<30.3682> Hugonis in postillam super Cantica Canticorum prologus

Numérotation du verset Ct. Prol.3682,1 
prol.| {3.105va} Deus in gradibus eius cognoscetur. Ita dicit alia editio, ubi nostra habet, Deus in domibus eius cognoscetur. Sunt autem tres illi gradus, scilicet initiata Sapientia, provecta Sapientia et consummata Sapientia. Hac autem triplici Sapientia, quasi tribus gradibus ascenditur ad Dei cognitionem. In primo gradu sunt incipientes ; in secundo proficientes ; in tertio perfecti. Primus gradus Sapientie docet bene et licite mundo uti. Secundus, bene et utilius mundum contemnere et calcare. Tertius, in solis Sponsi amplexibus et osculis iucundari. Primum gradum ascendimus in Proverbiis. Secundum in Ecclesiaste. Tertium docemur ascendere in hoc libro, Iuxta hunc igitur triplicem gradum Sapientie, Salomon tres libros edidit. Proverbia, ubi docet et instruit parvulos et incipientes, qualiter in mundo pacifice conversentur et a malo abstineant. Unde et ibi dicitur : Sapientia foris predicat, dicens : Usquequo parvuli diligitis infantiam : et stulti ea, que sibi sunt noxia, cupient : et imprudentes odibunt scientiam ? Convertimini ad correptionem meam etc. 1.c. Ecclesiasten, ubi instruit proficientes et grandiusculos de contemptu mundi. Unde incipit : Vanitas vanitatum etc. Cantica Canticorum, ubi maturos et perfectos de solo amore instruit. Unde ab osculo quod est signum amoris, incipiens ait : Osculetur me osculo oris sui. Et secundum hoc triplex opus, triplici censetur vocabulo Salomon id est pacificus, iuxta Proverbia, ubi pacifice conversari in mundo hortatur. Ecclesiastes id est Concionator, iuxta Ecclesiasten, ubi quasi in concione et consilio discordantes ad concordiam vocat. Idida id est dilectus Domini, iuxta Cantica Canticorum, ubi affectiones et desideria cetereque amoris sequele mutuaque amantium colloquia interscalariter exprimuntur. Ex iam dictis patet, quis sit auctor huius libri ; quoniam Salomon. Restat ergo videre, que sit eius intentio in hoc libro, que materia et quis finis, quis modus agendi, quis libri titulus et cui parti Philosophie supponatur. Intentio igitur Salomonis in hoc libro est, exhortari Sponsam id est Ecclesiam ad amplexus et oscula Sponsi quod est signum perfecti amoris. Quadruplex quidem est amor, scilicet divinus, sive ethereus, vel celestis, qui caritas appellatur : et hic in precepto consistens, meritorius est in usu suo. Secundus venenosus, libidinosus, diabolicus : et hic in prohibitione consistens, damnabilis est. Tertius est carnalis, quo quis carnem propriam, vel parentes diligit : Et hic quidem si moderatus est, sub Deo est et tolerabilis ; si immoderatus, reprobabilis et damnosus. Quartus est mundanus : qui si moderatus sit, licitus est et concessus ; si immoderatus, detestabilis et perniciosus. Unde Iac. 4.a. Amicitia huius mundi inimica est Deo.
Numérotation du verset Ct. Prol.3682,2 
materia
prol.| Materia huius libri est Sponsus et Sponsa, quasi Christus et Ecclesia. Sunt autem quatuor persone et sibi mutuo colloquentes inducuntur in hoc libro. Sponsus et sodales eius, qui et paranymphi, sive amici Sponsi dicuntur, Sponsam commonentes et adiuvantes, ne cum alio fornicetur ; sed soli Sponso cohereat. Coangustatum est enim stratum, ita ut aliter decidat et pallium breve utrumque operire non potest Is. 28.e. Sponsa et adolescentule eius per quas signantur imperfecti, in fide teneri, qui Deum plene diligere, mundi mala equanimiter sustinere nondum sciunt ; tamen exhibent se humiles, ut Sponsam pro modulo suo imitentur. Congruum enim erat, ut in nuptiis esset cum Sponso iuvenum turba et cum Sponsa {3. 105vb} adolescentularum laudabilis multitudo. Sponsus Christus est, Sponsa vero Ecclesia, sodales sponsi Angeli et omnes, qui iam in virum perfectum pervenerunt ; adolescentule sunt incipientes. Sponsa etiam Ecclesia, vel quelibet fidelis anima. Et notandum quod sponsa semper in domo, vel in lecto, vel in aliquo interiori loco cum Sponso manere concupiscit ; quod bene mulieribus congruit. Sponsus vero sicut vir ad forinseca vinearum, vel aliqua huiusmodi opera Sponsam evocat. Nec est mirum, Ecclesia enim, si fieri possit, in tranquillitate pacis Domino sobolem educare desiderat. At ipse eam in presenti crebris tentationibus et persecutionibus vult exerceri, quo mundior ad eterna perveniat : et ne si omnia prospera contingerent, incolatu presentis exilii delectata, minus ad celestem patriam suspiraret.
Numérotation du verset Ct. Prol.3682,3 
finis
prol.| Finis huius libri est dilectio Dei, ad quam invitat Salomon. De qua in fine huius libri dicitur. Fortis ut mors dilectio.
Numérotation du verset Ct. Prol.3682,4 
modus
prol.| Modus agendi talis est : paucus est in sermone, multos in sententia, procedens interscalariter, nunc Sponsum loquentem inducens, nunc Sponsam nunc adolescentulas respondentes, nunc mutuo colloquentes.
Numérotation du verset Ct. Prol.3682,5 
titulus
prol.| Titulus talis est : Incipiunt Cantica Canticorum, sive Canticum Canticorum, sic dictum per excellentiam dignitatis. Multa enim sunt Cantica : sed inter alia tria precipua, duo Moysi et tertium Salomonis. Primum Canticum est de egressu vitiorum. Unde Moyses in exitu Israel de Egypto, transito mari. Ex. 15.a. cecinit dicens : Cantemus Domino gloriose enim magnificatus est ; equum et ascensorem deiecit in mare. Secundum Canticum est in progressu virtutum et bonorum operum. Unde et Moyses in deserto vicinus terre promissionis cecinit, dicens. Audite celi, que loquar, audiat terra verba oris mei, Dt. 32.a. Tertium Canticum est in consummatione virtutum. Unde et Salomon Epithalamium Sponsi et Sponse amorose decantans, ait. Osculetur me osculo oris sui.
prol.| Vel certe ideo Canticum Canticorum dicitur, quia inter cantilenas, sive Cantica Salomonis, ultimum est. Tres enim libri Salomonis, quasi tres cantilene, sive tria Cantica dicuntur, inter que ultimum est Canticum istud. In primo canitur cantilena activis, in tertio contemplativis : in medio transeuntibus de activa ad contemplativam. In primo incipit Deus diligi quasi Pater. Unde crebro nomen filii exprimitur ibi : In secundo honorari, ut Medicus. In tertio desiderari, ut Sponsus. In Proverbiis enim Salomon fuit Ethicus, tractans de moribus, quasi pater filios instruens. In Ecclesiaste fuit Physicus, naturas rerum discernens id est Medicus egrotum sanans, a mundanis nos prohibens. In Canticis Canticorum fuit Theologus, de divino amore pertractans. Unde et liber iste Canticum amoris dicitur a quibusdam : Et iste ternarius Canticorum signatus fuit in verbis Domini, quibus ait ad Moysen. Ex. 19.b. Sanctifica populum hodie et crea ; et sint parati in diem tertium. Duobus diebus iubebatur, sanctificari populus, ut tertia die dignus esset legem recipere et videre gloriam Dei. Sanctificatione prime diei, sanctificantur illi, qui nondum mundo penitus abrenuntiantes, Deum tamen omnibus, que mundi sunt, preponentes mundo licite utuntur, ut incipientes. Sanctificatione secunde diei, sanctificantur illi, qui mundum fugiunt et contemnunt, ut proficientes. Sanctificatione tertie diei sanctificantur illi, qui mundo penitus conculcato levant se supra se, ut perfecti, qui iam Deum quodammodo revelata facie speculantur.
Numérotation du verset Ct. Prol.3682,6 
pars philosophiae
prol.| Cui autem parti Philosophie supponatur hic liber iam patet quoniam Theologie totaliter.
Numérotation du verset Ct. Prol.3682,7 
unitas
prol.| Quia autem liber iste quandoque singulariter Canticum Canticorum, quandoque pluraliter Cantica Canticorum nominatur, inde est quia et unum est et multa. Unum propter unitatem cantus, quia quicquid hic canitur, amor est, qui est vinculum unionis. Multa propter diversitates personarum canentium, que sunt quatuor, ut dictum est supra. Sponsus et Sponsa, sodales Sponsi et iuvencule vel adolescentule Sponse. Salomon igitur luce Sapientie et Spiritu prophetie illustratus, adventum Christi in carnem previdens, in persona antiquorum adventum istum desiderantium et exspectantium et deprecantium ait ; Osculetur etc. <Explicit Prologus Auctoris. Hugonis de Sancto Charo postilla super cantica canticorum incipit >



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ct. Hugonis in postillam super Cantica Canticorum prologus), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=30&chapitre=30_Prol.3682)

Notes :