominis potest dici Filii matris mee pugnaverunt contra me : Mater quippe cuiuslibet hominis est Eva. Hec tres filios genuit et generat quotidie in nobis, scilicet motus culpabiles, affectiones penales, perversos fratres. Ex ea enim culpa habuit initium, ex ea miseria venit in mundum, ex ea ortum est totum genus humanum : Primi filii pugnaverunt intra nos, secundi circa nos, tertii contra nos. De primis dicitur Rm. 7.d. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee etc. De secundis dicitur in Ps. 17. Circumdederunt me gemitus mortis. De tertiis, 1Mcc. 2.b. Ecce sancta nostra, pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est etc. De his tribus hostibus rogat se erui, Isal. 68 ubi ait : Eripe me de luto, ut non infigar, ecce primi : libera me ab his qui oderunt me, ecce secundi : et de profundis aquarum, ecce tertii. Dicat ergo quilibet :  Filii matris mee pugnaverunt contra me. Primi maculando, secundi mortificando, tertii murmurando et schismata faciendo. Sed primos vincimus per Dominice passionis iugem considerationem. Unde Ps. 136. Beatus qui tenebit et allidet parvulos etc. Secundos superamus per sancti laboris occupationem. Unde Prv. 21.d. Desideria occidunt pigrum, sic per contrarium laborantem ne ledunt. Tertios per patientiam vincimus. Unde Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Aliqui exponunt hoc de Diabolo et Angelis eius, qui fuerunt filii illius superne Hierusalem, que sursum est mater nostra, ex qua lapsi sunt, nec cessant impugnare sororem suam Ecclesiam, ut recte conquerens dicat : [Filii matris mee etc.
marg.| {e} Sequitur. Posuerunt me etc. Vox est Ecclesie primitive, que postquam se afflictam a contribulibus ostendit, subiungit, quantum per hanc afflictionem profecerit. Multum quidem, quia cum ante mortem B Stephani omnes erant Hierosolymis congregati Discipuli, orta persecutione Iudeorum contra illos, expulsi de Hierusalem dispersi sunt per orbem et verbo predicationis plurimos converterunt ad fidem. Et ita Ecclesia relicta vinea sua id est loco vinee sue id est Hierusalem, plurimas vineas recepit. Et hoc est : [Posuerunt me etc. Et est littera legenda retrograde sic.
marg.| {f} Vineam meam etc. id est locum vinee mee incustoditum dimisi, non voluntate, sed expulsa a Iudeis, qui expellentes et persequentes.
marg.| {e} Posuerunt etc.  in vineis Gentium excolendis, quasi dicat : vineam meam abstulerunt mihi, plurimas necessitates dederunt. Singulariter dicit vineam pro Ecclesia Iudeorum, que illo tempore erat in loco uno id est in Hierosolymis congregata. Hanc dicit suam, quia ad eam specialiter excolendam fuit missa. Unde Mt. 10.a. In viam Gentium ne abieritis et in civitates etc. Pluraliter dicit   vineis pro Ecclesia Gentium, quia in pluribus locis diffusa est. Aliter exponitur, ut sit vox Synagoge, cuius mater fuit cetus Patriarcharum, ex quibus Prophete et Apostoli fuerunt et primi credentes, quos vocat Synagoga filios matris sue, dicens.
marg.| {c} Filii matris mee id est Prophete et Apostoli de radice Patriarcharum procedentes.
marg.| {d} Pugnaverunt contra me gladio verbi Dei et sagittis acutis auctoritatem sancte exhortationis et vere positionis.
marg.| {e} Posuerunt me custodem in vineis id est ad vile tugurium, de magna amplitudine habitationis redegerunt. Unde Is. 1.c. De relinquetur filia Sion sicut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario. Sed quare hoc ? Quia.
marg.| {f} Vineam meam id est legem Moysi   non custodivi ] $moraliter
marg.| {e} Posuerunt me etc. Moraliter secundum beatum Gregorium vinee nostre, quibus positi sumus custodes, sunt actiones nostre. Vinea cuiuslibet est ministerium {3. 108va} deputatum sibi quod sepe non custodit, dum intendit alienis negotiis. Unde in persona cuiuslibet dicitur :   Posuerunt me custodem in vineis id est provisorem et procuratorem in negociis alienis : et ideo   Vineam meam non custodivi id est proprium ministerium non bene exercui, vel neglexi. Beatus Bernardus exponit hoc de seipso : et per consequens de quolibet Prelato, hoc modo, vocans vineas animas subditorum ; vineam autem suam dicit animam propriam, cuius vitis fides est, palmites virtutes, botrus bonum opus, vinum devotio. Et recte vitis fides dicitur et virtutes palmites : quia sine fide impossibile est placere Deo. Hbr. 11. Et Rm. 14.d. Omne quod non est ex fide, peccatum est. Botrus ex palmite nascitur et opus ex virtute. Vinum ex botro exprimitur et devotio de opere bono in corde oritur. Dicit ergo Salomon in persona cuiuslibet Prelati.   Posuerunt me custodem in vineis meis excolendis, propagandis, putandis, purgandis, ut fructum plus afferant : sed ego   vineam meam non custodivi a bestiis vitiorum. Reprehendit igitur Salomon illos, qui custodem faciunt aliorum eum, qui se unicum non sufficit custodire. Male enim custodit alios, qui se custodire nescit. Unde 1Tim. 3.b. Si quis domui sue preesse nescit, quomodo Ecclesie Dei diligentiam habebit ? Beatus Bernardus. Miror, inquit, audaciam plurimorum ; quos videmus de suis vineis non colligere nisi spinas et tribulos : vineis enim dominicis etiam se ingerere non vereri, fures sunt et latrones ; non custodes vel cultores. Hoc illis. Ve autem mihi etiam nunc a periculo vinee mee, heu ! destructa est maceria eius : vindemiant eam omnes, qui pretergrediuntur viam : patet exposita tristitie, iracundie, atque impatientie pervia : demoliuntur eam sedule quedam vulpecule instantium necessitatum : irrumpunt undique anxietates, suspiciones, sollicitudines, turbe discordantium causarum, molestie nulla hora desunt : Non est prohibendi facultas, nec copia declinandi, sed nec orandi spatium. Quo imbre lacrimarum profundere sufficiam sterilitatem vinee mee ? Quibus lacrimis ego rigabo sterilitatem vinee mee ? Omnes palmites eius aruerunt pre inopia, iacent sine fructu, eo quod non habeant humorem. Sunt autem quatuor genera lacrimarum, quarum humore debet rigari et fecundari vinea cuiuslibet et maxime Prelati. Prime sunt pro incolatu huius miserie et he potant sitientem animam. Secunde pro amissione gratie et commissione culpe et he lavant immundam. Tertie pro horrore gehenne et he humectant animam aridam. Quarte pro desiderio patrie et he irrigant iam fecundam. De primis dicit Ps. 79. Potum dabis nobis in lacrimis in mensura. De secundis Ps. 6. Lavabo per singulas noctes lectum meum etc. De tertiis, Ps. 114. Eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu. De quartis, Ps. 42. Fuerunt mihi lacrime mee etc. Et Ps. 136. Super flumina Babylonis etc.
marg.| aHec quatuor genera lacrimarum, sunt quatuor flumina, que exeunt de Paradiso. Prime lacrime sunt primus fluvius id est Phison, qui dicitur oris mutatio et circumit terram Evilath quod interpretatur parturiens : quia lacrime pro hac miseria quidam partus doloris sunt et os ridentium in vocem flentium noverunt optime commutare. Secunde sunt secundus fluvius id est Geon, qui interpretatur hiatus terre et circumit terram Ethyopie : quia lacrime pro nigredine peccatorum hiatum faciunt per confessionem. Tertie lacrime sunt tertius fluvius id est Tigris et vadit contra Assyrios, per quos Demones designantur. Nam et per tertias lacrimas gehenne ignis extinguitur et Demones effugantur. Quarte lacrime sunt quartus fluvius id est Euphrates, qui frugifer interpretatur, quia lacrime devotionis fructum multiplicem habent : quia mentem, quam rore celesti perfundunt, quadam pinguedine reficiunt. Hic fluvius non dicitur circuire aliquam terram ; quia lacrime devotionis nullo modo terre termino concluduntur. Prime sunt circa mundum, secunde circa peccatum, tertie circa supplicium eternum, quarte vero circa Deum, qui ubique est. Et ideo quartus fluvius circa nullius terre circuitus designatur. Exponitur etiam in bono, in persona boni Prelati, qui non querit, que sua sunt, neque quod sibi utile est ; sed quod multis : qui vineam suam id est vitam custodire negligit in hoc mundo, ut eam custodiat in eternum. Iuxta hoc quod dicitur, Io. 12.d. Qui odit enim animam suam in hoc mundo, in vitam eternam custodit eam. Revera qui talis est, idoneus est et dignus, ut ponatur custos in multis vineis. Propterea Petro credita est tot vinearum custodia ; quia paratus erat cum Domino et in carcerem et in mortem ire : Et Paulo similiter credita est silva permaxima vinearum, quia non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus fuit, propter {3. 108vb} nomen Domini Iesu. Nihil, inquit, horum vereor : neque facio animam meam pretiosiorem, quam me. Act. 20.e. Et Io. 10.b. Bonus Pastor animam suam dat pro ovibus suis. Dicit ergo talis quilibet [ Vineam meam non custodivi supp le, in hoc mundo, iuxta Hippocratis auctoritatem, aut Galeni dogmata, sed potius perdidi, iuxta Domini sententiam : Et ideo   posuerunt me custodem in vineis mult is. Sequitur.
a Distinctio : quattuor genera lacrimarum
Numérotation du verset Ct. 1,6 
marg.| {a} Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes vel   ubi pascat, ubi cubet in meridie alia littera. Secundum quod in tertia persona ponitur [  pascat, cubet vox est incipientis Ecclesie de Gentibus, ad primitivam Ecclesiam de Iudeis. Quia enim multi Pseudoprophete exierant in mundum, dicentes : Ecce hic est Christus : ecce illic, ut dicitur Mt. 24.b. orat Sponsa, ut doceat eam, in quorum professione et opere possit invenire sibi Sponsum. Et hoc est quod ait :   Indica mihi quasi dicat : posita sum custos in vineis, sicut tu, vel ponenda et ne fallar in multitudine vinearum, Hereticorum, Hypocritarum, falsorum fratrum   indica mihi ubi etc. Sponsus tuus id est in quibus vineis delectetur, ut quiescat   in meridie id est in splendore Maiestatis sue, quasi dicat : indica mihi cenaculum et cubiculum Sponsi meridianum. Fideles activi sunt cenaculum Sponsi meridianum : qui bonis actibus eum pascunt et ab eo pascuntur per gratiam, quam infundit eis ; secundum quod dicitur Apc. 3.d. Ego sto ad ostium et pulso ; si quis aperuerit mihi, intrabo et cenabo cum eo et ipse mecum. Cubiculum Sponsi meridianum sunt fideles contemplativi, in quibus Dominus quiescit. Cenaculum igitur matutinum Sponsi fuit Synagoga in deserto, que primitiis bonorum operum illum quodammodo pavit, sicut legitur Os. 9.c. quasi uvas in deserto inveni Israel : et quasi prima poma ficulnee in cacumine eius vidi patres eorum. Tunc fuit mane, quia tunc incipiebat lumen legis oriri : et adhuc modicum luminis et nihil caloris erat. Unde tunc fuit prima hora diei. Tertia hora fuit die Pentecostes, quando Sol iustitie luxit clarius et caluit ferventius, sed nondum fuit hora splendide et opulente comestionis, sicut dicit Petrus Act. 2.c. Non enim hi ebrii sunt, cum sit hora dici tertia. Meridies vero fuit post Ascensionem et Missionem Sancti Spiritus, quando predicantibus Apostolis, Sol iustitie splendore notitie sue et ardore caritatis sue, totum mundum illustravit et inflammavit : secundum quod legitur Eccl. 43.a. Sol in aspectu annuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi, in meridiano exurit terram ; et in aspectu ardoris eius quis poterit sustinere ? In isto meridie Sponsus cenaculum habuit grande stratum, totam Ecclesiam ubique diffusam, ubi pascit et pascitur. Pascit quidem variis ferculis sacre Scripture. Pascit etiam deliciis corporis et sanguinis sui multiplici et admirabili suavitate. Pascit etiam consolationum suarum interna inspiratione. Pascitur autem operibus pietatis, sicut ipse dicit Mt. 25.c. Esurivi et dedistis mihi manducare. Pascitur illis, quos cibis Predicatorum in corpus Ecclesie traiicit, sicut dictum est Petro, Act. 10.b. Occide et manduca. Cenaculum igitur Sponsi meridianum est universalis Ecclesia quod novella Ecclesia de Gentibus sibi postulat indicari. Matutinum vero cenaculum eius fuit Synagoga, propter causam, quam diximus. Et erit cenaculum vespertinum eiusdem, quando reliquie Israel salve fient, sicut legitur Is. 10.e. et Rm. 9.f. quasi igitur matutinum et vespertinum cenaculum cognovisset Ecclesia de Gentibus, meridianum ignorans, dicit :   Indica mihi, quem diligit anima mea etc. quasi dicat :   novi, ubi pascat, ubi cubet in mane et in vespere ; quoniam apud Synagogam, sed in meridie ] id est tempore cecitatis Synagoge   [indica mihi ubi etc. sponsus tuus   quem diligit anima mea.
marg.| Secundum autem quod ibi est pascas et cubes in secunda persona, vox est adolescentularum ad Sponsum, dicentium sub eodem sensu. O Sponse dilecte.
marg.| {b} Quem diligit anima mea ] non caro, spiritualem insinuans dilectionem.
marg.| {a} Indica mihi, ubi pascas, ubi cubes ] perfectos activos et contemplativos, in quibus delectaris et quiescis, ut eis possim conformari. Vel
marg.| {a} Indica mihi in meridie ] id est clare et manifeste.
marg.| {b} Quem diligit anima mea ] id est intima voluntas et affectio mea id est te.
marg.| {c} Ubi pascas, ubi cubes ] ut properem illuc et ibi maneam et quiescam tecum.
marg.| {a} Nec incipiam vagari post greges sodalium tuorum ] id est ne vaga et instabilis et hesitans et errabunda curram post irrationabiles multitudines Hereticorum, Hypocritarum, falsorum fratrum, que per latam viam peccati gradiuntur ad mortem. Greges autem sodalium dicuntur conventicula Hereticorum Hypocritarum : et falsorum fratrum, propter simplicitatem exteriorem et multitudinem, propter quam multi sequuntur eos, sicut oves sequuntur alias.
marg.| {3. 109ra} Item potest esse vox Sponse de labore et fatigatione actionis suspirantis ad refectionem et quietem contemplationis. Dicit ergo Sponsa : o Sponse, quem diligit anima mea, indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie, hoc est in splendore tue cognitionis et ardore tue dilectionis ; in meridie ante ideo dicit, quia dies contemplationis manet, habet et vesperem et meridiem, iuxta tres eius species, que sunt cogitatio, meditatio et visio. Cogitatio est prima hora huius diei, quia minus habet spiritualis luminis et sancti ardoris. Meditatio est tertia hora, quia plus habet luminis spiritualis et sancti ardoris, quam cogitatio. Iuxta quod dicit Ps. 38. Et in meditatione mea exardescet ignis. Visio est meridies, ubi perfectum est lumen cognitionis et ardor amoris secundum statum vie. Vesper vero huius diei, contemplatio Dei per creaturas.
marg.| Sponsa igitur non mane contemplationis, non vesperem, non tertiam horam, sed ipsum meridiem sibi postulat indicari id est perfectiores contemplativos, ut eos valeat imitari. Vel meridies pleni et perfecti luminis et ardoris est Ecclesia triumphans, vel status glorie Ecclesie triumphantis, qui et cenaculum et cubiculum Sponsi dicitur. Cenaculum quidem eterne satietatis, de qua Ps. 16. dicit : Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Cubiculum iucundissime quietis. De qua Ps. 4. In pace in idipsum dormiam et requiescam. Hoc ergo cenaculum et hoc cubiculum sibi postulat indicari Sponsa digito Spiritus Sancti vel indice fidei. Quod autem sequitur.
marg.| {a} Ne vagari incipiam, post greges sodalium tuorum ] id est post turbam deceptam et in errore genitam a sodalibus tuis, id est ab hereticis, vel falsi nominis Christianis, qui Christum ore confitentur, sed factis negant, qui quamdiu Christus in pace est, cum eo sunt, orta autem persecutione recedunt ab eo. Recte dicit, ut dicitur Lc. 8.b. Ad tempus credunt, in tempore tentationis recedunt. Unde de his sodalibus dicitur Eccl. 37.a. Sodalis amico coniucundabitur in oblectationibus et in die tribulationis adversarius erit. Est autem triplex meridies, iuxta sui nominis triplicem etymologiam. Primus est claritas contemplativorum, qui adhuc laborant in hac peregrinatione. Secundus est claritas eorum, qui exuti corporibus adhuc sunt in beata exspectatione. Tertius est Angelorum, Sanctorum, qui facie ad faciem vident Deum, iam celebrata utraque resurrectione. Primus dicitur meridies, quasi merens dies et quia in eo meremus propter pactam et meremur virtutum incrementa. Secundus dicitur meridies, quasi medius dies, quia claritas eius adhuc non est plena, plenior tamen prima, sed minus clara, quam tertia. Tertius meridies dicitur, quasi merus dies, quia clarior est ceteris, nihil habens obscuritatis, aut imperfectionis.
marg.| De hoc triplici meridie respondebat David Achis querenti : In quem irruisti hodie ? Et respondebat David. Contra meridiem Iude et contra meridiem Hieramel et contra meridiem Ceni, 1Rg. 27.d. Iudas interpretatur confessio. Hieramel, misericordia Dei. Ceni nidus meus, vel erarium, vel possessio mea. Contra meridiem Iude igitur irruit, qui contemplans peccatum suum confitendo in illud irruit. Contra meridiem Hieramel irruit, qui per opera misericordie ad requiem animarum tendit. Contra meridiem Ceni irruit, cui solus Deus possessio, vel erarium est. Sequitur.
Numérotation du verset Ct. 1,7 
marg.| {b} Si ignoras te etc. vox Sponsi ad Sponsam arguentis eam ; petierat enim indicari sibi cenaculum Sponsi quod ipsa est, unde videtur ignorare seipsam, quia in ea cenat et cubat Sponsus. Recte ergo dicit Sponsus.   Si ignoras te, o pulchra inter mulieres quod utique videtur ex eo quod quesisti indicari tibi, ubi pascat et ubi cubet Sponsus tuus egredere etc.
marg.| Vel potest referri ad id quod Sponsa supra dixerat, se nigram et decoloratam et fuscam, cum ipsa sit candida et decentissime colorata. Merito ergo ei dicit Sponsus : [Si ignoras te, o pulchra inter mulieres quod videtur, quia nigram te dicis, cum sis candidissima et decoloratam, cum sis eximie colorata. Vel quia Sponso videtur trepidasse cum dixit. [Indica mihi ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum ; statim Sponsus eius trepidantem benigna increpatione redarguit dicens.
marg.| {b} Si ignoras te mihi desponsatam. Vel   Si ignoras te id est que sis et qualis. Vel   Si ignoras te per tribulationes pulchriorem debere fieri, non reminiscens quod nemo coronabitur, nisi qui legitime certaverit, ut legitur 2Tim. 2.c.
marg.| {c} O pulchra inter mulieres id est super omnes infirmorum {3. 109rb} congregationes, vitiis et Demonibus se prostituentium. Vel pulchra inter mulieres dicitur, quia ex aliarum congregationum deformitate, Ecclesie speciositas commendatur. Contraria enim iuxta se posita magis elucescunt, ut dicit Boethius Et maiora et minora videntur, ut dicit Aristoteles.
marg.| {b} Si inquam   ignoras te, o pulchra inter mulieres , egredere id est egredieris a meo consortio et amplexu. Non enim precipit, sed premittit, vel predicit quod eventurum sit.
marg.| {d} Et abi ] id est abibis.
marg.| {e} Post vestigia gregum tuorum ] id est varios actus errantium sequeris.
marg.| {f} Et pasce id est pasces prava doctrina tua.
marg.| {g} Hedos tuos id est perditos auditores, qui ideo vocantur hedi, quia sunt in fidei conversatione fetidi et quia constituentur cum reprobis ad sinistram. Mt. 25.c. Vel   Pasce hedos tuos id est nutries pravos motus carnis et fetidos. Tu dico, intendens.
marg.| {h} Iuxta tabernacula Pastorum id est secuta Magistrorum insipientium scholas, sive doctrinas.
marg.| Vel Pasce hedos tuos iuxta tabernacula Pastorum id est iuxta veros Pastores et Doctores, id est ut videaris similis bonis et veris Pastoribus cum non sis. Scholas autem verorum Pastorum vocat tabernacula, quia omnes veri Predicatores et Doctores in expeditione sunt pugnantes pro se et pro subditis suis contra mundum et carnem et Diabolum.
marg.| {b} Aliter. Si ignoras te, o pulchra inter mulieres egredere a secreto contemplationis, ubi solum sponsum intueris, ut teipsam consideres et cognoscas.
marg.| {d} Et abi post vestigia gregum tuorum id est attende opera et affectus Ecclesiasticorum conventuum, quia ipsi ostendent tibi ubi pascam, ubi cubem in meridie. Ubi enim ipsi pascuntur, ego ibi pasco eos, pastu multiplici. Primo, pastu herbarum virentium, id est sacrorum eloquiorum. De quibus dicitur Prv. 27.d. Aperta sunt prata et apparuerunt herbe virentes. Secundo, pastu bonorum operum, quo anime operantium nutriuntur et impinguantur et roborantur et etiam magnificantur. Tertio, pastu corporis et sanguinis sui. Quarto, gaudio conversorum ad fidem, vel penitentiam. Quinto, pastu celestium gaudiorum, quo fide et spe modo pascuntur Electi, tandem pascentur reipsa. Sexto, pastu consolationum et visitationum internarum quibus Dominus sepe pascit Electos, post labores et tribulationes, sicut legitur Tb. 3.d. Non delectaris in perditionibus nostris, quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum, gaudium et exultationem infundis. Et in Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tue letificaverunt animam meam.
marg.| De omnibus istis pastibus dicitur in Ps. 22. secundum Hebraicam veritatem : Dominus pascit me et nihil mihi deerit, in loco pascue ibi me collocavit, quia in gregibus Ecclesie tot sunt pastus quibus Sponsus pascit eos, iubetur Sponsa egredi et abire post vestigia gregum suorum, ut in eis conspiciens candidam et coloratam se agnoscat, non nigram, aut fuscam ; quod autem sequitur.
marg.| {f} Et pasce hedos tuos iuxta tabernacula Pastorum hoc in bono accipitur de his quis sublimiora carpunt et rectis pascuntur, qui ardua consiliorum conscendunt, hoc est de viris perfectis, in quibus maior est decor Ecclesie, quos hedos vocat Salomon non capras, quia hedi non habent fetorem caprarum, nec insipiditatem. Est ergo sensus : Pasce hedos tuos iuxta tabernacula Pastorum id est rege viros perfectos qui sunt iuxta conversationem Apostolorum, quorum vitam et militiam imitantur. Hi hedi proprie sunt claustrales, in quibus Dominus proprie cubat, in secularibus vero pascitur. Est autem triplex egressus : Primus est de spiritu ad carnis vitia. Secundus est de solitudine claustrali ad secularia desideria. Tertius de quiete contemplationis ad negotiorum exercitia. In quolibet autem istorum egressuum homo amittit sui cognitionem. Ad quam etiam tribus modis revertitur. Primo quando predicta sua recogitat. Secundo, quando miseriam suam recognoscit. Tertio, quando dignitatem, qua ad imaginem et similitudinem Dei creatus est, contemplatur. Prima contemplatio humiliat ex memoria iniquitatis et veniam promeretur. Unde Ps. 50. Secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam etc. Quoniam iniquitatem meam ego agnosco etc. Secunda contristat ex presentia infidelitatis et luctus excitat querulosos. Unde Paulus Rm. 7.d. Infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius ? Tertia letificat et consolatur. Et ideo Baruc. 3.b. Animam negligentem ab ista contemplatione arguit, dicens : Quid est Israel quod in terra inimicorum es et inveterasti in terra aliena, commoratus es cum mortuis, deputatus es cum his qui in inferno sunt ? Terra nostra est anima nostra, ubi Dominus in Baptismo virtutum semina seminavit exspectans, ut tempore suo messem, seu frugem bonorum operum redderemus. Terra inimicorum caro corrupta est, ubi fames vitiorum seminata est a primis parentibus, ex quo nascitur messis mala pravorum motuum et carnalium desideriorum que militant adversus animam. In terra igitur inimicorum {3. 109va} est, qui curam carnis agit in desideriis anime sue. Oblitus inveterascit in terra aliena, quando peccatum in consuetudinem trahitur. Commoratur cum mortuis, quando in peccatis delectando quiescit. Cum his, qui in inferno sunt deputatur, quando peccatorum diuturnitate, aut magnitudine in desperationem ducitur. Sequitur.
Numérotation du verset Ct. 1,8 
marg.| {a} Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te amica mea Quia non vult Dominus Sponsam ignorare seipsam : ideo post comminationem blanditur ei, ostendens, cui assimilaverit eam id est similem fecit, scilicet populo Israelitico. Ut quemadmodum ille, dum in medio Egyptiorum fuit, ab illis affligebatur et quando recedere disponeret, aggravaverunt iugum et afflictionem : et in recessu persecutionem addiderunt, non cessantes, donec in mari rubro essent submersi, sic tu, o sponsa, dum in medio filiorum matris tue, necesse habes pati similem afflictionem : et si vis recedere ab eis id est conversatione et doctrina dissimilis esse, ingravatur bellum et persecutio, sola morte finienda. Et hoc est [Equitatui meo
marg.| Sic iunge litteram.
marg.| {d} O amica mea ] id est custos conscia secretorum meorum.
marg.| {c} Assimilavi te ] id est similem esse demonstravi.
marg.| {a} Equitatui meo ] id est exercitui meo hoc est populo Israelitico, existenti.
marg.| {b} In curribus Pharaonis ] id est tempore curruum id est currentis persecutionis Pharaonis, quasi dicat : Sicut populum Israeliticum de servitute Egyptiatica liberavi ; sic te de persecutione hostium tuorum liberabo, si te cognoveris Sponsam meam. Vel sic iuxta aliam Glossa
marg.| {d} O amica mea ] ass  i milavi te id est comparavi te.
marg.| {a} Equitatui meo ] comparato.
marg.| {b} In curribus Pharaonis ] id est ad currus Pharaonis, quasi dicat : quantum differt equitatus meus ab equis Pharaonis, tantum melior es tu omnibus aliis filiabus. Unde Infra 2.a. Sicut lilium inter spinas ; sic amica mea inter filias. Boni dicuntur equitatus sponsi et ipse eques : Portant enim eum ubique terrarum. Unde Hab. 3.b. Qui ascendes super equos tuos et quadrige tue salvatio. Mali sunt equi Diaboli et ipse eques. Unde Ex. 15.a. Equum et Ascensorem proiecit in mare. Vel sic [Assimilavi te
marg.| o amica mea, equitatui meo id est exercitui meo exterrito et impugnari timenti proximo : [In curribus id est a curribus Pharaonis persequentis eum fugientem, quasi dicat : o amica mea, tu times, ne te deseram in medio persequentium te, vel vagari permittam te post greges sodalium tuorum. Sed non oportet ; quia [assimilavi te equitatui meo quem exterritum a curribus Pharaonis liberavi, ipsis submersis in mare.
marg.| Vel sic : Assimilavi te, o amica mea, equitatui meo ad equitandum   in curribus Pharaonis id est contra currus Pharaonis subvertendos : et ideo non mireris, si a curribus Pharaonis impugnaris, id est Diaboli, qui pugnat contra Ecclesiam exploratione simulatorum, insidiis calidorum, scissuris schismaticorum, fallaciis hereticorum, persecutionibus Tyrannorum, falsis consiliis carnalium amicorum, laqueis suggestionum.
marg.| Vel equitatus Sponsi, est equorum apparatus : quorum alii sunt dextrarii, alii palefredi, alii saginarii, alii curriles. Dextrarii sunt Martyres, armis patientie et fortitudinis armati. De quibus Iob. 39.c. Numquid prebebis equo fortitudinem ? Palefredi sunt contemplativi, qui Dominum suaviter portant. Saginarii sunt Predicatores, qui aliis victualia verbis Dei et arma virtutum in doctrina circumferunt. Equi curriles sunt Prelati, qui pectore et humeris id est Sapientia et opere Ecclesias, sive plebes sibi commissas, velut quosdam currus Dei, ad celestem patriam post se trahunt. Hic est equitatus Sponsi, scilicet Martyres, Claustrales, Predicatores et Prelati. Et huic equitatui meo inquit Sponsus   assimilavi te o amica mea [  in curribus Pharaonis id est ad currus Pharaonis expugnandos. Necesse igitur habes pati in dextrariis tuis pondus armorum et vulnera preliorum et etiam mortem corporalem. In palefredis famem, sitim, vigilias, disciplinas et huiusmodi observantie regularis. In saginariis, labores, fatigationes, discursus, opprobria et pericula multa, que numerat Paulus, 2Cor. 11. In equis currilibus, onera subditorum dispensatione assumpti officii et hoc pectore et humeris id est doctrina et vita, ut dictum est.
marg.| Est autem triplex currus Pharaonis.
marg.| - Primus est currus malitie, secundus luxurie, tertius avaritie. Currus malitie quatuor habet rotas, scilicet sevitiam, impatientiam, audaciam, impudentiam. Velox est iste currus ad effundendum sanguinem innocentem ; quia nec innocentia sistitur, nec patientia retardatur, nec timore frenatur, nec pavore cohibetur. Trahitur autem duobus equis nimis pernicibus et perniciosis, scilicet {3. 109vb} terrena potentia et seculari pompa. Et his duobus equis president duo aurige, tumor et livor. Tumor pompam, livor potentiam agit.
marg.| - Luxurie currus similiter quatuor habet rotas, scilicet ventris ingluviem, coitus libidinem, vestium mollitiem, otii resolutionem. Trahitur autem currus iste duobus equis, sanitate corporali, abundantia temporali, quibus duo Aurige president, stulta securitas vite, torpor ignavie.
marg.| - Currus avaritie similiter quatuor habet rotas, que sunt pusillanimitas, inhumanitas, contemptus Dei, oblivio mortis. Equi trahentes sunt tenacitas et rapacitas. His duobus equis unicus presidet Auriga, sc. desiderium habendi. De quolibet istorum curruum dicitur Is. 5.e. Ve qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis.
marg.| Est et triplex currus Dei, huic triplici currui contrarius.
- Primus currus est innocentie. Unde Augustinus Innocens est, qui nec miserum facit, nec miserum relinquit. Quatuor habens rotas. Quarum prima est benigna temporalium administratio : Secunda est infirmantium operosa compassio. Tertia in tentatione blanda consolatio. Quarta iniuriarum et contumeliarum leta susceptio. Duo equi trahunt currum istum, scilicet misericordia cum hilaritate et sollicitudo de reddenda ratione. Unde Rm. 12.b. Qui preest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. Auriga est animi fortitudo.
marg.| - Secundus currus est pudicitie. Quatuor eius rote sunt, abstinentia, munditia, asperitas vestis, assiduitas laboris. Duo equi, corporalis infirmitas et temporalis paupertas. Auriga est mortis consideratio.
marg.| - Tertius currus est caritas. Quatuor rote eius sunt fervores qui de fornace caritatis procedunt.
-- Primus est zelus Dei, ut honoretur. De quo Ps. 68. Zelus domus tue comedit me.
-- Secundus est zelus proximi, ut salvetur. De quo 2Cor. 11.a. Emulor enim vos Dei emulatione.
-- Tertius est fervor macerande carnis.
-- Quartus est fervor devotionis.
marg.| Duo equi trahentes hunc currum, sunt due species caritatis, scilicet amor Dei et amor proximi. Auriga est Sapientia : in curru patientie sedet Iob et omnis pro Christo patiens. In curru pudicitie sedet Eunuchus et omnis pro Christo continens. In curru caritatis rapitur Elias, pallium cure temporalis derelinquens et omnis largus et misericors. Similiter in primo curru Pharaonis sedet Iezabel persequens Eliam, 3Rg. 19.a. In secundo presbyteri accusantes Susannam. Dn. 13.d. In tertio Ananias et Saphira dimidiam retinentes pecuniam. Act. 5.a.
marg.| Vide quomodo currus Dei, curribus Pharaonis opponuntur. Sed currus Pharaonis, currus Dei persequuntur. Nam currus malitie persequitur patientiam, ne illatam sibi iniuriam dissimulet, sed vindicet, aut irroget. Contra quam armat nos Apostolus, Rm. 12.d. dicens. Non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum ire. Currus luxurie persequitur pudicitiam, ne carnem suam crucifigat cum vitiis et concupiscentiis, sed potius curam eius agat in desideriis. Currus avaritie persequitur caritatem, ut nihil tribuat, sed omnia retineat. Contra hos duos armat Apostolus, Eph. 5.b. ubi dicit : Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
marg.| Preter hos currus et super istos habet Sponsus unum currum mirabilem, de quo specialiter hic agit Salomon, vocans eum equitatum Sponsi : De quo dicit Ps. 67. Currus Dei decem millibus multiplex : millia letantium, Dominus in eis. Iste currus indubitanter est Ecclesia, de qua dicitur 4Rg. 2.b. Iste currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque. Et Dn. 7.c. Thronus eius flamma ignis et rote eius accensus. Totus igneus est currus iste igne caritatis. De quo Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram : Et quid volo, nisi ut accendatur ?
marg.| Due rote huius currus, sunt due vite, scilicet activa et contemplativa. Duo modioli duarum rotarum, sunt donum Sapientie et donum scientie. Primo modiolo volvitur rota contemplationis, secundo rota actionis. Duo radii in utraque rota de modiolis exeuntes, sunt dogmata et exempla Patrum utriusque Testamenti. Canti rotarum, quibus radii infixi sunt et sua connexione lutum dividunt et terram calcant, sunt Predicatores, quorum officium est lutum peccatorum ab animalibus dividere. Iuxta quod dicitur Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris] et terrena per contemptum calcare.
marg.| Axis qui rotas in se unit et colligat et utrique inseritur et totum currum portat et sustinet Christus Dominus est, qui dicitur, Eph. 5.c. Lapis angularis, duos parietes, scilicet contemplativorum et activorum in se consocians et portans omnia verbo virtutis sue, ut legitur Hbr. 1.a. Circa hunc axem involvitur utraque rota. Et si forte alterutra rota ab axe exierit, ipsa ruit et cursus dissolvitur. Quatuor rotas invenies, si utrique Testamento duas assignes ; Christum autem Dominum axem duplicatum, iuxta duas naturas eius, vel iuxta duos modos affectionis, {3. 110ra} quibus utrique Testamento innotuit, scilicet per timorem et amorem. Per timorem in veteri Testamento innotuit velut Dominus, in Novo Testamento non Dominum sed Christum id est unctum se exhibuit per amorem. Et ideo circa ipsum tamquam circa axem unctum, unctis modiolis fit rotarum revolutio in novo Testamento et ideo velox est et facilis huius currus tractio. Unde Mt. 11.d. Iugum enim meum suave est et onus meum leve. In veteri vero lege aridus erat axis, non unctus ; et ideo cum stridore et labore et tardo gressu trahebatur currus. Unde et Moyses quadraginta annis currum istum vix trahere potuit de Egypto usque ad ripas Iordanis, ubi nisi Iosue subvenisset, id est Christus, remansisset currus.
marg.| Auriga illius currus Spiritus Sanctus. Unde Ps. 142. ad Dominum ait : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Et Eliseus ad Eliam in typo Spiritus Sancti 4Rg. 2.b. Pater mi, Pater mi, currus Israel et Auriga eius. Equi trahentes hunc currum DD. et Prelati, qui pectore et humero, id est sapientia et patientia, sive vita et doctrina trahere deberent hunc currum alligati ad eum funibus officiorum suorum, quos Auriga, id est Spiritus Sanctus nunc amoris stimulis, nunc timoris flagellis incitat ad currendum. Hi duo equi figurati sunt, 1Rg. 6.c. Per duas vaccas fetas, que arcam Domini de terra Philisthiim, usque Bethsamis perduxerunt, sicut ibi dicitur : Ibant in directum vacce per viam que ducit Bethsamis et uno itinere gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant, neque ad dexteram, neque ad sinistram. Ita olim.
marg.| Sed qualiter hodie per contrarium omnia fiunt, satis in evidenti est, ut currus Pharaonis potius videatur Ecclesia, quam currus Dei. Fertur enim in profundum divitiarum et deliciarum et etiam peccatorum, subversis rotis et ab axe separatis, secundum quod dicitur Ex. 14.f. Subvertit Dominus rotas curruum, ferebaturque in profundum. Equi retrogradi hodie exercitu preposito eliguntur ad trahendum currum istum. Facti sunt, qui prefati nostri sunt, retrorsum et non in ante, sicut dicitur Ier. 7.e. id est spiritualium obliti, sola temporalia curant. De animalibus dicitur Ez. 1.c. Non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. Nunc vero potest dici : Unusquisque post dorsum suum graditur ; ideo currus Ecclesie non progreditur, sed retrograditur. Quippe equi retrogradi ad posteriora trahunt illum. Solent equi fortes eligi ad trahendos currus, nunc autem non equi, sed pulli equorum id est nepotuli Episcoporum ad trahendum currum Ecclesie assumuntur, qui nec pectus habent, nec humeros ; ideo non est mirum si remanet in luto currus iste. Item solent esse equi curriles edomiti, nunc petulantes nimium et lascivi. Unde Ier. 5.c. Equi amatores in feminas et emissarii facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Item 8.c. eiusdem. Omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens ad prelium.
marg.| Secundum hoc potest legi per indignationem : [ Equitatui meo in curribus Pharaonis   existenti assimilavi te ] id est assimilari te permisi   amica mea que amas et amaris currus Dei esse.
marg.| Vel existere dicitur in curribus Pharaonis quia similes factus est eis in equis, ut dictum est et in ornatu superfluo phalerarum. Veruntamen habet Ecclesia et ornatum suum necessarium. Verbi causa, frenum laudis divine, de quo Is. 48.b. Laude mea infrenabo te, ne intereas. Et hoc frenum semper deberet Ecclesia gestare in ore suo quod et clerus, tam claustralis, quam secularis, sicut ipsamet per Ps. 33. dicit : Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Et hoc freno deberet duci et regi totum corpus Ecclesie, ut dicitur Iac. 3.a. Huic freno annexe sunt phalere, que caput et collum equi, id est Ecclesie coronant.
marg.| Caput, id est cetum Prelatorum, collum, id est cetum Doctorum. Phaleras istas dico dogmata doctrinarum et exempla virtutum quibus debeant Prelati Ecclesie et Doctores relucere. Pectorale quod fluxum selle ad potestatem prohibet et pectus equi exornat, est sapientia Prelatorum que potestatem Ecclesie ad temporalia non patitur extendi. Sella, cui Christus insidet, seu presidet, est ipsa auctoritas, sive potestas Ecclesie.
marg.| Indoctos armigeros habet Christus, quia non tamquam equum, sed ut asinum sellant Ecclesiam, dum potestatem Ecclesiasticam in posteriora extendunt, mutatis anterioribus et desertis id est spiritualibus. Potestas enim in temporalibus sella est, in posterioribus rupta est, imo nullum est pectorale Ecclesie quod sic sellam eius permittit ad posteriora dilabi.
marg.| Figura enim huius temporis fuit quod Dominus non equum, sed asinum equitavit. Figura est etiam quod quidam monachi Cluniacenses, scilicet officiales, pro pectorali postelam habent. Quid enim hoc significat, nisi quod potestas eorum non in spiritualibus sed in temporalibus exercetur ? Due cingule quibus sella equo astringitur, sunt statuta Ecclesiarum. Anterior cingula, sunt statuta, que fiunt pro spiritualibus conservandis ; hec vix buccella una clauditur, sed laxa sub {3.110rb} equo vagatur, quia fidelitas eius pro custodia animarum nullo iuramento firmatur. Cingula posterior sunt statuta pro temporalibus conservandis, hec arctissime omni genere firmaculorum stringitur. Inauditum enim est quod a Sacerdote requiratur iuramentum pro animabus fideliter custodiendis, sed de firmaria pensione solvenda, de servando iure temporali, quanta districtione iuramentum, aut etiam fideiussoria cautio requiratur, nemo ignorat. Item de sella huius equi, id est de potestate Ecclesiastica, qualiter a posteriori ornatur et ab anteriori inornata et nudata relinquatur, patet omnibus. Advocati enim sunt ornamenta posteriora huius selle : Viri spirituales sunt ornamenta posteriora : Strepe que a sella dependent sunt obedientie in spiritualibus et hec est dextra strepa et obedientie in temporalibus et hec est sinistra strepa. Quod ergo per sinistram strepam super equum ascenditur ; figura est huius equi, super quem nullus hodie ascendit Prelatus, nisi super sapientiam temporalem, aut potestatem secularem. Recte ergo dicit Sponsus : [Equitatui meo id est   equo meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea ] id est similitudinem equi mei ostendi tibi in curribus Pharaonis. Sequitur.
Numérotation du verset Ct. 1,9 
marg.| {a} Pulchre sunt gene tue sicut Turturis et collum tuum sicut monilia ]  q uoniam Sponsa nigram et fuscam, atque decoloratam se tanta humilitate confessa fuerat, ideo Sponsus pulchritudinem eius hic describit, incipiens a genis ubi pulchritudo mulieris maxime apparet. Quod a mysterio non discrepat ; gene enim auribus contigue sunt, per quas totus decor virtutum Sponse infunditur : Nam fides ex auditu, Rm. 10.c. Eodem modo et alie virtutes.
Numérotation du verset Ct. 1,9 
mystice
marg.| Genas autem Ecclesie dicimus Predicatores : Nam sicut in genis deformitas, aut pulchritudo mulieris consistit, ita tota pulchritudo Ecclesie, vel deformitas in Predicatoribus denotatur. Genis autem Turturis assimilantur gene Ecclesie, quia turtur amisso compare suo, nulli alii associatur, gemitum habet pro cantu, solivaga semper sedet : Sic sancta Ecclesia viduata a Sponso id est separata presentia corporali, nullum extraneum admittit consortium, promisse fidei castitatem integerrime conservans pro suis et aliorum peccatis semper gemit et sola sedet. Unde, Ps. 54. Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine. Item : quis dabit mihi pennas sicut columbe et volabo et requiescam ? Item, Ier. 15.d. Solus sedebam, quoniam amaritudine replesti me. Dicuntur etiam Predicatores gene Ecclesie, quia cibum sancte Scripture masticant et conterunt et comminuunt et sic eum auditoribus comestibilem reddunt. Dicuntur etiam collum Ecclesie. Collo enim verba proferuntur, cibus in corpus nutriendum traiicitur, membra sive corpus capiti uniuntur : Sic sancti Predicatores verbum eruditionis proferunt, cibum salutis in corpus Ecclesie transfundunt predicando, ipsum corpus Ecclesie Christo capiti convertendo coniungunt. Ipsi etiam Predicatores monilibus comparantur, quia pulchris moribus pectus Sponse verbis muniunt et exemplis et claudunt ne adulter, id est Diabolus manum suam inferat iniqua suggestione, aut hereticorum deceptione.
marg.| Vel sic continua : Assimilavi te equitatui meo, amica mea et ideo pulchra es : Et revera pulchra, nam.
marg.| {b} Gene tue ] id est Predicatores tui [pulchre
marg.| sunt fide et moribus [sicut Turturis gene, que non pilos habent, sed plumas : que vestigium aquarum nullum retinent, sed adiuvant ad volatum ; in quo significatur perfecta abrenuntiatio mundi et munditia cordis et decor virtutum, que maxime in Predicatoribus requiruntur.
marg.| {c} Collum tuum ] id est Predicatores et Doctores tui.
marg.| {d} Sicut monilia ] id est ornant Ecclesiam, sicut monile pectus virginum. Vel sunt [sicut monilia id est Sapientiam et bona opera simul habentes. In monili enim lapis, sive gemma infigitur auro ; et in predicatione similiter cum verbo doctrine debet esse exemplum bone vite, alioquin inutilis est doctrina. Nam quod doctrina construit, vita destruit. Eccl. 34.d. Unus edificans et unus destruens, quid prodest illis, nisi labor ? Unus orans et unus maledicens, cuius vocem exaudiet Dominus ?
Numérotation du verset Ct. 1,9 
moraliter
marg.| Moraliter Facies Sponse est intentio : Due generes et causa id est quid intendit et propter quid et cur. Ex his duobus, vel decor, vel deformitas anime indicatur. Hypocrita unam genam tantummodo pulchram habet aperte, malus neutram ; Sponsa vero utramque : quia et bonum est quod intendit et causa bona : Et ideo dicitur ei.
marg.| {a} Pulchre sunt gene tue sicut Turturis ] id est in quo nulla duplicitas et vera simplicitas. Sed quia Sponsa posset dicere Sponso : Vere pulchra sum, ut dicis ; sed non habeo, unde possim servare pulchritudinem meam : Ideo subdit Sponsus.
Numérotation du verset Ct. 1,10 
marg.| {3. 110va} {a} Murenulas aureas ] id est Scripturarum sententias, vel quaslibet bonas institutiones, auro Sapientie interius resplendentes.
marg.| {b} Faciemus tibi ] Ego et Pater et Spiritus sanctus, vel Ego et coadiutores mei Apostoli et Apostolici viri.
marg.| {c} Vermiculatas ] etc. id est distinctas et variatas nitore sacri eloquii, iuxta capacitatem singulorum, quasi dicat : Sponsus. Contuli tibi pulchritudinem gratie, conseram et auxilium sacre Scripture, ex qua precepta et consilia et institutiones et exempla Sanctorum, quibus vitam tuam omnino poteris elicere. Scriptura enim ministrat omnibus precepta, perfectis consilia, parvulis lac, adultis solidum cibum. Alia translatio habet sic. Similitudines auri fabri faciemus tibi cum distinctionibus argenti, quousque Rex in accubitu suo est. Et est sensus : Pulchra es amica mea, sicut dixi, tamen aurum, id est faciem meam non poteris videre in presenti vita, sicut dictum est Moysi, Ex. 33.d. Sed similitudinem auri, id est celestis sive divine claritatis per illuminationem Scripturarum et hoc per speculum in enigmate, 1Cor. 13.d. donec omnibus appareat manifeste, qui nunc latet absconditus in Deitate. Murena piscis est longus et rotundus, per quem Christi eternitas et Ecclesie longanimitas designantur. Murena etiam ornamentum est, per quod sacra Scriptura designatur. Inde murenule diminutivum, catene quibus monilia collo ligantur et significant spiritualem intelligentiam et vite munditiam, per que sacra Scriptura collo Ecclesie id est Predicatoribus alligata est. In auro spiritualis intelligentia accipitur, in argento vite munditia. Signanter autem dicit, murenulas aureas et non dicit argenteas, sed argento vermiculatas, quia intelligentia potest esse pura sine errore, sed vite munditia in hac vita sine peccato numquam est. Unde 1Io. 1.d. Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus et veritas in nobis non est. Est igitur sensus.
marg.| {a} Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento ] id est vite munditiam et spiritualem intelligentiam conferemus tibi, quibus sacra Scriptura collo tuo firmiter alligetur. Et hoc est quod dicitur Ier. 31.f. Post dies illos dicit Dominus, dabo leges meas in visceribus eorum et in corde eorum scribam illas. Vel aliter : Per murenulas aureas argento vermiculatas designatur fides Divinitatis Christi, que per aurum accipitur et fides humanitatis Christi que per argentum intelligitur. Christus enim per electrum figuratur, Ez. 1.d. quod fit ex auro et argento. Quod autem pluraliter dicitur, faciemus ; vox est sodalium, non Sponsi, qui Sponse murenulas aureas et argento vermiculatas faciunt, quando fidem Divinitatis et fidem humanitatis predicant, secundum hoc sic continua. O Sponsa, tu oras Sponsum tuum, ut indicet tibi ubi pascat, ubi cubet in meridie, ne vagari incipias post greges sodalium eius id est hereticorum. Ecce exaudita est oratio tua. Nos missi ab eo. [Murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento id est docebimus te, quid de Divinitate eius, quid de humilitate sentire debeas, ut iam errare non possis. Sequitur.
Numérotation du verset Ct. 1,11 
marg.| {d} Dum esset Rex in accubitu ] etc. Vox est Sponse, non ad Sponsum, sed ad sodales Sponsi, vel ad adolescentulas suas loquentis et recognoscentis Sponsi beneficia ab eo accepta et qua devotione susceperit ea et quantum profecerit in eis ostendentis. Unde dicit : o sodales Sponsi mei, o adolescentule mee, audistis, quanta fecit mihi Sponsus meus, audite et quid ego profecerim.
marg.| {d} Dum esset Rex ] id est Sponsus meus qui regit omnia.
marg.| {e} In accubitu suo ] id est in utero Beate Virginis, vel in patibulo crucis, vel in sinum Patris post ascensionem.
marg.| {f} Nardus mea ] id est humilitas mea, vel caritas mea. Utraque enim virtus per nardum, que est herba humilis et calida signatur.
marg.| {g} Dedit odorem suum ] id est bonam opinionem, implendo mandata et consilia eius, quasi dicat : Sponsa, quia pro me natus est Sponsus ex muliere, passus in cruce ; spem contulit mihi per ascensionem : eum ideo diligo, mandata eius observo.
marg.| Vel sic {d} Dum esset Rex in accubitu suo ] id est in sinu Patris, nondum factus visibilis.
marg.| {f} Nardus mea ] id est dilectio Sponsi, que dicitur mea, quia mihi utilis et necessaria.
marg.| {g} Dedit odorem suum ] id est sui odoriferam notitiam, carnem assumendo ; quo odore respersus est totus mundus et quotquot egroti senserunt illum odorem id est incarnationem et crediderunt, sanati sunt. Unde Mt. 4.d. Et abiit opinio eius in totam Syriam et obtulerunt ei omnes male habentes variis languoribus et tormentis comprehensos et qui Demonia habebant et lunaticos et paralyticos et curavit eos. De hoc odore dicitur, Gn. 27.d. Ecce odor {3.110vb} filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Et 2Cor. 2.d. Deo gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitie sue manifestat per nos in omni loco. Est igitur sensus.
marg.| {d} Dum esset Rex in accubitu suo ] etc. id est cum esset Patri equalis Dei filius propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos, factus est filius paupercule mulieris. Unde 1Io. 4.b. In hoc est caritas Dei, non quod nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos et misit filium suum propitiatorem pro peccatis nostris.
marg.| Vel sic. {d} Dum esset Rex in accubitu suo ] id est Christus in gloria sua ad dexteram Patris post ascensionem.
marg.| {f} Nardus mea dedit odorem suum ] id est minor Ecclesia, vel Sanctorum humilitas, vel genus humanum per crucem redemptum et sanguine Christi calefactum, dedit exercitationem bonorum operum, unde opinio bone fame. Vel [dedit odorem suum id est efferbuit omne eius desiderium eundi post ipsum. Unde supra dixit : Trahe me post te.
marg.| {d} Vel sic Dum esset Rex in accubitu suo ] id est Christus in mensa in domo Lazari, aut in sepulchro.
marg.| {f} Nardus mea ] id est Maria Magdalena humilis et devota.
marg.| {g} Dedit odorem suum ] id est fracto alabastro, fudit unguentum suum. Unde Io. 12.a. Ante sex dies Pasche venit Iesus Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Iesus. Fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat ; Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes eius et capillis suis extersit et domus impleta est ex odore unguenti. Ecce totum quod dicitur hic [Dum esset Rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum id est cum Christus cenaret in domo Lazari, Maria fracto alabastro effudit unguentum.
marg.| Vel sic {d} Dum esset Rex in accubito suo ] id est in excelso habitaculo suo.
marg.| {f} Nardus mea dedit odorem suum ] id est Virgo Maria humilitatis sue effudit devotionem, que usque ad celos ascendit et Dei filium suum usque ad terram inclinavit. Unde Ps. 112. In altis habitat et humilia respicit in celo et in terra. Quid igitur aliud est [Dum esset Rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum ut in persona Beate Virginis loquatur Sponsa, nisi cum esset Dei filius in excelso habitaculo, suo respexit humilitatem ancille sue ? Non dicit Sapientiam, aut pulchritudinem, aut nobilitatem, aut etiam virginitatem, sed respexit humilitatem. Neque enim cedrus aut cypressus, aut quevis arbor alta ; sed sola nardus dedit odorem suum. Regem nominat, non Sponsum : quia nondum nuptie facte erant in Chana Galilee id est in utero Beate Virginis. Est igitur triplex accubitus Sponsi. Primus in utero Virginis Marie. Secundus in patibulo crucis. Tertius in solito Patris. De primo dicitur Ez. 44.a. Porta hec clausa erit Principi : Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino. De secundo dicitur Gn. 49.c. Isachar asinus fortis accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona : et terra quod esset optima : et supposuit humerum ad portandum : Isachar interpretatur merces et significat Christum, qui est merces fidelium. Unde Ps. 126. Filii merces fructus ventris. Et Gn. 15.a. dixit Dominus ad Abraham : Ego sum merces tua magna nimis. Hic vidit requiem eternam quod esset bona : et terram viventium quod esset optima et supposuit humeros cruci ad portandum peccata nostra. Et sic accubuit inter terminos, hoc est inter celum et terram, in se reconcilians ima summis. De tertio dicitur Apc. 3.d. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo : sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius. In primo nardus dedit odorem humilitatis. In secundo myrrha delevit putredinem vetustatis. In tertio botrus emisit vinum spiritualis iucunditatis. Est autem triplex humilitas. Primam parit veritas in corde ex sui cognitione. Secundam facit sanctitas in opere ex contemptu humane glorie. Tertiam format caritas in sustinentia opprobriorum ex spe remunerationis divine. De prima dicit David : Ego sum vermis et non homo ; Secundam ostendit David, cum saltaret coram arca Domini. 2Rg. 16.c. Tertiam ostendit, cum malediceretur a Semei. 2Rg. 16.c. et dixit : Dimitte eum, ut maledicat iuxta preceptum Domini, si forte respiciat Dominus afflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna. Similiter est triplex accubitus Sponse, sive convivium. Primum est corporum ad comparandam fortitudinem nature. Secundum est animarum ad consolandam esuriem et sitim iustitie. Tertium Angelorum ad satietatem cum magna dulcedinis multitudine. Primo utuntur servi. In secundo comedunt amici. In tertio inebriantur carissimi. In figura horum trium legimus Christum convivia celebrantem cum discipulis suis. {3.111ra} Primum ante passionem in cena Mt. 26.b. Secundum ante Ascensionem in cenaculo. Act. 1.a. Tertium celebrabit cum omnibus Electis post generalem Resurrectionem in gloria, Is. 25.c. Faciet Dominus exercituum in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemie defecate, pinguium medullatorum. Qui sunt in primo convivio, discumbunt in novissimo loco per humilitatem ; quia se indignos reputant, sicut docet Dominus Lc. 14.d. Cum invitatus fueris, vade et recumbe in novissimo loco. Qui sunt in secundo discumbunt in medio loco per veritatem, quia spernentes universa terrena anhelant ad cestia. Qui in tertio sunt discumbunt in primo loco cum Domino convivii, secundum meriti dignitatem. Unde Mt. 8.b. Multi ab Oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno celorum. Quantum gaudium, creditis, sit in illo convivio, ubi pax et securitas et ubi nihil deficiet, ubi omnia abundabunt, ubi nullus extraneus, nullus malevolus ? Beatus, inquit, Lc. 14.d. qui manducabit panem in regno Dei. Sequitur.
Numérotation du verset Ct. 1,12 
marg.| {a} Fasciculus myrrhe dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur ] Beneficium incarnationis recoluit Sponsa, supra, ubi dixit. Cum esset Rex etc. Nunc beneficium passionis commemorat dicens.
marg.| {a} Fasciculus myrrhe dilectus meus ] qui etiam amicus mihi amanti, mihi passionem eius imitanti.
marg.| {b} Inter ubera mea ] id est in principali cordis mei.
marg.| {c} Commorabitur ] usque in finem. Et summa est, tota congeries tribulationum et passionum dilecti mei, quas pro salute mea sustinuit, numquam a memoria mea excidet. Myrrha est arbor Arabie, quinque cubitorum altitudinis. Myrrha etiam dicitur gutta ab ea emanans, viridis et amara, que sponte manat, pretiosior est ; que autem per incisionem corticis, vilior : sed utraque salubris est infirmis. Unde et Dominus in passione, quam pro salute magni egroti id est totius mundi subiit, vinum myrrhatum a militibus accepit. Mc. 15.b. Ideo nomine myrrhe, mors Christi, sive passio designatur. Fasciculus ergo myrrhe factus est Sponsus, quando in Cruce myrrha est potatus, quando de Cruce ablatus myrrha et aloe perlinitus est Io. 19.g. Fasciculum autem non fascem dicit Sponsa Dilectum suum sibi ; quia leve pro amore eius ducit, quicquid laboris imminet et doloris. Bene fasciculus ; quia parvulus natus est nobis, Is. 9.b. Bene fasciculus ; quia non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis, Rm. 8.d. Id enim quod in presenti est momentaneum et leve tribulationis nostre, supra modum in sublime eternum glorie pondus operatur in nobis, 2Cor. 4.d. Annon fasciculus, cuius iugum suave est et onus leve ? Mt. 11.d. Non dico hoc, quia leve sit in se, imo durum et grave satis. Non enim levis est amanti. Unde non simpliciter ait Sponsa   Fasciculus myrrhe Dilectus meus sed addit   mihi quem diligo. Unde et Dilectum nominat, monstrans vim amoris omnem amaritudinem et molestiam superare, Unde dicit Beatus Bernardus. Erit quandoque nobis ingens cumulus glorie, qui modo est fasciculus myrrhe. Ubera sponse supra diximus, congratulationem et compassionem, iuxta illud Rm. 12.c. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Possumus autem melius iuxta sensum littere, Sponse ubera hic appellare gratitudinem et humilitatem, que maxime Sponsum detinent et delectant. Eo enim ipso quod nos tantis beneficiis indignos per humilitatem cognoscimus et per gratitudinem gratias agere non cessamus, nobiscum inseparabiliter et delectabiliter Sponsum retinemus, unde dicit Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum. Et e contrario nihil magis fugat et elongat Sponsum, quam superbia et ingratitudo. Sponsa ergo, quia inter prospera versatur ; et adversa, hunc fasciculum medium inter ubera sua collocavit, ne leta extollant, nec tristitia deiiciant. Unde et beatus Bernardus fratribus suis loquens et inducens et exponens hanc auctoritatem, dixit. Tu quoque si sapis, imitaberis Sponse prudentiam et hunc myrrhe, tam charum fasciculum de principali tui pectoris, nec ad horam patieris auferri, ut possis dicere et tu  Fasciculus myrrhe Dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur et ego fratres ab incohante mea conversione, pro acervo meritorum, que mihi deesse sentiebam, hunc mihi fasciculum colligare et inter ubera mea collocare curavi, collectum ex omnibus anxietatibus et amaritudinibus Domini mei Primum, scilicet illarum infantilium necessitatum, deinde laborum, quos pertulit in predicando, fatigationum in discurrendo, vigiliarum in orando, tentationum in ieiunando, lacrimarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo, postremo periculorum in falsis fratribus et convitiorum, {3. 111rb}   sput orum, colaphorum, subsannationum, exprobationum, clavorum, horumque similium, que in salutem nostri generis silva Evangelica copiosissime noscitur protulisse : Ubi sane inter tot odorifere myrrhe huius ramusculos minime pretermittendam putavi, etiam illam myrrham qua in Cruce potatus est, sed neque illam qua unctus est in sepultura. In quarum prima applicuit sibi meorum amaritudinem peccatorum, in secunda futuram incorruptionem mei corporis dedicavit. Memoriam igitur abundantie suavitatis horum eructabo, quoad vixero ; in eternum non obliviscar miserationes istas, quia in ipsis vivificatus sum. Et ad hoc hortatur nos Sponsa, cum dicit : [Fasciculus myrrhe dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur
Numérotation du verset Ct. 1,13 
marg.| Sequitur {c} Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi quia dolorem mortis secutum est gaudium resurrectionis, ideo Sponsa congrue post recordationem mortis subdit de resurrectione, dicens.
marg.| {c} Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi quasi dicat : non solum inter ubera mea commorabitur Sponsus, quia factus est mihi fasciculus myrrhe in passione, verum etiam quia factus est mihi botrus Cypri in resurrectione. Factus est mihi causa letitie in resurrectione, qui fuerat causa tristitie in passione. Utrobique dilectus nominatur, quia, totum factum est officio caritatis : Mortuus est propter peccata nostra, resurrexit propter iustificationem, Rm. 4.d. Cyprus est insula abundans bonis racemis, vinum dulce facientibus et florida botris et ideo significat resurrectionem in qua caro Sponsi refloruit. Botrus est una cum palmite, ex qua exprimitur vinum letitie et significat Christum, a quo omnis letitia spiritualis emanat. Et hunc botrum olim exploratores in vecte tulerunt, Nm. 13.c. Chorum Propheticum precedentem et Apostolicum subsequentem ; medium autem Christum Iesum pulchro schemate figurantes : Engaddi civitas est eadem, que et Iericho, ubi abundant palme, ubi olim fuit vinea Balsami, quam postea Cleopatra transtulit in Babylonem. Habet autem Engaddi duplicem interpretationem et ambe uni intellectui serviunt. Dicitur enim fons hedi ; et significat Baptisma gentium et lacrimas penitentium, quia per hec fit ablutio peccatorum. Dicitur et oculus tentationis quod et Ecclesie bene convenit, que sola illuminata per gratiam, tentationes previdet inimici, iuxta quod dicit Apostolus 2Cor. 2.c. Non ignoramus cogitationes eius id est Sathane Dicit ergo Sponsa.
marg.| {c} Botrus Cypri dilectus meus mihi ] id est dilectus meus factus est mihi dulcis et floridus resurgendo, qui fuerat mihi prius amarus et marcidus moriendo : quod apparet.
marg.| {d} In vineis Engaddi ] id est in collectionibus gentium, seu quorumlibet peccatorum, qui de hedis facti sunt agni fonte Baptismatis, vel lacrimarum loti. Vel sic : [Dilectus meus
marg.| factus est [mihi
marg.| credenti, speranti et amanti eum.
marg.| Botrus Cypri ] id est causa letitie. Ipse dico habitans.
marg.| In vineis Engaddi ] id est in collectione eorum qui tentatione florescunt. Et nota quod pulchro ordine breviter quatuor Christi beneficia precipua commemoravit Sponsa : Rex in accubitu suo fuit, in utero Virginis existens ; fasciculus myrrhe, in cruce moriens ; botrus Cypri, de morte resurgens ; in vineis Engaddi, Spiritum sanctum mittens : Tunc proprie vinum de botro manavit quod totam Ecclesiam inebriavit.
Numérotation du verset Ct. 1,13 
moraliter
marg.| Moraliter Cyprus interpretatur meror. Botrus, floritio : Unde alia translatio pro botrus Cypri, habet floritio meroris, quia illi soli erunt florentes cum eo in resurrectione, qui fuerunt cum eo merentes in passione. Unde 2Tim. 2.b. Fidelis sermo : Nam si commortui sumus et convivemus si sustinebimus et conregnabimus. Vinee Engaddi, ubi crescit Balsamus, cuius arbores ad modum vinearum excoluntur, sunt vinee Balsami, sicut dicit Glossa Et significant claustra, ubi similiter debent esse et Botrus et Balsamus Engaddi id est zelus districtionis et suavitas mansuetudinis quod significat Arca Testamenti, in qua similiter et virga et manna fuerunt.
marg.| Virga equitatis et manna levitatis. Neutrum per se sufficit ad salutem : Unde et medendis vulneribus sauciatis, Samaritanus ille Evangelicus, vinum et oleum superfudit : Lc. 10.f. Dans normam Rectoribus, ut in sanandis excessibus subditorum sit pie seviens disciplina et iuste blandiens misericordia. Dicit ergo Sponsa : Botrus Cypri Dilectus meus mihi etc. Vel Balsami id est in claustris pie seviens et iuste blandiens. Vel   botrus Cypri etc. id est in claustris, quia ibi motio contemplationis me potat uberius, delectat, suavius, inebriat vehementius. Sequitur.
Numérotation du verset Ct. 1,14 
marg.| {3. 111va} {a} Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum ] Vox est Sponsi, vicem laudis reddentis Sponse. Laudaverat enim Sponsa Sponsum eius recolens beneficia incarnationis, passionis, resurrectionis, Spiritus Sancti missionis : per primum invitata ad humilitatem, per secundum informata ad patientiam, per tertium erecta ad spem, per quartum inflammata ad amorem. Unde pulchra effecta meruit audire. [Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra : oculi tui columbarum
marg.| Ecce, admirationis vox est, reliquum commendationis. Iteratio vero pulchritudinis, confirmatio est amoris, vel signum duplicis pulchritudinis interioris et exterioris ; interior in virtute, exterior consistit in conversatione. Vel gemina pulchritudo Sponse, est gemine caritatis effectus, vel pulchritudo intellectus, que est cognitio veritatis et pulchritudo affectus, que est amor bonitatis, vel fides et operatio, vel humilitas et innocentia, ut dicit Beatus Bernardus. Qui binarius rarissime invenitur. Rara enim avis in terris, aut sanctitatem non perdere, aut humilitatem sanctimonia non excludi. Et ideo Beata Virgo, que utramque retinuit, singulariter gratia plena, Lc. 1.c. Vel ista geminatio notat pulchritudinem utriusque populi conversi, Iudei scilicet et Gentilis, vel duplicis vite decorem, active scilicet et contemplative. Pertinet etiam ista geminatio pulchritudinis ad duo talenta, que sunt scientia et operatio, vel ad duas partes iustitie, que sunt declinare a malo et facere bonum ; vel ad conversationem claustralium et secularium ; vel ad regimen Prelatorum et obedientiam subditorum. Vel geminatur pulchritudo Sponse, propter decorem penitentium et munditiam innocentium, aut propter cordis simplicitatem et corporis integritatem. Dicit ergo Sponsus.
marg.| {a} Ecce tu pulchra es amica mea ] que amas et amaris : [Ecce tu pulchra
marg.| Demonstratio adverbii tria facit, admirationem in pulchritudine Sponse, emulationem in aliis
marg.| Et notat quod palam et in promptu est Sponse pulchritudo. Pronomen tu geminatum, discretionem notat et significantiam. Et vere pulchra, quia.
marg.| {b} Oculi tui columbarum ] id est affectus et intentio simplex, sine plica, scilicet erroris et prave delectationis. Hec simplicitas oculorum totum corpus Ecclesie pulchrum reddit. Unde Mt. 9.c. et Lc. .  11 .e. « Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit ». Hec virtus prima est in laudibus sancti. Iob. 1.a." Erat, inquit, vir simplex et rectus ". Est igitur sensus.   Oculi tui columbarum id est Deum simpliciter intueris, quia nihil aliud queris quam ipsum. Vel oculi Sponse sunt Doctores et Predicatores, qui columbe comparantur, propter decem proprietates columbe, quas ponit hic Gregorius Columba enim felle caret, rostro non ledit, in cavernis petrarum nidificat, alienos pullos nutrit, iuxta fluenta manet, meliora grana eligit, pro cantu gemitum reddit, gregatim volat, alis se defendit, visum novies recuperat. Sic S. Predicatores et  DD. felle malitie carere debent. Rostro detractionis nullum ludere debent. In cavernis petre nidificare debent id est in vulneribus Christi Iesu refugium habere. Ps. 103. Petra refugium alienos pullos id est peccatores cibo sacre eruditionis debent nutrire. Iuxta fluenta Sapientie semper debent residere, ubi umbram accipitris id est astutias Demonis valeant sibi et aliis docendo precavere. Grana meliora id est si quas bonas sententias in Poetis, vel Philosophis invenerit, debent ad informationem Ecclesie eligere. Pro peccatis suis et alienis debent gemitum emittere. Debent cum hominibus conversationem habere et eis in moribus conformari. Alis duabus id est patientia et scientia, vel Sapientia se debent defendere. Hec enim sunt due ale mulieris illius id est Ecclesie, que date sunt ei, ut fugeret in desertum. Apc. 12.d. Vel alis id est duobus Testamentis.
marg.| Visum novies debent recuperare, quia novem sunt genera tentationum, quibus Sancti quasi collyrio quodam peruncti turbantur ad tempus, sed postea perspicacius vident.
marg.| Prima est lenta, que quasi continue et paulatim animam pulsat et est tanto periculosior, quanto minus sentitur. De hac dicit Iob. 14.d. Lapides excavant aque et alluvione paulatim terra consumitur.
marg.| Secunda est dubia, que animum ita dubietatis nubilo involvit, ut quid rectum tenere debeat, discernere nequeat. De hac dicitur Iob. 20.a. Idcirco cogitationes mee varie succedunt sibi et mens mea in diversa rapitur.
marg.| Tertia est subita, que iudicium rationis prevenit, ita quod mens tentationis impetu preventa tentationis insidia previdere, {3. 111vb} et precavere vix possit. De hac dicitur Lam. 4.d. Velociores fuerunt persecutores nostri Aquilis celi id est speculationibus animi.
marg.| Quarta est occulta, que facit, ut res noxia in considerationem non adducatur. Unde fit, ut ibi negligamus, ubi solliciti esse debemus. Propter hanc dicit Iob. 13.d. Quantas habeo iniquitates et peccata ; scelera mea et delicta ostende mihi.
marg.| Quinta est violenta, que ita vires hominum transcendit, ut vix, aut numquam humana industria sentiri possit. De hac dicitur Iob. 30.b. Insidiati sunt mihi et prevaluerunt : et non fuit, qui ferret auxilium : quasi rupto muro et aperta ianua irruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt.
marg.| Sexta est fraudulenta, que animum seducit, ita ut dicat bonum malum et malum bonum. Et de hac dicitur Prv. 14.b. Est via, que videtur homini recta : novissima autem eius deducunt ad mortem.
marg.| Septima est perplexa, que in uno, eodemque tempore animum variis vitiis ita impedit, ut non inveniat aliquod refugium. De hac dicit Iob. 40.b. Nervi testiculorum eius perplexi sunt. Contra istas septem dicit Ecclesia. Ps. 118. Septies in die laudem dixi tibi.
marg.| Octava est timenda, que animum ita timore occupat, ut bonum aliquod aggredi non audeat.
marg.| Nona est vana, que animam de benefactis extolli suggerit. Et de his duabus dicit Ps. 90b «  Scuto Circumdabit te veritas eius : non timebis a timore nocturno. A sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et Demonio meridiano », quinque tentationes tangit ; sed tres ultime sub eis, que predicte sunt continentur. Timorem nocturnum vocat tentationum timidam, que bonum aggredi non permittit. Sagittam volantem in die vocat tentationem vanam, que de bonis actibus suggerit gloriari, vel appetere laudari. Sagitta enim volans in die est appetitus laudis de bono opere. Negotium perambulans in tenebris est occulta tentatio, que fuit quarta. Incursus, vel incursio dicitur tentatio violenta, que fuit quinta. Demon meridianus, est fraudulenta, que fuit sexta, in qua sepe transfigurat se Sathanas in Angelum lucis, 2Cor. 11. Sequitur.
b Ps. 90, 5-6.
Numérotation du verset Ct. 1,15 
marg.| {c} Ecce tu pulcher es ] etc. Mos est amantium alterna collaudatione letari, alterumque de alterius pulchritudine gloriari. Siquidem communis est eorum gloria, commune gaudium et omnia communia. Unde Sponsa audita laudatione Sponsi, gratulabunda vicem illi reddit in laudibus, dicens.
marg.| {c} Ecce tu pulcher es ] quasi dicat : tu dicis me pulchram ; pulchritudine mea non est ex me, sed ex te. Tu enim ex te pulcher es, ego a te. Ego pulchra sum per graciam, tu per naturam : Et hoc est.
marg.| {c} Ecce tu pulcher es ] naturaliter secundum Divinitatem.
marg.| {d} Dilecte mi et decorus ] secundum humanitatem. Vel pulcher es in solio Patris, decorus in matris gremio. Pulcher omnia creando, decorus perdita redimendo. Pulcher Iustis gloriam conferendo, decorus penitentibus veniam et indulgentiam tribuendo, vel pulcher et decorus dicitur Sponsus, quia pulchram et decoram fecit Sponsam. Pulchram fecit in creatione, decoram in recreatione. Tunc enim super candorem nature, ruborem gratie superfudit, ut sicut ipse candidus et rubicundus est : sic et ipsa, Vel totum refertur ad Divinitatem, que est pulcherrima veritas et verissima pulchritudo, que est gaudium et gloria intellectus. Ipsa enim Divinitas est plenissima bonitas et optima plenitudo, que est decor et decorus affectus. Pulcher ergo refertur ad intellectum, decorus ad affectum. Preter hec autem quatuor sunt et alie Sponsi pulchritudines, propter quas est diligendus. Prima fuit in mortali corpore. De qua dicitur in Ps. 44. Speciosus forma pre filiis hominum. Secunda in transfiguratione. De qua dicitur Mt. 17.a. Transfiguratus est Iesus ante eos et resplenduit facie eius, sicut Sol : vestimenta autem eius facta sunt alba, sicut nix. Tertia in resurrectione, carne glorificata. De hac dicitur Is. 53.a. Quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra ? Iste formosus in stola sua id est in carne glorificata. Quarta in Divinitate. De hac dicitur Is. 33.c. Regem in decore suo videbunt. In prima Dominus nostram honoravit infirmitatem. In secunda ostendit future beatitudinis qualitatem. In tertia exhibuit future incorruptionis veritatem. In quarta perditam in Adam reformavit imaginem. Habet et Sponsa quatuor pulchritudines, sicut et Sponsus.
marg.| Prima est in corporis castitate, secunda in conscientie puritate, tertia in exteriori conversatione, quarta in divinorum contemplatione. Et de his quatuor dicitur Thr. 4.b. Candidiores Nazarei eius nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, saphiro pulchriores. Candor nivis designat munditiam corporis ; frigus vero cordis refrigerium. Et hec duo sunt in prima pulchritudine. Candor lactis quod est cibus parvulorum, significat innocentiam mentis et conscientie simplicitatem. Et hec duo sunt in secunda pulchritudine.3.112ra} Candor eboris, qui processu temporis vertitur in ruborem, significat innocentiam operis et fervorem caritatis. Et hec duo sunt in tertia pulchritudine. Saphirus colorem habet celestium et significat contemplationem, que est quarta pulchritudo Sponse. Cum ergo tanta sit, scilicet virtus, Sponsi et Sponse pulchritudo, quid restat nisi frui cupitis amplexibus, osculis delectari, subire cubiculum ? Et hoc forte notat demonstratio huius adverbii, ecce, quasi dicat : Sponsa : Pulchra sum, ut dixisti ; et tu pulcher es et decorus et ideo nihil restat, nisi ut demus oscula, iungamus amplexus, intremus lectulum. Nam.
marg.| {a} Lectulus noster floridus est id est iucundus et amenus ; et ideo sancte copule celebrande idoneus. Arguta insinuatione invitat Sponsa Sponsum ad amplexus. Palam enim rogare erubescit, verecundia muliebri suffusa. Tamen satis rogat, que causas rogandi insinuat, ut dicit Sen. Lectulus dicitur tota Ecclesia, in qua Sponsus cum Sponsa quiescit bonis operibus delectatus, ut ipse dicit per Is. 28.c. Hec requies mea, reficite lassum. Et in Ps. 131. Hec requies mea in seculum seculi, hic habitabo quoniam elegi eam. Lectulus vero diminutive dicitur propter multas causas : Primo, comparatione immensitatis Sponsi. Ipse enim est quem celum et celi celorum capere non possunt, ut dicit Salomon 3Rg. 8.c. Secundo, in comparatione multitudinis vocatorum. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Mt. 22.b. Unde Diabolus lectum habet in spatiosa multitudine reproborum ; Christus vero in brevi numero electorum habet lectulum. Unde dicitur Is. 28.e. Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest. Tertio, sui opinione, qua se semper minuit. Unde Gregorius Hoc proprium solet esse humilium, ut semper de se sentiant infra quam sint, Vox est omnium Sanctorum quod dicit Io. Baptista, Io. 3.d. Illum oportet crescere, me autem minui. Quarto, duos capere non potest. Sponsus enim et Sponsa unum sunt unitate gratie, non nature. Sicut dicitur 1Cor. 6.d. Qui adheret Deo, unus spiritus est. Ad hoc facit eleganter illud Is. 28.e. Quod modo diximus : Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat id est omnis alter id est quicumque amore et gratia non est ei unitus et quodammodo ipse, ut dicit quidam Philosophus, amicus meus non est, nisi alter ego.
marg.| Hic lectulus floridus est, omni genere florum venustatus, rosis scilicet Martyrum, liliis Virginum, violis Confessorum, solsequiis monachorum, hiacynthis Contemplativorum. Noster autem dicitur lectulus id est communis Sponso et sponse. Bona enim opera Sponsi sunt auctoritate et Sponse ministerio.
marg.| Item filii spirituales qui in hoc lectulo generantur ex aqua et Spiritu sancto communes sunt. Sponsa enim generat predicando, baptizando et cetera Sacramenta ministrando ; Sponsus vero gratiam infundendo. Aliter : Lectulus potest dici, vel intelligi cetus claustralium, ubi Sponsus qui in turba secularium laborat incessanter, quiescit et dormit. Unde Lc. 10.g. Martha sollicitari et turbari circa plurima describitur ; Maria vero sedere ad pedes Domini et audire verbum illius. Cetus claustralium lectulus, non lectus dicitur, propter causas predictas et quia se coangustavere votis, non contenti communibus mandatis, obstrinxere se arctioribus consiliis, paupertate se minuentes, disciplinis attenuantes, multorum licitorum abdicatione mutilantes sensum proprium et voluntatem propriam per obedientiam imputantes, se aliis subiicientes, seipsos penitus abnegantes et pene in nihilum redigentes. Quam mutilationem, seu diminutionem spiritualem significat mutilatio, que est in habitu monachorum, quorum calige antepedalibus carent, cuculla manicis, frocus capucio. Recte ergo cetus claustralium lectulus est. Sed et floridus est rosis caritatis, liliis castitatis, violis humilitatis. Noster autem dicitur id est communis omnibus obsequio pietatis et beneficio hospitalitatis.
Numérotation du verset Ct. 1,15 
moraliter
marg.| {a} Lectulus noster floridus ] Lectulus dicitur quieta conscientia, sanctis desideriis florida. Lectulus autem dicitur ex illa coangustatione caritatis que cogit alterum, in alterum non solum cum altero esse, ut dicitur Io. 4.c. Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo. Et ex eo quod Sponsus et Sponsa continuis se constringunt amplexibus. Nam anima, que huiusmodi lectulum habet, brachia caritatis numquam ab amplexibus Sponsi laxat, nec ipsa nisi inter brachia Sponsi, quiescere potest ; unde infra 2.b. Leva eius sub capite meo et dextera eius amplexabitur me. Aliter. Lectulus dicitur gratia, sive quies contemplationis, in quo sancta anima cum Sponso suo dormit, reficitur {3.112rb} et quiescit, amplexibus Sponsi fruitur et osculis delectatur. Iste lectulus floridus floribus celestium gaudiorum, habens in aspectu venustatem, in tactu lenitatem, in odore suavitatem, bene lectulus dicitur propter modicitatem et caritatem contemplative quietis. Unde Apc. 8.a. dicitur : Factum est silentium in celo hora quasi dimidia. Nec etiam hora dimidia, sed quasi dimidia quies illa contemplativa conceditur : Vix enim summitate labiorum incepto osculo, nec dimidiato, sed quasi dimidiato, Sponsus, aut sua auolatione, aut nostra distractione rapitur et disparet, ut merito cogatur dicere Sponsa : Surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas et queram quem diligit anima mea, infra 3.a. Clamat etiam cum Petro : Domine, bonum est nos hic esse, Mt. 17.a. Sed nescit quid dicat, dicit Lc. 9.d. Necessarium enim est exire ad lucra propter salvandos. Beatus Bernardus. de hac quiete dicit ; Felix hora, sed beatior mora : Aliter : Lectulus est uterus Beate Virginis, in quo Sponsus beatissimam copulam celebravit, qua humane nature dignatus est copulari. Lectulus autem dicitur et non lectus, propter humilitatem. Et quanto lectulus fuit humilior, tanto amplexus iucundior et societas inseparabilior et ipsa unio unitior, ut ita dicam, fuit. Est floridus lectulus iste omnium florum varietate : Ibi rosa excellentissime caritatis, ibi lilium singularissime castitatis, ibi viola omnimode humilitatis. Et quid dicam ? Hortus est ipse, qui dicit : Ego sum flos campi et lilium convallium, infra 2.a. Aliter : Lectulus potest intelligi crux ipsa in qua Dominus iacuit et dormivit, in quo lecto Sponsam suam id est Ecclesiam amplexus est arctius brachiis caritatis. Maiorem enim hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis, Io. 15.b.
marg.| Et adhuc in hoc lecto Sponsus Sponsam amplexatur arctius, reficit opulentius et delectat suavius, attendentem pie et recolentem devote, quantum et quanta caritate pro ea pertulit ibi Sponsus. Crux autem lectulus dicitur et non lectus propter paupertatis angustiam. Nudus enim et sitibundus ibi iacuit. Tunc vere dicere potuit : Coangustatum est stratum, Is. 28.e. Floridus vero dicitur, non solum quia flos campi et lilium convallium exornavit illum, sed quia ipsius Sponsi sanguine rigatus ad fructum nostre salutis floruit. Spem enim salutis quasi florem iucundissimum ibi dedit, cuius odore totus mundus respersus est. Aridus autem et horribilis erat ante lectus iste ; at postquam ei insertus est flos campi, floridus factus est ; et qui prius erat locus mortis, factus est locus vite. Lectulus iste ideo noster dicitur, quia de nostro fuit quod ibi passus fuit et pro nobis passus fuit Ergo adulteram indubitanter se comprobat anima, que a lectuli huius communione se reputat alienam. Unde Mt. 10.d. Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus, Lc. 14.f. Qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest meus esse discipulus, Hbr. 12.c. Si extra disciplinam estis, adulteri et non filii estis. De hoc dicit Sephora ad Moysen id est Ecclesia ad Christum, Ex. 4.f. Sponsus sanguinum tu mihi es. Pluraliter dicit sanguinum, propter sanguinem passionis, qui effunditur per disciplinam et sanguinem compassionis, qui effunditur per misericordiam et imitationis qui pertinet ad patientiam. Dicat ergo quelibet fidelis anima Sponso suo id est Christo : Sponsus sanguinum tu mihi es et in hoc lectulo crucis debitum coniugale reddat.
marg.| Qui in hoc lectulo non dormit id est qui passionem. Domini non imitatur : non potest dicere : Lectulus noster floridus ] Glossa Hunc lectulum intelligit pacem Ecclesie, in qua flores virtutum vernant et redolent, quasi finita hieme persecutionum, que quasi ventus urens teneros flores Ecclesie urit et consumit. Alia Glossa Lectulum istum intelligit corpus humanum quod cum esset Sponse proprium, sibi fecit commune Sponsus, carnem in Virgine et de Virgine assumendo. In hoc lectulo Sponsus cum Sponsa quiescit, quando caro spiritui consentit ; et sensualitas rationi. Floret autem lectulus iste, cum bona opera corporis ministerio fiunt. Floret autem maxime per continentiam et abstinentiam et modestiam.
marg.| Solet autem quadruplex lectus hic distingui.
- Primum est sordidus luxuriosorum malus.
- Secundus solidus coniugatorum ; bonus.
- Tertius candidus continentium melior.
- Quartus floridus virginum, optimus.
marg.| De primo dicitur Rm. 13.d. Non in comessationibus et ebrietatibus : non in cubilibus et impudicitiis. De secundo Hbr. 13.a. Honorabile connubium in omnibus et thorus immaculatus. De tertio dicitur Lc. 11.a. Noli mihi molestus esse : iam ostium clausum est : et pueri mei mecum sunt in cubili id est bona desideria et bona opera in casto corde. Unde recte dicitur : candidus lectus iste, quia lotus lacrimis penitentie. Unde Ps. 6. Lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrimis meis stratum meum rigabo. De quarto dicitur hic : Lectulus noster floridus.
marg.| {3. 112va} {a} Sequitur  : Ligna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina ] Sicut supra invitavit Sponsa Sponsum ad quietem per lectulum floridum, ut cum eo et ipsa quiesceret, sic et modo per domus pulchritudinem, quasi dicat : pulcher es et ego pulchra ; lectus pulcher, quia floridus et domus etiam pulchra est, quia [tigna domorum nostrarum cedrina et laquearia cypressina
marg.| Ligna vulgo capulones dicuntur, eo quod mutuo se capiant capitibus suis. Hec ligna ad supportandum tectum elevantur binatim colligata, unde et tigna dicuntur, quasi tecto nexa, vel tectum tenentia. Cedrus vero arbor alta est et imputribilis, cuius odor et succus serpentes extinguit, semper crescit, cum alie arbores finem vel terminum habeant sui incrementi. Laquearia sunt quedam ligna, que ad modum laqueorum elevata sunt id est ligna subiacentia tignis et superiacentia parietibus, tignis et copulis collaqueant et connectunt. Cypressus in conum erigitur. Unde et conos dicitur Grece id est rotunditas ; et fructus eius conus dicitur. Unde dicuntur conifere cypressi.
Numérotation du verset Ct. 1,16 
marg.| {a} Ligna domorum nostrarum ] etc.
Numérotation du verset Ct. 1,mystice 
marg.| Mystice. Domus nostre sunt Ecclesie particulares, que unite fide, spe et caritate sunt una Ecclesia, quia una est columba mea. Ligna vero domorum, que parietes stringunt et tectum supportant et bina combinantur et locum altiorem tenent in domibus, sunt Predicatores, qui locum eminentiorem in Ecclesia possident et bini copulantur glutino gemine caritatis, propter hoc quod bini missi sunt, sicut legitur Lc. 1.a. Misit eos binos ante faciem suam. Tectum etiam Ecclesie supportant id est patientiam Apostolorum, qui imbres tribulationum et ventos persecutionum sustinuerunt. Imitantur etiam Predicatores cedrum, quia alti sunt per conversationem, sicut dicit Apostolus Phil. 3.d. Nostra conversatio in celis est. Imputribiles castitate, incombustibiles paupertatis amore : Succus eorum id est doctrina eorum, serpentes id est Demones, vel peccata fugat et extinguit. Unde Lc. 10.c. Dicitur eis : Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem virtutem inimici. Cypressus hanc virtutem habere dicitur quod oneribus non cedit, sed sub perpetua stabilitate perdurat ; odorem iucundum et salubrem emittit et eandem virtutem pene, quam et cedrus habet. Unde laquearia cypressina minores Predicatores sunt, qui Ecclesiam sicut laqueus constringunt, ne dispergatur per diversos errores, qui ramos virtutum et operum suorum ad sublime colligunt, sicut legitur Ecclesiastici 30.d.c Contine et congrega cor tuum in sanctitate. Et Cor. 10.g. Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Dicit ergo Sponsa invitans Sponsum ad quietem.
c Sir. 30.
Numérotation du verset Ct. 1,16 
marg.| {a} Ligna domorum nostrarum ] scilicet tui facientis et mei cooperantis id est Predicatores omnium Ecclesiarum sunt.
marg.| {b} Cedrina ] id est imputribiles et invincibiles et odoriferi, sicut dicitur 2Cor. 2.d. Christi bonus odor sumus Deo in omni loco in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt.
marg.| {c} Et laquearia nostra ] scilicet minores Predicatores me sua doctrina colligantes.
marg.| {d} Cypressina ] id est redolentes et imputribiles sicut cedri.
Numérotation du verset Ct. 1,16 
moraliter
marg.| {a} Ligna domorum nostrarum cedrina ] Ligna in domo anime sunt virtutes, que binatim sibi invicem connexe contignationem ad munimentum domus efficiunt. Verbi gratia, magnificentia et humilitas, patientia et fortitudo, continentia et abstinentia, misericordia et hilaritas, strenuitas et longanimitas et huiusmodi. He omnes cedrine sunt id est ad modum Cedri supercrescentes, sicut dicitur Prv. 4.a. Semina Iustorum quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem. Unde spiritualiter dicitur, Gn. 9.a. Crescite et multiplicamini et replete terram id est animam. Crescite in habitu, multiplicamini effectu.
marg.| {c} Laquearia cypressina ] sunt ille virtutes, que non solum uni, sed omnibus connexe sunt. Verbi gratia, in domo de qua loquimur modo, ponitur fundamentum anime natura ; parietes, virtus activa et virtus contemplativa ; laquearia, fides, spes, caritas, que recte cypressine dicuntur, que in conum eriguntur, scilicet Deum, Lc. 10.g. Porro unum est necessarium. Et in Ps. 26. Unam petii a Domino.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ct. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=30&chapitre=30_1)

Notes :