Nicolaus de Lyra

Capitulum 17

Numérotation du verset Sap. 17,1 

Magna enim sunt iudicia tua Domine1
1 Domine ΩV] om. Weber
et inenarrabilia verba tua
propter hec2 indisciplinate anime erraverunt.
2 hec] hoc ΩV Weber
Numérotation du verset Sap. 17,2 

Cum3 enim persuasum habent iniqui
3 Cum] Dum ΩV Weber
posse dominari nationi sancte vinculis tenebrarum et longe noctis compediti inclusi sub tectis fugitivi perpetue providentie placuerunt4
4 placuerunt ΩV] iacuerunt Cor2 Weber
Numérotation du verset Sap. 17,3 

et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati.
Numérotation du verset Sap. 17,4 

Neque enim que continebat illos spelunca sine timore et5 custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et persone tristes illis apparentes pavorem6 prestabant.
5 et] om. ΩV Weber |
6 illis - apparentes pavorem] inv. ΩV Weber |
Numérotation du verset Sap. 17,5 

Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen prebere nec siderum limpide flamme illuminare poterant illam noctem horrendam
Numérotation du verset Sap. 17,6 

Apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus
et7 timore percussi8 illius que non videbatur faciei estimabant9 deteriora esse que non10* videbantur11.
7 et ΩV] ΩJ² ( in ras.) |
8 percussi Cor1 ΩV Rusch Weber ] percussus m, perculsi Clementina |
9 estimabant ΩV] extimabant Cor1 (omnes anti. et multi moderni) |
10 non G Σ ΛL² Z* Γ ΩV Ω M ΩS ΩJ² Rusch Cor4 (interponit) ] om. Rusch Weber | non videbantur ΩJ² ( in ras.) |
11 et timore ... non videbantur] Cor2 (item {.a.} habent omnes antiqui et multi moderni) |
Numérotation du verset Sap. 17,7 

Et magice artis appositi erant derisus et sapientie gloria12 correctio13 cum contumelia.
12 gloria ΩV] glorie Weber |
13 correctio] correptio ΩV Weber |
Numérotation du verset Sap. 17,8 

Illi enim qui promittebant timores et perturpationes14 se expellere15 ab anima languente hi cum derisu pleni16 timore languebant.
14 et perturpationes ΩV] turbationes Weber |
15 se expellere] inv. Weber |
16 pleni ΩV ² ] om. ΩV * |
Numérotation du verset Sap. 17,9 

Nam et si nihil eos17* ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant. Et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre
17 eos ΩS ΩJ ΩV Ed1530 ] illos ΩL Rusch Weber, hos X, nos L
Frequenter enim preoccupant pessima rearguente conscientia.18
18 Frequenter... conscientia M² Z* 3 Θ ΩV Ω ΩL Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 17,10 

Cum sit enim timida nequitia data est in omnium condemnationem19.
19 data.. condemnationem Cor4 ΩV ΩP Rusch ] dat testimonium condemnata Cor2 (Rabanus ita exponit quod CUM semper SIT TIMIDA NEQUICIA pavoris sui dat iudicium suppliciis CONDEMPNATA ) Cor4*( non est talis littera neque similis nisi hec: CUM SIT ENIM TIMIDA NEQUITIA DATA... ) Weber
Semper enim presumit
seva20 perturbata21 conscientia.
20 seva ΩV Rusch Weber ] prava ΩS |
21 perturbata Ω ΩV Rusch ] conturbata ΩP Weber |
Numérotation du verset Sap. 17,11 

Nihil enim est timor
nisi presumptionis adiutorium
proditio cogitationis auxiliorum.
Numérotation du verset Sap. 17,12 

Et dum ab intro22 minor est exspectatio23 maiorem putat24* potentiam25
22 intro Ω ΩV ΩP Rusch Weber ] intus Cava ΘHAM Z* m Cor2 Clementina |
23 exspectatio ΩV] + eius ΦP ΘHAM1 Z* |
24 putat Z* Cor1 (Rabanus) Cor2 Cor4 ΩV Weber ] computat X L Φ Z² ΨD ΩP Rusch Clementina |
25 potentiam Cor1 (Rabanus) Cor2 Ω ΩV Rusch ] scientia L, scientiam ΩP Weber , in scientiam Clementina * ( Ed1592* Ed1593* Ed1598 *), inscientiam Clementina ², concientiam ΠH T W S , providentiam X, |
eius26 cause de qua tormentum27 prestat.
26 eius Cor2 ΩV ΩP Rusch Weber ] huius X |
27 tormentum ΘM (al.) ΩV Rusch Weber ] tormenta ΛL , augmentum ΘAM |
Numérotation du verset Sap. 17,13 

Illi autem qui impotentem28
28 impotentem Cor2* Weber ] in potentem Cor1 (Rabanus) Cor2² ΩV necnon et multi alii codices ubi non distinguuntur verba
venere29* noctem30 et31 ab infimis32 et ab33 altissimis34 supervenientem eundem35 somnum36 dormientes 37
29 venere Cor1 (Rabanus) Cor2 ΩS² ΩJ ΩV ΩP ΩL ] vere Y* ΩS*, veri Y² Weber |
30 illi... noctem ΩV] nam cum omnes in potenti illa nocte ΘH Z* 3 |
31 et ΩV] ut X, om. L |
32 infimis ΩV Rusch Weber ] infirmis Cava ΣT* ΠH L W* m |
33 ab ] om. S |
34 altissimis Cor1 Cor2 ΛL² Ω ΩV Rusch ] + inferis ΩP ΩL Weber , inferioris X |
35 eundem ΩV Rusch Weber ] eum Amiatinus |
36 somnum ΩV ΩL ] sompnium Cor1 ΩP , sonum M* |
37 eundem... dormientes] eodem somno conquiescerent Z* 3 | v. 12-13] Cor2: « Hec littera Rabani planior est quod Egypti qui venerunt in noctem potentem id est impotenter eos flagellantem cum omnis simul dormitarent alii se in profundissimo loco videbant alii de altissimo cadere se putabant cum vel monsra horribilia in profundo cernebant vel de alto ruendo in spasmum vel extasim decidebant ». |
Numérotation du verset Sap. 17,14 

aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando anime deficiebant traductione. Subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat
Numérotation du verset Sap. 17,15 

deinde si quis38 ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.
38 quis ΩV] quicumque Weber
Numérotation du verset Sap. 17,16 

Si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius preoccupatus esset ineffugibilem39* sustinebat40 necessitatem41.
39 ineffugibilem Cor1 (Rabanus) Cor4 ΩV ΩP ΩL Weber , ineffabilem M , insefficabilem cacogr Cor2* , inefficabilem Cor2 ² ] ineffugabilem Cava ΛL ΠH Amiatinus Q Y Φ Z² ΨD ΩM Rusch |
40 sustinebat Cor4 ΩV ΩP ΩL Rusch Weber ] sustinebant L M ΘH Z Cor2 |
41 necessitatem Cor4 ΩV ΩP ΩL Rusch Weber ] voce Cor2 |
Numérotation du verset Sap. 17,17 

Una enim catena tenebrarum omnes erant colligati sive42 spiritus sibilans aut inter spissos arborum ramos43* avium sonus suavis aut vis aque decurrentis44 nimium
42 sive ΩV] sibi ΨD, sibi enim Z* |
43 arborum ramos X ( inv. ) Σ Γ ΩM ΩJ ΩV ΩS Clementina ] ramos ΩP ΩL Rusch Weber |
44 aut vis] om. Cava, aut vox X L, aut ΩM | aut vis... decurrentis Cor2 ΩP ΩL Rusch Weber |
Numérotation du verset Sap. 17,18 

aut sonus validus precipitantium45 petrarum46 aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebant47
45 precipitantium ΩM Rusch ] precipitarum G* Y* ΘM* S* ΠH*3 Weber, precipitatorum Σ, precipitatarum ΠH² Amiatinus M² Y² Φ ΘHM² Z T W S² Γ ΩS ΩJ ΩV edd. |
46 petrarum] saxorum Σ |
47 faciebant ΩV ] faciebat Weber |
illos pre timore.
Numérotation du verset Sap. 17,19 

Omnis enim orbis terrarum limpido
illuminabatur48 lumine et non impeditis operibus continebatur.
48 illuminabatur Cava X M² Θ Z* W² S ΩJ ΩV ΩS Rusch ] luminabatur Weber, luminabantur ΩM
Numérotation du verset Sap. 17,20 

Solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum
que superventura illis erat. Ipsi ergo sibi erant graviores tenebre49.
49 tenebre Cor1=Cor3 (Rabanus) Cor2 Rusch ] tenebris ΩV ΩJ* ( rubr. sublin.) ΩP ΩL Weber

Capitulum 17

Numérotation du verset Sap. 17,ad litteram 
marg.| {3.1963} Magna enim sunt iudicia tua domine. Hec est pars quarta, in qua recolitur beneficium lucis datum Hebreis, et per oppositum afflictio tenebrarum inductarum Egyptiis, et primo ponitur hic secundum. secundo primum, ibi : Sanctis autem tuis. ca. se. Prima in tres, quia primo ponitur obtenebratio Egyptiorum, secundo derisio magorum, ibi : Et magice artis. tertio communis afflictio amborum, ibi : Illi autem. Circa primum dicitur.
marg.|  .1. Magna enim sunt iudicia tua domine. quia sunt incomprehensibilia. Rom. 11.d. quam incomprehensibilia sunt iudicia eius.
marg.|  .2. Et inenarrabilia verba tua. id est opera verbo tuo facta.
marg.|  .3. Propter hec in disciplinate anime. id est homines veritatem intelligere nolentes cuiusmodi fuerunt Egyptii, qui videntes tot Dei mirabilia, remanserunt in errore suo obstinati, ideo subditur.
marg.|  .4. Dum enim persuasum. id est pro firmo tenent :
marg.|  .5. Posse dominari nationi sancte. Credebant enim, quod Deus non posset Hebreos de servitute eorum liberare.
marg.|  .6. Vinculis tenebrarum. palpabilium, Ex. 10.
marg.|  .7. Et longe noctis compediti. quia tribus diebus nemo movit se de loco in quo erat, ut dicitur ibidem.
marg.|  .8. Inclusi sub tectis, fugitivi. Ibi enim fugerant aliqui timore percussionis inferende.
marg.|  .9. Perpetue providentie, scilicet divine, quia Deus ab eterno previdit omnia.
marg.|  .10. Iacuerunt. de locis in quibus erant se non moventes, ut dictum est.
marg.|  .11. Et dum putant. Hic consequenter ponitur dicte obtenebrationis ratio. {3.1964} Erant enim Egyptii tenebris spiritualibus peccatorum involuti propter quod iustum fuit, ut tenebris corporalibus involverentur, ut pena corresponderet peccato, et hoc est quod dicitur : Et dum putant se latere. a conspectu divino.
marg.|  .12. In obscuris peccatis. que dicuntur obscura, eo quod fiunt in occulto, Io. 3.c. Qui male agit, odit lucem.
marg.|  .13. Tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt. nam aliqui erant in campis, aliqui in domibus, et aliqui in villarum plateis, et supervenientibus subito palpabilibus tenebris, nullus movere se potuit, nec per consequens se vel alium consolari, propter quod dicuntur hic tenebroso oblivionis velamento dispersi.
marg.|  .14. Paventes horrende. ex obtenebratione subita.
marg.|  .15. Neque enim que continebat illos spelunca. id est tenebra, que spelunca dicitur, eo quod in speluncis profundis sunt tenebre dense.
marg.| .16. Sine timore custodiebat. ita quod non erat timendum de fuga eorum. Et subditur ratio.
marg.|  .17. Quoniam sonitus descendens. id est fragor aeris pro modum tonitrui.
marg.|  .18. Perturbabat illos, et persone tristes illis apparentes. id est phantasmata terribilia, sicut aliquando sit in somnis.
marg.| .19. Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen prebere. propter densitatem tenebre.
marg.| .20. Apparebat autem illis. in momento apparens, non ad eorum consolationem, sed magis ad desolationem, quia graviora formidabant evenire.
marg.|  .21. Et magice artis. Hic consequenter describitur derisio magorum, qui a principio percussionis Egypti conati sunt facere similia operibus Moysi, ut habetur Ex. 7. et 8. sed defecerunt in tertio signo, propter quod merito facti sunt in derisum, et hoc est quod dicitur : Et magice artis appositi erant derisus. idest, predictis malis accessit derisus magorum Pharaonis.
Numérotation du verset Sap. 17,ad litteram 
marg.| {3.1965} .1. Et sapientie gloria correptio cum contumelia. id est sapientia, de qua magi gloriabantur, correpta fuit contumeliose, nam fuerunt percussi cum aliis, ita quod non poterant se vel alios iuvare, ideo subditur: Illi enim, etc. et patet.
marg.|  .2. Nam et si nihil illos ex monstris perturbabat. Eo quod erant talibus assueti, sicut de Balaam magno dicit glo. Nm. 22.e. Balaam assuetus monstris, ad vocem asine non expavit.
marg.|  .3. Transitu animalium etc. nam timor ex modico fremitu facit formare imaginationem terribilium, sicut multum timens credit adesse hostes ex sonitu foliorum, vel aliquo huiusmodi.
marg.|  .4. Et aerem quem nulla ratione quis effugere posset. quia nullus potest vivere sine aeris respiratione.
marg.|  .5. Negantes se videre. ex tenebrarum densitate.
marg.|  .6. Frequenter enim preoccupant pessima , idest, credebant adesse estimatione falsa.
marg.|  .7. Redarguente. erant enim conscii malorum suorum, pro quibus sciebant se dignos punitione divina, et ex hoc estimabant sibi evenire peiora.
marg.|  .8. Cum sit enim. quia facit timidos, propter quod latrones sunt timidi.
marg.|  .9. Data est in omnium condemnationem. id est punitioni. Timor enim quem sustinent homines mali, est quedam pena ipsorum.
marg.|  .10. Semper enim presumit. id est preestimat magna mala super se ventura.
marg.|  .11. Perturbata. timore pene ex peccatorum recordatione.
marg.|  .12. Nihil enim est timor, etc. id est augmentum existimationis imminentis pene, quam facit credere maiorem.
marg.|  .13. Proditio cogitationis auxiliorum. nam timor faciens pallorem in facie, perdit cogitationem auxilii, quia demonstrat, quod timens auxilium {3.1966} desiderat.
marg.|  .14. Et dum ab intro. id est in mente timentis.
marg.|  .15. Minor est expectatio. id est spes auxilii.
marg.|  .16. Maiorem computat. quia credit maiora adesse mala, et est repetitio eiusdem sententie que predicta est. Auctor enim huius libri frequenter eandem sententiam repetit per alia verba.
marg.|  .17. Illi autem. Hic consequenter ponitur afflictio Egyptiorum omnium ex obtenebratione, cum dicitur : Illiautem qui impotentem vere noctem. id est tenebras densas que dicuntur nox potens ex longa duratione, scilicet trium dierum, et ex densitate, propter quam de loco suo non poterat quis se movere.
marg.|  .18. Et ab infimis. id est a terra et aqua, ex quibus ascenderunt sumi aerem ingrossantes.
marg.|  .19. Et ab altissimis. id est ex condensatione nubium illuminationem aeris impediente.
marg.|  .20. Eundem somnum dormientes, aliquando monstrorum. Egyptii nanque, qui in illo triduo fuerunt aliquantulum oppressi somno, statim terribilia somnia patiebantur, intantum quod aliqui moriebantur. ideo subditur.
marg.|  .21. Aliquando anime deficiebant traductione. id est separatione anime a corpore.
marg.|  .22. Subitaneus enim. et per consequens magis nocivus.
marg.|  .23. Deinde si quisquam ex illis decidisset. in terram ex timore.
marg.|  .24. Custodiebatur in carcere. quia non poterat se movere.
marg.|  .25. Si enim rusticus quis. nam ubicumque erat aliquis occupatus in agro vel in domo, tenebris supervenientibus ibi mansit tribus diebus. ideo subditur.
marg.|  .26. Una enim catena etc. Et patet.
marg.|  .27. Sive spiritus sibilans. id est ventus flans.
marg.|  .28. Aut inter spissos etc. aut resonans de altissimis montibus echo idest, sonus reflexus.
Numérotation du verset Sap. 17,ad litteram 
marg.| {3.1967} .1. Deficientes faciebat. Repetitio est sententie supra posite, scilicet quod timor faciebat eos estimare magna pericula ex occasione modica. Consequenter ostenditur quantum ad alios differentia, cum dicitur.
marg.|  .2. Omnis enim orbis terrarum. extra. Egyptiorum locum.
marg.|  .3. Limpido illuminabatur. id est intantum, quod nullus ab operibus suis impediebatur.
marg.| {3.1968} .4. Solis autem illis. scilicet Egyptiis.
marg.|  .5. Supposita erat gravis nox. divinitus inflicta.
marg.|  .6. Imago tenebrarum que superventura. nam prefigurabat tenebras gehenne, quas incursuri erant. ideo subditur.
marg.|  .7. Ipsi ergo sibi erant graviores. id est causa magis gravium tenebrarum scilicet gehenne, quas merebantur per sua peccata.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Sap. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=31&chapitre=31_17)

Notes :