Capitulum 7
Numérotation du verset
Ct. 7,1
Quid videbis in Sunamite1 nisi choros castrorum ?
1 Sunamite] Sulamiten
Weber
Quam pulchri sunt gressus tui
in calciamentis
filia
principis,
iunctura2 feminum tuorum
2 iunctura
Rusch Weber
] iuncture
CM22H CM22S
sicut monilia
que fabricata sunt manu artificis.
Numérotation du verset
Ct. 7,2
Umbilicus tuus
crater
tornatilis
numquam indigens poculis,
venter tuus
sicut acervus
tritici,
vallatus liliis.
Numérotation du verset
Ct. 7,3
Duo ubera tua
sicut duo hinnuli gemelli capree.
Numérotation du verset
Ct. 7,4
Collum tuum sicut turris
eburnea,
oculi tui
sicut piscine in Esebon
que sunt in porta filie multitudinis,
nasus tuus
sicut turris Libani
que respicit contra Damascum.
Numérotation du verset
Ct. 7,5
Caput tuum
ut Carmelus
et come capitis tui
sicut purpura regis iuncta3 canalibus.
3 iuncta marg.| Ω ΩJ
Rusch CM22
] vincta
Clementina Weber
(plerique codd.)
Numérotation du verset
Ct. 7,6
Quam pulchra es
et quam decora
carissima
in deliciis.
Numérotation du verset
Ct. 7,7
Statura tua assimilata est palme
et ubera tua botris.
Numérotation du verset
Ct. 7,8
Dixi :
ascendam in palmam
et4 apprehendam
4 et
Rusch CM22
]
om. Weber
fructus eius
et erunt
ubera tua
sicut botri vinee
et odor oris tui5
5 odor oris tui ΩS
Ω
M etc.
Rusch Weber
] odores
CM22B,
odores tui Ω
M
CM22H CM22T
sicut odor6 malorum,
6 odor
CM22
P
Rusch
]
om. Weber CM22
Numérotation du verset
Ct. 7,9
guttur tuum
sicut vinum optimum dignum dilecto meo
ad potandum labiisque
et dentibus illius ad7 ruminandum.
7 ad
CM22
N
CM22
P
CM22
T
Rusch
]
om. Weber CM22
Numérotation du verset
Ct. 7,10
Ego dilecto meo
et ad me conversio eius.
Numérotation du verset
Ct. 7,11
Veni dilecte mi,
egrediamur in agrum,
commoremur
in villis.
Numérotation du verset
Ct. 7,12
Mane surgamus
ad vineam8.
8 vineam
CM22N Rusch
] vineas
Weber
Videamus si floruit
vinea,
si flores fructus parturiunt,
si floruerunt mala punica.
Ibi dabo tibi ubera mea.
Numérotation du verset
Ct. 7,13
Mandragore
dederunt odorem suum9
9 suum]
om. Weber
in portis nostris.
Omnia poma
nova
et vetera,
dilecte mi, servavi tibi.
Capitulum 7
Numérotation du verset
Ct. 7,1
marg.|
{h}
Quid videbis in Sunamite, nisi choros castrorum]
Vox est Sponsi ad sponsam, quasi ita invitans Synagogam ad revertendum, sed quid vis, vel credis te in ea intueri debere ? Vel eodem modo vox est sodalium ad Sponsum, qui Sponsam Ecclesiam, vel fidelem animam hortatus fuerat, ut rediret. Sunt autem inter cetera duo, que libenter aspiciuntur. Magnanimi enim libenter aspiciunt tyrocinia et bella ; pusillanimes vero ludos et choros. Hec ergo duo coniunctim dicit hic in Sunamite videnda, ut tam hi, quam illi in ipsius aspectu inveniant quod videre delectet. Unde dicit.
Quid videbis in Sunamite ]
etc. quasi non videbis in ea amodo aliquid infidelitatis, vel peccati ; sed eam videbis ad laudes Dei hilarem et cetera opera Deo iucundam et ad bella spiritualia promptam, ac expeditam, fortissime ordinatam et contra hostes viriliter dimicantem. Item cum timore exultantem et tribulationes cum gaudio sustinentem. Choris comparatur Ecclesia, quoad mentis iucunditatem de patrie celestis exspectatione. Castris autem quoad acierum statum et ordinationem in mundi huius certamine. Una acies est coniugatorum, alia continentium, alia Prelatorum. Sed attende quod hic coniungit choros cum castris. In choris laudes Deo cantamus ; in castris ipsi Domino militamus. Sunt ergo Chori castrorum, qui Dei laudibus insistunt, ita quod bella eius fideliter peragunt. Is. 30.g. In citharis et tympanis et bellis precipuis expugnabit eos. Item chori castrorum sunt, qui intus in corde pacem et humilitatem custodiunt, extra se vero tam in se, quam in proximis modis omnibus
{3.
134ra} debellare non cessant. Tales libenter respicit Dominus. Unde Lc. 1.e. Respexit Deus humilitatem ancille sue. Et Gn. 4.a. Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius. Ideo dicit Dominus, Mc. 9.g. Habete in vobis sal et pacem habete inter vos. E contra autem Is. 57.d. Non est pax impiis, dicit Dominus. Chori autem sunt quidam ; sed non castrorum, qui sibi invicem quadam familiari unanimitate consentiunt ; sed vitiis in aliquo non contradicunt. Castra vero et non chori, qui adversus concupiscentiam strenue militant ; sed non sunt unius moris in domo, imo magis sibi improba contentione discordant. Sed cum est unanimis concentus virtutum, vitia expugnantium, tunc sunt chori castrorum. Et hec videntur in Sunamite, id est anima fideli redeunte a captivitate peccati. Hi sunt, quos ducebant filie Israel submersis Egyptiis Ex. 15.c. et quos cantavit Iudith Holoferne prostrato, Idt. ultimo a. Sequitur.
marg.|
{a}
Quam pulchri sunt ]
etc. Hic sponsus ut invitet ad Ecclesiam Synagogam in fine seculi convertendam, pulchritudinem eius, quo eam amplius videre desideret, ei describit. Vel si vis, est commendatio Ecclesie novissimorum temporum ex Iudeis et Gentibus in unum collecte. Et attende quod Sponsa superius in Sponsi descriptione incepit a capite, infra ad membra cetera descendendo, ut per hoc notaretur eius humilitas et benignitas, qua dignatus est in carnem descendere, ut Sponsam ascendere faceret et secum collocaret in celis ; ipse vero Sponsus hic incipit pedibus ascendendo, in quo profectus Ecclesie declaratur. Dicit ergo :
Quam pulchri sunt gressus tui]
id est progressus in agendo et patiendo speciosi et conversatio irreprehensibilis. Hoc plane verum erat in tempore primitive Ecclesie. Act. 3. et 4. manifeste apparet. De Zacharia et Elisabeth habetur quod incedebant in mandatis Domini sine querela. Hi progressus in duobus precipue attenduntur in dilatatione et multitudine populorum et exaltatione, ex conversione Principum et Magnorum. Sic erit usque in finem seculi. Et licet in Ps. 44. dicatur. Omnis gloria eius id est perfecta, filie Regis ab intus, non tamen propter hoc removet, quin sit et exterior pulchritudo.
marg.|
{b}
In calceamentis]
id est mortis et passionis Christi, precedentiumque Sanctorum exemplis, scilicet Apostolorum et aliorum patrum affectus nostros munientibus et a lesione occulti peccati defendentibus. Unde et agnum comedentibus preceptum est, ut calceamenta haberent in pedibus, Ex. 12.b. Io. 1.a. Qui dicit se in Christo manere, debet, ut ille ambulavit et ipse ambulare : vel gressus Ecclesie sunt pulchri, quia pedes pulchri Doctores, scilicet et Prelati quorum pulchritudo attenditur, ut sint recti, directi etiam in ante, non in retro et ampli, immobiles et mundi, Ez. 1.b. habetur de animalibus quod pedes eorum erant pedes recti. Vel gressus anime fideli sunt castus timor Domini et spiritualis desiderii flagrantia, que duo sicut quedam calceamenta animam a spirituali lesione defendunt. Nam timor Dei mortificat carnis voluptatem, Ez. 16.b. Calceavi te hyacintho. etc. Spirituale vero desiderium propriam voluntatem. Unde Iudit. ultimo b. habetur. Sandalia eius rapuerunt oculos eius.
marg.|
{c}
Filia Principis]
illius, scilicet qui Is. 9.b. dicitur Princeps pacis, cuius principatus super humerum eius. Qui non solum Princeps est, sed principium. Unde Io. 8.c. Ego principium qui et loquor vobis. Cuius est Ecclesia, vel anima fidelis, filia per spiritum adoptionis ab ipso genita. Sed est attendendum quod est filia Principis et ancilla Principis et filia matris et ancilla matris. Filia Principis est, quando Prelato ei aliquid durum iniungenti, ex zelo iustitie patet et est obediens amore. Sed ancilla eius est, cum ei aliquid precipienti paret timore potius, quam amore ; eum tamen ut Dominum venerando. Filia autem est matris, quando a Prelato teneriori affectu compassionis, ut a matre diligitur et fovetur et ipsa ei equa devotione respondet. Sed ancilla, cum ipsa eam hoc modo foventem, ac diligentem, ipsa magis timore veneratur, quam amore.
marg.|
{d}
Iunctura feminum tuorum sicut monilia ]
etc. In viris femora, in feminabus femina feminum debent dici. Iunctura ergo feminum Ecclesie est concordia duorum populorum in una fide et dilectione. Que est.
marg.|
{e}
Sicut monilia]
indivisibilis et colligata vinculo caritatis Ecclesiam muniens atque ornans.
marg.|
illius, qui fabricatus est Auroram et Solem : qui solus querere hanc iuncturam usque ad finem mundi distulit. Vel
marg.|
{d}
Iunctura feminum]
federa amicitie, vicissitudines et subministrationes Prelatorum. Que est.
marg.|
{c}
Sicut monilia]
sibi invicem caritatis vinculo firma connexione colligata. Io. 13.d. In hoc cognoscent omnes, quia mei Discipuli estis etc. De hac iunctura habetur Gal. 2.b. quod Petrus et Ioannes dederunt Paulo et Barnabe dextras societatis. Hec femina fulgere debent exemplis virtutum, rutilare auro caritatis, ceteros unire et coniungere in vinculo pacis et sic esse monilia, in ornatum Ecclesie Sponse, vel anime fidelis. Femina sunt spes et timor, in quorum medio est fons generationis, scilicet caritas. Vel
marg.|
{d}
Iunctura feminum]
potest dici vinculum professionis quod religiosos viros ligat ad presepium Salvatoris ; ut a mandatis eius, vel consiliis non devient, aut declinent : De quo Apc. 19.c. habetur quod habebat in vestimento et in femore suo scriptum : Rex Regum et Dominus Dominantium. Unde et Gn. 4.a. habetur quod Eliezer posuit manum suam sub femore Abrahe. Hec
iunctura feminum est.
marg.|
{e}
Sicut monilia]
ad ornatum et munimen Ecclesie preparata. Unde Ps. 132. Ecce quam bonum et quam iucundum etc. Unde dicitur munimen iucundum ornatum. Hec sunt monilia, que dedit Eliezer Rebecce, Gn. 24.b.
marg.|
{f}
Que fabricata sunt manu Artificis]
Religionis, scilicet vel ordinis institutoris, qui in ipsa fabricavit salubria instituta. Vel ipsius Domini, qui cessante Potentum tyrannide, ex sua secreta Sapientia homini consilium ordinavit, ut idem tortor et qui torqueretur : martyrium inferens et Martyr. De quo Is. 44.d. Ego sum Dominus faciens omnia.
marg.|
{g}
Umbilicus tuus crater tornatilis ]
etc. Umbilicus iste Prelati sunt Ecclesie, a quibus ad parvulos Ecclesie, tamquam fetus teneros debet prodire nutrimentum. Sed oportet tales, si bene volunt nutrire pueros, ut suos umbilicos precisos habeant, ne per luxuriam lac corrumpens effluat. Nam Iob. 40.b. habetur quod virtus eius in umbilico ventris illius. Et Ez. 16.a. dicitur : In die ortus tui non est precisus umbilicus tuus. Iste umbilicus debet esse, ut crater tornatilis. Crater, magnus scyphus dici solebat, ad litteram, qui torno fiebat et cum ansis erat. Crater ergo debet esse Prelatus Ecclesie et Sapientie doctrine, quo tota inebrietur Ecclesia Unde et in candelabro erant scyphi, lilia et spherule Ex. 25.c. Prelati, scilicet in Ecclesia, qui scyphi sunt in propinatione salutaris doctrine, lilia, in castitate vite, spherule in operum strenuitate. De his scyphis, Eccl. 2.b. Feci mihi scyphos etc. Debet etiam crater esse tornatilis, ut a Deo incipiat et ad Deum totum quod facit, referens in ipso terminetur. Item planus sine aliquo scrupulo erroris, aut fraudis, nihilque habens superfluum et in omnibus divinis obtemperans.
marg.|
{h}
Numquam indigens poculis]
scientie, aut doctrine. Nam in ipso tamquam in fonte, vel puteo debent omnes alii haurire, ut possit dicere id, supra 5.a. Comedite, amici : et bibite et inebriamini, carissimi. Ab ipsis enim semper debet fons boni exempli et sapientie scaturire. Vel anime umbilicus potest dici zelus, aut pietas. Potest Ecclesie universalis umbilicus dici Romana Ecclesia, que ad modum umbilici in universali Ecclesia medium tenet locum seque mediam et communem debet omnibus exhibere. Hec debet esse, ut crater immensus, toti, scilicet clero et populo copiosius, sed tornatilis, ut circunquaque omnibus respondeat equaliter et caveat ab omni scrupulo acceptionis persone, cui, scilicet acceptioni persone multi scrupuli ascribuntur.
marg.|
{h}
Numquam indigens poculis]
ut ab ea procul absistat sitis avaritie ; que numquam sit inops consilii, ignara iudicii, numquam etiam doctrine indiga salutaris. De hoc umbilico debet emi absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac Is. 55.a. Et de eo debent fluere aque vive. Io. 7.f. ut ibi inveniat dubius consilium, oppressus auxilium, eger remedium, solatium pusillanimis, doctrinam nescius, correctionem inquietus, increpationem iniquus, inobediens ultionem. Hic crater duabus ansis innititur, sacerdotali, scilicet et regia dignitate. Hanc contra hereticorum pravitatem. illam contra Tyrannorum crudelitatem firmiter se defendendo. Unde et in signum huius duplicis potestatis defert summus Pontifex in media Quadragesima in processione infulam et coronam. Hic est calix, de quo in Ps. 74. Calix in manu Domini vini meri plenus mixto. Merum vinum huius calicis est potestas solvendi et peccata remittendi. Sed feces, que in fundo resident, sunt potestas excommunicandi et anathematizandi, quas ad pedes arborum infructuosarum, quandoque oportet apponere, si forte
{3.
134va} sic fructum ferant.
marg.|
{a}
Venter tuus ]
etc. Venter iste possunt dici isti Prelati Ecclesie, sicut etiam umbilicus, debent enim gestare parvulos de Ecclesia et nutrire. Sed hodie perpluribus potest dici istud Ps. 43. Conglutinatus est in terra venter noster. Vel per ventrem, qui est infirmior pars hominis, infirmiores in Ecclesia accipi possunt. Hic venter est.
marg.|
{b}
Sicut acervus tritici]
in area, scilicet antequam ventiletur, ubi simul grana cum paleis, unde et paleis, quamdiu sunt in acervo, parcitur propter grana, donec area ventiletur.
marg.|
{c}
Vallatus liliis]
claustralium scilicet conventibus, quibus, Circumdatur hic venter et protegitur. Vel venter anime potest dici memoria, que continere debet acervum tritici, cogitationes scilicet multas et bonas et vallari liliis id est bonis operibus, vel virtutibus angelicis.
marg.|
Vel venter Ecclesie cetus Religiosorum, qui concipit, quos suscipit per confessionem, eos parturiens, quos ad Deum in morte transmittit.
marg.|
In hoc ventre excutiuntur grana a paleis per flagella et tribulationes, ut grana in horrea eterne beatitudinis recondantur, palee vero in igne inextinguibili comburantur : In acervo granorum numerus pre multitudine nescitur ; sic in claustris respectu secularium boni numerum non recipiunt. Unde supra 6.c. Adolescentularum non est numerus. Et Apc. 7.c. Post hec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat etc. Et ideo est venter iste, sicut acervus tritici : et vallatus liliis id est abundantia virtutum, ac honestate vite et sancte conversationis.
marg.|
{d}
Duo ubera tua ]
etc. Per hec duo ubera possunt designari Doctores neophytorum, de utroque populo conversorum, vel Predicatores, duorum Testamentorum auctoritatibus quod predicant, confirmantes, vel qui vacant duobus studiis pietatis scilicet verbis simplicis, doctrine et operibus misericordie. De primo 1Cor. 3.a. Lac potum dedi vobis non escam. De secundo 1Cor. 9.a.
marg.|
Quis pascit gregem et de lacte eius non manducat ? Verba doctrine debent de sui scientia propinare et opera misericordie de suo proprio ministrare 1Pt. 4.a. c. Si quis loquitur quasi sermones Dei. Et Idt. 4.c. habetur quod Sisara inebriatus est lacte sumpto de utre et interfectus. De ubere debet lac sugi, non de utre id est non debet predicare, qui scientiam non habet predicandi, nisi quam accipit in quatenus. Nam talis sepe dicit, que magis sunt ad nocumentum, quam ad profectum. Hec duo ubera debent esse, sicut duo hinnuli caprarum, qui rotundi, ut scilicet hilariter effundunt aliis quod suxerunt : gemelli etiam duplici sustentatione, carnali et spirituali et hac duplici exempli, scilicet et doctrine, ut tribus modis pascant : secundum quod ter dictum est Petro : Pasce oves meas : Io. 21.d. De Religiosis etiam potest exponi, ut duo Religionis ubera dicantur illi, qui fratribus infirmis et qui hospitibus necessaria administrant. Hec ubera debent abundare lacte mansuetudinis humanitatis et benignitatis. Et debent esse, sicut hinnuli caprarum, que acute vident, ut intuitu perspicaci fidei foveatur in eis humilitas, alacritas et celeritas hinnulorum. Item ubera fidelis anime sunt congratulatio et compassio : Iuxta illud Rm. 12.c. Gaudere cum gaudentibus, flete cum flentibus.
marg.|
{e}
Collum tuum sicut turris eburnea]
Collum, quo caput membris, sive corpori coniungitur. Beata Virgo est, qua etiam mediante vota nostra Domino pandimus et dona gratiarum recipimus, ac spiritualia alimenta. Hec etiam est, sicut turris contra diabolum, cuius caput contrivit. sup. 4.b.a Sicut turris David collum tuum. Eburnea autem dicitur propter candorem, planitiem, ac in proposito firmitatem. Unde ipsa dixit Lc. 1.d. Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? Vel per collum intelligitur Prelatus, cui amplior est ceteris necessaria fortitudo, ut non cedat lacessitus iniuriis, minis et terroribus provocatus. Hoc collum debet esse, sicut turris solidum, scilicet et non spongiosum, aut cavernosum ; sed sicut turris eburnea id est elephantina. Nam de Elephante est ebur. Elephas inter cetera animalia precellit in magnitudine, in castitate, in annositate : nam trecentis annis vivere dicitur ; ita pre ceteris debet Prelatus precellere in magnitudine operum, in castitate munditie, in annositate perseverantie disciplinalis. Etiam
{3.
134vb} dicitur Elephas modicam linguam habere et magnarum virium et ad bella animal aptissimum : Que omnia necessaria sunt spiritualiter Prelatis, qui etiam nitidi debent esse per hilaritatem, plani per vite munditiam et quanto in prelatione senescunt, tanto fervore fidei debent esse rubicundiores. Vel secundum quod dicunt, ebur dicitur ab oro quod proprie est dens elephantis cui debet assimilari Prelatus, ut mordeat vitia, fortis sit, candidus, pretiosus, carne carens et cute. Vel collum, fides, qua Deo coniungimur, que sicut turris est, ut ea defendamur ab inimico : Iuxta illud 1Pt. 5.c. Cui resistite fortes in fide. Et eburnea, munda, scilicet per opera. Nam fides sine operibus mortua est. Iac. 2.d. Constans ut non deficiat : casta et non falsa lucra sectetur.
a Ct. 4, 4.
marg.|
{f}
Oculi tui sicut piscine in Esebon]
Oculi Ecclesie sunt Prelati, qui pre ceteris clari esse debent et toti corpori Ecclesie providere. Mt. 6.c. Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit. Esebon interpretatur cogitatio, vel cingulum meroris. Oculi ergo isti debent esse, sicut piscine in Esebon id est in abundantia bonarum cogitationum et affluentia lacrimarum, ut non solum pro suis, sed pro omnium orent et defleant peccatis. Is. 33.a. Angeli pacis amare flebant. Et debent esse hi oculi.
marg.|
{h}
In portis filie multitudinis]
Christianorum, per sanctam conversationem et honestam predicationem, ut resistant hostibus ingredi volentibus huius filie domum id est fidelis anime conscientiam et intus non ingrediantur peccata, vel facta hominum nimium perscrutantes : nam qui nimis emungit, elicit sanguinem. Vel oculi Sponse sunt prudentia in utraque vita, in contemplativa, scilicet et in activa, que et abundare debent aquis gratiarum et esse.
marg.|
{h}
In porta]
ut bona, scilicet et mala discutiant. Et antequam terrent.
marg.|
{i}
Filie multitudinis]
id est anime fidelis, que scilicet se singularitate non extollit, nec de paucitate eminentium se reputat, sed de multitudine Electorum esse humiliter sperat. Vel oculi anime fidelis, amor Dei et amor proximi. Iuxta illud : Ubi amor, ibi oculus. Vel oculi Religiosi sunt duo, scilicet Prior et Cellerarius. Hic dexter, qui providet et previdet, que circa religionem sunt attendenda. Ille sinister, qui circa ipsa administranda debet inspicere et esse sollicitus. Isti debent esse.
marg.|
{g}
Sicut piscine in Esebon]
affluere, scilicet aqua Sapientie salutaris in prudenti dispensatione. Ille spiritualium, iste temporalium. Et hoc.
marg.|
{h}
In porta filie]
id est in medio filie, multitudinis, ut nec istis deferant, nec illos gravent ; sed omnibus se communes exhibeant.
marg.|
{k}
Nasus tuus sicut turris Libani]
ad litteram, fecit David quandam turrim in munitionem contra Damascum. Per nasum ergo angelici Spiritus, qui futura et incognita presentiunt, ut naribus occulta coniiciuntur. Nasus ille est.
marg.|
{l}
Sicut turris Libani]
propter fortem protectionem et cumulum puritatis.
marg.|
{m}
Qui respicit contra Damascum]
id est contra invidiam Demonum et malitiam, qui sanguine humano satiari non valent. Vel per nasum cetus virorum spiritualium, discretionem spirituum habentium, gnari consilii existentium et sic spiritum vite corpori Ecclesie ministrantium, peccatorum fetores repellentium, odoresque virtutum distribuentium prudenter designatur. Iob. 29.c. Procul odoratur bellum, hi sunt.
marg.|
{l}
Sicut turris Libani]
ceteris, scilicet eminentiores infirmis, scilicet refugium, fortes virtute, plenique virtutum operibus, quasi pleni diversis arboribus, vita candidi, in Libano id est in Christo fundati et Thus devote orationis ministrantes abunde.
marg.|
{m}
Que respicit contra Damascum]
multitudinem, scilicet vitiorum, Demonum, ac hominum impiorum, ut eos subsannent, ut adventum hostium denuntient, ut eis resistant, ut culpam, antequam venerit, comprehendant. Vel nasus anime fidelis, spes et fides, que sunt de non visis et que peccatis et vitiis adversantur. Vel ipsa irascibilis, sive sancta superbia anime, nasus est, que contra Damascum respicit peccatum abominando, presentiendo et fugiendo.
marg.|
{n}
Caput tuum ]
etc. Carmelus, ad litteram, mons est altissimus et pulcherrimus, pinguis, herbis odoriferis consitus : et interpretatur scientia circumcisionis. Caput ergo Ecclesie Christus, qui est mons coagulatus, mons pinguis et mons in vertice montium, in quo Elias orans pluviam impetravit. 3Rg. 18.g. Extra quem oratio pinguedinem devotionis habere non potest : qui tunc innotuit, cum ab eo circumcisa mortalitas fuit. Vel Senatus Apostolicus, seu quicumque Prelatus, qui debet esse altus vita, fecundus operibus, fructum spiritualium fertilitate pinguis, odoriferus fama et non tantum carnis, sed etiam cordis tam in se, quam in aliis vere circumcisionis habere scientiam, diligentiamque cautele. Vel caput anime intellectus, vel mens,
{3.
135ra} que debet esse, ut carmelus, ungues suos id est concupiscentias, que ex carne nascuntur et capillos id est cogitationes et vestes ipsas id est virtutes, ab omni deformitate et superfluitate sciens circumcidere, ut nihil incongruum, nihil in ea inveniatur indignum, ut non elevetur in superbiam, non precipitetur in carnis concupiscentiam, presumptionem caveat, non retrospiciat, non in luti volutabrum demergatur, non ad dexteram declinet indiscreto rigore iustitie, neque ad sinistram ex pusillanimitate. Dt. 10.d. Circumcidite preputium cordis vestri.
marg.|
{a}
Et come capitis tui ]
etc. He come ex capite nascentes et ipsum caput ornantes, sunt Clerici, qui Prelatis assistunt. Hi debent esse sicut purpura Regis, patientiam, scilicet caritatem Christi, atque fervorem imitantes, ipsiusque quasi indumentum regale. Plerique tamen potius sunt ei saccus cilicinus, undique pungentes, ac vilem, quantum in ipsis est, ostendentes. Iuncti etiam debent esse canalibus id est Doctoribus et Prelatis ipsis vite conformitate, obedientie promptitudine, adiutorii efficacitate. Vel come iste sunt religiosi, qui sunt sicut purpura, quia regni gloria. Et iuncti canalibus id est observantiis regularibus, in quibus tincture pretiositatem recipiunt, ut purpura in canalibus lapideis, in quibus sanguine muricis aspergitur, quo redditur pretiosa. Vel come capitis sunt affectiones et cogitationes mentis, que iungi debent canalibus humilitatis, ut tincturam recipiant sanctitatis, sanguine nutricis id est Christi, ut fiant sicut purpura Regis, in qua, scilicet Christo Regi illusum est, que Mt. 38.c. Dicitur coccinea, in quo fervor attenditur. In Io. 19.a. Dicitur purpureum vestimentum, in quo patientia, que etiam sicut purpura Regem, ita ipsam mentem, vel animam operire, munire et ornare debent, Ps. 44. Astitit Regina etc.
marg.|
{b}
Quam pulchra es]
Hucusque Sponsam Sponsus per membra commendans, ad labores varios invitavit ; nunc autem per coniunctionem duorum populorum post laborem certaminum vacantem celestibus deliciis recommendat [Quam pulchra es
marg.|
fide.
marg.|
{c}
Et quam decora]
opere.
marg.|
{d}
Carissima in deliciis]
in contemplationis quiete, ubi quasi delicata vilia queque, atque terrena despicis. Et attende quod post membrorum singulorum enumerationem, hoc totum sicut et sup. 4.a. quasi uno verbo concludit.
marg.|
{b}
Quam pulchra]
etiam in colore.
marg.|
{c}
Et quam decora]
in competenti membrorum formatione et ordinatione.
marg.|
{d}
Deliciis]
affluens in exteriori ornatu. Vel
marg.|
{b}
Pulchra]
in Grecis.
marg.|
{c}
Decora]
in Latinis.
marg.|
{d}
Carissima in deliciis]
id est in conversis de Iudeis in fine mundi, quando reliquie Israel salve fient, Rm. 9.f. Vel
pulchra in P
relatis cum imperant, sine austeritate
decora in s
ubditis, cum parent sine murmuratione. Pulchra enim est prelatio, sine elatione ; decora subiectio, sine deiectione, sed carissima in deliciis id est in viris religiosis, Prv. 8.d. Delicie mee cum filiis hominum.
marg.|
{e}
Statura tua assimilata est palme]
Palme comparatur Ecclesie statura, vel anime, que de Paradisi deliciis pregustavit, quia tota in celum erigitur. Palma in imis despecta est et rugosa, tenuis et debilis, in alto, latior, fortior et corpulentior : in alto folia servat et multiplicat et fructum facit dulcem et rubeum, tenerum extra, sed durum intra. Tales sunt illi, in quibus stat Ecclesia, scilicet religiosi, ac viri perfecti, qui in imo viles et despecti habentur. Unde Ps. 30. Qui videbant me foras fugerunt a me etc. Et Sap. 5.a. Hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum etc. Tales ad modum palme deformes sunt in stipite, vel radice per peccatum originale, asperi in cortice per penitentie rigorem, firmi in robore per mentis constantiam, decori in culmine per spem, delectabiles in flore per vite eminentiam, Ps. 91. Iustus ut palma florebit etc. Dulces et suaves in fructu et sapidi per glorie adoptionem.3.135rb} Hec etiam per excellentiam B. Virgini possunt aptari, de qua et subditur.
marg.|
{f}
Et ubera tua botris ]
etc. Sed de Ecclesia exponamus, cuius ubera sunt Prelati, sed botris plena, vel similia, ut inquantum ubera, lac simplicis doctrine parvulis, inquantum botris comparata, vinum profundioris et subtilioris scientie, provectioribus propinent, vel ubera fidelis anime, sunt gratia docendi et gratia consolandi, que lac alienum, vel vinum continere non debent in seipsis genitum, vel formatum, 2Cor. 1.a. Benedictus Deus et Pater Domini Iesu Christi, pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra etc. Iob. 6.b. Numquid potest aliquis gustare
quod gustatum affert mortem ]
etc. {g}
Dixi : Ascendam in palmam ]
etc. Ideo gaudere debes, si statura tua palme assimiletur ; quia ab eterno disposui me in ea ascensurum. In palma ergo id est in Ecclesia Christus ascendit, dum per amorem, per gratiam, per nature unionem se caput eius fecit. Vel
Ascendam in palmam
id est in Crucem, ut et te ascendere faciam. Et dicitur Crux palma, cuius et lignum transversale ad litteram fuit de palma, in quo affixe sunt manus Christi, extra hispida et rugosa, atque amara videtur, nec statim de ipsa fructus habetur. Unde Prv. 13.b. Sustantia festinata minuetur. Et 20.c. Hereditas, ad quam festinatur in principio etc. Sed post longum tempus fert fructum suavem, dulcem, uberem, gustui delectabilem et solidum nutrimento, qui dactylus appellatur quod interpretatur digitus, quia ex Dei digitis, prius ligno Crucis affixis, nobis provenit fructus palme id est crucis et penitentie.
marg.|
Et nota quadruplex lignum. Primum scientie boni et mali quod est voluptas, que per bonum ducit ad malum. Secundum scientie mali et boni quod est penitentia, que per malum ducit ad bonum. Prv. 20.c. Malum est, malum est, dicit omnis emptor etc. Tertium mali et mali quod est impatientia et malignitas, qua itur per malum ad peius. Quartum scientie boni et boni quod est caritas, qua per bonum venitur ad melius. Primum Adam pater noster ascendit et corruit : nam fructum eius apprehendens mortem meruit : Sed secundum illi primo oppositum, secundus Adam ascendens et fructum eius apprehendens inde immortalitatis gloriam, non solum sibi, sed et Ade filiis, qui corruerant, acquisivit. Unde fructus palme, quam Christus ascendit, possunt dici corporis proprii glorificatio, nostra redemptio, Diaboli ligatio et omnium Electorum plena salvatio, quos ita fortiter per suam gratiam apprehendit, ut nullo modo decidere possint. Unde de ipsis subditur.
marg.|
{h}
Et erunt ubera tua, sicut botri vinee]
dulces, que prius erant botri, de hedera amare, scilicet Synagoge, que vero Iona estu passionis estuante aruit.
marg.|
{i}
Et odor oris tui]
id est fama eorum, per quos loquitur Ecclesia, orando, laudando, predicando.
marg.|
{k}
Sicut odor malorum]
ut alliciat et ad gustum invitet, vel ut ex fructus suavitate, non ex foliorum id est verborum numerositate laudentur. Vel odor oris est gratia docendi, sive devotio in officio predicationis, que et gustum et odorem in gustu affert audientibus : et medicinale est vinum malorum.
marg.|
{l}
Guttur tuum, sicut vinum optimum : Dignum Dilecto meo ad potandum]
De gutture meretricis habetur. Prv. 5.a. Nitidius oleo guttur eius. Et in Ps. 40. Molliti sunt sermones eius super oleum. Per guttur ergo Sponse, verba predicationis intelliguntur. Os. 8.a. In gutture tuo sit tuba. Guttur ergo istud, sicut vinum optimum, odore, colore, sapore, virtute ceteras vites precellens quod quanto vetustius, tanto suavius et pretiosius. Ideo dicitur Eccl. 9.c. Non derelinquas amicum antiquum etc. Non debent ergo sancti Predicatores novis insistere, sed vetera sanctorum Patrum dicta rimari, Iuxta illud Levit 26.b. Vetustissima veterum comedetis.
marg.|
Nam qui predicant nova, musta bibunt. Io. 2.b. habetur : Tu servasti bonum vinum usque adhuc. Audiens autem Sponsa verbum predicationis sic commendari a Sponso, ut vino optimo comparetur, rapiens verbum ex ipsius ore, subiungit predictis verbis Sponsi continuans.
marg.|
{m}
Dignum Dilecto meo ad potandum]
Ipse Christus, inquantum homo, hoc vinum docente Divinitate et faciliter et cito potavit et Sapientie profectione profecit, libenterque calicem passionis bibit, aliisque ad potandum porrexit, qui non ista eodem modo bibunt, sed cum studio et labore. Apc. 5.d. Dignus est Agnus, qui occisus est etc. Pro aliis autem sequitur.
marg.|
{n}
Labiisque et dentibus illius ad ruminandum]
Per labia simpliciores, per dentes subtiliores sacre Scripture investigatores intellige, qui in carnis non sistunt superficie, sed usque ad ossa ruminant interiora. Est enim, ut dicit Hieronymus sacra Scriptura aqua, in qua Agnus peditat, elephas notat.
marg.|
{3.
135va} Os. 7.d. Super frumentum et vinum ruminabunt. Vel per, vinum intelligitur S. Scripture mysterium quod calefacit, inebriat et iucundat, Ier. 20.c. Factus est in corde meo quasi ignis estuans, Ps. 22. Calix meus inebrians etc. Et Ps. 103. Vinum letificat cor hominis. Hoc est vinum germinans Virgines, Za. 9.d. Bonum est hoc vinum credentibus, melius confitentibus, Ier. 15.d. Inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in letitiam cordis mei.
marg.|
Hoc vinum ruminatur, cum de divinis mysteriis exterior sermo habetur quod bonum est predicantibus ipsum, scilicet per predicationem effundentibus ; melius autem per auditum ipsum colligentibus, vel recipientibus ; sed optimum istud operis completione bibentibus et se eo inebriantibus. Ideo dictum est supra 5.a. Comedite et bibite, amici etc.
marg.|
{a}
Ego Dilecto meo ]
etc. supple, meipsam devote offero qui me tantum commendat, non boves, aut oves. Ps. 50. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus, non despicies.
marg.|
{c}
Et ad me conversio eius]
ut in suam imaginem recognoscat. Vel
Ego Dilecto meo adhe
reo, me convertendo ad ipsum, non ad opes terrenas, delicias, carnales concupiscentias, ad frivolas dignitates, ad lites et contentiones, ad impudicitias, ad seculi vanitates et insanias falsas, nihil querens contra eum, nihil ante eum, nihil preter eum, nihil breviter, quam ipsum. Sed Ps. 26. unam petii a Domino, hanc requiram, ut dicam cum Beatus Augustinus Si vis, ut dimittam te, da mihi alium te, ut a te transeam ad te, alioquin non recedam a te. Ps. 72. Quid enim mihi est in celo et a te quid volui super terram ? Et quia sic
Ego Dilecto meo ideo ad me conversio eius secu
ndum quod dicitur Za. 1.a. Convertimini ad me et ego convertar ad vos, vel potest esse vox Sponse ad adolescentulas, aut Ecclesie ad Synagogam, quasi mihi adhortanti credite, ut vos convertatis ad ipsum, qui semper est paratus recipere vos. Nam.
marg.|
{a}
Ego]
nuda, pauper, vilis et exul.
marg.|
{b}
Dilecto meo]
vera cordis dilectione me converti.
marg.|
{c}
Et]
statim
ad me conversio eius carn
em sumendo, me a miseriis multiplicibus relevando, multiplicando, consolando, recreando, eterna gaudia promittendo.
marg.|
{d}
Veni, dilecte mi ]
etc. Videns Sponsa se in Gentium vocatione et conversione ad Deum per se non posse proficere, vocat Sponsum in auxilium, dicens :
Veni Veni
t autem Dominus multis modis, ut Iudex, dum commissa arguit et condemnat : ut Dominus, dum penas irrogat et minas intentat, ut misericors, dum delicta condonat et gratiam dat, ut Magister, dum scientia informat, ut pater, dum gratiam adoptionis et desiderium tribuit hereditatis, ut Dilectus, dum magis ac magis ad amorem inflammat. Ut Iudex, persequitur iniustitiam, ut Dominus, donat temperantiam, ut misericors, dat veniam et poscendi fiduciam : ut Magister removet imprudentiam, ut Pater, expellit pusillanimitatem, ut Dilectus, infundit omnium bonorum abundantiam. Vox est Iudicis. Ps. 49. Existimasti, inique quod ero tui similis etc. Vox Domini : Ostendam, vobis, quem timere debeatis, Lc. 12.a. Vox misericordis : Nec ego te condemnabo ; iam amplius noli peccare, Io. 8.b. Vox Magistri : Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, Mt. 11.d. Vox Patris : Nolite timere pusillus grex etc. Lc. 12.d. Vox Dilecti : Sicut dilexit me Pater etc. Io. 15.b.
Veni ergo Dilecte mi, egrediamur in agrum
quasi tu mecum es in lecto, in quo iam sum a te per coniunctionem mutuam impregnata ; sed nunc volo egredi ut pariam quod tamen aggredi non audeo, nisi et tu mecum egrediaris. Neque enim, qui plantat, est aliquid, neque qui rigat etc. 1Cor. 3.b. Per agrum generaliter Ecclesia accipitur, ad quam instruendam debet egredi, qui divina Sapientia est imbutus, Ez. 3.f. Surgens egredere in campum. Ecclesiam autem postea per partes subdividit, dicens.
marg.|
{e}
Commoremur in villis]
Per villas, neophyti et simplices, ac rudes intelliguntur, qui minus habent compositionis, urbanitatis, munitionis et circumspectionis, quam castra, vel civitates, circa quos est amplius commorandum, donec veniant ad maiorem perfectionem. Commorandum autem est in eis eos instruendo, morem eis gerendo, se eis affabiles exhibendo,
{3.
135vb} ad socialem dilectionem ostendendo. Vel
in villis ad l
itteram in secularibus parochiis, ubi sunt pupilli absque muro et defensione alicuius certe regule, qua claudantur.
marg.|
{f}
Mane surgamus ]
etc. Per vineas, cetus claustralium intelliguntur, qui assidue, aut fodiuntur, aut putantur, aut plantantur, aut propagantur, aut ligantur : quorum tota vita est quoddam martyrium, quo magis vino devotionis abundant. Quia ergo vinee iste sunt multipliciter excolende et ideo dicit :
Mane surgamus
vel Ecclesia potest dici ager propter seculares et subditos : villa propter Prelatos. Unde villam emi etc. Lc. 14.d. Vinee propter religiosos.
marg.|
{g}
Videamus, si floruit vinea]
Videamus dicit, quia nec hoc sine ipso videre dicit et quia alio cultu indiget, antequam floreat, alio dum floret, alio postquam floruit.
marg.|
{g}
Videamus]
per odorem, scilicet et decorem diiudicemus.
marg.|
{h}
Si floruit vinea]
id est si aliqua bona fidei et confessionis indicia et proficiendi signa emittant novicii, ut flores sint sancta vota et interna desideria, cuius aliqua signa exterius appareant.
marg.|
{i}
Si flores fructus ]
etc. id est si bonum propositum sequatur opus bonum, ut fructus sint virtutum soliditas et spiritualium charismatum ubertas, que operibus exterioribus se ostendunt. Sed heu ! Prv. 24.d. habetur : Per vineam pigri hominis transivi et ecce totum repleverant urtice etc.
marg.|
{k}
Si floruerunt mala punica]
id est si Prelati vel Religiosi, qui se debent pro Christo passioni exponere, habeant desiderium pro Ecclesia patiendi. Nam quid faceret inter verbera, qui verba non sustinet ? qui morsum pulicis metuit, quid faceret, si aggredi deberet ursos et leones ? quomodo sustineret sartaginem, qui non potest sustinere Solis ardorem ? quomodo sibi cutem detrahi pateretur, qui cum multa habeat superflua, pauperum non miseretur ?
marg.|
{l}
Ibi dabo tibi ]
etc. Ut iam non sint mea, sed tua, quasi totum tibi attribuam, nihil mihi, Io. 7.b. Mea doctrina non est mea etc. Item dabo tibi ubera, non solum parvulis ad sugendum : sed etiam pro te, si necesse fuerit, discerpendum. Et quod sit tempus egrediendi, probat per spem fructus. Unde subdit.
marg.|
{m}
Mandragore dederunt odorem suum in portis nostris]
Mandragora, que profunde radicatur in terra et parum supereminet, Iudeos significat, vel quoscumque in terrenis profunde immersos, qui iam aliquam spem introeundi in Ecclesiam dant fide et conversatione, propter quod iam spe de fructu agri concepta egrediendum est et hoc est ; quod dicit.
marg.|
{n}
Dederunt odorem suum]
et hoc
in portis nostris
id est doctrinis et Sacramentis nostris. Vel moraliter, per portas et Predicatores, vel Doctores Ecclesie significantur, per quos ceteris de Ecclesia patet introitus ad regnum. De his portis, Apc. 21.d. Ab oriente porte tres etc. Sunt autem porte ab oriente illis, qui a primeva etate conversi per ipsos erudiuntur et instruuntur, ac informantur in fide.
marg.|
Ab Aquilone illis, quos a principatu illius eripiunt, qui dixit : Ponam sedem meam ad Aquilonem etc. Is. 14.d. Reducentes eos ad viam veritatis. Ab austro, vel meridie illis, qui iam fortiori et ferventiori etate manente per eos magis ac magis ad sancte conversationis tyrocinia animantur. Ab occidente vero illis, qui iam in exitu et quasi in occidente vite manentes, quos de fructibus Diaboli sua predicatione et doctrina eripiunt et in civitatem Hierusalem introducunt. Vel
porte ab oriente sunt
Predicatores Ecclesie primitive, porte ab Aquilone Martyres, ab Occidente, Confessores, qui fuerunt tempore heresum, quo occidebat fides. Sed a meridie sunt moderni, quos estus cupiditatum et carnalium voluptatum in molliciem, ac pusillanimitatem dissolvit. Tres autem porte a qualibet porta Ecclesie dicuntur, propter triplex eorum circa intrantes officium. Quosdam enim edificant exemplis, alios vero instruunt doctrinis, alios vero sustentant patrociniis. Per mandragoras autem iustos et fideles intelligo. Est enim mandragora herba aromatica, somnum provocans, membra stupida et insensibilia reddens, ut quasi sine sensu doloris possent abscindi, que post longum tempus formam recipit humanam, capite excepto ; habens pomula rubea et odorifera. Sic sancti viri per humilitatem herbe comparantur. Is. 44.a. Germinabunt inter herbas etc. id est in celestium contemplatione sopientur, Ier. 31.e. Somnus meus dulcis mihi iniurias sibi illatas non sentiunt, Ez. 3.c. Ut adamantem et silicem dedi faciem tuam. Processu temporis formam Dei et imaginem in se habet, Gal. 4.c. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Nemo enim repente fit summus. Unde Eccl. 10.b. Si retusum fuerit ferrum,
{3.
136ra} multo labore acuetur, Ez. 1.b. Similitudo hominis erat in eis. Tamen capiti se comparare non audent, quantecumque sint perfectionis, ut ei assimilentur. De quo 1Cor. 11.a. Caput vero Christi Deus. Pomula ex se producunt virtutum opera faciendo rubentia caritate et redolentia odore bone fame. Eccles. 39.b. quasi Libanus odorem suavitatis habete. He ergo mandragore dederunt odorem suum in portis id est ipsis Prelatis per sua bona opera odoriferis, ut iam quasi odore suo alios attrahant. Unde non restat, nisi egredi. Vel ipse mandragore sunt ipse Prelatorum virtutes et Doctorum, quorum poma sunt opera et est idem sensus, ut prius. His mandragoris somnus et quies a mundi curis et vigiliis excitatur et nausea verbi Dei excluditur. He dant odorem suum in sanctis Confessoribus ; sed rubea pomula in Martyribus emittunt. Vel ut per portas modernos accipiamus Prelatos, per mandragoras que fuerunt, Lie merces, cum Iacob introiret ad eam id est Prelatus ad Ecclesiam, temporalia accipiens, que bene dant hodie odorem provocantium in portis Iudicibus, scilicet Sacerdotibus et Prelatis et Doctoribus. Omnes enim diligunt munera, sequuntur retributiones.
marg.|
{a}
Omnia poma nova et vetera, Dilecte mi, servavi tibi]
quasi dicat : ideo debes egredi, quia omnia exempla, ac testimonia Patrum novi, ac veteris Testamenti reservavi tibi in conversione Iudeorum et ceterorum infidelium exponenda. Vel quia conversionem omnium tam in veteri, quam in novo Testamento servavi tibi, ut tu ipse facias, qui dixisti, Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere. Vel
servavi tibi
id est per te incarnatum iustificatos agnovi, Act. 4.b. Non est in aliquo alio salus etc. Vel
marg.|
{b}
Servavi]
id est peperi, nutrivi, solidavi.
marg.|
{c}
Tibi]
id est ad honorem tuum, ut qui preibant et qui sequebantur, Osanna clamarent, Mt. 21.b. Vel poma vetera, Patres antiqui ; nova vero Christiani moderni, scilicet a tempore Christi, quos Christo servavit Ecclesia, hedis reiectis. Iuxta illud Lv. 26.b. Vetustissima veterum comedetis et novis supervenientibus vetera proiicietis. Primis enim parentibus gratiam contulit ; sed filiis eorum tamquam veteribus et innovari nolentibus ad populum Gentium se convertit. Act. 13.g. Quia repulistis verbum Dei etc. Et sicut solet dici vulgariter quod inter vetus et novum maior est caristia ; sic inter vetus et novum, passionem Christi, scilicet magna fuit gratie caristia. Vel poma vetera et nova sunt utriusque Testamenti Sacramenta, vetera Christi adventum figurabant ; sed nova venisse manifestant. Quem enim Moyses figurative predixit, Ioannes digito demonstravit. Vel moraliter, poma vetera, opera timoris ; poma nova, amoris, que Domino servat, qui in celo thesaurizat. Hec autem dicit se servare Ecclesia, quia extra eam nulla opera possunt esse meritoria. Et attende quod quidam nec habent poma, nec folia id est nec opera, nec verba, Ier. 8.e. Folium defluxit etc. Quidam folia tantum, Hab. 3.d. Ficus enim non florebit etc. Hec est ficus, que fuit a Domino maledicta, Mt. 21.b. Talium etiam quidam sunt, quorum folia decidunt, quando verba inutilia, vel nociva proferunt, Is. 1.g. Eritis sicut quercus defluentibus foliis. Quidam poma, sed non folia, sed inter istos quidam vetera tantum, quidam nova tantum, quidam utraque etiam et folia et poma, Ps. 1. Et folium eius non defluet.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ct. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=30&chapitre=30_7)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ct. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=30&chapitre=30_7)
Notes :