Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Ct. 3,1 

In lectulo meo per noctes
quesivi
quem diligit
anima mea.
Quesivi illum et non inveni.
Numérotation du verset Ct. 3,2 

Surgam
et circuibo
civitatem
per vicos
et plateas
queram quem diligit anima mea. Quesivi illum et non inveni.
Numérotation du verset Ct. 3,3 

Invenerunt me
vigiles
qui custodiunt civitatem.
Num quem diligit1 anima mea vidistis ?
1 diligit Rusch CM22 ] dilexit Weber
Numérotation du verset Ct. 3,4 

Paululum cum pertransissem eos
inveni quem diligit anima mea.
Tenui eum2
2 eum] illum CM22L CM22N
nec dimittam donec introducam
illum
in domum
matris mee
et in cubiculum
genetricis mee.
Numérotation du verset Ct. 3,5 

Adiuro vos filie Hierusalem
per capreas cervosque camporum
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam
donec ipsa velit.
Numérotation du verset Ct. 3,6 

Que est ista
que ascendit
per desertum
sicut
virgula
fumi
ex aromatibus
myrrhe
et thuris
et universi pulveris pigmentarii.
Numérotation du verset Ct. 3,7 

En lectulum Salomonis sexaginta
fortes
ambiunt ex fortissimis
Israel
Numérotation du verset Ct. 3,8 

qui sunt3 tenentes gladios
3 qui sunt CM22 L CM22 N CM22CM22 V Rusch ] Omnes Weber CM22
et ad bella doctissimi
uniuscuiusque ensis
super femur suum
propter timores nocturnos.
Numérotation du verset Ct. 3,9 

Ferculum fecit sibi rex Salomon
de lignis Libani
Numérotation du verset Ct. 3,10 

columnas eius
fecit argenteas
reclinatorium aureum
ascensum purpureum
media caritate constravit propter filias Hierusalem.
Numérotation du verset Ct. 3,11 

Egredimini
et videte
filie Sion
regem Salomonem
in diademate
quo coronavit illum4 mater sua
4 illum Rusch ] eum Weber CM22
in die desponsationis5
5 desponsationis] disponsionis Weber
illius
et
in die letitie cordis eius.

Capitulum 3

Numérotation du verset Ct. 3,1 
marg.| In lectulo meo per noctes ] etc. Vox est Ecclesie de gentibus iam credentis et iam converse ad Deum per predicationem et orationem primitive Ecclesie de Iudeis. Que quantum desiderium inveniendi Deum ante conversionem suam habuerit, ostendens, ait.
marg.| {g} In lectulo meo iacens id est in carnis voluptate, quam quidam dicebant esse summum bonum. Vel in lectulo meo id est in amore mundi quiescens. Vel in lectulo meo id est in otio et quiete a strepitu mundi posita, quoad Philosophos.
marg.| {i} Quesivi ducatu rationis naturalis.
marg.| {k} Quem diligit anima mea tantum naturali dilectione prius, modo gratuita caritate quod notatur per hoc quod dicit : quem diligit anima. Quesivi, inquam.
marg.| {h} Per noctes id est per Philosophicas rationes, que parum, aut nihil luminis habent respectu luminis fidei, per quod solum videtur Deus in presenti. Vel per noctes id est per creaturas id est per considerationem creaturarum, que in se et ex se tenebrose sunt et obscure et nihil luminis habent, ut nox. Vel per noctes id est existens in noctibus multis, scilicet peccati ignorantie, dubitationis, erroris, adversitatis.
marg.| {l} Quesivi illum etc. multotiens
marg.| Δ in scripturis
marg.| In lectulo ] etc. Aliter exponitur, ut sit vox totius Ecclesie, que cenaculum habet in latitudine plebium, consistorium in rectitudine presidentium, lectulum, sive cubiculum in secreta quiete claustralium. Et in hoc lectulo Sponsa querit sepe Sponsum ad quiescendum, ad consulendum et non invenit, quia querit viventem cum mortuis, ut dicitur Lc. ultimo a. Invenit tamen sudarium a linteaminibus sepositum, sed sine corpore, sicut legitur Io. 20.b. In claustris enim, ubi sepultura Domini spiritualiter est, non nisi sudarium et linteamina id est habitus exterior invenitur. Et ideo recte conqueritur Maria. Io. 20.a. Tulerunt Dominum meum de hoc sepulchro et nescio ubi posuerunt eum. Et Ecclesia dicit.
marg.| {g} In lectulo meo id est in claustris, ubi maxime videbatur posse inveniri.
marg.| {i} Quesivi, quem diligit anima mea quia et ipse dedit pro me dilectam animam suam, ut dicitur Ier. 12.b.
marg.| {l} Quesivi ]  Θ i llum]
Numérotation du verset Ct. 3,moraliter 
marg.| {g} In lectulo meo Moraliter exponitur hoc de lectulo contemplationis.
marg.| Et notatur in his verbis sedulitas inquisitionis Sponse et miranda alternatio apparitionum et disparitionum Sponsi. Interdum enim non quesitus, se ingerit : sepe etiam sollicite subterfugit. Dicit ergo Sponsa, sive fidelis anima.
marg.| {g} In lectulo meo id est in quieto, sed modico contemplationis otio.
marg.| {h} Per noctes ad litteram, quando minus instant sollicitudines exteriores et tempus est aptius ad orandum et contemplandum.
marg.| {i} Quesivi investigatione intellectus ad videndum et mirandum eius pulchritudinem et desiderio affectus ad gustandum et saporandum eius dulcedinem.
marg.| {k} Quem diligit anima mea cuius amore langueo. Vulnerata enim caritate ego sum.
marg.| {l} Quesivi illum gemitibus et suspiriis multiplicatis et non inveni. Quare ? quia per noctes etiam in lectulo. Melius enim queritur operando et citius invenitur, quam dormiendo. Ps. 110. Intellectus enim bonus facientibus eum. Et iterum : Ps. 118. A mandatis tuis intellexi. Et iterum : Ps. 18. Preceptum Domini lucidum illuminans oculos. Et iterum : Prv. 8.b. Ego Sapientia in viis iustitie ambulo et in medio semitarum iudicii, ut ditem diligentes me et iterum Eccl. 1.d. Fili, concupiscens Sapientiam, serva iustitiam : et Deus prebebit illam tibi. Contra desides et pigros ad opus : dicit igitur Sponsa : In lectulo meo per noctes quesivi etc.
marg.| *
prol.| {a} Et non
marg.| {3. 120ra} Δ in scripturis, in creaturis. Et hoc notat repetitio, verbi querendi.
marg.| {a} Et non inveni ] Quare ? Quia non querebam ; vel quia ubi non erat inveniendus, querebam ; vel quia mihi non Angelus, non Propheta, non quilibet Doctor lumen veritatis et divine cognitionis revelavit et ideo non inveni. Fides enim ex auditu, auditus autem per verbum Christi, Rm. 10.c. Quod ubi comperi, scilicet quod non in lecto carnalium voluptatum, neque in spectatione Scripturarum Philosophicarum, neque consideratione creaturarum possem invenire Dilectum : proposui in animo meo de lecto illo exurgere et ad laborem salutifere inquisitionis me accingere et terra et mari publice et privatim universorum quos sapientes audirem, magisteria adire, donec invenissem Sponsum dilectum. Et hoc est.
marg.| {b} Surgam a lecto mundi, a mollitie carnis, a torpore otii.
marg.| {c} Et circuibo id est diligenter investigabo.
marg.| {d} Civitatem id est Ecclesiam, ubi est civium unitas. Iuxta illud Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Et circumeundo.
marg.| {e} Per vicos id est parce viventes et maiores spirituales.
marg.| {f} Et plateas id est per laxiora precepta tenentes et licite mundo utentes.
marg.| {g} Queram, quem diligit anima mea id est inquiram diligenter, si quis in Ecclesia magnus, vel parvus ; continens, vel coniugatus sit ille, quem diligit anima mea, vel sciret me docere qualiter et ubi possem invenire illum.
marg.| {h} Quesivi illum multo labore.
marg.| {i} Et non inveni ] quia mundo peragato, sapientum verbis discussis, creaturis diligenter inspectis, nihil certum de via veritatis agnoscere potui : Ecce Magdalena in sepulchro querens Dominum, non invenit ; quia querit viventem cum mortuis, sicut legitur Lc. ultimo a. Ecce Emorroissa, que totam substantiam suam expendit in Medicos, querens sanitatem et invenit, Mc. 5.c. Lc. 8.f.
marg.| Sed dum querit et non invenit, queritur et invenitur.
marg.| Unde sequitur
marg.| {k} Invenerunt me errabundam, sollicitam.
marg.| {l} Vigiles Predicatores, Precones, Pastores custodientes vigilias noctis super gregem suum, Lc. 2.b. Qui sunt animalia plena oculis ante et retro. Ez. 1.e. et Apc. 4.b. Philippus enim Eunuchum invenit, Act. 8.e. Et Petrus Cornelium Act. 10.c.
marg.| {m} Qui custodiunt a furibus.
marg.| {n} Civitatem id est Ecclesiam pia sollicitudine, exemplo sancte conversationis, verbo salutifere predicationis in eius custodiam excubantes.
marg.| Quibus volentibus me docere et ostendere quem querebam, nimio flagrans amore, quasi impatiens aio ad eos.
marg.| {o} Num ] id est numquid.
marg.| {p} Quem diligit anima mea ] intimus affectus meus.
marg.| {q} Vidistis ] in Scripturis, in creaturis, vel potius fide et inspiratione ? Modo subintelligendum est quod ipsi docuerint eam, ubi Sponsus inveniri posset, scilicet in ipsis, in quibus videbat formam eius, quem querebat. Sequitur.
marg.| Δ
prol.| {a} Paululum
marg.| Θ illum ] multotiens :
marg.| {a} Et non inveni ] quia nec solatium, nec consilium, nec quietem, nec vite integritatem, que Sponsi presentiam ostendunt, ibi vidi : tantummodo signa quedam religionis hic inveniri possunt, sed vacua sine veritate signati. Quod expresse dicitur 1Rg. 19.c.
marg.| Abiit David id est Christus et aufugit de claustris et salvatus est : quia ibi querebatur ad mortem. Michol id est collegium monachorum. Interpretatur enim Michol, aqua omnis, vel aqua ex omnibus, sumpsit statuam, id est Abbatem inutilem et posuit eam super lectulum id est prefecit eum sibi et pellem pilosam caprarum id est frocum pilosum posuit ad caput eius, ut ostenderet ibi esse David et operuit eam vestimentis monachalibus. Misitque Saul nuntios, ut viderent David. Qui cum venissent, inventum est simulacrum super lectum et pelles caprarum ad caput eius, {3. 120rb} David autem non erat ibi : Ideo dicit Sponsa.
marg.| {b} Surgam de huiusmodi lectulo, ubi Sponsus non invenitur.
marg.| {c} Et circuibo civitatem mundi, si enim alicubi possum invenire Sponsum.
marg.| {e} Per vicos et plateas queram quem diligit anima mea id est per omnes conventus arctiores et laxiores, claustrales et seculares. quasi enim unus vicus est ordo Cartusiensium, alius vicus ordo Cisterciensium, alius vicus ordo Cluniacensium et sic de aliis. Platee vero possunt dici conventus laxiores, vel conventus seculares. Et quasi nondum invenerit Sponsum ; subiungit.
marg.| {h} Quesivi illum et non inveni quia forte absconderat se, ne inveniretur, aut dormiebat in conclavi, aut forte non erat ibi : Et cum ita quererem, nec invenirem.
marg.| {k} Invenerunt me vigiles id est Predicatores.
marg.| {m} Qui custodiunt civitatem id est Ecclesiam. Quos interrogavi.
marg.| {o} Num quem diligit anima ] etc. id est scitis, quo abierit et ubi sit ?
marg.| Θ
prol.| {a} Paululum
marg.| *
marg.| {a} Et non inveni In veste enim Philosophie ab inferiori elemento id est P. per quod significatur practica, erat ascensus ad superius elementum id est T. per quod theorica designatur. Et Gregorius super Ez. 40. dicit : Altitudo latitudoque edificii uno calamo mensuratur, quia unaqueque fidelis anima quam lata fuit in dilectione proximi, tam alta erit in cognitione Dei. Unde bene dicit Ieremias, Lam. 3.e. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in celos. Et Lc. ultimo g. legitur quod Dominus elevatis manibus ferebatur in celum. Aperte ostendens quod elevatio manuum ad opera rectitudinis ascensum facit in celum contemplationis. Propter hoc etiam Dominus Mt. 7.a. et Lc. 11.b. dixit : non solum petite et querite, sed addidit : pulsate quod manuum est proprium. In campis ergo certaminis et in agro laboris querendus est Sponsus, non in lectulo contemplationis ; quia ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silve. Errant ergo manifeste, qui lectulum desidie habitaculum putant Philosophie et suam ignaviam philosophandi putant militiam, auribus et oculis tantummodo ostendentes, vel philosophantes, ut dicit Apuleius. Ideo tanta est multitudo Parisiis querentium sponsum, noctu, dieque pelles caprarum inspicientium et tamen non inveniunt. Quare ? Quia numquam in agrum exeunt ad laborandum. Ideo consultissime subiungit Sponsa.
marg.| {b} Surgam de lectulo corporis, de lectulo otiose investigationis.
marg.| {c} Et circuibo civitatem id est Ecclesiam ubique predicando verbo et exemplo.
marg.| {e} Per vicos et plateas id est per villulas et magnas civitates.
marg.| {g} Queram, quem diligit anima mea id est Sponsum.
marg.| {h} Quesivi illum per vicos et plateas predicando.
marg.| {i} Et non inveni quia pauci obediunt Evangelio. Unde Is. 53.a. Quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est ?
marg.| {k} Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem id est sancti Angeli, quibus totus mundus custodiendus deputatus est. Ad inveniendum Sponsum si quidem adiuverunt me.
marg.| Omnes enim sunt administratorii Spiritus missi in ministerium propter eos, qui hereditatem capiunt salutis. Hbr. 1.d.
marg.| Hi recte dicuntur vigiles ; quia nullo modo impediunt a custodia civitatis, nec a laude Sponsi. Unde Is. 62.b. Super muros tuos Hierusalem constitui custodes, tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt. Inventam autem a vigilibus se dicit Sponsa, non se eos invenisse, sollicitudinem eorum erga sibi commissos homines insinuans.
marg.| {o} Num quem diligit anima mea, vidistis ? Testimonium de visu vigilanter requirit Sponsa ab illis vigilibus, quia ipsi revelata facie vident illum. In hoc insinuans Sponsa quod Doctores et Prelatos Ecclesie, non de auditu tantum Sponsi sed de visu oportet testimonium perhibere. Omnis enim qui peccat, non videt eum, non scit eum. 1Io. a. Et ipse Sponsus Io. 3.b. dicit : Amen, amen dico vobis, quia nos quod scimus, loquimur et quod vidimus, testamur. Non igitur quot annis Theologiam audierint Doctores et Prelati, sed an Dilectum viderint, requirendi sunt. Audire enim commune est et bonis et malis. Unde Iob. 28.d. Perditio et mors dixerunt, auribus nostris audivimus famam eius. Sequitur.
marg.| *
prol.| {a} Paululum cum
marg.| {3. 120va} Δ
marg.| {a} Paululum ] id est paulo post.
marg.| {b} Cum pertransissem eos ] id est cum cetibus eorum me miscuissem et dicta et facta diligenter percurrissem.
marg.| {c} Inveni ] etc. quia quam cito aliquis Deum vero intuitu exquirit, statim eum invenit, dicit Glossa
marg.| Vel sic. {a} Paululum ] id est paulatim.
marg.| {b} Cum pertransissem eos id est cum acutiori mentis intuitu cognovissem quod nullus eorum esset [quem diligit anima mea   sublimius dirigens aciem mentis inveni, quem diligit anima mea. Sic Petrus pertransiens vigiles civitatis id est Eliam, Ieremiam, unum ex Prophetis, Ioannem Baptistam, invenit, quem dilexit et diligit anima sua. Unde dixit : Tu es Christus filius Dei vivi, Mt. 16.c.
marg.| {d} Tenui eum firmiter manu fidei.
marg.| {e} Nec dimittam eum id est fidem eius, vel imitationem pro aliqua tribulatione ; quia quanto interius quesivi eum, tanto ardentius inventum tenui.
marg.| {f} Donec introducam illum predicatione mea.
marg.| {g} In domum matris mee id est collectionem Synagoge, que me genuit in fide per Apostolos : ut eos inhabitet per fidem quod erit in fine seculi, quando reliquie Israel salve fient, Is. 10.e. Rm. 9.f. Et convertentur corda patrum ad filios, Mal. ultimo b.
marg.| {h} Et in cubiculum etc. id est Synagoge, que me instruxit ad vivendum, ut in perseverantia bonitatis eorum quiescat.
marg.| Θ
marg.| {a} Paululum cum pertransissem eos id est transissem per eos, videns eorum conversationem et audiens eorum predicationem.
marg.| {c} Inveni, quem diligit anima mea ill is me ducentibus etc. docentibus verbo et exemplo.
marg.| {d} Tenui eum fid e et imitatione.
marg.| {e} Nec dimittam ces sando a predicatione, vel tepescendo a religionis fervore.
marg.| {f} Donec introducam id est donec reformavero priores religiones unde nate sunt novelle, ut ibi Dilectus maneat, in pace comedat et quiescat.
marg.| *
marg.| {a} Paululum cum pertransissem eos sublimius contemplando.
marg.| {c} Inveni, quem diligit anima mea ] Nihil enim est dignius super Angelos, nisi Sponsus. Omnis ergo creatura per transeunda est, quasi via, qua venitur ad Sponsum. Etiam ipse Sponsus inquantum homo pertranseundus est, quasi via : non est amplectendus, ut finis, sicut dicit Augustinus Propter quod ipse vocat se viam, Io. 14.a. Vocat et veritatem et vitam, sed inquantum Deus est. Ego sum, inquit, via, veritas et vita.
marg.| {d} Tenui eum vinculis amoris, manibus operum.
marg.| {e} Nec dimittam id est non desinam amare, non desinam bene operari.
marg.| {f} Donec introducam etc. id est donec notum Dilectum fecero toti Ecclesie, que me genuit et nutrivit. In quo datur exemplum, ut singuli inventum Sponsum teneant, nec dimittant, donec notum Dilectum fecerint toti Ecclesie, vel ad minus genti sue, vel Ecclesie proprie, ut qui audierit, dicat, veni. Apc. ultimo d. Nota, triplex lectulus invenitur in hoc libro. Primus est tenebrosus, de quo dicitur hic : In lectulo meo etc. Secundus est armatus, de quo infra eod. c. En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi. Tertius est floridus. De quo supra 1.d. Lectulus noster floridus. In primo iacent vulnerati peccato id est penitentes. Unde Ps. 6. Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo. In secundo iacent fatigati in bello id est proficientes in tentationibus, de quo Gn. 49.d. Collegit Iacob pedes suos super lectulum et obiit, appositusque est ad populum suum. Pedes suos colligit Iacob per lectulum, quando aliquis in lectum tentationis positus, cogitationes et affectiones malas in conscientia destruens occidit et devotionis otia exquirit ; et sic obiit feliciter peccato et apponitur ad populum suum id est sociatur collegio Sanctorum. In tertio iacent delicati, vacantes otio id est contemplantes in excessu mentis, de quo Mt. 24.d.
marg.| Erunt duo in lecto uno, unus assumetur et alter relinquetur.
marg.| Duo enim sunt genera Contemplativorum, Philosophi et Religiosi : Illi relinquentur et isti assumentur. In his tribus lectulis iacet Dominus. In primo ut Medicus, quia non est opus bene valentibus Medico, sed male habentibus, Mt. 9.b. In secundo iacet ut Patronus. Unde Ps. 90. Cum ipso sum in {3. 120vb} tribulatione. Et Ps. 9. Factus est Dominus refugium pauperi, adiutor in opportunitatibus in tribulatione. In tertio iacet ut Dilectus. Unde Prv. 8.d. Delitie mee esse cum filiis hominum. Hic ergo est rectus ordo querendi Sponsum, ut primo queratur, ut Medicus, per penitentiam : secundo ut Patronus, per patientiam : tertio ut Dilectus, per quietam conscientiam. Ideo Sponsa non invenit, quia adhuc iacens in primo lectulo querebat Dilectum, que debebat querere Medicum, postea Patronum et tunc demum invenire Dilectum.
marg.| Item notandum quod est quadruplex nox. Prima est naturalis ignorantia, que de corruptione peccati originalis nobis innascitur. Secunda est peccatorum caligo, que male agendo a nobis acquiritur. Tertia est hereticorum deceptio, qua lux fidei in nobis extinguitur. Quarta est mundana sapientia, per quam pia veritatis investigatio impeditur, dicit Dominus Mt. 11.d. et Lc. 10.d. Confiteor tibi, Pater Domine celi et terre, quia abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Per istas noctes lumen veritatis absconditur et ideo Sponsum non invenit Sponsa, quia per noctes quesivit.
marg.| Item notandum quod quatuor sunt civitates, in quibus Deus magna operatus est. Bethleem, domus panis, in qua natus est. Nazareth, flos sanctificans, vel sanctitas in qua nutritus est. Bethania, domus obedientie, in qua Lazarus ab eo suscitatus est. Hierusalem, visio pacis vel timor perfectus, in qua mortuus et sepultus. Prima est sacra Scriptura, cuius pane id est eruditione Christus in nobis nascitur.
marg.| Secunda est Ecclesia, in qua flore sancte operationis Christus in nobis nutritur. Tertia est penitentia, in qua Lazarus est id est spiritus per peccatum mortuus per obedientiam suscitatur. Quarta est claustrum, in quo Christus quasi mundo mortuus in sepulchro contemplationis sepelitur.
marg.| De qualibet dicit Sponsa : Surgam et circuibo civitatem. Item notandus est ordo verborum. Primo queritur Dilectus pia curiositate, dum inspiratur : Sic querebat Iob. 23.a. cum diceret : quis mihi hoc tribuat, ut cognoscam eum, ut est et inveniam illum et veniam usque ad solium eius ? Secundo sic quesitus invenitur ubique querendi assiduitate : Sic Samuel non recedens a templo, non solum eum invenit, sed vocem eius audivit, dicentis : Samuel, Samuel. Et ait Samuel : Loquere, Domine ; quia audit servus tuus. 1Rg. 3.b. Tertio sic inventus tenetur cum stabilitate : Sic tenuit Iacob Angelum, Gn. 32.f. dicens : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Tenetur etiam instantia orationis : Sic tenuit eum Moyses. Unde Ex. 32.c. dixit ei Dominus : Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos. Moyses autem orabat Dominum Deum suum. Tenetur etiam obsequio muneris : Sic tenuerunt eum duo Discipuli, euntes in Emaus. Unde Lc. ultimo e. coegerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit et inclinata est iam dies : et intravit cum illis. Tenetur etiam fervore fidei : Sic tenuit eum Chananea : Unde Mt. 15.c. dicunt ei discipuli : Dimitte eam, quia clamat post nos. Tenetur desiderio amoris : Sic tenuerunt eum mulieres, Mt. ultimo b. Ille autem accesserunt et tenuerunt pedes eius. Quarto sic tentus in domum introducitur quadam opportuna et laudabili importunitate. Unde Mt. 11.b. Regnum Dei vim patitur et violenti rapiunt illud. Ista quatuor satis bene tanguntur. Mt. 7.a. et Lc. 11.b. Petite et accipietis, querite et invenietis : pulsate et aperietur vobis.
marg.| Querite, ecce primum : invenietis, ecce secundum : petite et accipietis, ecce tertium : pulsate et aperietur vobis, ecce quartum. Sequitur.
marg.| {h} Adiuro vos, filie Hierusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis Dilectam, donec ipsa velit ] etc. Vox est Sponsi congratulantis Sponse super hoc quod dixit : Tenui eum : nec dimittam, donec introducam illum in domum matris mee etc. Que introductio, ut citius et liberius fieri possit, adiurat Sponsus filias Hierusalem, ne Sponse parent impedimentum, dicens : Adiuro vos, filie Hierusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis etc. Nec est repetitio huius versiculi. Hic enim Dilectam Ecclesiam de Gentibus, que supra locuta est ab illo loco : In lectulo meo per noctes etc. filias Hierusalem vocat Iudeos, qui hanc Dilectam precesserunt in fide supra, ubi idem versiculus ponitur. E converso Dilectam vocavit Ecclesiam de Iudeis, filias Hierusalem conversos de Gentibus, vel Iudeos novos in fide.
marg.| Notatur etiam in repetitione huius versiculi quod Sponsus equalem amorem habet ad utramque Ecclesiam, qui pro utriusque pace equalem sollicitudinem gerere se ostendit. Item notatur in hoc versiculo tam hic, quam supra, {3. 121ra} quod quando Sponsa spontaneam se offert laboribus propter Sponsum, tunc Sponsus propensius indulget ei vacare amplexibus et quieti. Et e converso, quando Sponsa se ingerit amplexibus vacare cupiens, Sponsus propensius invitat eam ad laborem active. Et hoc est, ut cognoscat Sponsa, si sollicita fuerit laborare foris pro filiis acquirendis et querere, que sunt Sponsi et Sponsus erit sollicitus querere que sunt Sponse et eam reficere et iucundare interius. Per quod patet quod gaudia contemplationis non studio investigationis, sed filiorum acquisitione et hostium trucidatione acquiruntur. Quod satis evidenter ostenditur Mt. 25.b. et Lc. 19.c.
marg.| Ubi servus cum lucro veniens festive recipitur ; et tunc primo in gaudium Domini sui iubetur intrare. Euge, inquit, serve bone et fidelis ; quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam : intra in gaudium Domini tui. Similiter David percusso Philisteo receptus est in Hierusalem cum gaudio magno puellarum choros ducentium et cantantium in tympanis letitie et sistris, 1Rg. 18.b. Ideo dicit Ecclesia per Ps. 5. Ego autem in multitudine misericordie tue introibo in domum tuam. Quia ergo Ecclesia sponte se obtulit ad laborem introducendi Sponsum in domum et cubiculum sue genitricis id est Synagoge, huic bone voluntati Sponse congratulans Sponsus sollicitudinum exteriorum molestiam amovens et repellens, ait :
marg.| {a} Adiuro vos filie etc. que precessistis in fide de Iudeis Dilectam.
marg.| {b} Per capreas etc. id est amore quo tenemini Sanctis, vel si vultis assimilari Sanctis in virtutum altitudine, in operum strenuitate, in cognitionis sublimitate.
marg.| {c} Ne suscitetis culpa vestra laborare eam facientes.
marg.| {d} Neque evigilare id est inquietudine quietem eius interrumpentes.
marg.| {e} Dilectam in amore meo quiescentem.
marg.| {f} Donec ipsa velit In quo notatur eam aliquando surrecturam spontanea voluntate.
marg.| Sequitur. {g} Que est ista Vox est Ecclesie converse de Iudeis, que videns Ecclesiam de Gentibus de deserto idololatrie et infidelitatis ac voluptatis seculi ad alta virtutum et ad complexus Sponsi conscendere, de societate eius gaudens et admirans, ait : Que est ista id est quantum laude et admiratione digna.
marg.| {h} Que ascendit de vitiis ad virtutes : de vanitate ad veritatem : de virtute in virtutem id est de gradu in gradum : vel de opere in opus.
marg.| {i} Per desertum id est per medium Gentium desertarum a gratia, a doctrina, a merito, quia neque Angelus, neque Propheta, nec Doctor aliquis eos in fide instruxerat. Vel per desertum id est per mundum, posteriorum oblitus id est anteriora temporalia relinquens et suppeditans sibi, ut ad spiritualia, que sursum sunt, sapienda possit attingere.
marg.| {k} Sicut virgula fumi id est ad instar virgule et fumi, vel ad instar fumi ascendentis in altum, gracilis et recti habentis figuram virgule. Dico fumi editi.
marg.| {l} Ex aromatibus ] etc. accensis.
marg.| {m} Et universi pulveris ] id est contriti et confecti a pigmentario. Virge comparatur Sponsa, quia recta per intentionem, gracilis per carnis attenuationem et temporalium abiectionem, flexibilis per humilitatem et mansuetudinem. In diminutione autem nota humilitatem, que maxime facit ascendere, iuxta illud Lc. 14.b. Qui se humiliat, exaltabitur. Fumo iterum comparatur, quia agilis in opere, calida in amore, levis sine peccatorum pondere, ascendens in contemplatione. Item fumus quanto magis ascendit, tanto magis attenuatur. Sic quanto magis ascendit in cognitione Dei, tanto magis humiliatur in se. Item quanto magis ascendit in cognitione Dei, tanto magis nihil efficitur in oculis suis : Sic Abraham, ut vidit Dominum, statim dixit : Loquar ad Dominum meum cum sim cinis et pulvis. Gn. 18.d. Item fumus eodem tempore partim oritur et partim moritur : deorsum oritur et sursum moritur. Sic Ecclesia in quibusdam membris suis semper gignitur nova et in aliis, qui iam prius nati fuerant, colligitur ad celestia.
marg.| Aromata vero sunt virtutes, que in se redolent et animam in qua sunt, quasi pixidem continentem faciunt redolentem a putredine, Pigmentum est pulvis, qui malos motus mortificat et motus penitentium custodit a peccati corruptione. Thus est orationis devotio. Universus pulvis, perfecta et integra humilitas, vel virtutum universitas. Pigmentarius est homo, qui operam dat virtutibus conservandis, vel exercendis, vel ipse Deus, qui largitur virtutes. De quo Eccles. 38.a. Unguentarius pigmenta faciet suavitatis et unctiones conficiet {3. 121rb} sanitatis. Planum igitur est iuxta mysterium.
marg.| {g} Que est ista ] quanta et qualis et quam admirabilis.
marg.| {h} Que ascendit proficiens de virtute in virtutem.
marg.| {i} Per desertum mundi ipsum suppeditans.
marg.| {k} Sicut virgula fumi id est recta per intentionem, gracilis per paupertatem, calida per amorem. Fumi, dico, editi.
marg.| {l} Ex aromatibus myrrhe et thuris intransitive, hoc est, ex myrrha et thure, que sunt aromata id est ex carnis mortificatione et orationis devotione. Et editi ex aromatibus.
marg.| {m} Universi pulveris etc. perfecte et integre humilitatis Christi, qui dicitur pigmentarius perfecte humilitatis : quia docuit nos omnem gradum humilitatis et exemplo et verbo id est subdere se maiori et pari et minori. Subditus enim fuit Deo Patri, qui maior est eo et equalis : subditus fuit Ioseph et Marie, qui longe inferiores eo erant, sicut dicitur Lc. 2.g.
marg.| Et subditus erat illis. Et hoc est quod ipse dicit Mt. 3.d. Sic decet nos implere omnem iustitiam id est omnem gradum humilitatis in nobis exhibere. Ideo dicit Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Vel Ex aromatibus etc. id est ex omnibus virtutibus redactis in pulverem per humilitatem. Sicut enim pigmenta redacta in pulverem valent ad confectionem et reddunt spiramentum boni odoris ; Sic virtutes, cum animum non extollunt, sed quasi in pulverem rediguntur reputatione habentis, perducunt ad perfectionem et reddunt famam bone operationis.
marg.| Moraliter, hec interrogatio est Prophete ipsius, vel Angelorum admirantium profectum anime penitentis. Nec querunt, qualis est ista, vel quanta, sed que, quia de qualitate et quantitate ipsius, quoad gloriam, ad quam ascendit et gratiam, per quam ascendit, ipse visus, quo datum est ipsi, vel illis eam videre certos efficit.
marg.| Sed quia creatura tam vilis, ut homo, quia Creatorem suum negaverat et Diabolo se subdiderat et abiectis ornamentis virtutum, sordibus peccatorum se inquinaverat ad tantam gloriam assumitur, dicunt.
marg.| {g} Que est ista ] etc. ab imo vitiorum ad alta virtutum, vel de mundo ad celum.
marg.| {i} Per desertum ] id est per penitentiam. Sicut enim filii Israel de Egypto per desertum venerunt in Hierusalem ; sic de mundo per penitentiam celum ascenditur. Postea vero modum ascendendi determinans, dicit.
marg.| {k} Sicut virgula fumi id est paupertate gracillima, intentione rectissima, levis sine pondere peccatorum, erecto desiderio eternorum procedens.
marg.| {l} Ex aromatibus myrrhe etc. id est ex carnis mortificatione, orationis devotione, humilitatis perfectione. Hec tria habilem faciunt penitentem animam ad ascendendum et removent omne impedimentum. Nam per primum sanantur pestes corporis. Per secundum pestes mentis, ut dicit Hieronymus Tertium et alia duo conducunt ante Deum, ut dicitur Eccl. 35.d. Oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet, non consolabitur : et non discedet, donec Altissimus inspiciat.
marg.| Notandum quod quadruplex est desertum. Primum est infernus, secundum mundus, tertium penitentia, quartum celestis patria. De primo dicit Ez. 29.a. ad Pharaonem : Proiiciam te in desertum et omnes pisces fluminis tui. De secundo dicit Is. 40.a. et Primo Machabeorum 3.a.a et Mt. 5.a. et Lc. 3.a. Vox clamantis in deserto : parate viam Domini.
a 1Mcc. 3, 45.
marg.| De tertio dicitur Is. 35.c. Aperta erit lingua mutorum ; quia scisse sunt aque in deserto, aque, scilicet deliciarum in deserto penitentie. Et de eodem deserto dicitur hic.
marg.| Que est ista, que ascendit per desertum. De quarto dicitur Lc. 15.a. et Mt. 18.b. Quid vobis videtur, si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis : nonne relinquit nonagintanovem in deserto et vadit querere eam, que erraverat ? Primum est execrandum, quia plenum est horrore. Secundum fugiendum, quia plenum errore. Per tertium est ascendendum quod plenum est dolore. Ad quartum est perveniendum quod plenum est amore. Primum est tormentis penosum et portentis monstruosum. Secundum est serpentibus venenosum et miseria laboriosum. Tertium spinis lacerosum, sed floribus speciosum. Quartum est gaudiis fructuosum et amore gloriosum. Audi tormenta primi, ignis, vermes, fames, sitis, fetor, procella, horror, flagella, tenebre, vincula, frigus. Ecce undecim onera. De igne dicitur Is.ultim. g. Ignis eorum non extinguetur et vermis eorum {3. 121va} non morietur. De fame et siti, Is. 65.b. Ecce servi mei comedent et vos esurietis, Ecce servi mei bibent et vos sitietis. De fetore et procella dicitur Ps. 10. Ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. De horrore dicitur Iob. 10.d. Ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Et Sap. 5.e. Videntes turbabuntur timore horribili. De flagellis dicitur Mt. 18.d. Iratus Dominus eius tradidit eum tortoribus. De tenebris et vinculis dicitur Mt. 22.b. Ligatis manibus et pedibus proiicite eum in tenebras exteriores. De frigore dicitur Iob. 24.c. Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium. Et Mt. 22.b. Ibi erit fletus et stridor dentium. Secundum diximus, serpentibus venenosum et miseria laboriosum. De miseria dictum est primo homini, Gn. 3.d. In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Serpentium autem tria sunt genera, qui filios Israel in deserto leserunt, scilicet Aspis, qui blanditur in facie, sed cauda pungit : hec est luxuria. Secundus est Dipsas, qui parvus est et latet in pulvere et quos mordet, facit perire siti : hec est avaritia. Tertius est Scorpius, qui emittit ignem : hec est superbia, ex qua ignis invidie et iracundie oritur. Secundum desertum est venenosum. Unde 1Io. 2.c. Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite. Sed contra omnes remedium fuit serpens erectus in palo id est Christus suspensus in patibulo, Nm. 21.c. Tertium desertum diximus spinis lacerosum, sed floribus speciosum. Penitentia enim multas habet punctiones tentationum, suggestionum, angustiarum, tribulationum, sed cum his spinis flores habet virtutum et spiritualem consolationem. Unde Is. 35.a. Letabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium. Quartum desertum diximus fructu copiosum et amore gloriosum. Ibi enim omnes omnem escam habebunt et pascentur duodecim fructibus id est duodecim gaudiis : de quibus Apc. ultimo a. In medio platee eius ex utraque parte fluminis lignum vite afferens fructus duodecim.
marg.| Et quia amor omnes uniet, ideo ibi gloriosa erit refectio. Dicamus ergo de primo : Que est ista, que ascendit de deserto, detestando ? De secundo : Que est ista, que ascendit de deserto fugiendo ? De tertio : Que est ista, que ascendit de deserto, penitendo ? De quarto : Que est ista, que ascendit in desertum, perseverando ? Hec enim inter virtutes accipit bravium, sicut dicitur 1Cor. 9.d. Omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Item triplex virga legitur in Scriptura : Prima est Regum, secunda Pastorum, tertia Pontificum. Prima rebelles subiugantur, secunda oves minantur, tertia filii reguntur. Prima enim valet ad vitiorum expulsionem, secunda ad morum compositionem, tertia ad virtutum ordinationem. Prima est virga Ioseph, qua ei Egyptii subiiciuntur. Secunda est Moysi, qua serpentes Pharaonis absorbentur, Ex. 7.b. Et mare rubrum dividitur, Ex. 14.e. Tertia est virga Aaron, que floruit et fronduit et fructum fecit et qua Aaron dignus Sacerdotio ostenditur, Nm. 17.c. Prima virga egreditur ex aromatibus myrrhe, secunda ex aromate thuris, tertia ex aromatibus universi pulveris pigmentarii. Fumus, qui lacrimas excitat, est compunctio. Fumus autem aliquando ex terra, aliquando ex aqua, aliquando ex igne nascitur. Terra est caro nostra, de qua compunctio nascitur : quando miserias, quas in ea patimur, plangimus, De aqua compunctio oritur, quando fluxus vite preterite plangimus. De igne compunctio oritur, quando amore superne patrie suspiramus. Expositionem mysticam de Beata Virgine causa brevitatis lectori relinquimus. Sequitur.
marg.| {a} En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel ] etc. Priori amice id est Ecclesie de Iudeis admiranti ascensum Ecclesie de Gentibus, querens : Que est ista etc. respondet ipsa Gentilitas, determinans et ostendens, quo ascendat, scilicet ad lectulum Salomonis et non solum ut ipsa lectulum custodiat ; sed ut ipsa lectulus Salomonis fiat. Et ostendit, per quid ascendat, scilicet per caritatem : quia media lectuli, sive fercula sunt caritate constrata. Probat etiam Gentilitas se in eandem dilectionem venisse, in quam et illa : quia eundem apparatum nuptialem dedit ei Sponsus id est easdem virtutes, quas et illi : et eosdem custodes, id est instructores, quos Dominus {3. 121vb} ad eos non misisset, nisi eam diligeret sicut illam. quasi ergo diceret : O Soror, o Sponsa, tu miraris de ascensu meo, forte nesciens, quo ascendam, vel ascendi iam, scilicet ad lectulum Salomonis id est iam sum ei sociata in lectulo meo vera et integra fide ; vel sum effecta lectulus eius : Habeo enim apparatum et custodes sui lecti. Quod patet, quia.
marg.| {a} En lectulum id est me effectam lectulum.
marg.| {b} Salomonis id est Christi veri pacifici, qui fecit pacem inter Deum et hominem, quasi verus Mediator et verus Arbiter et fidelis : Quem desideravit Iob. 9.d. cum diceret : Non est, qui utrumque valeat coniungere et ponere manum suam in ambobus.
marg.| {c} Sexaginta fortes id est universi Predicatores fortes ad portandum onera totius Ecclesie et expugnandum hostes eius operum universitate et legis cognitione perfecti : Quam duplicem perfectionem designat hic numerus, sexaginta, qui conficitur ex senario ducto in denarium. Senarius enim significat perfectionem operum : quia sex diebus facta sunt omnia. Denarius enim propter Decalogum, significat perfectionem cognitionis legis.
marg.| {c} Sexaginta ergo fortes id est universi Predicatores perfectione operum Decalogum adimplentes et per hoc denarium retributionis exspectantes.
marg.| {d} Ambiunt lec tulum Salomonis, contra incursus hostium muniendo, ut in eo quiescere et dormire pacifice possit Sponsus : Nec qualescumque fortes hunc lectulum ambiunt, sed Electi : Nec nati carnaliter, sed spiritualiter.
marg.| {e} Ex fortissimis Israel id est Patriarchis et Prophetis, fide integra et legis intelligentia et contemplatione perspicua videntibus Deum. Hi etiam sexaginta fortes, non nudi, vel molliter ornati ambiebant lectum, ut solet fieri in thalamis, iuxta lectos ; sed armati quasi boni milites parati defendere Dominum suum Regem et hostem eius trucidare.
marg.| Unde sequitur
marg.| {f} Omnes tenentes gladios ] suos : De quibus dicitur Lc. 2.d. Ecce gladii duo hic. Quorum primus gladius est spiritualis doctrine. De quo dicitur Eph. 6.c. Et gladium Spiritus quod est verbum Dei. Hunc gladium manibus tenet, qui quod verbo docet, opere implet. Secundus gladius est gladius discipline, quo caro latrocinans semper trucidanda est : qui gladius doctoribus et Predicatoribus maxime competit, ut accepta et efficax sit eorum predicatio ; Sicut dicit Apostolus de seipso 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum et in servitutem redigo etc. Preter istos gladios est tertius, qui est Prelatorum et Principum proprius, scilicet gladius iudiciarie potestatis : quem gladium illi tenent, qui habent in promptu ulcisci omnem inobedientiam, sicut legitur 2Cor. 10.b.
marg.| Et quia multi predictos gladios tenent, qui tamen nesciunt uti eis ; ideo sequitur.
marg.| {g} Et ad bella doctissimi ] Docti quidem scientia, doctiores sapientia, doctissimi experientia. Ad bella dicit pluraliter : quia quatuor sunt exercitus, ad quos debellandos expeditos oportet esse Predicatores. Primus est Demonum, secundus vitiorum, tertius hereticorum, quartus Tyrannorum. Nec solum doctissimi ad pugnandum, sed etiam expediti.
marg.| Unde sequitur {h} Uniuscuiusque ensis super femur suum ] resecans que ex femore nascuntur id est carnales motus ex se et in subditis : et promptus evaginari ad expugnandum hostes. Quare autem super femur suum unusquisque ensem habeat, subdit.
marg.| {i} Propter timores nocturnos ] id est propter tentationes occultas et latentia pericula. Vel timores nocturnos, vocat Demones et satellites eius, qui nocte huius mundi, si quem possunt necare, conantur. Item, timores nocturnos, vocat peccata ignorantie, que per doctrinam predicationis manifestantur et sic resecantur postea in confessione.
marg.| Item, timores nocturnos, dicit tentationes carnis, que in nocte maxime impugnant : et noctem in nobis faciunt, quia mentis pacem perturbant et serenitatem obfusCt.
marg.| Ligamus gladium super femur, in manu, in ore, in corde, sic et Predicator gladium debet portare super femur, ad resecandas carnales tentationes et voluptates : In ore, ad resecandos superfluos sermones.
marg.| In manu, ad resecandum operum dissolutiones : In corde, ad resecandum illicitas cogitationes.
marg.| His etiam modis portabit Dominus in iudicio ensem suum super femur, nostram corruptionem tollendo : In ore, sententiam proferendo : In manu, oves ab hedis separando : In corde, vulnus lateris ostendendo. Sequitur.
marg.| {a} {3. 122ra} Ferculum fecit sibi Rex Salomon de lignis Libani etc. Ferculum dicitur a fero, fers et est idem quod vehiculum : Non enim pro ferculo escarum hic accipitur ; sed pro vehiculo quod vulgo dicitur lectica, sive currus, sive thronus, sive cathedra, in qua Doctor, aut Iudex sedet et quiescit et iudicat : et significat Ecclesiam, que verum Salomonem id est Christum fert ubique terrarum et predicando et docendo fidem eius. Ecclesia vero primo, virgule fumi comparata est propter duo ; scilicet propter devotionem orantium : secundo, lectulo propter quietem contemplantium : Nunc tertio, comparatur ferculo propter discursum predicantium, in quo manifeste patet ascensus Ecclesie Gentium. De quo admirans Ecclesia de Iudeis, dixit supra : Que est ista, que ascendit etc. Gaudens igitur Ecclesia de Gentibus, se iam hunc triplicem gradum ascendisse : Ferculum fecit sibi etc. quasi dicat : non est ex me, si ascendo, quia Rex Salomon id est Christus omnia regens et omnia pacificans, fecit me sibi ferculum id est vehiculum, quo feratur, ubicumque voluerit : quasi dicat : non solum lectulum me fecit sibi Salomon ; sed etiam vehiculum quod plus est. Per quod patet quod altior est, maior et dignior status predicationis, quam contemplationis. Unde et Paulus dixit Corinthiis ; Empti estis pretio magno : glorificate et portate Deum in corpore vestro. 1Cor. 6.d. Et in laudibus Pauli dixit Dominus Ananie, Act. 9. Vas electionis mihi est iste, ut portet nomen meum coram Gentibus et Regibus et filiis Israel. Non dicit, ut oret, vel legat, vel contempletur nomen meum ; sed ut portet aliis predicando verbo et exemplo quod plus est. Sed quia non est magna laus Artificis de bona materia bonum opus facere ; ideo subiungit Ecclesia, de qua materia tam preciosum ferculum fecerit Rex Salomon, scilicet.
marg.| {b} De lignis Libani id est de Gentibus aridis a gratia, infructuosis et superbis in se, in Dei autem predestinatione fortibus et celsis id est speciosis et odoriferis, imputribilibus et candidatis. Unde dicit Glossa Fortibus patientia, celsis sapientia, pretiosis temperantia, odoriferis fama, imputribilibus perseverantia, candidatis innocentia.
marg.| {c} Columnas eius, fecit argenteas id est Prelatos et Doctores altos et rectos, alios sustentantes, nitore sacri eloquii fulgentes, probatos et examinatos, ut argentum. Tales fuerunt Apostoli et imitatores eorum. Unde Gal. 2.b. dicit Paulus : Cum cognovissent gratiam Dei, que data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columne esse ; dextras dederunt mihi et Barnabe societatis. Et nota quod non dicit : Columnas eius fecit eneas : quales sunt illi, qui medullam sacre Scripture ignorantes, quedam argumenta et quasdam auctoritates affirmatas habent, quibus exterius nitentes appareant, cum sint interius vacui et obscuri et etiam lutosi, sicut dicitur Dn. 14.b. de Bel : Ne erres Rex : iste enim est intrinsecus luteus et forinsecus ereus.
marg.| {d} Reclinatorium fecit   aureum Iuxta litteram : reclinatorium est superior pars ferculi, sive throni, que inclinatur et in qua requiescit caput et significat contemplativos et claustrales, qui in Ecclesia locum superiorem obtinent, in quibus caput Salomonis id est Divinitas per pacem requiescit. Et dicitur aureum reclinatorium, quia in his maxime divina refulget Sapientia.
marg.| {f} Ascensum purpureum id est gradus ad ascendendum fecit ibi purpurei coloris. Hi sunt Martyres, quorum exemplis alii preparantur, ut ascendant in Sancta sanctorum, sanguine proprio purpurati. Et hunc ascensum.
marg.| {i} Constravit Salomon id est occidi permisit, sicut arietes.   Media caritate id est mediante caritate, propter quam nec gladium, nec mortem timuerunt. Fortis enim, ut mors, dilectio est, infra 8.b. Et hoc totum factum est.
marg.| {k} Propter filias Hierusalem id est propter infirmos de Ecclesia confirmandos et promovendos.
marg.| Vel ascensus purpureus est ipse virtutes, quibus ascenditur in Deum, fide passionis purpurate. Hunc ascensum constravit Salomon media caritate id est caritate, que media est id est communis omnibus virtutibus id est forma vel ascensus purpureus est ipse Christus, per quem ascenditur in Ecclesiam et in celum. Et hunc ascensum constravit ipse Salomon media caritate id est caritate communi, qua pro omnibus passus est, ut dicitur 1Io. 2.a. Ipse est propitiatio nostra pro peccatis nostris : non pro nostris autem {3. 122rb} tantum ; sed etiam pro totius mundi.
marg.| Vel sic. {f} Ascensum eius id est quo ferculum id est quo Ecclesia ascendit in celum, fecit.
marg.| {g} Purpureum martyrio. Sed quia non omnes poterant martyrium sustinere, ideo.
marg.| {h} Media accusativi casus id est communem viam.
marg.| {i} Caritate qua pro nobis passus est, vel quam infundit nobis, ut se diligamus.
marg.| {i} Constravit id est paravit.
marg.| {k} Propter filias Hierusalem id est propter infirmos, qui martyrium sustinere non possunt. Unde Gregorius Qui non potest pro Domino sanguinem fundere, diligat proximum : qui enim diligit proximum, legem implevit. Rm. 13.c.
marg.| Aliter. {a} Ferculum fecit sibi Rex Salomon Ecclesiam, scilicet universalem.
marg.| {b} De lignis Libani id est de hominibus candidatis in Baptismo, non candidis natis : quia omnes nascimur filii ire, Eph. 2.a.
marg.| {c} Columnas eius fecit argenteas ] id est Doctores et Prelatos, qui totam Ecclesiam fabricant et sustinere debent doctrina et predicatione fidei sonoros et puritate vite claros. Huius ferculi
marg.| {f} Ascensum ] id est quo ascenditur in celum id est quo ascenditur ad ferculum id est penitentiam, vel Baptismum, vel Crucem, fecit.
marg.| {g} Purpureum ] sanguine suo. Tam Baptismus enim quam penitentia virtutem habent a sanguine suo id est Christi. De Cruce vero qualiter fuerit purpurea facta de sanguine eius, omnibus fidelibus patet : Quodlibet istorum trium ascensus est in celum. Per Penitentiam enim de imo vitiorum in alta virtutum, de servitute peccati in libertatem gratie ascenditur. Baptismus similiter ascensus est, quo de originali culpa et filiatione Diaboli, in adoptionem filiorum Dei ascenditur. Crux similiter ascensus est, sive scala peccatorum, qua de lacu miserie et de luto fecis et de mundo ascenditur in celum.
marg.| {h} Media ] inter ascensum purpureum Martyrum, qui iam transierunt ; et novissimorum, qui erunt tempore Antichristi.
marg.| {i} Caritate constravit ] id est ornavit et decoravit id est primos et novissimos filios Ecclesie per sanguinem martyrii ascendere fecit in celum ; medios vero per sola officia caritatis.
marg.| Et hoc est quod cantat Ecclesia in laude Martyrum : Qui vincis in Martyribus, parcendo Confessoribus.
marg.| {k} Propter filias Hierusalem ] id est ut per ea media filie Hierusalem incederent et ascenderent. In quo significatur quod sola caritas heredes facit triumphantis Hierusalem et vere filias militantis et fecundas ad prolem bonorum operum quod per sexum femineum designatur. Unde dicit Glossa Preter caritatem cetere virtutes nihil sunt, omnibus aliis destructis sola caritas numquam excidit. 1Cor. 13.c. Exponitur et hoc de Beata Virgine Maria etiam : Quam
marg.| {a} Ferculum fecit sibi Rex Salomon id est Christus, que eum in utero suo novem mensibus portavit.
marg.| {b} De lignis Libani id est de membris omni caritate candidissimis, quoad corpus et altis virtutibus, quoad animam.
marg.| {c} Columnas eius fecit argenteas que septem sunt, scilicet septem dona Spiritus Sancti, sicut dicitur Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum et excidit columnas septem. Sed preter istas habeo quatuor formatas ab illis. Quarum prima est peccati immunitas, secunda perfecta humilitas, tertia privilegiata virginitas, quarta est virginalis fecunditas. Prima est argentum igne examinatum : quia igne Spiritus Sancti factum est in ea peccati purgamentum. Secunda est argentum malleis concussum, quo ad cuiuslibet vasis formam suscipiendam se applicat. Tertia est argentum candidum quod est integre virginitatis argumentum. Quarta est argentum redemptionis humani generis pretium.
marg.| {d} Reclinatorium id est Virginis uterum, in quo et habitavit et se reclinavit Filius Dei. Fecit.
marg.| {e} Aureum id est pretiosum.
marg.| Vel aureum quia in eo aurum Sapientie se reclinavit et in eo habitavit.
marg.| {f} Ascensum fecit   purpureum quia ipsa expers martyrii non fuit, sicut dixit Simeon Lc. 2.e. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius.
marg.| Vel Ascensum eius fecit [purpureum
marg.| quia eam in Ascensione, sive Assumptione sua regali gloria ornavit, que significata est in purpura.
marg.| {h} Media eius id est cor quod est in medio pectoris, vel concupiscibilem, que est media trium virium.
marg.| {i} Caritate constravit id est decoravit et ornavit et implevit.
marg.| {k} Propter filias Hierusalem id est propter debiliores, qui sunt in Ecclesia, ut possint imitando caritatem Beate Virginis cum ea ascendere et videre Regem Salomonem in diademate suo, quo coronavit eum mater sua id est in decore {3. 122va} suo.
marg.| Unde sequitur
marg.| {a} Egredimini et videte, filie Sion, Regem Salomonem etc. Et est vox Ecclesie Gentium ad incredulos de Iudeis invitantis eos ad fidem Nativitatis et Passionis et Resurrectionis. Unde dicit.
marg.| {c} O filie Sion id est o Iudei, qui estis filii Patriarcharum et Prophetarum olim Deum speculantium ; vel qui estis in Iudea, ubi mons Sion est, ad litteram.   Egredimini ab ignorantia infidelitatis, a carnali intelligentia legis, a tenebroso carcere peccati.
marg.| {b} Et videte visu fidei.
marg.| {d} Regem Salomonem id est Christum omnia regentem et homines Deo pacificantem.
marg.| {e} In diademate id est in carne pura et integra.
marg.| {f} Quo coronavit id est Circumdedit.
marg.| {g} Eum mater sua id est Beata Maria, sicut dicitur Ier. 81.d. Novum creavit Dominus super terram ; femina Circumdabit virum.
marg.| {h} In die desponsationis illius id est in die Incarnationis Domini, quia sibi naturam humanam, quasi Sponsam, sociavit.
marg.| {i} Et in die letitie cordis eius id est in die Nativitatis eius, que fuit ineffabile gaudium illis, qui eius adventum prestolabantur. Unde Angelus ad Pastores, dixit Ecce, euangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo : quia natus est vobis Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David, Lc. 2.b.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Egredimini, filie id est o vos Iudei, egredimini de ergastulo infidelitatis, ut sitis filie Sion.
marg.| {b} Et videte fid e Regem Salomonem in diademate id est in corona spinea.
marg.| {f} Quo coronavit eum mater sua id est Synagoga, de qua natus est secundum carnem.
marg.| {h} In die desponsationis illius id est in die passionis, quando ipse factus est Ecclesie Sponsus sanguinum, sicut dicitur Ex. 4.f. Vel dies passionis dicitur dies desponsationis : quia tunc facta est pacti coniugalis Christi et Ecclesie confirmatio : Si quidem testamentum in morte testatoris confirmatur, sicut legitur Hbr. 9.e.
marg.| {i} Et in die letitie cordis eius id est in die Resurrectionis, in qua letatus est ipse de hoste superato, de homine liberato, de mandato Patris feliciter consummato. Et est summa totius huius clausule : O vos Iudei, exemplo mei credite Christi Incarnationem, incarnati Nativitatem, nati Passionem, passi Resurrectionem, ut sitis filie Sion id est heredes eterne beatitudinis et fecunde in operibus bonis.
marg.| Est autem triplex egressus hominis. Primus bonus est egressus a carnali voluptate. Secundus est egressus a vana et superflua cogitatione. Tertius est egressus a mundana conversatione. Et hunc triplicem egressum fecerunt filii Israel, euntes ad terram promissionis. Primo enim, egressi sunt de Egypto, ne servirent Pharaoni in luto et latere carnis sue sicut fecerant ante Ex. 1.e. Secundo, egressi sunt de mari rubro, ne mergerentur fluctuante vana cogitatione. Tertio, egressi sunt de deserto, ne tabescerent mundana conversatione. Hic triplex egressus indicitur, unicuique nostrum in Abraham, cui dicitur Gn. 12.a. Egredere de terra tua id est de carnali voluptate et de cognatione tua id est de superflua cogitatione et de domo patris tui id est de mundana conversatione, ut etiam nos sic egredientes Dominus adiuvaret. Ipse Christus tertio, egressus est. Primo, de celo : Unde a summo celo egressio eius. Secundo, de Virginis utero. Unde Ps. 18. Procedens tamquam Sponsus de thalamo suo. Tertio, de sepulchro. Unde Angelus ad Marias dicebat : Surrexit, non est hic, Mt. ultim. a. Nos igitur quia peccando transgredimur, primo egrediamur, secundo ingrediamur, tertio aggrediamur, quarto congrediamur, quinto progrediamur, sexto regrediamur : et tunc primo poterimus Regem Salomonem videre. Egrediamur, ut dictum est, de carne, de cogitatione, de mundo. Ingrediamur in nos diligenti perscrutatione.
marg.| Aggrediamur hostem cum preparatione. Unde Eccl. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei etc. Congrediamur cum hoste bonorum operum exhibitione. Progrediamur ad triumphum virtute perseverantie. Sic enim Isaac ibat progrediens et succrescens, donec magnus effectus est, Gn. 26.c. Et tunc demum regrediamur ad patriam nostram et ibi videbimus Regem Salomonem in decore suo, Is. 33.c.
marg.| {3. 122vb} Si t amen prius viderimus eum duplici corona coronatum. Tres enim in universo legimus coronas Christi. Prima est carnea, secunda spinea, tertia aurea. Prima coronavit eum mater, ut dicitur hic. Secunda noverca, ut dicitur Io. 19.a. Tertia Pater. Unde Ps. Gloria et honore coronasti eum, Domine. Prima est miserie, secunda contumelie, tertia glorie. In hac triplici corona necesse habemus eum videre. In prima, ut nos terreant eius flagella. In secunda, ne erubescamus pro ipso sustinere ludibria. In tertia, ut nos alliciant premia. Per primam enim contulit nobis consolationem, per secundam nos ad passionem armavit, per tertiam nos invitat ad beatitudinem. Item triplex est desponsatio Christi et Ecclesie, sicut dicitur Os. 2.d. Desponsabo te mihi in sempiternum : et desponsabo te mihi in iustitia et iudicio et misericordia et miserationibus : desponsabo te mihi in fide. Prima facta est in circumcisione per Abraham, Gn. 17.b. Secunda facta est in legis datione per Moysen, Ex. 22.a. Tertia facta est in Christi Incarnatione per Spiritum sanctum, Lc. 1.b. Beatus Bernardus. sic exponit.
marg.| {c} Filie Sion ] id est vos seculares id est delicate filie et non filii, nihil fortitudinis habentes, nec virilitatis.
marg.| {a} Egredimini ] de sensu carnis ad intellectum mentis.
marg.| {b} Et videte ] Regem Salomonem, non dicit, Regem Ecclesiasten, vel regem Ididam. His enim tribus nominibus appellatus est Rex iste, qui significat Christum Dominum, qui est Salomon id est pacificus in exilio, sed Ecclesiastes id est Concionator erit in iudicio. Idida id est dilectus Domini erit in Regno. Ubique Rex. In exilio quidem rector morum, in iudicio discretor meritorum, in regno distributor premiorum. In exilio mansuetus, in iudicio terribilis, in regno amabilis. Egredimini igitur, ut videatis Regem Salomonem in exilio, ut secure videre possitis Ecclesiasten in iudicio et tandem Ididam in regno. Videte autem eum.
marg.| {e} In diademate, quo coronavit eum mater sua id est in corona misericordie, qua coronavit eum Virgo Maria. Siquidem cum hac corona natus est ex ea. Unde Iob. 31.b. Ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris mee egressa est mecum. Hac coronatur in exilio : quia mansuetus et ideo imitabilis ; sed in iudicio coronabitur corona iustitie et ideo erit tunc terribilis tandem coronabitur in regno corona glorie et ideo amabilis. Vide ergo eum in corona misericordie imitando, ut postea videas in corona iustitie non timendo et tandem videas in corona glorie cum eo perpetuo gloriando.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ct. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=30&chapitre=30_3)

Notes :