Capitulum 5
Numérotation du verset
Za. 5,1
{t. 3 : Erfurt, f. 292ra ; facsim., p. 439b} Et conversus sum
et levavi oculos meos et vidi et ecce volumen volans.
Numérotation du verset
Za. 5,2
Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ecce1 ego video volumen volans, longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum.
1 Ecce]
om. Weber
Numérotation du verset
Za. 5,3
Et dixit ad me : Hec est maledictio que egreditur super faciem omnis terre, quia omnis fur sicut ibi scriptum est
iudicabitur
et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur.
Numérotation du verset
Za. 5,4
Educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur
in medio
domus eius et consumet eam et
ligna eius et lapides eius.
Numérotation du verset
Za. 5,5
Et egressus est angelus qui loquebatur {t. 3 : Erfurt, f. 292va ; facsim., p. 440a} in me et dixit ad me : Leva oculos tuos et vide. Quid est hoc quod egreditur ?
Numérotation du verset
Za. 5,6
Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Hec est amphora
egrediens.
Et dixit : Hic2 est oculus
eorum in universa terra.
2 Hic] hec
Weber
Numérotation du verset
Za. 5,7
Et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens in medio amphore.a
a Cf. sententia ex Za. 5, 6-7 (καὶ εἶπεν Αὕτη ἡ ἀδικία αὐτῶν ἐν πάσῃ τῇ γῇ. 7 καὶ ἰδοὺ τάλαντον μολίβου ἐξαιρόμενον, καὶ ἰδοὺ μία γυνὴ ἐκάθητο ἐν μέσῳ τοῦ μέτρου) : « Iniquitas sedet super talentum plumbi », ut laud.
Origenes
, In Exodum homiliae (transl. Rufini), hom. 6, par. 4, GCS 29, p. 195.16 ;
Origenes
, In Matthaeum homiliae, fragm., 245, 1-2 ;
Origenes
, Commentarii in Matthaeum, versio latina antiqua (Mt. 18, 23), GCS 10, p. 299.10-15 : « et forsitan ideo talentorum multorum factus est debitor, quoniam (saepe) secutus est mulierem super talentum plumbi sedentem, cuius nomen iniquitas » ;
Hieronymus
, In Ez. (CPL 0587), lib. 7, c. 22, linea 653 [*] ;
Hieronymus
, In Is. 58, 13, CCSL 73, p. 675.28 ;
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Na.), Na. 2, 8-9, CCSL 76A, p. 549.284 ;
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Mal.), Mal. 3, 15, CCSL 76A, p. 937.393 ; cf.
Hieronymus
, In Mt., lib. 2, linea 264 [*] ;
Hieronymus
, In Is. 1, 4, lib. 1, CCSL 73, p. 11.35 ;
Hieronymus
, In Is. 24, 19-20), CCSL 73, lib. 8, CCSL 73, p. 322.27 : « In zacharia scribitur: quae sedebat super talentum plumbi » ;
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Mi.), lib. 2 (Mi. 7, 18-20), CCSL 76, p. 523.686 ;
Hieronymus
, In Ecl. (Qo. 9, 11), lin. 244 [*] : « iniquitas enim sedet super talentum plumbeum » ;
Hieronymus
, In Is. (Is. 14, 15), lib. 6, CCSL 73, p. 242.10 : « Unde et iniquitas, siue ut melius habetur in hebraeo, impietas
super talentum plumbi
sedere conspicitur » ;
Hieronymus
, In Is. (Is. 5, 18) lib. 2, CCSL 73, p. 76.36-37: « plaustrum autem plenum oneratum que peccatis facilius intellegunt, qui meminerint scriptum in zacharia, impietatem sedere
super talentum plumbi » ;
Hieronymus
, In Ez. (Ez. 27), lib. 8, c. 27, lin. 984 [*] : « Iuxta zachariam in quo mulier sedet super talentum plumbi » ;
Hieronymus
, Commentarii in iv epistulas Paulinas, (Gal.), lib. 3, col. 455, linea : 52 [*] : « et zacharias, in specie mulieris, uidit super talentum plumbi sedere iniquitatem » ;
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Za.), lib. 1 (Za. 5, 5-8), CCSL 76A, p. 788.97 : « et ecce talentum plumbi elevatum est, et ecce mulier una sedebat in medio amphorae », et, ex illis, permulti auctores.
Numérotation du verset
Za. 5,8
Et dixit :
Hec est impietas. Et proiecit eam in medio amphore et misit massam plumbeam
in os eius.
Numérotation du verset
Za. 5,9
Et levavi oculos meos et vidi. Et ecce due mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et celum.
Numérotation du verset
Za. 5,10
Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo iste deferunt amphoram ?
Numérotation du verset
Za. 5,11
Et dixit ad me : Ut edificetur ei domus in terra Sennaar
et stabiliatur et ponatur ibi super basim3 suam.
3 basim]
scrips.
, basem
Rusch Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Za. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 30/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=50&chapitre=50_5)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Za. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 30/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=50&chapitre=50_5)
Notes :