Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Ct. 4,1 

Quam pulchra es amica mea
quam pulchra es
oculi tui
columbarum
absque eo quod intrinsecus
latet.
Capilli tui
sicut greges1 caprarum
1 greges] grex CM22L CM22N CM22V
que ascenderunt de monte
Galaad.
Numérotation du verset Ct. 4,2 

Dentes tui
sicut greges2
2 greges] grex CM22L CM22N
tonsarum
que ascenderunt
de lavacro.
Omnes
gemellis fetibus
et sterilis non est inter eas3.
3 inter eas] in eis CM22B CM22P
Numérotation du verset Ct. 4,3 

Sicut vitta
coccinea
labia tua
et eloquium tuum dulce.
Sicut fragmentum4 mali punici
4 fragmentum] fragmen Weber
ita gene tue
absque eo quod intrinsecus latet.
Numérotation du verset Ct. 4,4 

Sicut turris
David
collum tuum
que edificata est
cum propugnaculis,
mille
clipei pendent
ex ea omnis armatura fortium,
Numérotation du verset Ct. 4,5 

duo ubera tua
sicut duo hinnuli capree gemelli
qui pascuntur in liliis
Numérotation du verset Ct. 4,6 

donec aspiret dies et inclinentur umbre,
vadam
ad montem myrrhe
et ad collem thuris.
Numérotation du verset Ct. 4,7 

Tota pulchra es amica mea5
5 mea] om. CM22 H CM22 L CM22 V
et macula
non est in te.
Numérotation du verset Ct. 4,8 

Veni
de Libano
sponsa mea6
6 mea] om. Weber
veni de Libano veni
coronaberis
de capite Amana de vertice Sanir
et Hermon
de cubilibus leonum de montibus
pardorum.
Numérotation du verset Ct. 4,9 

Vulnerasti cor meum
soror mea
sponsa mea7
7 mea Rusch ] om. Weber
vulnerasti cor meum
in uno oculorum tuorum
et in uno crine colli tui.
Numérotation du verset Ct. 4,10 

Quam pulchre sunt mamme tue
soror mea sponsa mea8.
8 mea CM22 B CM22 P Rusch ] om. Weber
Pulchriora sunt9 ubera tua
9 sunt CM22 B CM22 P CM22 T Rusch ] om. Weber
vino
et odor unguentorum tuorum
super omnia aromata.
Numérotation du verset Ct. 4,11 

Favus distillans
labia tua sponsa,
mel
et lac
sub lingua tua
et odor vestimentorum tuorum
sicut odor thuris.
Numérotation du verset Ct. 4,12 

Hortus conclusus soror mea sponsa10,
10 sponsa] + mea CM22N
hortus conclusus
fons
signatus.
Numérotation du verset Ct. 4,13 

Emissiones tue
paradisus malorum punicorum
cum
pomorum fructibus
cypri cum nardo
Numérotation du verset Ct. 4,14 

nardus et crocus,
fistula et cinnamomum
cum universis lignis Libani,
myrrha et aloe
cum omnibus primis unguentis.
Numérotation du verset Ct. 4,15 

Fons
hortorum, puteus
aquarum viventium
que fluunt
impetu de Libano.
Numérotation du verset Ct. 4,16 

Surge
aquilo
et veni
auster,
perfla
hortum meum et
fluent11
11 fluent Ω etc. CM22 N CM22 P CM22Rusch  ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n°5070)] fluant Ω* CM22 Weber
aromata illius.

Capitulum 4

Numérotation du verset Ct. 4,1 
marg.| Quam pulchra es, amica mea etc. Vox est Sponsi Ecclesiam de Gentibus multipliciter commendantis et eius pulchritudinem admirantis ; id est admirabilem demonstrantis. Unde ait :
marg.| {k} Quam pulchra es, amica mea in opere.
marg.| {l} Quam pulchra es in predicatione. Et vere pulchra : quia
marg.| {m} Oculi tui columbarum id est provisores tui, scilicet Prelati, Predicatores et Doctores columbe sunt simplices et spirituales, id est donis Spiritus sancti abundantes, fluentis Scripturarum insistentes, contemplationi celestium vacantes, hostis insidias attendentes, felle amaritudinis carentes.
marg.| {3.123ra} Δ {a} Absque eo quod intrinsecus latet ] id est absque intentionis intrinseca pulchritudine, per quam alia pulchra et commendabilia sunt. Que bene latere dicitur, quia soli Deo nota est. Homo enim videt ea, que patent : Dominus autem intuetur cor, 1Rg. 16.b.
Numérotation du verset Ct. 4,1 
mystice
marg.| Vel sic {k} Quam pulchra es, amica mea ] interius voluntate : Quam pulchra es exterius compositione morum, sive honesta conversatione.
marg.| {a} Absque eo ] etc. id est absque interna virtutum pulchritudine, que omnes homines latet, etiam seipsam : Nemo enim scit certitudine scientie, an amore dignus sit, an odio, sicut dicitur Ecclesiastes 9.a.a
a Qo. 9, 1.
marg.| {3.123rb} {b} Capilli tui sicut greges tonsarum, que ascenderunt de monte Galaad ] Per capillos capitis significantur cogitationes mentis, que de corde, quasi capilli de capite oriuntur, sicut dicitur Mt. 25.b. He caprarum gregibus comparantur, propter tres capre proprietates, in quibus tria genera cogitationum designantur.
marg.| Capra enim fetet, in arduis pascitur, acute videt : sic sunt tria genera cogitationum, scilicet temporales, spirituales et celestes. Prime per fetorem capre designantur, secunde per arduum pastum, tertie per acutum visum. Tertie sunt capilli Absalon, quibus suspensus in quercu elationis periit, 2Rg. 18.c. Perfossus tribus lanceis Ioab id est Diaboli, quarum prima est exaltatio sui, secunda contemptus proximi : tertia oblivio Dei. Secunde sunt capilli Samsonis, quos amisit per voluptatem. Nam dormienti in gremio Dalile, philisthiim id est Demones septem crines id est universas spirituales cogitationes a mente eius penitus abraserunt. Idc. 16.e. Prime sunt capilli Ioseph : quos egrediens de carcere totondit et sic ad servitium Regis accedens, temporales cogitationes evacuavit. Gn. 41.b. Unde Ps. 145. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Bene autem sequitur.
marg.| {d} Que ascenderunt de monte Galaad ] quia omnes bone cogitationes in nobis ab ipso Christo sunt, qui est mons Domus Domini in vertice montium, ut dicitur Is. 1. et Mi. 4.a. 2Cor. 3.b. Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi a nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Christus autem dicitur mons Galaad quod interpretatur acervus testimonii ; quia ipse ad litteram tres montes ascendit.
marg.| Unde nobis triplex dedit testimonium. Primum de contemptu temporalium, secundum de gloria resurgentium, tertium de gloria Angelorum. Ascendit enim in montem excelsum valde : ubi Diabolus ostendit ei omnia regna mundi. Mt. 4.b. Que ipse contempsit, ut et tu facias similiter.
marg.| Secundo ascendit in montem Tabor : qui interpretatur veniens lumen : ubi coram Discipulis suis se transfiguravit. Mt. 17.a. Et Lc. 9.d. Ostendens gloriam resurgentium corporum, ut speres idem.
marg.| Tertio ascendit in montem Oliveti : Lc. ultimo g. “Unde ascendit in celum”, ostendens per misericordiam ascensum in celum. Sequitur.
marg.| Vel sic {k} Quam pulchra es, amica mea ] mali declinatione :
marg.| {l} Quam pulchra es ] boni operis exercitatione.
marg.| {m} Oculi tui ] id est fides et intentio tua.
marg.| {n} Columbarum ] id est puri et simplices, Δ Sine plica erroris et duplicitatis.
marg.| {a} Absque eo quod intrinsecus latet ] id est preter illam visionem, qua Sponsum tuum videbis facie ad faciem, vel revelata facie. Nunc enim vides per speculum in enigmate ; tunc autem facie ad faciem, 1Cor. 13.d.
Numérotation du verset Ct. 4,1 
aliter
marg.| Vel sic {k} Quam pulchra es ] etc. in activis.
marg.| {l} Quam pulchra es ] in contemplativis : quia
marg.| {m} Oculi tui ] id est intellectus et affectus tui.
marg.| {n} Columbarum ] id est simplices sine plica. Ille in cognitione prime veritatis, iste in amore summe bonitatis.
marg.| {a} Absque eo quod ] etc. id est absque cognitione eterne retributionis claritate, que modo non videtur. Iuxta illud Is. 64.b. Oculus non vidit, Deus, absque te, que preparasti exspectantibus te. Et Col. 3.a. Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo, cum autem Christus apparuerit vita vestra ; tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Et 1Io. 3.a.Carissimi, nunc filii Dei sumus et nondum apparuit nobis, quid erimus. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus ; quoniam videbimus eum, sicut est”. Admirabilis est prima pulchritudo Sponse, sed multo admirabilior est hec secunda, que numquam potest marcescere, vel minui, vel deficere, vel turbari, quia ibi nulla transmutatio, vel vicissitudinis obumbratio, Iac. 1.c.
marg.| {b} Capilli tui ] id est fideles tui graciles humilitate : attenuati voluntaria paupertate : recti longanimitate patientie, molles mansuetudine, pexi discretione : Christo capiti adherentes, fide, spe et caritate.
marg.| {c} Sicut greges caprarum ] id est sunt similes gregibus caprarum : in velocitate operis : in ascensu contemplationis : in descensu compassionis : in electione pastus melioris. Sicut enim capre eligunt meliora folia et etiam altiora : sic isti eligunt meliora precepta et supererogant altiora consilia.
marg.| Unde sequitur {d} Que ascenderunt de monte Galaad ] id est sacra Scriptura, que est mons Sion, quia inde speculatur Deus. Unde Is. 40.b.
marg.| Super montem excelsum ascende tu, qui Evangelizas, Sion.
marg.| Mons autem Galaad dicitur ; quia ibi est acervus testimoniorum de promissione eternorum facta bonis et de comminatione eterni supplicii facta malis : quia fidelis sermo : si commortui sumus et convivemus : si sustinemus et conregnabimus ;si negaverimus illum et ille negabit nos, 2Tim. 2.b. Vel mons Galaad dicitur eminentia bone vite, cui attestatur acervus bonorum operum. Et de hoc monte ascendunt fideles penitentes, pauperes spiritu et culmen glorie postponentes. Vel quia Martyr interpretatur testis et Galaad interpretatur acervus testimonii, recte mons Galaad dicitur Christus Dominus, cui omnes Martyres pro eo patientes attestantur quod filius Dei est : de quo dicitur. Is. 2.a.
marg.| Venite, ascendamus ad montem Domini. De hoc monte id est de fide eius et virtute eius ascendunt peccatores : de imo vitiorum ad alta virtutum : et de virtute in virtutem ad exequendum beneplacitum Dei.
Numérotation du verset Ct. 4,1 
moraliter
marg.| Moraliter, de anima : {k} Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es ] Duplex pulchritudo anime hic tangitur. * Quarum prima est claritas, secunda est caritas.
marg.| Prima est contemplativa anime et pertinet ad speculationem supernorum : de qua dicitur Sap. 4.a. O quam pulchra est casta generatio cum claritate. Secunda est active, pertinens ad sollicitudinem exteriorum, que vertitur circa proximi salutem, circa suam humilitatem, circa Dei honorem.
marg.| Et attenditur in tribus hec pulchritudo, in sermone, in opere, in moderamine discipline. Quatuor autem sunt, quibus pulchra est sermone, scilicet in confessione, in oratione, in predicatione, in Dei laude, de quibus Ps. 104. Confitemini Domino, ecce primum : et invocate nomen eius, ecce secundum : annuntiate inter gentes gloriam eius, ecce tertium : cantate ei et psallite ei, narrate omnia mirabilia eius, ecce quartum. Item tria sunt opera, in quibus pulchra est anima * in opere penitentie, in opere pietatis, in opere misericordie. De primo dicitur Mt. 3.b. Facite dignos fructus penitentie. De secundo dicitur 1Tim. 4.b. Exerce te ad pietatem. De tertio dicitur Lc. 6.f. Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est. Pulchritudo discipline in hoc consistit, ut nec sit letitia dissoluta, nec tristitia deiecta ; {3.123rb} sed utraque mediocriter temperata. Unde Iob. 29.d. Si quando ridebam ad eos, non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram. Et hec triplex pulchritudo est.
marg.| {a} Absque eo quod intrinsecus latet ] que est glorie pulchritudo. De qua dicit Is. 32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiducie et in requie opulenta. Sequitur.
Numérotation du verset Ct. 4,2 
marg.| {e} Dentes tui ] id est Predicatores tui puritate candidissimi et fortitudine ossei, caritate coniunctissimi, ita ut nec modicum carnalis affectionis, vel terrene passionis, que eos dividere possit, patiantur : iustitia ordinatissimi, constantia immobilissimi, qui peccata rodunt, Scripturas conterunt, alios in corpus Ecclesie predicando traiiciunt. Hi dentes Sponse sunt.
marg.| {f} Sicut greges tonsarum ] etc. id est concordes et unanimes, simplices et innocentes, necessariis spoliari a Tyrannis et superflua voluntarie deponentes, loti aqua Baptismatis, inde ascendentes {3.123va} Δ quotidie et proficientes de virtute in virtutem.
marg.| {a} Omnes ] id est oculi, capilli, dentes id est maiores et minores et mediocres sunt.
marg.| {b} Gemellis fetibus ] id est habent gemellos fetus id est consimiles : quia tales reddunt alios, quales ipsi sunt. Vel habent gemellos fetus id est opera consimilia : quia vita maiorum non debet discrepare a bona vita minorum, in humilitate et caritate et pietate et huiusmodi. Unde Eccl. 32.a. Rectorem te posuerunt : noli extolli : esto in eis, quasi unus ex illis. Et de Domino ipso dicitur Phil. 2.a. In similitudine hominum factus et habitu inventus, ut homo. Vel gemellos fetus habent id est duplices, scilicet opera gemine caritatis, vel fidem et opus, vel opera active et contemplative, vel bonas cogitationes et bonas affectiones, vel conversos de utroque populo, quos predicando genuerunt.
marg.| {c} Et sterilis ] id est aliquis infecundus, infructuosus, qui in se, vel in aliis bonum opus non generet.
marg.| {d} Non est in eis ] vel [inter eas id est in societate eorum. Nec enim illi inter steriles deputandi sunt, qui abluti Baptismo, statim ex hac vita rapiuntur. Habuerunt enim sobolem fidei, quam vel ipsi pro se, ut adulti, vel alii pro ipsis, sicut parvuli professi sunt. Habuerunt etiam et ipsi votum bone operationis quod inter oves Christi, si exspectati fuissent, socialiter exercerent. Unde dicitur de quolibet tali. Consummatus in brevi explevit tempora multa. Sap. 4.c.
Numérotation du verset Ct. 4,2 
mystice
marg.| {e} Dentes tui sicut greges tonsarum, que ascenderunt de lavacro ] Sicut per capillos minores et infirmi propter numerositatem significantur : ita per dentes propter firmitatem Doctores Ecclesie designantur.
marg.| Illi enim bonis operibus Ecclesiam ornant : isti Ecclesiam pane doctrine reficiunt, iidem superius dicti sunt oculi ; quia secreta celi clarius vident ceteris.
marg.| Dentes vero, quia panem doctrine spiritualis frangunt parvulis.
marg.| Hi gregibus tonsarum, que ascenderunt de lavacro, comparantur ; quia aqua Baptismatis, aqua lacrimarum, aqua tribulationis loti et omnium facultatum suarum abiectione nudati secuti sunt Redemptorem. Unde Petrus in persona omnium Doctorum et Predicatorum Ecclesie dicit, Mt. 19.d. Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te, quid ergo erit nobis ? Recte ergo gregibus comparantur dentes, ut et ipsi, qui pastoralis officii dignitate preesse videntur et pasci ab alio et Pastorem supra se habere non dedignentur.
marg.| Non enim dicit dentes tui sicut Pastores gregis : sed sicut greges, reprimens superbiam multorum, qui cum presint, non ut homines, aut socii volunt videri, sed ut Dominantes Contra quos dicitur, 1Pt. 5.a. Pascite, qui in vobis est, non sub vobis, gregem Dei : providentes non coacte, sed spontanee, secundum Deum : non turpis lucri causa, sed voluntarie : neque ut dominantes in Cleris, sed forma gregis facti ex animo : Et Dominus ipse dicit : Mt. 20.d. Non veni ministrari, sed ministrare. Notandum quod sunt dentes serpentium et sunt dentes civium : Illi venenati, isti sunt blandi. Primorum autem sunt tria genera.
marg.| Nam quidam sunt morsorii : quidem canini, sine incisivi : quidam maxillares, sive molares. Primi mordent, secundi lacerant,Θ tertii ruminant. Mordent verbo, lacerant facto, ruminant odio. Sive mordent dura increpatione, lacerant malitiosa detractione, ruminant nocendi machinatione. His dentibus usi sunt Iudei in Stephanum, sicut dicitur Act. 7.g. Audientes autem hec dissecabantur in cordibus suis et stridebant dentibus in eum. His etiam dentibus usi sunt in Christum. Unde Ps. 56. Filii hominum dentes eorum arma et sagitte et lingua eorum gladius acutus. Mordebant enim eum, quando dicebant. Demonium habes. Io. 8.f. Lacerabant, cum dicebant. Non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit. Io. 9.c. Ruminabant, quando Pontifices et Pharisei collegerunt concilium adversus Iesum dicentes.
marg.| Quid facimus, quia hic homo multa signa facit. Io. 11.f. De primis dicitur Gal. 5.c. Si invicem mordetis et comeditis ; videte, ne ad invicem consummamini. De secundis dicitur Iob. 29.c. Conterebo molas iniqui et de dentibus illius auferebam predam : De tertiis dicitur in Ps. 123. Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Hi sunt tres ordines dentium bestie, de qua dicitur Dn. 7.b. Ecce bestia alia similis urso in parte stetit et tres ordines dentium erant in ore eius. Et Apc. 16.c. De ore Draconis et de ore bestie et de ore pseudoprophete vidi exire tres Spiritus immundos in modum ranarum. Dentes ovium sunt Doctores, Predicatores, corde simplices et opere innocentes.
marg.| Et hi similiter mordent, lacerant et ruminant. Mordent enim increpatione vitiorum, lacerant comminatione suppliciorum, ruminant eruditione spiritualium gaudiorum. Et hi sunt dentes mandibule asini, in qua Samson occidit Philisteos. Iud. 15.c. De his dentibus dicitur, Lam. 3.b. Confregit ad numerum dentes meos, dicit Ecclesia. Sunt et tertii dentes spirituales, scilicet sensus interiores, quibus ruminamus actus et mores nostros, distinguendo quid bonum, quid malum, quid commodum, quid incommodum, quid verum et quid falsum. De quibus dicitur Dt. 34.c. Non caligavit oculus Moysi, nec dentes eius moti sunt. His dentibus ruminamus, quando peccata nostra in mente revolvimus, preterita, presentia et futura. Preterita, ut satisfaciamus ; presentia, ut dimittamus : futura, ut caveamus. Et in hac ruminatione debet precedere circumspectio et sequi ratio et subsequi deliberatio. Circumspectio enim deponit inutile negotium ; ratio vero facit rationabile iudicium, deliberatio apponit utile consilium. Propter primum dicitur tibi, Is. 40.a. Leva oculos tuos in circuitu et vide. Propter secundum dicitur 1Cor. 11.g. Si nosipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Propter tertium dicitur tibi, Eccl. 32.d. Fili, sine consilio nihil facias et post factum non penitebit. De secundis et tertiis dentibus dicitur hic. Dentes tui sicut greges tonsarum, quia sicut tonse vellera ; ita illi veterem conversationem, substantiam temporalem et cognationem carnalem deponunt. Conversationem pristinam docet Apostolus deponere. Eph. 4.e. Deponite, inquit, vos secundum pristinam conversationem veterem hominem. Hanc et ipse deposuit.
marg.| {3.123vb} Unde Gal. 1.c. Audistis conversationem meam aliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persecutus sum Ecclesiam Dei et expugnabam illam et proficiebam in Iudaismo supra omnes coetaneos meos in genere meo, abundantius emulator existens paternarum mearum traditionum. Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris mee et vocavit per gratiam suam, ut revelaret filium suum in me, ut Evangelizarem in Gentibus, statim non acquievi carni et sanguini. Item deposuit temporalem substantiam propter Christum. Unde Phil. 3.b. Que mihi fuerunt lucra, hec arbitratus sum propter Christum detrimenta ; verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitratus sum, ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Dereliquit et cognationem carnalem. Unde Act. 13.g. Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt. Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis vite eterne : ecce convertimur ad Gentes. Hec tria deponere debet quicumque sequi vult Christum. Hec enim sunt tria ligamenta, quibus ligatus Lazarus non poterat a tumulo surgere. Erat enim ligatus institis et pedes et manus : erat et sudario involutus, erat et lapide coopertus. Instite sunt amor bonorum temporalium, qui non permittit ea pauperibus erogare. Sudarium amor amicorum carnalium, qui non sinit a mundo recedere. Lapis est indurata consuetudo, que cogit in peccato remanere.
marg.| Item notandum quod dentes isti id est Predicatores, primo tondentur, secundo tunduntur, tertio tenduntur. Tondentur, ut diximus illorum trium dilectione, tunduntur mundi persecutione, tenduntur spei longanimitate. Propter primum dixerunt Apostoli ad Iesum : Ecce nos reliquimus omnia. Propter secundum. Et secuti sumus te, per multas tribulationes tusi.
marg.| Propter tertium. Quid ergo erit nobis ? Mt. 19.d. Ac si dicerent : Tonsi sumus propter te omnia relinquendo, tusi sumus te sequendo, tensi sumus propter premium exspectando. Vere ergo, qui tales sunt, tonsarum gregibus comparantur, que adscenderunt de lavacro, quo peccata lavantur septem modis, scilicet Baptismo, penitentia, Eucharistia, Martyrio, eleemosynarum largitione, impiorum conversione, iniuriarum remissione.
marg.| He sunt septem lotiones, de quibus dicit Eliseus ad Naaman leprosum : Vade et lavare septies in Iordane et recipiet sanitatem caro tua et mundaberis. 4Rg. 5.c.
marg.| Sunt autem specialiter quatuor lavacra, de quibus ascendimus. Primum est Baptismatis, secundum est Dominici Sanguinis, tertium est confessionis, quartum est glorificationis. Primum lavat a peccato, secundum liberat ab inferno, tertium relevat a lapsu quotidiano, quartum liberat a miseria, quam patimur in hoc exilio. Sumuntur autem hec quatuor iuxta quadruplicem etymologiam huius nominis lavacrum. Dicitur enim lavacrum, quasi lavans crimen : iuxta hoc sumitur primum. Vel dicitur lavacrum, quasi lavans cruorem : iuxta hoc sumitur secundum. Item dicitur lavacrum, quasi lavans crudum : iuxta hoc sumitur tertium. Item dicitur lavacrum, quasi lavans cruciatus : iuxta hoc sumitur quartum. De primo dicitur Za. 13.a.
marg.| Erit fons patens domui David et habitantibus Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruate. De secundo dicitur Za. 9.c. Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vincantos tuos de lacu, in quo non erat aqua.
marg.| De tertio dicitur Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die, ac nocte interfectos filie populi mei : Fontem lacrimarum vocat cordis devotionem, aquam oculorum vocat lacrimosam confessionem, de qua dicitur Eccles. 34.d. Qui Baptizatur a mortuo et iterum tangit mortuum, quid prodest lavatio eius ? De quarto dicitur. Infra eodem d. Fons hortorum puteus aquarum viventium, que fluunt impetu de Libano. Et Sedulius : Fonte superno. Letificata seges, spinis mundatur ademptis. De primo lavacro ascendunt infantes, de secundo ascendunt antiqui in limbo Salvatorem exspectantes, de tertio penitentes, de quarto ascendunt cum gloria resurgentes.
marg.| Primum lavacrum quatuor principales habet effectus. Culpam relaxat, penam condonat, fomitem debilitat, gratiam donat. Et ista quatuor significata sunt in his, que acciderunt filiis Israel ascendentibus de Egypto. In mari rubro submersi sunt hostes, ecce peccata remissa, A labore luti et lateris sunt liberati, ecce pena dimissa. Amalech devicerunt, ecce fomitis debilitatio, sive eliminatio. Manna de celo receperunt, ecce glorie promissio.
marg.| {a} Omnes gemellis fetibus et sterilis non est ] etc. De gemello fetu satis dictum est. Θ Sed sterilitas ovis triplex est, lactis, prolis et velleris. Prima provenit ex defectu pascue, secunda ex malitia vulve, tertia ex veprium frequentatione : Sic Predicatoris triplex sterilitas, Lactis id est simplicis doctrine : Prolis id est operationis bone : Velleris id est conversationis honeste.
Numérotation du verset Ct. 4,3 
marg.| {3.124ra} Δ {a} Sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce ] Labia Sponse dicuntur Predicatores, qui supra oculi et capilli et dentes dicti sunt et tunc labia dicuntur. Oculi quia toti Ecclesie prevident. Capilli, quia rerum et spiritus paupertate attenuati. Dentes, quia terunt exponendo Sacram Scripturam. Labia eo quod attritam, aliis aperiant predicando. Unde proprie oculi sunt Prelati, dentes Expositores, labia Predicatores et hi sunt sicut vitta coccinea, quia sicut vitta capillos capitis constringit capiti, ita Predicatores doctrina sua fluxas cogitationes in cordibus suis et aliorum hominum natas restringunt, ne effluant in malos actus et operiat cordis oculos, ut Deum videre et que Dei sunt, non possint. Coccinea autem dicitur ; quia predicatio eorum circa ruborem passionis versatur, sicut dicit Apostolus, 1Cor. 1.d. Nos predicamus Christum crucifixum. Et infra 2.a. Non iudicavi me aliquid scire inter vos, nisi Christum Iesum et hunc crucifixum.
marg.| Vel ideo coccinea dicitur, quia ardore caritatis refulgent parati propter amorem Domini martyrium sustinere. Coccus enim flos est rubei coloris. Sequitur.
marg.| {b} Et eloquium tuum dulce ] id est doctrina tuorum Predicatorum dulcis est ; quia de fonte dulci procedit ; vel quia nihil nisi dulce resonat.
marg.| {c} Sicut fragmen mali punici ; ita gene tue ] id est Prelati tui, qui sunt facies tua et eos pudet male agere et alios in conspectu eorum, similes sunt malo punico fracto, cuius pars quedam albet, quedam rubet ; Sic et ipsi Prelati candorem habent per innocentiam et ruborem per martyrii voluntatem, quia parati sunt semper pro Domino mortem subire.
marg.| Vel ideo malo punico fracto comparantur Prelati, quia passionem Domini imitantur et predicant exemplo eius armati, quanto amplius ceduntur et flagellantur exterius, tanto amplius candorem innocentie, que latebat interius, ostendunt, sicut malum punicum, quando cortex frangitur, candorem granorum ostendit.
marg.| {d} Absque eo quod intrinsecus latet ] quasi dicat : pulchre sunt gene tue, o tu Sponsa, in opere exteriori, absque eo quod intrinsecus latet id est absque dilectione pulchritudinis interioris, que soli Deo nota est.
Numérotation du verset Ct. 4,3 
mystice
marg.| Sequitur {a} Sicut vitta coccinea labia tua ] id est sicut vitta crines, ne effluant, capiti et sibi invicem constringendo adunat : ita Doctores et Predicatores, qui verbo et exemplo fideles quosque capiti suo id est Christo constringunt, ne per errores, aut vitia dispergantur et eos vinculo pacis et mutue caritatis colligant.
marg.| Cocco vero, sive coccino comparatur Sponsa, quia pretium sanguinis, de quo colorata et redempta fuit, predicare non cessat, non solum verbo predicando, sed corde et opere imitando, dicens cum Apostolo : mihi autem absit gloriari, nisi in Cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Galatas ultimo d. Et eodem infra. Ego autem stigmata Domini Iesu in corpore meo porto.
marg.| Item 2 Cor. 4.c. Deiicimur, sed non perimus, semper mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et ita Iesu manifestetur in corporibus nostris. Et Ps. 43. Propter te mortificamur tota die, estimati sumus sicut oves occisionis.
marg.| Vittam se esse monstrabat, Eph. 4.a. Cum diceret : Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, 1Cor. 1.b. Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes et non sint in vobis schismata. Item labia Sponse id est cuiuslibet fidelis anime sunt intellectus et affectus : Ex his enim procedit et formatur omnis loquela interior id est et cogitatio et desiderium. Hec labia vitta dicuntur : quia capillos anime id est cogitationes et desideria vage fluere, vel dispergi non sinunt. Ergo ex officio restringendi huiusmodi capillos, vitta dicuntur : Ex officio formandi voces interiores dicuntur labia.
marg.| Coccinea vero dicuntur ex iugi memoria Dominice passionis, ex qua est summa capillorum anime restrictio.
marg.| {3.124rb} Hanc vittam debet habere in capite omnis anima, maxime in oratione. Unde 1Cor. 11.a. Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum ; unum est enim, ac si decalvaretur. Et infra : Nam si non velatur, mulier tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari ; velet caput suum. Sequitur.
marg.| {b} Et eloquium tuum dulce ] Sive enim eloquium Sponse dicatur predicatio, vel doctrina, vel oratio, vel laudatio, vel peccatorum confessio, dulce est ; quia de fonte dulci id est de corde devoto procedit. Ex abundantia enim cordis os loquitur. Mt. 12.c.
marg.| Vel ideo dulce, quia solam Sponsi dulcedinem et bonitatem resonat.
marg.| Vel ideo dulce ; quia sonorum et consolatorium. Nam cum vox et vita non discrepant ; dulcis est symphonia. Et propter hec omnia dicitur Prv. 16.d. Favus mellis composita verba, dulcedo anime sanitas ossium.
marg.| Laudatur autem eloquium Sponse de dulcedine, ne secularis eloquentia, vel hereticorum versutia, vel Philosophorum vanitas veram dulcedinem in suis eloquiis presumat iactare.
marg.| In his enim omnibus est falsa dulcedo, sicut expresse dicitur Prv. 5.a. Favus distillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius, novissima autem illius amara, quasi absynthium et lingua eius acuta, quasi gladius biceps. Sequitur.
marg.| {c} Sicut fragmen mali punici, ita gene tue ] Gene Sponse id est fidelis anime, sunt duplex eius patientia. Prima in labore actionum, secunda in dolore passionum. Iste due virtutes dicuntur gene : quia in his maxime pubertas, sive virilitas Sponse apparet. Iste gene sunt sicut fragmen mali punici continentis grana id est virtutum germina et sancte actionis proposita puritate intentionis candida et fervore caritatis rubea, per fracturam tribulationis patientia. Quid enim sancti germinis, vel boni propositi cortex patientie intra se habeat, fractura tribulationum manifestat.
marg.| Iob. enim quid intus habebat, pacis tempore latuit : sed quid vel quantum hoc esset, fractura adversitatis, ostendit, sicut dicit Gregorius. Et ipsa fractura mali punici distillat vinum suave quod salubre est gustui. In fragmine mali punici, intelligitur vinum compassionis et compunctionis et devotionis et hilaritatis quod patientie sancte anime coniunctum est. Est igitur sensus Sicut fragmen mali punici ; ita gene tue ] id est patientia tua candida et rubea fractura tribulationis, vino quadruplici iam dicto distillans.
marg.| {d} Absque eo quod intrinsecus latet ] Quod dicitur contra hypocritas et multos alios tam claustrales, quam seculares, qui exteriora sua miro studio excolunt et miro apparatu exornant ; interiora vero sua omnino inculta dimittunt, quasi periculosius non sit Deo displicere, qui videt interius, quam hominibus, qui vident exterius, aut quasi facilius sit fallere Deum, quam homines : aut quasi Deus exteriora nostra magis curet, quam interiora. Tamen e converso fit. Unde Mt. 23.c. Ve vobis, Scribe et Pharisei hypocrite, qui mundatis quod deforis est calicis et parapsidis ; intus autem pleni estis rapina et omni immunditia. Pharisee cece, munda prius quod intus est calicis et parapsidis, ut fiat et id quod deforis est, mundum. Sequitur.
Numérotation du verset Ct. 4,4 
marg.| {3.124va}Dicit ergo {a} Sicut turris David ] id est edificata, vel possessa a David.
marg.| {b} Collum tuum ] id est cetus Doctorum et Predicatorum.
marg.| Et hoc est : Sicut turris David id est turris Sion supereminet civitati Hierusalem et defendit eam ; ita cetus Doctorum toti Ecclesie supereminet et defendit.
marg.| {c} Que edificata est ] ab ipso David id est a Christo, qui dixit Predicatoribus : Non vos me elegistis ; sed ego elegi vos et posui vos, ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat. Io. 15.c.
marg.| {d} Cum propugnaculis ] id est Scripturarum sententiis et Ecclesie Sacramentis et Sanctorum miraculis et ad tutelam fidei.
marg.| {e} Mille clypei ] id est perfecta protectio, sive defensio.
marg.| {f} Pendent ex ea ] tripliciter id est documento, exemplo et patrocinio. Documento, quia docent minores vitare astutias et impetus hostium : Exemplo, quia eorum certamina subditis in exemplo proponuntur. Unde Hbr. 12.b. Mementote Prepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem. Patrocinii quoque auxilium, non solum spirituale, sed etiam corporale debent Doctores Ecclesie subditis suis. Unde Ps. 120. In persona Ecclesia ait : Levavi oculos meos in montes : unde veniet auxilium mihi, propter hec tria ter dictum est Petro : Pasce oves meas. Io. 81.e. Item pendet ex ea turre id est ex cetu Doctorum.
marg.| {q} Omnis armatura fortium ] id est omnis instructio verbi id est Christi, per quam hostes fortiter expugnantur. Verbo enim et exemplo et auxilio Doctorum, non solum evadimus hostium insidias, sed etiam ipsos superamus, in quibus duobus omnis palma consistit.
Numérotation du verset Ct. 4,4 
mystice
marg.| {3.124rb} b {e} Sicut turris David collum tuum, que edificata est cum propugnaculis ] Sicut supra per labia Sponse Doctores et Predicatores Ecclesie designantur, ita et modo per collum. Propter varias enim virtutes, quas habent, vel habere debent Predicatores et Doctores, diversis rebus comparantur et diversis vocabulis appellantur. Oculi enim dicuntur, quia toti Ecclesie provident ; Capilli, quia Christo capiti propinquius adherent : Gene, quia verecundi sunt : Labia, quia Scripturam aliis exponunt et apponunt, Dentes, quia peccata conterunt et peccatores in corpus Ecclesie traiiciunt : Collum, quia cibus verbi Dei per illos ad membra Ecclesie nutrienda transmittitur, per illos etiam capiti membra uniuntur, per ipsos totum nutrimentum spirituale a capite ad corpus nutriendum descendit. Unde Mt. 12.b.
b Je restitue l’ordre des sens de l’Ecriture que l’imprimeur a interverti en situant le sens mystique du v. 4 avant le sens littéral pour des raisons d’optimisation de l’espace disponible sur la page qui précède le lemme biblique commenté.
marg.| Legitur quod Dominus panes benedixit et fregit et dedit Discipulis suis ; et ipsi dederunt turbe et manducaverunt omnes et saturati sunt. Hoc collum turri comparatur propter altitudinem vite et scientie, que debet {3.124va} esse in cetu doctorum et predicatorum. Item propter rectitudinem, que nec ad dexteram prosperitatis per amorem, nec ad sinistram adversitatis per timorem declinare debet. Turris enim, que in alterutram partem pendet, proxima est ruine : nec ruit umquam turris in solam sui perniciem, sed totius civitatis. Turre enim capta, vel diruta, de facili tota civitas expugnatur : ita cetu Doctorum ruente in peccatis, tota civitas Ecclesie patet hostibus indefensa. Item collum Ecclesie id est cetus Doctorum turri comparatur propter constantiam et fortitudinem, quam habent ad edificia fidei defendenda : Si enim civitas Hierusalem Ecclesia est, merito turris dicitur Doctorum constantia a David id est a Christo manu forti et aspectu desiderabili constructa. Propugnacula, quibus hec turris defenditur, sunt Sacre Scripture dogmata et rationes ad expugnandos hereticos idonea, vel Ecclesie Sacramenta, vel Christi et Sanctorum miracula. Mille clypei sunt perfecta instructio et protectio subditorum, de turre id est de eminentia Doctorum dependens. Omnis armatura fortium est perfecta expugnatio hostium, que fit tam eruditione, quam exemplo, quam patrocinio. Et sicut clypei protectionis subditorum dependent a turre ; ita et armatura impugnationis hostium : Utrumque Doctoribus incumbit et subditos protegere et hostes impugnare.
Numérotation du verset Ct. 4,4 
moraliter
marg.| Moraliter {b} Collum tuum ] Sponse caritas est, que corpus Electorum principaliter Christo capiti coniungit.
marg.| Que turris dicitur propter altitudinem eius, qua ceteris virtutibus eminet.
marg.| {e} Mille clypei ] sunt sacra eloquia, omnes credentes perfecte protegentia. Unde Prv. 30.a. Omnis sermo Dei igneus clypeus est sperantibus in se. Et hi.
marg.| {f} Clypei pendent ]  a t urre caritatis : quia sola caritate tota Lex perficitur. Unde Mt. 22.e. Ex his duobus mandatis tota Lex pendet et Prophete. Et Rm. 13.c. Plenitudo legis est dilectio.
marg.| {e} Vel Mille clypei ] sunt universitas virtutum, quia quelibet virtus clypeus est in certamine suo adversus omnia tela vitiorum, que sibi ex diverso adversantur. Et constat quod omnes virtutes ex caritate dependent, quasi ex matre filie et informante motus earum, ut patet 1Cor. 13.a. Si linguis hominum loquar et Angelorum ; caritatem autem non habeam, factus sum velut es sonans, aut cymbalum tinniens etc. Et hec eadem universitas virtutum est.
marg.| {g} Omnis armatura fortium ] id est qua omnes Electi armantur contra hostes debellandos. {3.124vb} Unde Eph. 6.b. Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli. Et postea subdit : State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induite loricam iustitie et calceati pedes in preparationem Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere et galeam salutis assumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei.
marg.| Sciendum tamen quod triplex est turris. Prima est virginitatis, secunda martyrii, tertia humilitatis.
marg.| Omnes enim continentes simul sunt quasi una civitas, in qua quasi turris altissima supereminet virginitas.
marg.| Item omnes sustinentes tribulationes et omnes patientes pro Christo sunt quasi una civitas, in qua quasi turris fortissima eminet martyrium.
marg.| Item omnes virtutes simul quasi una civitas valde nobilis, in qua quasi turris celsissima supereminet humilitas.
marg.| Prima est contra luxuriam. Secunda contra perfidiam. Tertia contra superbiam.
marg.| De prima dicitur Ier. 31.d. Edificabitur civitas Domino a turre Ananeel usque ad portam Angeli. Ananeel interpretatur gratificatio regia, hec est gratia virginitatis, que Regi grata est. Porta Angeli martyrium est : que valde stricta est.
De secunda dicitur Prv. 18. Turris fortissima nomen Domini id est fides nominis, qua triumphant Martyres. De hac eadem dicitur Is. 5.a. Plantavit Dominus vineam electam et edificavit turrim in medio eius.
De tertia dicitur Michae 4.c. Et tu turris gregis nebulosa filie Sion, usque ad te veniet potestas prima. Tarris nebulosa est humilitas, que dicitur nebulosa propter altitudinem, que nubes tangit, ad quam venit potestas prima id est Christus, ut dicit Gloss quia ipse seipsum exinanivit formam servi accipiens, Phil. 2.a.
Numérotation du verset Ct. 4,5 
marg.| Sequitur. {h} Duo ubera tua sicut duo hinnuli capree gemelli ] etc. Adhuc est in laude Sponse et eosdem, scilicet Predicatores, quos supra eodem, oculorum et dentium et colli nomine designavit ; nunc uberum vocabulo significat : Oculi quidem dicti sunt, quia occulta secretorum Dei perspiciunt ; Dentes vero, quia malos mordent et masticant corripiendo et masticatos traiiciunt in corpus Ecclesie. Sicut dictum est Petro. Act. 10.b.
marg.| Petre macta et post manduca. Collum dicti sunt, quia flatum vitalem ministrant Ecclesie, scilicet eterna gaudia predicando : Ubera vero nunc dicuntur, quia parvuli in Christo lac salutaris doctrine infundunt. Duo autem ubera dicuntur, quia duplex lac propinant.
marg.| Unum de astructione fidei et alterum de moribus componendis : Vel unum de malo declinando et alterum de bono faciendo, vel propter geminam caritatem, quam habent et predicant, vel propter vitam et scientiam, qua pollere debent vel quia de utroque populo venerunt ad fidem.
marg.| Ista verba assimilantur hinnulis capree, in perspicacitate visus, quantum ad intellectum, in hilaritate, quantum ad affectum, in velocitate, quantum ad executionem operum arduorum, preruptorum et excelsorum, in habitatione, quantum ad sui custodiam et munimentum, Gemelli vero dicuntur, quia uno eodemque tempore id est tempore gratie ab uno eodemque Patre id est Christo et ab una matre, scilicet Ecclesia, vel Dei gratia sunt generati in fide.
marg.| Hi pascuntur in liliis id est in floribus Scripturarum sententiis, donec aspiret dies id est usque ad finem seculi, quando aspirabit illa dies, que non habet vesperam.
marg.| De qua dicitur in Ps. 83. Melior est dies una in atriis tuis super millia.
marg.| Tunc non erit amplius necesse docere, vel doceri ; quia omnes erunt docibiles Dei, ut dicitur Io. 6.e. et Is. 54.d. Et Ier. 31.f.
marg.| Post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam illam et ego ero eis in Deum ; et ipsi erunt mihi in populum et non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens : cognosce Dominum. Omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum. Tunc inclinabuntur umbre id est consumentur. Nunc enim videmus per speculum in enigmate ; tunc autem facie ad faciem. 1Cor. 13.d.
marg.| Omnis etiam obscuritas humani cordis destruitur, quia omnes Electi fulgebunt, sicut Sol, in Regno Patris eorum, Mt. 13.f.
marg.| Nec erit claritas Solis quanta est modo, sed lux Solis septempliciter erit sicut lux septem dierum, Is. 30.f.
marg.| Et hoc est quod dicit Sponsus ad commendationem Sponse.
Numérotation du verset Ct. 4,5 
mystice
marg.| {3.125ra} {a} Duo ubera tua ] id est Predicatores tui de utroque populo ad fidem conversi lac doctrine salutaris parvulis propinantes, sunt.
marg.| {b} Sicut duo hinnuli capree ] id est similes hinnulis capree et acute vident et inter agenda et non agenda discernunt, pedibus amoris velociter currunt et transeunt omnia obstacula huius mundi et saltibus contemplationis ad summa conscendunt.
marg.| {c} Gemelli ] quia eodem tempore generati, ut dictum est et eodem patre et eadem matre, eademque sacramenta predicant et tenent.
marg.| {d} Qui pascuntur in liliis ] id est in sacris Scripturis et Sanctorum exemplis assidue reficiuntur.
marg.| {e} Donec aspiret dies ] id est donec veniat dies iudicii, quando erunt omnia manifesta, quando Dominus illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium, 1Cor. 4.a.
marg.| {f} Et inclinentur umbre ] id est cesset omnis obscuritas, omnis ignorantia, omnis vanitas, omnis defectus, omnis figura. Vel
marg.| {d} Pascuntur in liliis ] id est in his, qui sunt lilia id est qui habent puritatem et innocentiam vite et odorem devotionis et bone fame refectionem et dilectionem habent tamdiu.
marg.| {e} Donec aspiret dies ] eterne claritatis.
marg.| {f} Et inclinentur umbre ] humane mortalitatis. Sed cum uberum sit pascere et non pasci ; quare dicitur hic [qui pascuntur in liliis et non potius, qui pascunt in liliis ? Sed dicimus quod veri Predicatores prius pascuntur doctrina sua et reficiuntur, quam alios reficere incipiant et ideo dicitur, pascuntur melius, quam pascunt.
Numérotation du verset Ct. 4,5 
moraliter
marg.| Moraliter, autem {a} Duo ubera ] Sponse sunt congratulatio et compassio. De quibus dicitur Rm. 12.c. Gaudete cum gaudentibus et flete cum flentibus.
marg.| Primum uber id est compassionem debemus porrigere proximo, scilicet quatuor modis id est in paupertate rerum, in infirmitate corporum, in tentatione suggestionum, in afflictione persecutionum. Primo debemus subsidium, secundo solatium, tertio consilium, quarto auxilium.
marg.| De primo dicitur Is. 58.c. Frange esurienti panem tuum. De secundo dicit Dominus. Mt. 25.c. Infirmus fui et visitastis me. De tertio dicit Iob. 29.c. Oculus fui ceco et pes claudo. De quarto dicit Iob. similiter 29.c. Benedictio perituri veniebat super me.
marg.| Sciendum autem quod quadruplex est paupertas.
- Prima est paupertas census, secunda paupertas sensus, tertia fructus, quarta spiritus. Prima est onerosa, secunda probrosa, tertia criminosa, quarta gloriosa. Prima est sustinenda per patientiam. Et de hac dicitur Mt. 26.a. Pauperes semper habebitis vobiscum, me autem semper non habebitis.
- Secunda supplenda est per Sapientiam. Et de hac dicitur Apc. 3.c. Tu dicis, quia dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis, quia tu miser es et miserabilis et pauper et cecus et nudus.
- Tertia fugienda est, quia ducit ad ignominiam. Et de hac dicitur Prv. 13.a. Et est quasi dives, cum nihil habeat.
- Quarta amplectenda est, quia dicit ad gloriam. Et de hac Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est Regnum celorum. Hoc de ubere compassionis.
marg.| De ubere vero congratulationis breviter dicimus quod tria sunt, in quibus debemus congratulari proximo. Primo de exitu a peccatis. Secundo de profectu religionis. Tertio de securitate eterne salutis.
marg.| De primo dicit Dominus. Lc. 15.a. Congratulam ini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram. Et eodem infra g Epulari et gaudere oportebat, quia hic frater tuus mortuus fuerat et revixit : perierat et inventus est.
marg.| De secundo dicitur Rm. 1.a. Gratias ago Deo meo per Iesum Christum, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.
marg.| De tertio dicit Ps. 121. Letatus sum in his, que dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. Ibimus, inquit, non ibo ; quia congratulabatur de salute proximi, sicut de sua.
marg.| Hec ubera signanter comparantur hinnulis propter velocitatem et hilaritatem, que debent esse in operosa compassione et propter perspicacitatem visus, que debet esse in discreta et affectuosa congratulatione.
marg.| Recte etiam dicuntur hec ubera pasci in liliis propter odorem bone fame, qui est in opere compassionis et propter iucunditatem aspectus, qui est in exhibitione congratulationis.
Numérotation du verset Ct. 4,6 
marg.| {e} Donec aspiret dies ] eterne claritatis, que his promittitur.
marg.| {f} Et inclinentur umbre ] eterne caliginis, que per hec vitabuntur.
marg.| Sequitur {g} Vadam ad montem myrrhe et ad collem thuris ] Post {3.125rb} Sponse commendationem, apponit auctor eius consolationem, promittens se iturum ad ipsam et visitaturum et illos, qui amaritudinem penitentie perferunt et illos, qui orationem devotionis offerunt. Et hoc est. Vadam, quasi dicat : quia talis es, ut dixi   vadam ad montem myrrhe ] id est his qui carnem suam mortificant et amaritudinem penitentie perferunt, gratiam et consolationem impendam.
marg.| {i} Et ad collem thuris ] id est his, qui orationis devotionem offerunt, maiorem gratiam, ac devotionem conferam. Et nota quod amaritudinem penitentie vocat montem, devotionem orationis vocat collem, quia quantum mons colle superior, tantum penitentialis amaritudo orationis devotione est superior, vel sublimior. Non enim sine causa dixit Sapientia, Eccles. 24.b.
marg.| quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris.
marg.| Que non solum Ecclesiam, sed etiam totum balsamat Paradisum. Unde Lc. 15.b. Gaudium est in celo super uno peccatore penitentiam agente, quam super nonagintanovem Iustis, qui non indigent penitentia. Sciendum autem quod est vallis myrrhe, est et campus et collis et mons myrrhe. Vallis myrrhe est penitentie amaritudo pro peccatis, que sunt vallis profunda. Unde Ps. 129. De profundis clamavi ad te, Domine. Campus myrrhe est tolerantia amaritudinis pro patrie defensione et zelo iustitie, que comparatur campo, propter equalitatis planitiem. Collis myrrhe est tolerantia amaritudinis pro custodia proprie innocentie. Mons myrrhe est tolerantia amaritudinis pro desiderio celestis patrie. Vel vallis myrrhe est, sustinentia inopie.
marg.| Campus myrrhe est sustinentia molestie. Collis myrrhe est sustinentia ignominie. Mons myrrhe est sustinentia iniurie.
marg.| Ad hos omnes se iturum promittit Sponsus, cum dicit. Vadam ad montem myrrhe ] Non enim venitur ad montem, nisi per vallem et campum et collem. Similiter est vallis thuris, est et campus et collis et mons thuris.
marg.| Vallis thuris est oratio pro dimissione culpe, ut est illa : Dimitte nobis debita nostra. Mt.  6.b. Campus thuris est oratio per collationem gratie, ut est illa : Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Mt.  6.b. Collis thuris est oratio per obtinenda virtute perseverantie, ut est illa : Et ne nos inducas in tentationem id est   induci permittas in tentationem. Mt.  6.b. Mons autem thuris est oratio pro collatione glorie, ut est illa : Adveniat Regnum tuum. Mt.  6.b. Signanter autem dicit. Vadam ad collem thuris ] non ad montem thuris, quia prima tria dat Dominus in presenti veniendo ad nos ; quartum vero dabit in futuro venientibus ad se. Unde dicturus est : Venite benedicti Patris mei et percipite Regnum. Mt. 25.c. Aliter exponit alia Glossa ut sit promissio de generali vocatione tam Gentium, quam Iudeorum, quos Dominus per Apostolos et alios Predicatores in Ecclesia congregavit et quotidie congregat et congregabit. Et est sensus talis.
marg.| {g} Vadam ] in Predicatoribus meis. Ergo debent ire.
marg.| {h} Ad montem myrrhe ] id est ad Gentes amaras, nullo sale doctrine salitas.
marg.| {i} Et ad collem thuris ] id est ad Iudeos legem thurificandi habentes.
marg.| Vel sic. {g} Vadam ad montem myrrhe ] id est ad Martyres, qui mortis amaritudinem patiuntur.
marg.| {i} Et ad collem thuris ] id est Confessores, qui devotam offerunt orationem, etsi non sanguinis effusionem ; quasi dicat : utrosque visitabo, illis conferendo patientiam, istis perseverantiam.
marg.| Alia translatio habet. Ibo mihi ad montem myrrhe et ad colles Libani et loquar Sponse mee ] Myrrha amara est et significat mortificationem carnis. Libanus interpretatur candidatio et significat munditiam cordis, vel innocentiam operis.
marg.| Et hec est duplex via, per quam venit Sponsus ad Sponsam et Sponsa ad Sponsum, scilicet penitentia et innocentia.
marg.| Est igitur sensus. Ibo mihi ad montem myrrhe et ad colles Libani id est visitabo immobiliter penitentes et innocentiam stabiliter conservantes.
marg.| Et loquar interna inspiratione, Sponse mee, eruditionem, consolationem, promissionem. Ibi mihi dicit, quia hoc vult fieri ad gloriam eius. Unde Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. Vel quia sibi soli nota est ista visitatio, etiam anima, que visitatur, aliquando nescit. Unde Iob. 9.b.
marg.| Si venerit ad me, non videbo eum et si abierit, non intelligam. {3.125va} Bene autem dicit, montem myrrhe et1 colles Libani quia in afflictione penitentie debemus esse constantes ; in candore virtutis vel innocentie debemus esse humiles. Ad montem myrrhe venit Sponsus, dando fortitudinem contra carnis concupiscentiam. Ad colles Libani venit conferendo mentis illuminationem contra ignorantiam. In colloquio Sponse dat caritatem contra malevolentiam. Hec tria dat tota Trinitas, sed Potentia refertur ad Patrem, Sapientia ad Filium, Caritas ad Spiritum sanctum. Et quod dicit Sponsus singulariter : ibo mihi , dicit2 pluraliter Io. 14.c.3 c : “Ad eum veniemus et mansionem4*” etc. Venit enim5 Pater potentiam conferendo, contra carnis concupiscentiam. Venit Filius Sapientiam dando, contra ignorantiam. Venit Spiritus sanctus amorem largiendo, contra malevolentiam. A
c Io. 14, 23.
A ¶Codd. : D834 Ed1703
1 et colles] Hic incipit fragmentum D848 (f. 8) sed a volumine 344 inventarii librorum monasterii Cistercii sub Ioanne de Cirey anno 1480 compilatum (ed. Molinier, CGM, p. 375 ) abscissum esse non potest propter discordantiam operum : codex 344 Glossae dominicanae est (seu Petri Remensis) quae a postilla Hugonis Sancti Iacobi differt.
2 dicit] dicitur D834
3 14.c.] .xv. D834
4 et mansionem D834 ] om. Ed1703
5 enim] om. D834
marg.| Loquitur autem Sponsus dupliciter Sponse sue6. Nam aliter loquitur pulchre, aliter fede7. Pulchre loquitur laudando et bona, que contulit ei, ad memoriam revocando, ut8 ad amorem accendat. Fede9 loquitur increpando et suas maculas ostendendo ei10 ut timorem incutiat. Utrumque necessarium est. Unde11 Ps. 17. Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine, Deus meus, illumina tenebras meas id est qui ostendis mihi bona tua, ostende mihi et mala mea. B
B ¶Codd. : D834 Ed1703
6 sue] om. D834
7 fede] fide D834, foedae Ed1703.
8 ut] om. D834
9 fede] fide D834, foedae Ed1703.
10 ei] om. D834
11 Unde] om. D834
marg.| Item tria dicit12. Montem myrrhe, collem thuris13, colloquium Sponse. Ad primum venit Sponsus, penam et miseriam sustinendo14. Ad secundum, Patrem pro nobis interpellando. Ad tertium, predicationis sue gratiam conferendo. In primo per exemplum sui nos invitat ad tolerantiam passionis. In secundo proponit nobis fructum orationis. In tertio docet nos viam salvationis. De primo dicitur Is. 53.b. Vere languores nostros ipse tulit. De secundo dicitur 1Io. 2.a. Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum.15 De tertia dicitur16 Mt. 5.a. Aperiens Iesus os suum docebat eos, dicens : Beati pauperes spiritu etc. C
C ¶Codd. : D834 Ed1703
12 tria dicit] inv. D834
13 thuris] + vel Libani D834
14 et miseriam – sustinendo] iinv. D834
15 De secundo... iustum] om. D834
16 tertia dicitur] .III°. D834
marg.| Item notandum quod vallis myrrhe17, Marie humilitas est. Collis myrrhe, vite sanctitas est18. Mons myrrhe est19, martyrii sublimitas.
Ad primum venit Sponsus per Incarnationem.
Ad secundum per sanctam conversationem.
Ad tertium per Crucis passionem.
De primo venit ad secundum, de secundo ad tertium. Quod expresse significatum est, Gn. 37.d.20 Ubi dicitur : Missus Ioseph de valle Hebron venit21 in Sichem et deinde venit22 in Dothaim. D
D ¶Codd. : D834 Ed1703
17 myrrhe] om. D834
18 est] om. D834
19 est] om. D834
20 37] .xxxviii. D834
21 venit] dehinc praem. D834
22 et deinde venit] deinde D834
marg.| Hebron interpretatur transgressio mea, unde vallis Hebron est humilitas Incarnationis. Sichem interpretatur humerus, hic est labor sue conversationis. Dothaim interpretatur sufficiens defectio, hec est eius passio23, que fuit sufficiens pretium pro totius humani generis redemptione. E
E ¶Codd. : D834 Ed1703
23 passio] passionis D834
marg.| Quid est ergo, venit Ioseph de valle Hebron in Sichem et de Sichem in Dothaim, nisi quod Christus de Virgine pro nobis natus est, pro nobis sancte conversatus est, pro nobis in Cruce mortuus est ?
marg.| Item notandum quod etsi dicat Sponsus : Ibo mihi ad montem myrrhe ; venit tamen ad montem myrrhe et homini et Angelo et sibi. Homini ad necessitatem, ut liberaretur : Angelo ad iucunditatem, ut ruina Angelica repararetur : Sibi ad sublimitatem, ut exaltaretur.
marg.| De primo dicit. Ps. Veni ad liberandum nos, Domine Deus virtutum. De secundo dicit Ps. 50. Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut edificentur muri Hierusalem. Et ideo in nativitate Sponsi cantaverunt Angeli. Gloria in altissimis Deo. Lc. 2.b. De tertio dicit idem Ps. 29. Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me.
marg.| Item notandum quod triplex myrrha invenitur in Biblia24, scilicet myrrha prima, myrrha electa, myrrha probatissima. Myrrha prima est penitentia peccatorum, myrrha electa est penitentia Iustorum, myrrha probatissima est25 penitentia perfectorum. De prima et tertia myrrha dicitur Infra 5.b. Manus mee distillaverunt myrrham primam et digiti mei pleni myrrha probatissima. De secunda dicitur, Eccl. 24.b. quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. F
F ¶Codd. : D834 Ed1703
24 Biblia] Bibliotheca D834
25 est] om. D834
marg.| Item notandum quod triplex est collis, scilicet26 collis Diaboli, collis seculi, collis Libani. Colles27 Diaboli dicuntur superbi. De quibus dicit Is. 40.a. Omnis mons et collis humiliabitur. Colles seculi dicuntur ambitiosi : De quibus dicit28 Hab. 3.c. Incurvati sunt colles mundi ab itineribus eternitatis eius. Colles Libani sunt viri iusti, de quibus dicitur in29 Ps. 71. {3.125vb} “Suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam”. G
G ¶Codd. : D834 Ed1703
26 scilicet] om. D834
27 Colles] collis D834
28 dicit] dicitur D834
29 dicitur in] dicit D834
Numérotation du verset Ct. 4,7 
marg.| Sequitur {a} Tota pulchra es, amica mea et macula non est in te 30   ] etc. Supra sigillatim per membrorum pulchritudinem laudavit Sponsus Sponsam suam, nunc universalem laudem totius pulchritudinis eius concludens ait :   Tota pulchra es, amica mea etc.31
30 et macula... te] om. D834
31 etc.] om. D834
marg.| Et bene sequitur hoc. Non enim sufficit ad perfectam Sponse pulchritudinem membrorum propria pulchritudo, nisi et adinvicem decentem habeant iuncturam. In quo notatur uniformitas vite et unitas sententie. De qua dicitur32 Act. 4.f.Multitudinis credentium erat cor unum et anima una quasi ergo diceret Sponsus : Pulchra es, amica mea, in oculis, in capillis, in genis, in dentibus, in collo, in uberibus 33: Nec tantum in his membris pulchra es, sed etiam tota pulchra es amica mea etc.34 hoc est, in omnibus membris35 per se et adinvicem copulatis. H
H ¶Codd. : D834 Ed1703
32 De qua dicitur] om. D834
33 in capillis... uberibus] capillis et dentibus et genis et collo et uberibus D834
34 etc.] om. D834
35 membris] om. D834
marg.| {b} Et macula ] culpe mortalis. I
I ¶Codd. : D834 Ed1703
marg.| {c} Non est in te ] In quo enim macula est, non est membrum Ecclesie. J
J ¶Codd. : D834 Ed1703
Numérotation du verset Ct. 4,8 
marg.| Sequitur {d} Veni de Libano Sponsa mea, veni de Libano 36   , veni, coronaberis ] Supra commendabat Sponse pulchritudinem, cuius Rex speciem concupiscens. Nunc eam ad veniendum ad se invitat, dicens :   Veni de Libano primo per statum penitentie. K
K ¶Codd. : D834 Ed1703
36 de Libano] ab hinc vacat fragmentum D834 (f. 8)
marg.| {e} Sponsa mea ] tam preclara, ut dictum est. Ps. 44. Et concupivit Rex decorem tuum.
marg.| {f} Veni secundo  de Libano ] per statum iustitie.
marg.| {g} Veni ] tertio, ad statum glorie. Propter quod etiam tertio non repetitur, de Libano. De his tribus, Lc. 13.g.“Ecce Demonia eiicio”, per statum penitentie, que peccati nigredinem tollit et statum innocentie reddit, ut per ipsam de Libano id est de candidatione veniatur. Et sanitates perficio, per statum iustitie, que sanat vulnera sauciati.
marg.| Hodie et cras id est quantum ad incipientes et proficientes, et tertia die consummor in gloria, scilicet similiter et in Ps. 105 de his tribus habetur : “Dedit eos in misericordias”, quoad primum; “Salvos fac nos, Domine Deus noster”, quoad secundum; “et gloriemur in laude tua”, quoad tertium.
marg.| Vel ter dicendo veni , triplicem notat Sponse puritatem, cogitationis, locutionis et operis. Et duobus primis addit   de Libano, tertio autem non quia puritatem locutionis et cogitationis facile est servare, sed operis difficile.
marg.| Vel ita dicit : Veni secundum tres status hominis, ut sit sensus.
marg.| {d} Veni de Libano ] in hac vita presenti per incrementa virtutum.
marg.| {f} Veni de Libano ] soluto corpore ad requiem.
marg.| {g} Veni ] tertio, recepto corpore ad glorie plenitudinem.
marg.| Et tunc {3.126ra} Δ {a} Coronaberis, de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus Leonum, de montibus Pardorum ] Hoc potest referri ad hoc quod dictum est. Veni, vel ad hoc quod dicitur. Coronaberis. Per Amana quod interpretatur turbulentus, vel inquietus, significantur avari. Is. 57.d. Cor impii quasi mare fervens quod quiescere non potest. Per Sanir quod interpretatur fetor, vel avis nocturna, significantur luxuriosi se in ceno luxurie involventes. Unde 2Pt. 2.d. Sus lota in volutabro luti. Et lucem id est operum suorum manifestationem odio habentes. Iuxta illud Io. 3.c. Qui male agit, odit lucem. Et Za. 5.d. Edificetur eis domus in terra Senaar.
marg.| Ita Gregorius Sicut bonus odor ex virtute ; ita fetor ex vitio. Per Hermon, qui interpretatur anathema id est divisum, signantur detractores, invidi et discordes, qui unitatem rumpunt et schisma faciunt : nam sola caritas est, que Deo coniungit. Unde 1Cor. ultimo d. Si quis non amat Dominum Iesum Christum, sit Anathema Maran Atha : Per cubilia Leonum signantur illi, in quibus iacet superbia, de quibus multi per Dei gratiam coronantur. Is. 35.c. In cubilibus, in quibus prius Dracones habitabant, orietur viror calami et iunci. Per montes Pardorum significantur hypocrite se super alios exaltantes, amantes in foro vocari Rabbi et primas cathedras. Mt. 23.a. De quibus Ier. 13.d. Numquid potest Ethiops mutare pellem suam : aut Pardus varietatem suam. De omnibus his locis vocat Dominus ad Ecclesie unitatem per status predictos, dicens: Veni etc.
marg.| Vel ut loca ista referantur ad id quod dicitur : Coronaberis, specialiter dirigit sermonem ad Sponsam id est ad Prelatos sibi spirituales filios generantes : quos ad veniendum invitat, ut coronam de spinis id est de peccatoribus spinosis, quos ad vite veritatem et normam reduxerint, eorum capiti superponant. Secundum quod dicit Apostolus, 2Cor. 1.c. Gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi, 1Th. 2.d. Que est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona glorie etc. Et Ecclesiastici 30.a.d Qui docet filium, laudabitur in illo. Et in Ps. 127. habetur. Filii tui sicut novelle olivarum in circuitu mense tue. E contra autem de malis. Iob. 12.d. Ducit Sacerdotes eorum inglorios etc. Sponsa ergo ex predictis omnibus coronatur.
d Sir. 30.
marg.| Vel sic. {d} Veni de Libano ] id est de candidatione per opera misericordie, que hominem candidum reddunt et mundum : Iuxta illud : Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis.
marg.| Et viam faciunt ad veniendum ad Sponsum : Unde Mt. 25.c. Postquam dicit : Esurivi et dedistis mihi manducare etc. Subiungit : Venite, Benedicti Patris mei etc.
marg.| {f} Veni ] secundo, de observantia regularis discipline, que candidat et mundat ad modum lixivii quod pannos fetidos et lutosos candidos facit et mundos. Et viam similiter facit veniendi ad Deum. Unde Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos.
marg.| {g} Veni ] tertio qui non solum proprie candidationi intendis ; sed etiam aliorum saluti et exhortationi, ut peccatores reconcilies Ecclesie matri tue.
Numérotation du verset Ct. 4,8 
mystice
marg.| Et ideo Θ {a} Coronaberis de capite ] etc. Per caput et verticem duplicem coronam intelligas. Per caput, auream ; per verticem, que est suprema pars capitis, aureolam. De quibus dicitur Ex. 25.c. Quod erant super mensam, in signum quod illi, qui alios spirituali pane reficiunt, eis deberent ornari. Per Amana, Sanir et Hermon, tria genera intellige peccatorum, facinorosos, flagitiosos et sacrilegos. Quod triplex genus peccati fuit in David invenire, 2Rg. 12. De quo postea fuit Ecclesia gloriosissime coronata. Per cubilia Leonum et montes Pardorum, notabis superbiam, hypocrisim et vanam gloriam. De capite, dicit et non in capite, ad notandum quod corona aliquando de alicuius capite amovetur, ut alii imponatur. Unde 2Rg. 12.g. Habetur quod tulit David coronam de capite Regis Rabbath et imposita est capiti suo. Coronatur enim Prelatus de illis, quos Diabolo aufert, vasa eius diripiendo. Iuxta illud Lc. 11.c. Cum fortis armatus etc. Et Iob. 40.d. habetur. Numquid armilla perforabis maxillam eius ? Et 20.b. etiam habetur. Divitias, quas devoravit, evomet et de ventre eius extrahet eas Deus. Deus enim est, qui facit hoc, non homo. Non enim manus nostra excelsa, imo Dominus facit hec omnia.
Numérotation du verset Ct. 4,8 
moraliter
marg.| Moraliter, etiam potest hoc de anima fideli, quam aliter invitat Dominus ad veniendum, tamquam frater sororem : aliter tamquam Sponsus Sponsam, aliter tamquam Dilectus amicam. Primo ergo dicit.
marg.| {d} Veni de Libano ] soror ad fratrem cum eo habitura hereditatem.
marg.| {f} Veni de Libano ] Sponsa ad Sponsum, nuptialis gaudii celebratura solemnitatem.
marg.| {g} Veni ] amica ad Dilectum immarcescibili fructu dilectionis fruitura.
marg.| vel Veni ] per mundi contemptum quod significatur per Enoch, qui translatus est in Paradisum, Gn. 5.c.
marg.| Veni ] per ardorem dilectionis ; quod figuratum est, 4Rg. 2.b. Per Eliam, qui in curru igneo est raptus.
marg.| Veni ] ad promissam felicitatem, ut Christus assumptus est in nube. Act. 1.a. Et tunc.
marg.| * Coronaberis ] et ante non ; quia non coronabitur, nisi qui legitime certaverit, 2Tim. 2.a.
marg.| {b} De capite Amana ] etc. id est de hoc quod avaritiam, luxuriam, discordiam superasti. Amana, coangustans, avaritia est, que terminos occupat alienos, unde et angustat ; sicut e contra caritas dilatat. Ideo dicitur Eccl. 10.b. Nihil iniquius, quam amare pecuniam etc. Sanir, fetor, luxuria Eccl. 5.b. Mulier fornicaria quasi stercus conculcabitur in via. Et in Ps. 81. Disperserunt in Endor : facti sunt, ut stercora terre. Is. 14.e. Sicut cadaver putridum etc. Hermon, separatio, discordia, que separat a Deo, sicut et concordia Deo coniungit. Unde Mt. 18. Ubi duo, vel tres congregati fuerint etc. Per caput autem et verticem significantur radix et origo vitiorum, que destruere oportet, ut eis destructis veniatur ad Deum. Non enim sufficit suppeditare vitia, nisi radix et origo eorum primarie extirpentur et penitus evellantur. Hoc enim est caput serpentis conterere, Gn. 3.c. Unde Is. 14.e. Perdam Babylonis nomen etc. Per cubilia Leonum, occulta sevitie et malignitatis : Per montes {3. 126rb} Pardorum vane glorie extollentia, que se variat multis modis.
Numérotation du verset Ct. 4,9 
marg.| {c} Vulnerasti cor meum ] etc. Sic continua. Invitavi te ad veniendum, quia valde te diligo, quia. [Vulnerasti etc.
marg.| Magnitudinem amoris exprimit vulnus cordis, ut videatur Sponsus dicere : Vulneror et clausum porto sub pectore telum. Et exponitur secundum hunc sensum eodem modo de Ecclesia et anima fideli, que soror dicitur secundum communionem connubii spiritualis. Bis autem dicit, vulnerasti, propter duplicem huius vulneris effectum, scilicet ad remunerandum et ad puniendum hoc vulnere, unde vellet Dominus vulnerari a nobis quod significatum est, 3Rg. 20.f. Ubi dixit unus de filiis Prophetarum ad socium suum : percute, eo autem percutere nolente audivit ab eo, quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me et percutiet te Leo. Vel primum vulnerasti, aliter potest legi de vulneribus Christi, que amore eius in Cruce sustinuit. Unde Is. 53.b. Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras. Que vulnera propter doloris immensitatem in corde facta dicuntur ; quia cor est membrum quod sentit levius lesionem. De immensitate autem doloris habetur, Lam. 1.d. O vos omnes, qui transitis per viam etc. Secundo autem repetit, vulnerasti ; quia quotidie vulnerare eum addimus per peccata ; nihilominus tamen ipse pre dilectione non cessat clamare. Veni etc. De his vulneribus in Ps. 68. Quoniam quem tu percussisti, persecuti sunt et super dolorem vulnerum eorum addiderunt. Et Iob. 16.c. Concidit me vulnere super vulnus compassionis. De vocatione, Ier. 3.a.
marg.| Fornicata es cum amatoribus multis et tamen revertere ad me, dicit Dominus. Et in multis aliis locis habetur de ista revocatione.
marg.| Vel sororem specialiter vocat hic Ecclesiam de Iudeis, de cuius Patribus ipse secundum lineam generationis descendit et eandem dicit Sponsam, quam multiplici promissione dotavit, secundum quod dicitur, Hbr. 1.a. “Multifarie multisque modis” etc.
marg.| Quam Sororem vocans et Sponsam teneritudinem exprimit dilectionis : quam, ut ad fidem veniret superius invitavit et ut magis eam provocet, exprobrat ei mala, que ab ipsa pertulit, quasi dicat : rogo te, ut venias ad fidem et accipias coronam quod libenter facere deberes, quia vulnerasti etc. et tamen nihilominus te invito. Bis autem dicit   vulnerasti, propter vulnera quia vivus per pedes et manus in Cruce sustinuit clavorum fixuras et propter vulnus quod mortuo lancea est illatum.
marg.| Vel ideo repetit, ut magis eos de sui sceleris immanitate confundat.
marg.| Item ut ipsius magnitudinem admiremur amoris et mansuetudinem impatientes et efferati erubescamus. Hoc est, in quo ostenditur maxima benignitas Salvatoris, qui persecutores suos ad pacem et ad Regnum vocare non cessat. Sed vere potest dicere illud Prv. 1.c. Invocavi et renuistis etc.
marg.| Sequitur {d} In uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui ] id est in unanimi voluntate Sacerdotum, Phariseorum et Scribarum, qui per oculos designantur et etiam unanimi consensu totius populi Iudaici, qui per crines. Hoc quantum ad expositionem de Ecclesia Iudeorum.
marg.| Vel oculi Ecclesie sunt Petrus et Paulus, quorum traditione et doctrina tota illuminata est Ecclesia. In vanitate ergo istorum oculorum vulneravit Ecclesia Christum ; per eorum predicationem unanimen et concordem, fideles de utroque populo conversi sunt ad fidem. Per crines autem ceteri Ecclesie Predicatores, quorum una voluntas in Deo multos ad fidem adduxit, quia idem docent, idem amant et idem querunt.
marg.| Vel oculi Ecclesie sunt Prelati generaliter ; crines vero proprie minores, qui quando sunt unanimes, cor Christi vulnerant caritate. Unde Ez. 1.d. dicitur de animalibus. Una similitudo ipsorum quatuor. Et Ioseph fratribus suis, quos de Egypto mittebat, dixit proficiscentibus. Ne irascamini in via. Per contrarium autem dicitur Ez. 34. Disperse sunt oves mee, eo quod non esset Pastor etc.
marg.| Vel secundum quod exponitur de anima fideli, que soror est Christi per fidem. Sponsa autem erit per speciem. Oculi sunt intellectus et affectus. In uno ego istorum oculorum cor Dei vulnerat, cum per intellectum usque ad Divinitatis arcana penetrat, vel ut ipsius cor Sponse suum dicat Dominus quia totum in ipsum intendens vulneratur.
marg.| {d} In uno ] etc. cum unanimiter affectus et intellectus cor elevat in Deum.
marg.| {e} Et in uno ] cum, scil ipsum cor timore configit. Sunt enim septem crines, septem dona Spiritus Sancti quorum unus est timor qui cum nullo aliorum est combinatus. Que etiam septem dona septem {3. 126va} oculi possunt dici, qui Za. 3.d. Super lapidem unum esse dicuntur.
marg.| Vel unus oculus est cetus contemplantium, qui unum petunt a Domino, cum unum sit necessarium. Lc. 10.g. Alter vero oculus, scilicet sinister cetus activorum, vel temporalia procurantium.
marg.| Vel unus oculus dici potest intentio Sponse, que solam gloriam Sponsi querit, unus crinis audientium, quorum cor unum et anima una. Act. 4.f.
Numérotation du verset Ct. 4,10 
marg.| Sequitur {a} Quam pulchre sunt ] etc. Ut levius Sponsam ad veniendum invitet, eius commendationi insistit. Per mammas autem Ecclesie, ipsi Plebani Sacerdotes intelliguntur, qui parvulos id est idiotas et simplices debent lacte simplicis doctrine lactare. Unde Is. 60.c. Suges lac Gentium et mammilla Regum id est bene se regentium, lactaberis. Et 49.f. Erunt Reges nutritii tui et Regine nutrices tue. Pulchre ergo sunt mamme tue, extra honestate conversationis, sed intra assiduitate studii spiritualis, ut scilicet non habeant rugam avaritie, nec maculam carnalis concupiscentie, ut secure possit dicere Sponsa illud Eccl. 24.c. Ego mater pulchre dilectionis etc. Tanto ergo magis eis necessaria est huiusmodi pulchritudo, quanto magis populum instruunt exemplo, quam verbo. Nam si sint ignorantia ceci, si superbia tumidi, si avaritia curvi, si pusillanimitate pallidi, si invidia lividi, si luxuria scabiosi, iam non est dicere. Quam pulchre sunt mamme tue etc. sed plangendum est potius et dicendum. Ablatus est omnis decor a filia Sion etc. Lam. 1.b. Etiam ne credas Sponso displicere mammas propter grossitiem, que indecens esse videtur in mammis. Sequitur.
marg.| {b} Pulchriora sunt ] etc. Idem sunt ubera et mamme, que debent excedere omnis temporalis iucunditatis pulchritudinem, que per vinum quod in presentia, Domini defecit, figuratur. Vel per vinum, secularis sapientia, vel Philosophia, secundum quod dicitur Is. 28.b. Hi pre vino nescierunt etc.
marg.| Vel ubera sunt operibus misericordie insistentes, quorum pulchritudo in hilaritate consistit, que colorat beneficia universa. Pulchra ergo sunt beneficia, sive ubera, cum hilariter conferuntur et placet Deo hec pulchritudo. Nam hilarem datorem diligit Deus. Sed pulchriora sunt, cum solo Dei intuitu conferuntur. Et hoc vino id est pulchritudine carnalis voluptatis, quasi melior est substantia propter Dominum erogata, quam luxuriose consumpta. Unde Ps. 111 : « Dispersit dedit pauperibus » et ideo « iustitia eius manet in seculum seculi ».
marg.| Vel Pulchriora sunt ubera ] id est lac quod fluit ab uberibus   vino ] id est simplex doctrina et mansuetudo magis competit parvulis, quam vinum subtilitatis et austeritatis quod parvulos enecat. Et attende quod eodem modo commendantur ubera Sponsi supra 1.a. Sicut hic ubera Sponse. Ut enim dicit Apostolus 1Cor. 6.d. Duo sunt in carne una. Et eadem doctrina est Christi, quia dat et Ecclesie, quia ministrat. Ibi tamen dicitur, meliora et hic pulchriora, quia non solum sanitas in uberibus, sed et pulchritudo laudatur.
marg.| {c} Et odor unguentorum tuorum super omnia aromata ] Unguenta ista sunt opera misericordie suaviter fragrantia, quorum odor est fiducia. Unde Iob. 4.b. Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna omnibus facientibus eam.
marg.| Unguentorum diversa sunt genera ad modum unguentorum in medicina.
- Nam quedam sunt ruptoria, que male sanas hominum mentes vulnerant ad salutem.
- Quedam mitigatoria, que leniunt et conferunt consolationem.
- Quedam purgativa, que confessionis remedium persuadent. Quedam solidativa, que reintegrant.
- Quedam repressiva, que inflicto vulnere cicatricem obducunt, dum ad ordinem vite eminentioris adducunt.
- Quedam, que fovent, cum perseverantiam dant.
- Quedam, que delectant, spiritualem iucunditatem generantia.
marg.| Hec septem unguenta faciunt septem dona Spiritus sancti.
- Primum facit timor. Unde in Ps. 118 Confige timore tuo carnes meas etc. Et Is. 59.a. Ova Aspidum ruperunt etc. Omnia enim vincula rumpit amor patrie et timor gehenne.
- Secundum facit pietas. Unde Mt. 6.b. Dimitte et dimittetur vobis. Et 5.a. Beati misericordes, quoniam ipsi etc. Eccl. 35.d. Speciosa est misericordia in tempore tribulationis.
- Tertium facit donum scientie quod periculum, in quo manet, ostendit. Unde Eccl. 1.d. Qui addit scientiam, addit et dolorem.
- Quartum facit donum fortitudinis quod consolidat et contra adversa confirmat.
- Quintum facit donum consilii, quo aggredimur vite propositum melioris.
- Sextum facit donum intellectus, quo in bono perseveramus. Unde non cessant clamare animalia plena oculis ante et retro : Sanctus etc. Apc. 4.c.
- Septimum facit donum Sapientie, que generat delectationem {3. 126vb} in corde.
marg.| Sapientia enim vincit malitiam. Sap. 4.a. Hec unguenta si sunt caritate confecta, sunt super omnia aromata id est super omnes virtutes politicas et acquisitas. Est etiam quoddam unguentum Ecclesie. De quo Ex. 30.c. Facies unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii etc. Quo inunguntur, quotquot servant Ecclesie unitatem.
marg.| Et fit hoc unguentum ex quatuor: myrrha, cinnamomo, calamo et camo et casia et conficitur ex oleo.
- Per myrrham, que vermes arcet et corruptionem non patitur, tantumque consumit, quantum dissolvit, significatur temperantia.
- Per cinnamomum, fortitudo, que in tribulatione suavem gratiarum emittit odorem.
- Per calamum, iustitia, que uniuscuiusque acta mensurat.
- Per casiam, que in aqua crescit, prudentia, que crescit in aquis Scripture.
marg.| Oleum vero, quo conficitur hoc unguentum, caritas est. De quo Mt. 25.a. Prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis. De hoc unguento habetur in Ps. 132. Sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron. Huius unguenti odor sunt bona fama et opinio. Odor ergo unguentorum huiusmodi est super omnia aromata id est super omnes gratias : De quibus divisiones gratiarum sunt etc. Nam sine illis salus ; sine istis non.
marg.| Vel {c} Odor unguentorum ] devotio et gratiarum actio, quam semper exolvit Ecclesia pro unguentis, quibus uncta est. Qui odor est redolens.
marg.| {d} Super omnia aromata ] id est super omnem terrenam delectationem, vel super omnes legales institutiones. Proprie unguenta Sponse dici possunt compassio, qua ungit egros ad sanitatem et benevolentia, qua ungit sanos ad decorem.
Numérotation du verset Ct. 4,11 
marg.| {e} Favus distillans labia tua Sponsa ] Commendata Sponsa ab uberibus, commendat eam a labiis et lingua. Labia autem ipsius sunt Predicatores et Doctores et ceteri Ecclesie prolocutores, qui debent esse favus subditis amoris dulcedine et distillans affabilitate. Labia Moysi favus non erant : nam plus amaritudinis habebant, quam dulcedinis. Habebat enim Moyses vocem exilem, ut Ex. 4. habetur. Item amaritudinem habebat lex Moysi, que oculum pro oculo, dentem pro dente iubebat reddi. Item etsi favus essent labia Moysi ; non tamen distillans : sed aridus et saxeus et absconditus, scilicet in tabulis lapideis, ubi revera absconditum erat divine legis arcanum. Unde in Ct. Dt. Ut sugeret mel de petra etc. Sed modo labia Ecclesie sunt favus distillans, ut impletum videatur aperte illud Ioel. ultimo d. In die illa stillabunt montes dulcedinem etc. Favus est mel in cera, hoc est Divinitas in humanitate. Vel per favum intelligimus divine Sapientie secretum quod a labiis Ecclesie derivatur.
marg.| Unde sequitur {f} Mel et lac sub lingua tua ] Lingua Sponse, idem sunt que et labia. Per mel perfectorum instructio ; per lac vero simplicium eruditio significatur. Mel habebat Apostolus sub lingua, cum dicebat : Sapientiam loquimur inter perfectos. 1Cor. 2.b. Lac vero cum dixit : Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. 1Cor. 3.a.
marg.| Et attende quod dicit Favus distillans non diffusus : Nam pro capacitate auditorum stillare debet sermo Doctorum, aut Predicatorum ; non totum simul effundi. Unde Prv. 25.c. Mel invenisti : comede quod sufficit tibi etc. Sicut enim, qui mel comedit multum, non est ei bonum ; sic perscrutator Maiestatis opprimetur a gloria, Prv. 25.d. Et in lege seminiflui immundi reputabantur, Lv. 15.a. Unde Act. 17.d. Dicebant de Paulo Iudei, qui eum pati non poterant : Quid vult seminiverbius hic dicere ? Eccl. 20.a.e Qui multis utitur sermonibus, ledit animam suam. Et Nm. 19.c. Vas quod non habuerit circumligaturam et operculum desuper, immundum erit. Favus ergo deberent esse labia Predicatoris maxime id est verba plena dulcedine proferre : nec tamen immoderata. Propter quod dicit, distillans, ut sic sit mel et lac sub eius lingua, non venenum intoxicans, ut sub lingua hereticorum. Unde Ps. 13. Venenum Aspidum sub labiis eorum, quorum fel Draconum etc. Dt. 32.e. Sed vere Ecclesie Prelati de sacra Scriptura debent verba extrahere, que saporem mellis gustantibus proferant et ipsis tamquam pueris lactis prebeant nutrimentum. Unde Eccl. 24.c. Hereditas mea id est sacra Scriptura, super mel et favum, Prv. 24.b. habetur. Fili, comede mel, quoniam bonum est etc. Loquens autem Christus Ecclesie de doctrina sacra tantum, vocat eam Sponsam et non Sororem : quoniam Sponsa est verbi, a quo est Sapientia et doctrina. Unde, Omnis Sapientia a Domino Deo est etc.3.127ra} Eccl. 1.a. Soror autem verbi non est pure, sed verbi incarnati, in quantum est eiusdem nature, scilicet cum Christo. Mel autem et lac sub lingua eius dicit esse et non lingua, ut habent adulatores garruli, propter quos dicitur Prv. 24.d. Non lactes quemquam labiis tuis. Revera talium verba lactis et mellis pretendunt dulcedinem, sed ibi latet fellis amaritudo, prout favus distillans labia meretricis. Et subdit. Novissima autem illius amara quasi absynthium. Et Petrus dixit Simoni, Act. 8.d. In felle amaritudinis video te esse.
e Sir. 20.
marg.| {a} Et odor ] etc. Vestimentorum triplex est usus, ad tegendum, fovendum, honestandum. Per vestimentum, exterior conversatio et operum visibilium exercitatio designatur, que utilis est ad tegendum peccata, ut que coram Deo commisimus, ei per bona opera abscondamus.
marg.| Item ad fovendum, quia per bona opera bonum propositum et voluntas, ac Dei gratia conservantur in nobis.
marg.| Item ad honestandum, ut exemplo bonorum operum et conversationis honeste proximum ad simile invitemus. Tegimen valet ad penitentie fructum ; universa enim delicta operit caritas. Prv. 10.b. Et 1Pt. 4.b. Caritas operit multitudinem peccatorum. Unde Ps. 31. “Beati quorum remisse sunt iniquitates” etc. Fomenta pertinent ad interni fervoris augmentum. Unde Lv. 6.b. Ignis in altari meo semper ardebit. Ligna que sunt subiicienda huic igni, sunt bona opera. Honestas pertinet ad bonum exemplum proximo ostendendum. Unde Ps. 131. Sacerdotes tui induantur iustitia et Sancti tui exultent. Se non regit, ut oportet, qui dignos penitentie fructus non exhibet.
marg.| Item frustra vestibus se induit, qui eorum intus calorem non sentit.
marg.| Item honeste non vestitur, sine Offensione non graditur. De primo Apc. 16.c. Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet.
marg.| De secundo 3Rg. 1.a. Cumque operiretur David vestibus non calefiebat. De his duobus simul, Is. 59.a. Tele eorum non erunt eis in vestimentum, neque operientur etc.
marg.| De tertio, Lv. 21.b. Vestimenta sua non scindet, dicitur de Sacerdote propter inhonestatem, scilicet. Et de Aaron, Eccl. 45.b. Stola glorie induit eum. De his ergo vestimentis dicit : Odor vestimentorum tuorum ] etc. Odo  r thuris fluxum reumatis restringit ; et odor bone conversationis in aliis fluxum peccati. Unde Ps. 44. Myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis etc. Et Gn. 27.d. Statimque ut sensit vestimentorum eius fragrantiam, dixit : Ecce odor filii mei etc.
Numérotation du verset Ct. 4,12 
marg.| {b} Hortus conclusus ] etc. Adhuc commendationi Sponse Sponsus insistens, eam sub metaphora horti commendat. Sicut etiam in horto plantantur diversa genera herbarum et arborum : sic in horto Ecclesie diversa genera hominum velut quedam arbores sunt plantata. Singulariter ante dicitur hortus, propter totius Ecclesie unitatem et pluraliter horti quandoque propter plures Ecclesias particulares in universo orbe diffusas. De hoc horto, vel hortis dicit Salomon, Eccl. 2.a. Feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus. Am. ultimo d. Facient hortos et comedent fructus eorum. Est. 1.a. Diebus septem iussit Assuerus convivium preparari in vestibulo horti et nemoris etc. Hoc convivium est doctrina Evangelica, septem diebus id est usque in finem seculi duratura, Dn. 13.a. Cum ante populus revertisset id est turba cogitationum recessisset, per meridiem deambulabat Susanna in pomerio viri sui etc. id est fidelis anima in consideratione universarum personarum Ecclesie Dei. Is. 58.d. dicit Sponsus ad Sponsam : Eris quasi hortus irriguus, cuius non deficient aque etc. Et 60.c. Gloria Libani ad te veniet et abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis mee etc. Et 41.e. Dabo in solitudinem cedrum et spinam et myrtum et lignum olive, ponam in desertum abietem ulmum et buxum simul etc.
marg.| Ibi enumerat septem arbores, per quas septem ordines eorum qui sunt in Ecclesia designantur.
marg.| Per cedrum altam et imputribilem Angeli propria natura creaturas alias excellentes et imputribiles per gratie confirmationem.
marg.| Per spinam Patriarche, de quibus per generationem Beata Virgo speciosa velut rosa processit. Unde de ea cantatur : Sicut spina rosam etc. Et Eccl. 24.b.f de ipsa habetur : Et quasi plantatio rose in Iericho.
f Sir. 24.
marg.| Per myrtum, ex cuius oleo ungebantur mulieres, cum ad Regum amplexus debebant accedere, ut habetur Esth. 2.b. significantur Prophete, Sponsam Ecclesiam preparantes ad Sponsi amplexus.
marg.| Per lignum olive, Apostoli Ecclesie fomentum luminis fidei et doctrine ministrantes.
marg.| Per abietem, {3.127rb} Martyres per amaritudines et penas maris id est huius seculi ad portum accelerantes, sicut naves ex abietibus fiunt, quibus per mare navigatur ad portum, Eccl. 43.c. Qui navigant per mare enarrant pericula eius.
marg.| Per ulmum umbrosam, Confessores gratiam umbram suo exemplo ceteris tribuentes. Per buxum, virginalis integritas, in qua celestium imago sculpta relucet et resplendet.
marg.| Est igitur Ecclesia hortus his septem generibus arborum consitus. Commendat autem hunc hortum a quatuor. Primo a clausione, dicens : Conclusus ] quo  d geminat, ad ostendendum Ecclesiam duplici muro munitam, scilicet invisibili muro Angelorum contra hostes invisibiles id est Demones : et muro visibili Prelatorum contra hostes visibiles, ut sunt heretici et falsi fratres et Tyranni persecutores. De his muris erat Ps. 50. Ut edificentur muri Hierusalem. De his etiam dicit Dominus Is. 49.d. Muri tui coram oculis meis semper ; sed multi sunt qui inter istos duos muros fodiunt lacum peccati. Unde Is. 22.c. Lacum fecisti inter duos muros etc.
marg.| Vel primo dicit : Conclusus, contra carnis lasciviam, secundo contra mundi cupiditatem. Sororem dicit et Sponsam, ea ratione qua sup. Secundo commendat hunc cetum a fontis ubertate. Unde subdit.
marg.| {c} Fons signatus ] Baptismi scilicet de quo Za. 13.a. Erit fons patens etc.
marg.| Et Ioel. ultimo d. Fons egredietur de domo Domini et irrigabit torrentem spinarum. Et Ez. 47.b. Vivent omnia, ac que veniet torrens iste. Unde Ps. 45. Fluminis impetus letificat civitatem Dei. Signatus est fons iste certe forme signaculo, que habetur Mt. ultimo d. Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.
marg.| Hoc signaculum nullus potest solvere, aut etiam prophanare. Item dicitur signatus propter occultos Baptismi effectus. Tertio, commendatur hortus iste a fructuum {3. 127va} Δ ubertate.
Numérotation du verset Ct. 4,12 
de Beata
marg.| {b} Hortus conclusus ] etc. Exponitur etiam hoc de Beata Virgine, que est hortus voluptatis et deliciarum amenissimus, omnigena arborum plantatione consitus. De quo Gn. 2.b. Plantaverat Dominus Deus hortum voluptatis a principio etc. Et hoc tribus modis, eam scilicet ab eterno predestinando, eam multipliciter prefigurando Beatam, Patriarcharum et Regum progenie, quibus ipsa nasceretur suo ordine producendo. Et sicut in primo horto positus est primus Adam sola Dei manu de limo terre formatus, sic et in isto horto secundo positus est secundus Adam noster, sola Spiritus sancti operatione de Beata Virgine procreatus. Positus est autem ibi ut operaretur. Unde Lc. 1.e. Quia fecit mihi magna qui potens est et custodiet illud. Unde et ad Mariam dixit Angelus in eod. d. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Item ut operaretur id est fecundam eam faceret et custodiret id est integram conservaret. Hortum istum bis dicit conclusum, quia in ea et ante partum et post, illibata servata est integritas virginalis.
marg.| Fons autem   signatus dicitur, quia in partu quo filium Dei edidit, pudoris signaculum non amisit. Propter hec tria cantatur de ipsa : Virgo concepit, virgo peperit, virgo post partum etc. In nobis etiam hec tria spiritualiter inveniri debent, ut in conceptione boni propositi per cogitationem, in parturitione per operationem et postea etiam in ipsius recordatione integritas servaretur, ut nec intentione, nec in operatione, nec in revelatione ad Deum post factum posset corruptio inveniri, ut sic esset anima hortus conclusus in conceptione boni propositi, ut scilicet quicquid conciperet, pure propter Deum conciperet.
marg.| Item hortus conclusus in partu ut quicquid Θ agendum inciperet, secundum Deum perficeret.
Tertio   fons signatus post partum, ut quicquid egisset, Deo attribueret.
marg.| Soror autem dicitur Beata Virgo adoptionis et hoc ex prerogativa quadam speciali. Nam si quis fecerit voluntatem Patris mei qui in celis est, hic Christi frater et soror est, multo magis et Beata Virgo, que Dei Patris voluntati per omnia obedivit. Unde sicut Christus primogenitus in multis fratribus dicitur, Rm. 8.a. Sic et ipsa in multis sororibus primogenita potest dici.
marg.| Sponsa vero Christi dicitur, ab ipso omni virtutum genere predotata. Unde gratia plena dicit eam Angelus, Lc. 1.c. Fons etiam est ipsa de loco voluptatis egrediens. Gn. 2.b. A quo exit fluvius irrigans totum mundum et a quo cuncta bona procedunt.
marg.| Licet enim ipsa sit hortus conclusus et fons signatus, tamen uberes fructus emittit, scilicet plures religiones emittit, ut Paradisus id est amenitas malorum punicorum id est religionum diversarum per ea significatarum dicatur.
Numérotation du verset Ct. 4,12 
de religione
marg.| {b} Hortus conclusus ] etc. De religione etiam hoc specialiter potest exponi, que hortus voluptatis est, si vere eam apprehendimus. Unde, ve illis, qui eam magis carcerem reputant et infernum : qui de loco illo voluptatis, in quo operari deberent et custodire illum, ita libenter egrediuntur ad spinas et tribulos mundane vanitatis et curiositatis.
marg.| Conclusus est hortus iste. Primo contra lasciviam, per votum continentie. Contra cupiditatem, sive mundi concupiscentiam, per votum paupertatis. Contra spirituales nequitias, per votum obedientie fons signatus.
marg.| Quod sequitur. Emissiones tue etc. ut prius.
marg.| Item fidelis anima hortus est. De qua Ioel. 2.a. quasi hortus voluptatis terra coram eo. Conclusus esse debet id est ex omni parte clausus, ne subintret adversarius, qui sicut leo rugiens circuit 1Pt. 5.b. Bis etiam debet esse conclusus. Primo, ne ex prosperis surrepat vana securitas. Secundo, ne ex adversis irruat tristis pusillanimitas. Fons etiam signatus debet esse, ne ab ipsa defluat lubrica vanitas.
marg.| {3.127vb} Θ Vel hortus dicitur quoad ipsam,  conclusus quoad activam,  fons quoad contemplativam. Per   Cyprum, spiritualis paupertas, cui regnum promittitur, Mt. 5.  Per nardum, qua unctus est Dominus ante passionem. Io. 12.a. Humilitas. Per crocum auro similem, fidei probatio : Per fistulam, mortis memoria : Per cinnamomum, misericordie opera : Per ligna Libani, castimonia : Per myrrham et aloem, penitentie opera. Per prima unguenta, spiritualis dulcedinis in via pregustatio, ut respectu eorum, secunda dicantur in patria celestis iucunditatis plena refectio.
marg.| Vel sic continua : Unde mihi odor thuris ? Respondet Sponsus : hortus conclusus ] etc. Parum est Sponso amante Sponsam per partes singulas commendare ; unde eam totam comparat rebus plurimis pariter, ac pretiosis. Primo igitur eam horto comparat, qui a fonte et loci amenitate, arboribus, fructibus, aromatibusque commendatur.
marg.| Hic est hortus quem plantaverat Dominus ab initio, Gn. 2.b. Singule plante, sive arbores huius horti singuli Sancti sunt, quibus omnibus vesci iubemur. Lignum vite, Christus : lignum scientie boni et mali Doctores, qui habent scientiam boni et mali. Et attende quod in horto sunt palme victores : cedri, timorati humiles : olive, viri misericordie : amygdali, hi qui in flore id est in proposito teneri, in fructu solidi esse solent ? nucis arbores, hi qui exterius, nec florem, nec dulcedinem habere videntur, intus tamen nucleum pinguissimum sub amaritudine conservantes, arbores cerasorum et prunorum, hi qui exterius teneros et esibiles, ac dulces se exhibent ; intus tamen fortes, qui rapinam bonorum cum gaudio suscipiunt.
marg.| Aves etiam sunt in hoc horto, ipsum diversorum cantuum melodia replentes ; ibi sunt a laude in Dei laudibus alte consonantes : Philomene amore languentes, que dicuntur a philos quod est amor et mene quod est defectus; cygni dissolvi cupientes; corvi futura prestolantes.
marg.| Bis autem dicitur hortus, propter duos populos, scilicet propter activos et contemplativos, vel propter geminum fructificandi modum, in actione scilicet et passione. Item bis dicitur conclusus, propter uniuscuiusque propriam et Prelati sui custodiam, vel propter Prelati et Angelice nature custodiam, vel propter utriusque potestatis murum. Fons autem dicitur Ecclesia, quia continet scaturiginem omnium aquarum viventium, doctrinarum scilicet gratiarum et lacrimarum.
marg.| Est autem Ecclesia fons id est locus continens et ambiens illam ebullitionem aquarum: Nam proprie fons id est origo et scaturigo aquarum est Spiritus sanctus. Fons iste signatus dicitur id est clausus, quia et si quantum in se est omnibus patens ut fons, pauci tamen inde hauriunt. vel signatus id est ab aliis discretus, qui non fontes, sed cisterne, vel lacune dici debent. vel signatus, quia in eo omnes signantur. vel quia ibi nemo introducitur, nisi per eum qui habet clavem David . Emissiones ] huius fontis sunt rivuli multi aquarum multarum id est populorum, quos sub diversis metaphoris prosequitur. Per mala punica Martyres, per pomorum communium fructus, ceteros fideles intelligens, qui omnes ipsum Sponsum sicut Paradisus delectant. Est ergo sensus.
Numérotation du verset Ct. 4,13 
marg.| {3.127va}Unde sequitur {a} Emissiones tue, Paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus ] Hic est fructus, de quo in Ps. 84. Terra nostra dabit fructum suum. Et Ioel. 2.e. Lignum attulit fructum suum. Dt. 33.b. De benedictione Domini terra eius, de pomis et rore celi absque abysso subiacente. Loquitur ibi de Ecclesia sub metaphora terre Ioseph. Per mala punica opera caritate informata significantur.
marg.| Sic enim multa bona opera conveniunt in una radice caritatis, que bene etiam per mala punica designantur, precipue opera iustitie, que aliquid habent asperitatis, sicut vinum malorum punicorum et aliquid acetositatis. Per fructus autem pomorum, que sunt dulcia et redolentia, opera misericordie designantur ; ex quibus tamquam pre ceteris dulcibus bonos in iudicio remunerabit, cum dicet : Esurivi et dedistis mihi manducare etc. Venite benedicti etc. Quarto, commendat hortum istum ab aromatum et specierum copiositate.
Numérotation du verset Ct. 4,13 
mystice
marg.| {a} Emissiones tue ] etc. id est in emittendo Martyres, ceterosque fideles assimilaris horto pleno malis punicis ceterisque communibus pomis.
marg.| Vel secundum quod de religione exponitur ; mala punica sunt cetus claustralium, qui sub vilitate, austeritate et amaritudine unius exterioris corticis id est habitus, grana plurima puritate candida, rubentia miro decore continent. Per poma vero communia absque huiusmodi cortice, aeri communi et omnium aspectibus exposita, boni seculares significantur. Unde ut dictum est : Ve illis, qui claustrum carcerem reputant ; quem Dominus Paradisum vocat. Sunt etiam emissiones Ecclesie.
marg.| {c} Cypri cum nardo ] Cyprus arbor est aromatica, cuius semen candidum, cui adhibetur oleum ad conficiendum unguentum regale. Et quid est nisi illi, de quibus Sap. 4.a. Quam pulchra est casta generatio cum claritate. Sed quia ex pudicitia plerumque oritur tumor superbie ; ideo nardus recte cypro iungitur, que spicam habet et alium fructum non habet et significat humiles, quia cum omnia benefecerunt {3.128ra} dicunt, servi inutiles sumus.
marg.| {a} Nardus et crocus ] Crocus, quia crines producit aureos, significat illos qui divina Sapientia sunt imbuti.
marg.| Vel per cyprum sanctimonia, per nardum caritate fervidi.
marg.| Item per nardum, spiritu ferventes, per crocum misericordes. Crocus enim nihil preter radicem habet molle : Primo enim habet crines gramineos, graciles et longos; deinde florem aureum ; tertio crines aureos, qui sunt ei quasi flos secundus, quod bene pietati congruit, que promissionem habet vite, que nunc est future quia crocus et sursum fructificat et in radice.
Numérotation du verset Ct. 4,13 
mystice
marg.| {b} Cum pomorum fructibus ] id est aliarum Ecclesiarum minus austeritatis et asperitatis habentium, imo aliquid dulcedinis in exteriori conversatione pretendentium, que omnes in humilitate fundantur, que plene fuit in Maria. Unde Lc. 1.e. Respexit Deus humilitatem ancille sue. Sed ab ea in Christo plenissime emanavit, qui dicit Mt. 11.d. Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Ideo dicit : Emissiones tue etc.
marg.| Vel fructus iste Dominus est Iesus Christus ab utero Virginis, licet concluso et signato sine signaculi ruptura emissus ; de quo Lc. 1.e. Benedictus fructus ventris tui. Et pluraliter dicit fructus propter plures ipsius fructus utilitates. Unde ipsa Beata Virgo est hortus Dei Patris, qui fructus uberes attulit Dei filium pariendo. Ipse etiam est granum frumenti quod in terra mortuum fructum attulit copiosum. Io. 2.d.
marg.| {c} Cypri cum nardo ] etc. Per Cyprum, quo fit regium unguentum, caritas que ceteras virtutes informat, significatur. {3.127vb} Per nardum, humilitas. Per fistulam, eleemosyna facta in abscondito : Per crocum, conscientie puritas : Per cinnamomum, exemplum bonorum operum : Per universa ligna Libani, candor innocentie. Per myrrham et aloen, opera penitentie, per prima unguenta, secunda sunt intelligenda. Prima, que fovent et condiunt, sunt Ecclesie Sacramenta : secunda, que potest lapsum vulnerata sanant ; et ulcerata consolidant, sunt penitentie opera. Prima integritatem vite spiritualis custodiunt : secunda, remedium penitentie apponunt. Primis luctamur, secundis peccata abscondimus et sepelimur.
Numérotation du verset Ct. 4,14 
marg.| Unde dicit. {b} Cypri cum nardo, nardus et crocus, fistula ] etc. Per istas aromaticas species, diversi ordines Sanctorum in Ecclesia designantur. Per Cyprum, de quo fit unguentum regium, Angeli, de quibus id est causa eorum, factum est unguentum Regibus id est fidelibus, qui se regere debent, ut eorum casu humilientur iuxta illud Prv. 19.d. Pestilente flagellato, stultus, vel parvulus sapientior erit. Unde Discipulis de subiectione Demoniorum se iactantibus, dixit Dominus ad humilitatem eos provocans : Videbam Satanam sicut fulgur de celo cadentem, Lc. 10.e. Nardus redolens et cadens sanctos Patres significat. De quibus Eccl. 44.c.g Nomen eorum vivet in generationem et generationem. Repetit nardus propter Prophetas. Per crocum, qui purpurei coloris est, Apostoli.
g Sir. 44.
marg.| Sed heu ! qui nutriti sunt in croceis id est in Apostolorum doctrina et exemplo, amplexati sunt stercora. Fistula, Martyres, qui cum exterius affliguntur, interius spirituali dulcedine reficiuntur. Gregorius Mirabili dispensatione de hoc agitur, ut dum exterius affligit, interius reficiat. Per cinnamomum, Confessores, quorum dulcissima est exterior conversatio, sicut in cinnamomi cortice est dulcedo. Per universa ligna Libani, Virginum candidatus exercitus : postea per myrrham et aloen, que in sepulturis deserviunt, operibus penitentie et carnis mortificationi generaliter intendentes. Per omnia prima unguenta, operibus misericordie specialiter insistentes. His speciebus aromaticis hortus iste invenitur ornatus.
marg.| Sequitur.{b} Fistula ] Hec est arbor parva, robusti corticis, cuius tota virtus est medulla et eos significat, qui cultum secularem negligunt, ut Anachorete, qui omnino videntur esse inutiles, sed ubi adversitatis tempore medulla fractione exprimatur et viscera emollit, cum infunditur et suaviter purgat quod bene humilitati convenit.
marg.| {c} Cinnamomum ] quod e contrario totam virtutem habet in cortice, significat eos, qui exemplo exterioris conversationis aliis prosunt : quia quanto plus teruntur et masticantur, tanto magis suavitas odoris, ac saporis eorum sentitur. Sequitur.
marg.| {d} Cum universis ] etc. id est cum universis sanctimonie candore et scientia et vita eminentibus.
marg.| Sequitur {e} Myrrha ] etc. Myrrha putredini forinsece resistit. Aloe etiam interiora purgat et significat eos, qui discipline exterioris et confessionis purgationi intendunt. Unguenta autem prima dicuntur, vel ordine vel dignitate. Ordine, ut charismata, quibus in Baptismo ungimur ad nitorem et regiam dignitatem.
marg.| Secunda, ut illa, quibus in penitentia ungimur ad sanitatem.
marg.| Prima autem unguenta dignitate dicamus, caritatem, misericordiam, benignitatem.
marg.| Vel prima unguenta sunt consolationes spirituales, secunda temporales.
marg.| Vel dic primis vel precipuis.
In primis ergo emissiones Ecclesie fuerunt Paradisus malorum punicorum id est primitiva Ecclesia tota fructibus plena.
Deinde cypri cum nardo id est viri Baptismo candidi, ferventes spiritu, humiles et misericordes ;
deinde Anachorete, qui per fistulam ;
deinde viri fama et exemplo perspicui, qui per Cinnamomum ;
deinde viri candore seculi eminentes, qui per lignum Libani;
deinde cetus claustralium interno luctu et exteriori sese mortificantium disciplina, qui per myrrham et aloe cum omnibus etiam primis unguentis id est precipuis virtutibus significatur.
marg.| Vel unguenta prima erunt fideles novissimi, qui primorum Martyrum virtutibus precipuis dediti erunt. Et sequitur.
Numérotation du verset Ct. 4,15 
marg.| {f} Fons hortorum ] etc. Ad maiorem confirmationem commendationis Sponse concludendo hoc addit, quasi dicat : quid plura de te dicerem, tu es   Fons hortorum id est origo, unde emanaverunt omnes horti, ut est ordo Cisterciensium, Cluniacensium, Cartusiensium et ceteri.
marg.| Vel Fons id est irrigatio hortorum. Utroque modo bene competit Ecclesie primitive, que et omnium hortorum origo extitit : et ex qua processit fons gratiarum, doctrinarum, lacrimarum, quibus omnes horti spirituales irrigati fructificant.
marg.| Hoc fonte potantur cameli Abrahe id est fideles obedientes et simplices. Super hunc fontem sedet Dominus, Io. 4.a. Et Idc. 15.d. habetur : Appellatumque est nomen loci illius fons invocantis de maxilla. De maxillis Ecclesie exit fons doctrine.
marg.| Fons hortorum etiam potest dici anima cuiuslibet fidelis et precipue Predicatoris alicuius sacra eruditione hortos Dominicos irrigantis, secundum quod dicitur Prv. 16.c. Fons vite eruditio possidentis. De his fontibus dicitur. Is. 12.b. : “Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris”. Hi sunt duodecim fontes in Helim (Ex. 17.d.).
marg.| Fons est Predicator, dum proximos rigat ; puteus vero, dum profundiora sibi reservat. Prv. 5.c. Bibe aquam de cisterna tua etc. Sed quidam sunt fontes tantum et non putei, nihil sibi penitus reservantes. De quibus Rm. 2.c. Qui alium doces, teipsum non doces.
marg.| Vel fons dicitur docendo facilia ; puteus eructando profunda, Iob. 28.c. Sapientia trahitur de occultis et volucres celi latet.
marg.| Vel dicitur fons sacra Scriptura, inquantum ministrat doctrine sufficientiam ; puteus autem propter sui profunditatem et mysteriorum occultationem.
marg.| {3.128rb} {g} Aquarum viventium ] id est vivere spiritualiter facientium, Io. 7.f. et Ez. 47.b.
marg.| {i} Que fluunt ] large.
marg.| {k} Impetu ] omnia scilicet obstacula subvertendo.
marg.| {l} De Libano ] id est de altitudine et puritate ipsius sacre Scripture. Est ergo sacra Scriptura. vel anima fidelis vel ipsa Ecclesia [  fons hortorum. Fons inquantum gratis labitur ; puteus inquantum cum labore foditur.
marg.| Item fons quantum ad gratiam industrie ; puteus quantum ad industriam gratie : que duo bene iunguntur, nec separantur : quia se invicem iuvant.
marg.| Hortorum autem pluraliter, propter plures Scriptorum expositores et expositiones. Quantum ad Ecclesiam vero, quia quot genera fidelium, tot horti. In quibusdam enim rubent rose martyrii, in aliis candet lilium castitatis, in aliis livescit viola humilitatis et sic de aliis. Unde Nm. 24.a. Quam pulchra sunt tabernacula tua, Iacob etc. Quantum ad animam dicitur etiam pluraliter hortorum, propter pluralitatem virtutum, ex quibus varii fructus bonorum operum emanant.
marg.| Huius horti hortulanus est Dominus, in quo Marie Magdalene ploranti id est anime amaritudine peccatorum contrite apparet. Ab hoc evellenda sunt olera herbarum, que cito decidunt : Iuxta illud Rm. 14.a. Qui infirmus est, olus manducet. Nec solum fons hortorum, sed puteus aquarum viventium est sacra Scriptura, ut dictum est : Nam indeficientem habet scientiam, quam spiritus veritatis suggerit et educit : et viva est doctrina, que se movet per bona opera, Io. 7.f. De ventre eius fluent aque vive etc. In his aquis precipitur leprosus se mundare, Lev. 14.a. Ecclesia enim, vel fidelis anima puteus est aquarum viventium, secundum diversos status diversis puteis adaptata, secundum quod Gn. 26.e. legitur quod Isaac primum puteum, quem fodit vocavit calumniam, secundum inimicitias ; tertium vero puteum latitudinis et quartum abundantie et satietatis. Primum impediebant fodere Allophyli, quia violentem terrenitatem a se abiicere, impediunt Demones et eorum ministri, homines, scilicet mundani, quibus cum viriliter resistitur, foditur : postea puteus inimicitiarum : nam proficiendo in bono, firmantur inimicitie inter ipsum et Demones et tunc fodit puteum latitudinis et tandem abundantie et satietatis. Et est puteus iste.
marg.| {g} Aquarum viventium ]  Ez. 27.b. Omnia, ad que venerit torrens iste, vivent.
marg.| {i} Que fluunt impetu ] id est per gratiam Spiritus sancti subito et quasi impetuose venientem : Iuxta illud Ambrosii : Nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia. Hoc impetu ductus Paulus, continuo ut Synagogam ingressus est, predicavit Iesum, Act. 9.d. Ez. 1.c. habetur, ubi erat impetus spiritus, illuc ingrediebantur etc. Tanta est eius impetus vehementia quod ei nihil resistere potest, nec fames, nec sitis ; Rm. 8.g.
marg.| {l} De Libano ] id est de summo vertice et origine gratiarum Christo Iac. 1.c. Omne datum optimum etc.
marg.| Vel de Libano id est de munditia conscientie, que locus est letitie redundantis et aquas plenissime effundentis.
marg.| De Beata Virgine potest etiam hoc exponi, que fons est misericordie : De qua Ioel. ultimo d. Fons de domo Domini egredietur etc. Eadem etiam est puteus, per humilitatis profunditatem : De quo Nm. 21.d. Ascendat puteus, quem foderunt Principes etc. Dicitur ergo.
Numérotation du verset Ct. 4,15 
mystice
marg.| {f} Fons hortorum id est Religiosorum.
marg.| Et {g} Puteus aquarum ] id est populorum secularium.
marg.| {h} Viventium ] cum vita gratie saltem prime : nam de facili impetrant ab ea aquas gratiarum Religiosi ; ceteri autem seculares non ita de facili, sed cum quodam labore, ut aqua de puteo extrahitur, aque, scilicet gratiarum.
marg.| {i} Que fluunt impetu de Libano ] id est de ipsa per Libanum designata : quia candida, munda et casta et vite altitudine eminente, ac meritorum prerogativa super choros Angelorum exaltata.
Numérotation du verset Ct. 4,16 
marg.| {m} Surge Aquilo ] etc. Horto consito, irrigato, concluso, necesse est, ut perfletur ad hoc, ut uberius fructificet. Et quia non minus in adversitate ; quam in prosperitate proficit Ecclesia : ideo tam Aquilo ; quam Auster perflare iubetur. Vel per Aquilonem Diabolus, cui tamquam victo et prostrato dicitur : [Surge
marg.| Per austrum Spiritus sanctus, cui dicitur : Veni quia libere et de sursum venit. Vel idem, scilicet Diabolus potest dici Aquilo, dum tentat per adversitatem : Auster vero dum tentat per prosperitatem. Et utroque modo Sponsa secura iam de Sponsi consortio, ut proficiat magis ac magis, gaudet se ab eo utroque modo tentari. Unde ex confidentia, quam habet de Sponso dicit [Surge etc.
marg.| Vel ipse Spiritus sanctus similiter potest dici Aquilo, cum immittit timorem, Auster vero, cum accendit amorem.
marg.| Vel sic. {m} Surge Aquilo ] id est recede, adversitas et tribulatio.
marg.| {n} Et veni Auster ] id est prosperitas. Vel potest esse vox {3. 128va} vel Sponsi, vel Sponse optantis. Dominus etiam quandoque permittit occulto suo iudicio Sponsam tentationum tribulationibus concuti, eam inde liberans, quando sibi placet. De aquilone, secundum quod adversitatem significat. Eccl. 43.c. Frigidus ventus Aquilo flavit et gelavit crystallus ab aquis, secundum quod dicitur de Diabolo Ier. 1.c. Ab Aquilone pandetur omne malum. Surge, ergo primo id est recede, ne horti mei pulchritudinem et flores amittant. Et veni Auster id est prosperitas, vel gratia Spiritus Sancti.
marg.| {a} Perfla hortum ] etc. ut flores emittens et pulchra redolens in Sponsi conspectu appaream. De Austro, Iob. 39.c. Expandens alas suas ad Austrum etc. Item, Surge, secundo, non ut abeas, sed ut venias.
marg.| {a} Perfla hortum ] ut te non impediente appareant horti flores et pulchritudo illesa. Quod fit, cum letanter tribulatio vel tentatio sustinetur. Iuxta illud Hbr. 10.g. Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Et Act. 5.h. Ibant Apostoli gaudentes etc.
marg.| Unde sequitur {b} Et fluent aromata illius ] scilicet dona, virtutes, doctrina, consolationes et gratiarum actiones. Quando sic venit Aquilo quod cum eo venit Auster id est Spiritus Sancti consolatio Hab. 3.a. Deus ab Austro veniet etc.
marg.| Ad horti perflationem tunc fluunt illius aromata predicta. Eccl. 24.d. Rigabo hortum plantationum et inebriabo partus mei fructus. Horum aromatum odore delectatur Dominus, unde et eorum fructus optatur, ut possit Sponsa dicere illud, Eccl. 24.b. Sicut Cinnamomum et Balsamum aromatizans etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ct. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=30&chapitre=30_4)

Notes :